← Table of contents
Mysterium Arcae Boulé

Caput XXI.

Arcadius Avellanus translation

Godfrey Fabulam Poeticam Texit.

Vereri iam cœpi ne quum nox iam in serum vergeret, Godfrey, qui visum me venturum se spoponderat, me falleret, quum denique gratum eius in ianua pulsum audivi. Festinavi ad eum admittendum et mox intellexi e suspirio allevationis, quo se in artisellium recidit, quam esset viribus animoque defessus.

“Te subinde visere, tecumque, mi Lester, colloqui, me revera reficit,” fatur interea dum oblatum convolvulum accipit. Et bono animo in me renidens, pergit: “Et post exantlatos arduos diei labores quietem mihi affert.”

“Non profecto capio,” excipio ego, “unde tantas vires haurias. Iste unicus casus me tantum quod non omnino prostravit.”

“Equidem haud sæpe tam in laboriosum casum incidimus,” respondet in sella reclinis. “Quin ut verum fatear, iam dudum nihil tractavi quod huic comparandum esset. Circa plurima scelera nihil prorsus mysterii est.”

“At hic casus certe mysteriorum plenus est,” notavi ego.

“Unum tantum est quod rem mysteriosam reddit,” explicat ille, “absentia causæ efficientis. Simul enim atque causa intelligitur, etiam perpetrator reperitur. Ubi vero causa erui nequit nihil quisquam proficit.”

“Mihi vero secus videtur,” excipio ego. “Non enim sola causæ absentia rem mysteriosam reddit, sed circa eam omnia. Namque ego nec cur, nec quomodo res perpetrata sit, capio. Quum eam totam rem mecum recolo, ita mihi paret, quasi in ambagibus verser, e quibus nullam excedendi viam reperio.”

“Iam fiet, mi Lester, ut viam reperias,” solatur Godfrey quiete, “et hoc mox.”

“Si habes quo rem declares, Godfrey,” obtestor ego, “fac per Deorum fidem, declara! Noli me in his ambagibus vel momento, quam sit necesse, longius constrictum tenere. Tantum enim istam rem in animo revolvitavi, ut mens iam mea filis confusis sit simillima. Visne innuere tibi totam rem iam exploratam esse?”

“ ‘Exploratam’ paullo nimis agens est verbum. Haud multum profecto in isto mundo est quod exploratum habeamus. Fac dicamus admodum me ‘suspicari.’ ” Oculis ad laquear levatis paulisper conticuit. Tum, “Memineris, mi Lester,” inquit, “te quondam me reprehendisse — etiam vespera nuperna me somnia texere poetica; at nunc hæc somnia factis sunt comprobata.”

“Omnia ea indicta esse velim,” humiliter obtestor.

“Ista colloquia alio quoque modo usui sunt,” pergit Godfrey fere per circuitum, “nam ea et meas ideas repurgant. Vix credideris quantum iuvet quum casum meum tibi propono, tu autem argumenta mihi obiectas. Quum tu iurisprudentiá sis exercitatus, contraria facile deprehendis, quocirca difficilius est iurisperitos quam homines communes coarguere. Tu experientiá doctus es evidentias ponderare; proinde nunquam sino me theoriis convinci, donec tu a me victus sis. Quin ne tunc quidem semper,” subridens adiecit.

“Euge, gratum mihi est scire me subinde usui esse,” respondi “etiamsi cos modo sim, qua iudicium tuum exacuas. Prohinc velis procedere, plusque somniare. Dic mihi, sodes, primum quí id evenisset ut tu et Simmonds Armand sequeremini.”

“Dictu haud difficile; quia reperi eum Armand non esse. Felix Armand hoc temporis momento Parisiis est. Tute nimis credulum præbuisti, Lester.”

“Va, quin mihi nullum dubium subiit eum Armand non esse,” balbutivi ego. “Ipsi enim cognitum erat me remulcale misisse — novit et responsum consortii . . .”

