← Table of contents
Mysterium Arcae Boulé

Caput V.

Arcadius Avellanus translation

Grady Operam Confert.

Quæ dehinc gesta sint haud clare memini. Tanto me stringore afflictum sensi, ut vix satis virium colligere possem quo vel ad sellam propinquam me referre, ibique considere valerem, ubi sedendo oculis vagis atram rem in stragulo prostratam contemplabar. Persuadere mihi conabar me victimam esse larvæ cuiusdam et ab incubone opprimi; hæc omnia a propriis nervis meis, laboribus perstrictis induci, ac brevi me allevatum iri. Nullus revera dubito quin nimium laboris pertulerim; otio me egere ac recreatione; esto, iam dabo operam . . .

Et tamen per omne id tempus satis intellexi non larvam, non incubonem me premere, sed patentem claramque veritatem; Philippum Vantine esse extinctum — a muliere cæsum. Quisnam id mihi dixit? Tum etiam memini vocem singultantem . . .

Bini aut terni aliqui in conclave venerunt — Parks et alii famuli, ni fallor; audivi vocem Godfrey mandata varia edentem; denique aliquis sublato ad labia mea poculo me bibere iussit. Eram tamquam automaton; inde tussire ac sputare, beneficum calorem percipere; tum iterum amplius bibi. Postea iterum vidi Godfrey mihi imminentem stare.

“Meliusne nunc te habes?” sciscitabatur.

Nutu capitis respondi.

“Nec miror te esse excussum tanto infortunio,” pergit, “et ego ægre pedibus sto. Interim famulos medicum Vantine accersere iussi — sed ille nihil prodesse poterit.”

“Reverane ipse mortuus est?” quæro mussans, oculis meis super contractam ac prostratam rem quiescentibus, quæ paullo ante Philippus erat Vantine.

“Prorsus ita uti ille alter.”

Tum cœpi meminisse; prehenso igitur eius brachio, eum ad me detraxi.

“Godfrey mi,” susurro ei, “cuiusnam vox illa fuit — aut somniavine — de quadam muliere?”

“Non somniavisti — is Rogers fuit — ipse fere insanit. Simul atque ad se rediverit, historiam eius eliciemus.”

Interim aliquis eum prope ad ianuam sevocavit, dum ego solus relictus, oculis in inani vagabar. Fuitne ergo mulier in vitam Vantine implexa! Ea fortasse in causa fuit quare uxorem non duxisset. Miror quæ fœda arcana in lucem protractanda sint!

Verum si mulier occiderit Vantine, eandem ipsam necesse est et d’Aurelle occidisse. Ubinam ipsa latuit? E quibusnam insidiis ictum intulit?

Circumspexi conclave, ut tremor me incesserat. Trepidus surrexi de sella, palpansque ad fores accessi. Godfrey me venientem audivit, circumvertit se, vultuque meo conspecto ad me venit, et brachio meo prehenso me fulsit.

“Quidnam te angit, Lester?” quærit.

“Sustinere hic non possum,” halitavi. “Nimium est horridum.”

“Relaxa tuum animum! Prodi huc, sume alterum pocillum.”

Eduxit me igitur in ambitum, atque oblatum alterum pocillum brisæi[1] me quodammodo mihi restituit. Pudebat me ignaviæ meæ, verum ubi vultum Godfrey conspexi, vidi quam et ille palleret.

“Fac et tu pocillo sumpto tibi consulas,” eum monui.

Mox audivi obbam[2] super pocillo clangere.

“Non memini quo unquam tempore ipse ego sic efflictus fuerim,” ait deposito pocillo inani. “Adeo ista res fuit tætra ita improvisa — et tum Rogers partem furentis agit. A, denique hic est medicus,” subiungit, quum ostium panditur, et Parks medicum intromittit.

Doctorem Hughes utique novi, salutem illi nutu reddidi, atque cum eo et Godfrey in anterius intravi cubiculum. Verum ego necdum satis ad me redii, nec plus quam considere valebam eumque intueri, dum ipse genibus insistens cadaver inspexit, seque de morte hominis certiorem facere conabatur. Deinde audivi Godfrey ei cuncta quæ sciebat narrare, dum Hughes dubitabundus auscultabat.

“At vero hoc absurdum est, ut satis scis,” obtestatur medicus, postquam Godfrey conticuit. “Res istiusmodi hic, Neo Eboraci, non fiunt. Florentiæ, Medio Ævo, fortasse; sed non hic, sæculo vicesimo!”

“Vix vel ego meis sensibus fidem habeo,” assentitur Godfrey. “Verum hic vidi hodie postmeridiem Francum iacentem, nunc vero hic est Vantine.”

“Eodem loco?”

“Ipso sane eodem, tam accurata quam discernere queo.”

“Cæsus eodem modo?”

“Prorsus eodem modo cæsus.”

Reversus Hughes ad corpus, manum sauciam iterum magna cura contemplatus est.

“Quod genus ferramenti, te iudice, Here Godfrey, videtur hoc vulnus inflixisse?” cœpit medicus quæstiones instituere.