“Utique novit, quia remulcale tuum ad consortes Armand nunquam, sed ad conductitium quemdam huius nebulonis pervenit; responsum autem ille satelles tibi misit. Amicus noster iste ignotus utique prævidit futurum ut simul atque cognitum esset errorem esse commissum, remulcale ad Armand missum iri, et secundum id cavit.”

“Ergo tu usque credis arcam consulto fuisse Vantine missam, non casu?”

“Credo firmissime. Arca ab Armand bona fide est missa, quia crediderunt eam a Vantine præstinatam esse — quæ omnia a Magno illo Ignoto rite fuerunt administrata.”

“Dic, sodes, Godfrey, quí hæc omnia tibi constant?”

“Hem, satis facile. Quum tu mihi heri de Armand narrabas, scivi, aut scire me putavi, molimentum quoddam sublatere. Sed ut res certe constaret, nostro homini Parisiis remulcavi ut in rem inquireret. Noster homo statim adivit patrem Armand, ibique varia scitu digna comperit. Unum erat, filium Felicem Armand Parisiis esse; alterum, nullum consortii membrum de tuo remulcali aut de responso ad id, quidquam scire; tertium, etiamsi remulcale accepissent, non intellecturos fuisse, quoniam e libris Armand manifestum est eam arcam a Vantine quindenis francorum millibus præstinatam esse.”

“Non istam!” obverto ego.

“Imo istam ipsam. Quin et eo pretio vilis existimanda est. Consortes Armand utique de fabula circa Montespan nihil sciverunt — nihil nisi lucro vendiderunt.”

“Capere plane non queo!” balbutio ego. “Vantine ipse mihi fassus est se istam arcam non præstinasse.”

“Nec præstinavit. Sed alius quis eius nomine emit, et ad eum mitti iussit.”

“Et solvit quindena francorum millia pro ea?”

“Prorsus ita — et solvit pro ea consortio Armand quindena francorum millia.”

“Nonne munusculum sumptuosum?” timide quæro, quod caput meum iterum gyrare cœpit.

“A, id non muneris loco habebatur. Emptori in animo erat eam sibi vindicare — sed mors Vantine eum fefellit. Si id non accidisset — quæ enim accidunt, nemo præsagire potest — omnia ex sententia evenissent, nec quisquam unquam verum comperisset.”

“At quonam consilio id egit? Anne portorium voluit evitare?”

“Va, nihil tam exigui! Præterea ipse portorium Vantine rependere debuisset. Tibine id rependit?”

“Minime,” inquam. “Nihil quod rependatur superesse putavi. Vantine revera portorium ob arcam abs se emptam solvit; siquidem ea fuit quam professio[1] sua ostenderat. Ille alius debebat solvere portorium ob eam quam invexerat, proinde nihil reperi veluti quod substantiæ[2] Vantine ab aliquo deberetur. Potest interim ærario aliquid deberi, quandoquidem arca, quam Vantine importaverat multo plus valebat quam quod professio sua exhibebat.”

“Nullum dubium; ac profecto illa alia arca est quam Vantine emerat. Illa utique ad titulum istius nebulonis erat consignata,[3] Neo Eboraci. Consilium eius profecto satis clarum est — adire Vantine tamquam consortii Armand vices agens, aut vero ut dominus arcæ Montespan, easque emutare. Mors Vantine consilia eius frustravit, proinde id tecum perficiendum erat. Quin etiam tum facile id effecturus erat, nisi mors Vantine atque Drouet incidens nostrum animum ad arcam vertisset; nos secuti sumus eum, atque eventa postmeridiana inciderunt.”

“Et hæc omnia per satellitem suum, conductitium quemdam consortii Armand tu existimas eum perfecisse?”

“Quis hoc dubitet? Diribitor, qui putativum venum[4] hero Vantine effecerat, mercedonium[5] ob id accepit, biduo hinc munere se abdicavit — primum ac tuum remulcale acceperat, eique responderat. Decuria lictorum Parisiaca desiderat eum, sed utrum reperiat, dubium est.”

Ut rem comprehendam meditabundus tacui, tum impatiens,

“Cuncta hæc,” inquam, “satis clara. Arca, ut asseris, commutari poterat — nec te falli puto — at ista omnia ad exitum non ducunt. Curnam illæ commutabantur? Quidnam circa illam arcam Boulé est ut iste ignotus cædem eius causá committere non dubitet? Num ille putat litteras eas usque intus latere?”

“Nunc iam intelligit eas non ibi celari — tu enim illi patefecisti. Antea de litteris nihil habebat comperti. Nam si scivisset, eas ante missam arcam exemisset.”

“Quid ergo est?” quæro. “Atque præprimis, Godfrey, quid iste scordalus delitescat domi Vantine, duosque homines occidat? An isti ei in arca occupato supervenerunt?”

“Nulla ratio mihi suadet eum unquam intra domum Vantine fuisse,” immotus ait Godfrey; “hoc est, usque eo dum tu ipse eum illuc hoc postmeridiem induxisti.”

“At Godfrey,” obverto ego, “ista prorsus absurda sunt. Oportet eum intrasse domum, quí enim alias poterat Vantine et Drouet occidere?”

“Quisnam asserit hunc eos occidisse?”

“Si ipse eos non occidit, quisnam id fecit?”

Godfrey binos ternosque haustus fumi efflavit interea meditatus, dum ego fixis oculis mecum contemplabar.

“Equidem,” fari denique pergit, “iam nunc paulisper somnia poetica effingere pergam. Mox ad mirum tuum amicum Armand, ut eum interea etiam æque sic appellemus licet, revertemur. Iste certe homo præter consuetum ordinem est.”

“Nihil de hoc dubito,” dixi assensus.

“Ego vero nihil nisi reptere, quæ iam ante dixi, queo — ut mea fert opinio, ipse princeps est omnium huius ævi malefactorum.”

“Si ipse vel maxime malefactor est, certe est insignis,” assensus respondi. “At difficile mihi creditu est eum malefactorem esse. Nam hominum omnium, quem unquam conveni, is cultissimus est.”

“Est utique. Et ob id est perniciosus. Malefactor ignarus nunquam est perniciosus — ergastula[6] his ignaris malefactoribus scatent. At cultos et politos caveris. Ut quis malefactor insignis evadat, facultatibus eniteat oportet, mi Lester.”

“Ast cur quisquam dotibus animi præditus malefactor evadat, quæro. Si par sit quæstu honesto victum mereri, cur inhonestus fieri malit?”

“Præ omnibus aliis plerique malefactores e libera voluntate, non ex necessitate fiunt malefactores; hominem cultum vitæ genus concitatum eo allectat, ut plurimum. Unquamne, mi Lester, tecum reputavisti quantus ludus sit societatem humanam ludere, et leges pedibus calcare, item perspectum habere omnia tibi male ominari, et tamen victor evadere? Tum etiam, ut puto, maximus quisque malefactor etiam aliquantum insanit.”

“Vix dubito,” assentior.

“Perinde ut quisque probissimus modicum etiam insanit,” pergit cito Godfrey. “Æque quisque novitatis propugnator, notionibusque novis inflammatus, paullulum insanit. Sani sunt homines mediani ac mediocres, qui satis probi sunt, et tamen opportune clanculum mentiuntur, quique subinde a recto virtutum tramite seduci sinunt, qui temporibus et locis cedunt, atque vitam commodam ac tranquillam ducere tentant. Repetere, mi Lester, non dubito hunc homullum grandem esse malefactorem, qui vitá fruatur longe uberiori quam sive ego sive tu. Aveo speroque eum quondam convenire posse — non velificatione pusilla, ut isthæc, sed in pugna, comminus. Ego utique devincerer a fronte et ab alis, undique — tamen me oblectaret!” finit oculis in me refulgentibus.