“Ferramentum acutum cum duobus dentibus. Meo quidem iudicio denticuli tubulorum instar vacui sunt, velut acus subcutanea, atque in fundo vulnerum guttam, vel duas, reliquerunt veneni. Ut vides, vena est scissa.

“Video,” ait Hughes. “Manus hic loci vix posset perfodi quin aliqua vena incideretur. Una vel altera denticulorum id certe faceret.”

“Inde colligo quare duo sint denticuli instituti; nec me falli puto.”

“At tu certe satis nosti nullum exsistere venenum quod tam cito necet?” quærit Hughes.

Godfrey eum curiose contuetur.

“Vix pauca momenta ante ipse tu memoravisti Florentiam,” monet eum. “Te innuisse existimo idgenus venenum illic olim exstitisse?”

“Aliquid eiusmodi, fortasse,” assentitur Hughes. “Verba mea solum spontanea fuerunt, tamen cogitationes istiusmodi mentem meam percurrisse non negaverim.”

“Aio igitur venenum, quod Florentiæ quinque ex his sæculis exstiterat, hodie hic exstare. En eius rei argumentum;” et Godfrey cadaver manu indicavit.

Hughes profundum traxit spiritum e stupore horroreque genitum.

“Verum quod tartareum genus instrumentum illud vulnus intulit?” voce fere petili, nervisque pæne solutis clamavit. “Præsertim autem quisnam id librat?”

His dictis circumspectabat conclave ac si explorare posse speraret magnam ac potentem manum ad feriendum levatam. Tandem tremens se composuit.

“Ignoscite,” denique fatur, sudorem e fronte manantem extergens, “equidem rebus istiusmodi assuetus non sum; quin et metuo — revera, me perterritum sentio,” leni risu, non plane hilari, subiunxit.

“Ita et ego,” addit Godfrey; “ita et Lester; ita quisque alius. Nec te pudeat oportet.”

“Arcanum rei est,” pergit Hughes, qui suos animi affectus tentabat explicare, “quod mihi terrorem incutit — aliquid in ista re præter naturam est — aliquo modo quod capere nequeam. Nam quí evenit ut victimarum uterque in manu recta ictus sit? Cur non in manu læva? Cur in manu vel maxime?”

Godfrey desperans, vulsu humerorum respondit.

“Id potissimum est quod nobis solvendum erit,” inquit.

“Necesse erit nobis lictores invocare,” suadet Hughes. “Fortasse ii solvere valebunt.”

Godfrey leni dubitantis risu represso respondit:

“Opportunitas saltem illis tribuenda est; visne id fieri curem?”

“Volo,” inquit Hughes, “et hoc statim fieri iuvabit. Quo citius huc pervenerint, eo erit melius.”

“Faciam sine mora,” et his verbis e conclavi excessit.

Hughes in grabato, prope ad fenestram, gravi pondere consedit, frontemque sudantem manu tremula iterum detersit. Mortuis tractandis ipse tam erat assuetus — sed morte decora sublatis, morte in lecto, aut vero e quacunque causa iusta et probe intellecta provenienti. Verum mors, hac in terrifica et arcana specie, trepidatione eum perculit; causam mortis idgenus capere non poterat, et ob id attonitus stupuit. Ipse medicus erat, suumque fuit res tales intelligere; et tamen ecce casum mortis, qui ipsius peritiam ratione causæ ita elusit, quam cuiuscunque e trivio. Eventum tam præter ordinem eum ad propriam scientiam addubitandam, examinique substernendam adegit — quod quidem optimum quemque nostrum confunderet.

Dimidia ista hora certe erat acerba. Hughes usque in grabato sedebat graviter spirans, oculis in solum fixis, fortasse propriam inscitiam meditatus, fortasse dubiis vexatus, utrum rectene hactenus semper an perperam hoc vel illud ægris præscripsisset. Quod quidem ad me attinet, ego de amico meo morte sublato meditabar. Memoriá tenebam Philippum Vantine, ut mihi semper fuit cognitus — virum nempe comem, lepidum, vere Christianum. Reputabam mecum suaves eius oculos, ut me, etiam paucis ab hinc horis, amice contueri consueverint; audire mihi videbar vocem eius, palpare manus mihi porrectas. Ut vir tantus et talis hunc in modum interimi, feriri a secreto sicario, armato telo venenato.

Mulier! Mens mea continuo ad hanc rem recurrit. Mulier! Venenum semper mulierum fuit telum. Sed quænam illa? Et quí evasit? Ubinam delituit? Quonam modo valuit tam accurate ferire? Ac præprimis quamnam ob rem Philippum Vantine præ omnibus suam victimam selegerit — Philippum Vantine, qui nullam unquam mulierem vilipenderat — tum pausam feci. Perspexi enim me revera, præterquam quod ipsi placuit mihi enuntiare, de Vantine nihil novi. Parks sciet. Tum iterum cogitati me pudere cœpit. Num illud secretum nobis eruendum erit? Num ille ad prodendum suum herum adigendus erit?

Vultus meus rubore flagrabat. Nullo pacto; id non faciemus — id turpissimum esset.

Foribus apertis Godfrey intrabat. Nunc iam non erat solus. Simmonds et Goldberger eum comitabantur, quorum vultus prodebant eos haud minus quam me agitatos ac dubios esse. Etiam tertius quis cum iis erat, quem ego non noram; sed mox intellexi eum Freylinghuisen, medicum mortuarii esse.

Hi omnes cadaver inspexerunt, Freylinghuisen autem genibus fultus manum sauciam inspiciebat; tum iuxta doctorem Hughes consedit, et paullo post eos submissa voce colloqui audivimus cuius disceptationis materiam substratam facile coniectare poteramus. Ego et id facile hariolari poteram de qua re Godfrey et Goldberger in ulteriori angulo disseruerint; attamen minus hariolari quibam quare Goldberger, loco aliquid agendi, sursum deorsumque in conclavi ambularet, mystacesque torsitaret sollicite, et horologiolum semel iterumque aspectaret. Aliquem exspectare videbatur, sed non ante intellexi quam viginti minuta post, quis is esset. Foribus tunc apertis vir quidam intromissus est humilioris staturæ, vultu rubente, spissis strictimque putatis mystacibus, oculis residentibus, præterque consuetudinem micantibus. Ingressus conclave circumspexit et capitis nutu Goldberger consalutato, quærebundus me aspexit.

“En hic tibi sisto Herum Lester; Delectus Lictorius Grady,” fatur Goldberger, quum denique intellexi administrum ipsum a decuria agentum advenisse, ut casum totum sua in persona administraret.

“Herus Lester, consultor iuris heri Vantine,” subiunxit in explicationem mortuarius.

“Te, mi Here Lester, novisse gaudeo,” dixit paucis Grady.

“Nunc autem,” fatur mortuarius, “ad rem occipiendam parati sumus.”

“Necdum,” negat minus civiliter Grady. “Primum relatoribus facultatem faciemus recedendi,” fatur Grady, transpectando in Godfrey, e regione sedentem, cuius vultus obnubilare cœpit.

Ipse et ego rubore perfundebar, iamiamque obtestabar, sed Godfrey gestu ut silerem me permovit.

“Valet, mi Lester,” inquit Godfrey, “Herus Grady iure utitur suo. Discedam — usque dum ipse me invocaverit.”

“Diu tum exspectabis,” risu sarcastico regerit Grady.

“Quo diutius exspectavero, hoc erit pro te, Here Grady, deterius,” quiete refert Godfrey, tum pandit ostium, excedit, clauditque pone se.

Grady coccineo rubore stupens post eum respectabat paululum, dein se composito haud facili nisu, se denique ad mortuarium convertit.

“Omnia rite constituta sunt, Here Goldberger,” fatur, tandem, et ad processum observandum consedit.

Mihi, doctoribusque Hughes et Freylinghuisen pauca suffecerunt minuta ad cuncta quæ de hac priorique tragœdia scivimus evolvenda. Grady iam ad minuta tenere videbatur omnia quæ ad mortem d’Aurelle spectabant, nam, nisi quod subinde capite annuit, relata excepit quin nos interpellaret.

“Nonne, Here Simmonds, habes elenchum omnium in hac domo famulorum?” quærit ab eo post relata finita.

“Habeo,” refert ille, et elenchum illi tradidit.

“Hem,” mussat ipse elencho viso. “Quini eorum. Quidquamne tibi de iis notum?”

“Hi cuncti multos annos apud herum Vantine exegerunt, mi Here,” respondit Simmonds. “Quantum mihi constat, omnes sunt bene morati.”

“Quisnam eorum reperit cadaver Vantine?”

“Parks, ut puto,” respondi ego; “etiam ipse me accersivit.”

“Satius erit eum citare,” inquit Grady, dum interea elenchum plicatum in sacculum condidit.

Parks intravit non parum hæsitabundus; sed quæstionibus Grady clare et compositus respondit. Primum quæ post meridiem evenerant narravit, dein ad eventus vespertinos evolvendos perrexit.

“Herus Vantine cœnam domi sumpsit, mi Here,” narrat Parks. “Si recte memini, dapinatum est horá septimá. Finivit paullo post horam septimam cum dimidio. Ego eum non vidi, quoniam in cubiculo eius eram occupatus res varias, uti et vestes eius disponendo. Sed ipse iubebat Rogers —”

“Nihil ad te quid ipse Rogers iusserat,” incidit Grady. “Id tantum narra quod tu scis.”

“Etiam bene, mi Here,” refert Parks mansuete. “Copiosis detinebar agendis — quod, ut scis, heri ex Europa redivimus — itaque prosequebar opus res recondendi, et quæque ad sua loca disponendi, donec iam octavam cum dimidio præterivisse oportebat, quum Rogers me vocantem audivi. Domum flagrare autumabam, proin celeriter descendi. Illic stabat Rogers in ambitu, velut qui spectrum viderat. Ipse gravius spirabat, et versus hunc locum digitum porrigebat, ego introspexi, vidique herum