“Omnis assentior!” inquam, “sed age, prosequere tua somnia.”

“En habeto. Iste herus Armand malefactor est insignis, proin habet asseclas, quibus, siquidem uno tempore uni tantum loco interesse possit, in exsequendis quibusdam negotiis particularibus eum niti necesse est. Ad hæc rite administranda eos nutui suo obtemperare oportet. Hanc autem obedientiam abiectam et cœcam, uti apud malefactores fere assolet, uno nonnisi modo inculcare potest — timore. Obedientiam recusantibus una pœna tantum est — mors. Modus autem infligendæ mortis tam certus est atque arcanus, ut fere super naturam positus esse videatur. Quandoquidem repertum est rebelles et proditores ineluctabili et immutabili modo, ex effectu pusilli vulneris, manui rectæ, paullo supra iuncturam digitorum inflicti.”

Narrationi iam omnis fui intentus, ut facile credes, præsagire enim cœpi quo ista somnia tenderent.

“Supremitatem et auctoritatem,” pergit Godfrey, “absolutam Armand hoc secreto tuetur. Fit tamen subinde ut proditionis illecebris aliqui capiantur. Armand hanc arcam in Americam mittit. Ipse non ignorat vim proditionis illectandi fore etiam maiorem; proditionem timet, machinationem comminiscitur in arca, quæ pœnam mortis infligat in proditorem eo prorsus modo quo ipse eam infligere solitus sit — ictu venenato in rectam manum inferendo. Terrorem quem hunc in modum suis incusserit asseclis, facile tibi finxeris. Tempore proditionis ipse nequaquam prope est, et proditor tamen moritur extemplo et certissime! Mirum profecto se ulciscendi consilium istud est! Et hoc omni arte summi ingenii effectui datum est.”

“Verumtamen,” quæro ego, “quemnam actum proditionis verebatur Armand?”

“Actum aperiendi foruli occulti.”

“Tu ergo usque credis mechanisma venenatum?”

“Nihil magis. Funestus eventus novissimus coniecturam comprobat.”

“Mihi quidem haud liquet,” obverto exspes.

“Quin, Lester,” obtestatur Godfrey, “res luce solis clarior est. Quisnam ille gigas barbatus fuit? Proditor, sine dubitatione. Comperiemur mox eum ex asseclis Armand fuisse. Secutus ipse est Armand in Americam, insidias ei tetendit, cepit eum reti, manus pedesque eius vinxit. Num putas Armand hunc in illa domo interesse ignoravisse? An etiam credis eum valuisse Armand capere et vincire invitum?”

“Ego vero perspicere nequeo quemadmodum Armand, quum in eius potestatem incideret, eluctari potuisset.”

“Non perspicis? Atqui tu ipse testis fuisti vidistique eum revera vinctum non fuisse — nempe sese liberasse.”

“Id verum est,” meditabundus annui.

“Consummemus ergo historiam,” properat Godfrey narrare. “Proditor invenit secretum arcæ; sequitur Armand Neo Eboracum, clam prosequitur eum in domum Plateæ Septimæ, eum ibi præstolatur, capit et vincit eum. Victoriá fere demens — insanam modulatur cantilenam circa vindictam, vindictam, vindictam! Atque, ut victoria sua prorsus esset plena, captivum suum non illico interfecit. Eum potius in angulum provolvit, atque ad involucra arcæ revellenda se accingit. Summa victoriæ futura est quum occultum forulum sub oculis ipsius Armand evellere potuerit. Armand autem in angulo iacet oculis flagrantibus, quoniam revera hæc potius sua victoria est futura!”

“Victoria futura?” quæro. “Quidnam eo verbo innuere vis?”

“Scilicet quod eodem momento quo proditor aperturus erat forulum, mechanismate venenato feriendus erat! Hoc proposito Armand iners exspectabat.”

Halitans præ stupore et admiratione in sella reclinavi. Quod hæc non perspexi cœcum me esse oportuit! Armand enim commodum iacere poterat et tempus opperiri dum ille in laqueum incidisset. Non igitur mirum si ibi flagrantibus oculis iacuerit dum alter phrenesi agitatus arcam rimaretur!

“Non usque eo quid futurum esset perspexi,” pergit Godfrey, “dum proditor in arcam proclinatus choragia quæritans arcam palparet. Nullum tempus moræ erat dandum — in cubiculum irrui. Armand puncto temporis evanuit, et gigas perinde effugere tentabat, sed ego eum ante ianuam intercepi. De eius pernicie tum ne somniavi quidem; de Armand enim superstitando ne cogitandum quidem erat. Et tamen superstitavit. Nunc demum, ubi tam sero est, rem intelligo. Necessarium illi erat hunc occidere, nihil erat ambigui. Quantacunque erant discrimina, occidi hunc oportebat.”

“Eccur?” quæro. “Quamobrem?”

“Ad occludendam linguam. Quid si eum cepissemus? Num tu secretum Armand vel pro momento securum putas futurum? Sic itaque eum occidendum iudicavit — occidendum unco venenato — et occidit eum, quin, super, etiam evasit! Nunquam antea in mea vita tam fatuum tamque delusum me sensi, quam quum ianuam ante oculos mihi obiici percipiebam.”

“Fortasse et id e proviso fecit,” ausus sum timide suggerere paratus iam omnia de isto singulari homine credere. “Novit fortasse per totum id tempus nos adesse.”

“Præter omne dubium,” assentitur Godfrey amare. “Quare alioquin serra recidiva in ianua esset exterius? Quam me pudet hoc me non perspexisse! Quí poteram tam stultus mihi eum in viis Neo Eboraci, se ignaro, insectari posse persuadere? Ipse inde ab initio novit futurum ut nos eum insectaturi essemus non imparatum!”

“At hæc incredibilia videntur!” timide obtestor ego. “Fidem prorsus excedit!”

“Nihil ei factu incredibile de eo existimaveris!”

“Sed discrimina — reputa modo discrimina quæ is incurreret.”

“Quid ipse discrimina curat? Is ea contemnit — et iuste. Nonne effugit?”

“Etiam,” annuo, “pulchre effugit præter dubitationem.”

“Ergo hæc est istius pomeridianæ tragœdiæ historia, ut ego quidem opinor,” prosequitur Godfrey magis compositus. “Nunc autem hinc me auferam, ut res tu tecum reputare possis. Si eædem sibi minus consistant, me docebis. At vero sibi consistent — ita debent — sunt enim veræ!”

“Sed quid de Armand?” obtestor ego. “Numquid capere eum non tentabis? Anne eum evadere sines?”

“Ipse vero non evadet!” ait Godfrey oculis iterum emicantibus. “Nihil oportebit nos eum quærere; habemus enim tendiculam nostram, Lester, cuius esca talis est, ut ei resistere nequeat — arcam Boulé!”

“At ipse novit tendiculam eam esse.”

“Sane, quam maxime!”

“Et tu revera putas eum in illam incursurum?” dubius quæro.

“Scio eum id facturum! Quodam die tentabit arcam e cella chalybeia decuriæ Viæ Vigesimæ Tertiæ, in qua seris occlusa detinetur, eripere.”

Ego caput quasso dubitans.

“Non ipse ita insanit,” inquam. “Nemo a sobrietate tam est alienus. Potius eam deseret placidoque animo Parisios redibit.”

“Non faciet si ís sit quem eum esse arbitror,” ait Godfrey manu ansam ianuæ tenens. “Eam ipse nunquam derelinquet! Exspecta modo, Lester; uno alterove die sciemus uter nostrum vates fuerit probior. Unum tantum vereor,” inquit vultu tristiori, “ne ipse nobis invitis arcam subducat!”

His verbis secundum ambitum discessit, meque in eum respectantem reliquit.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings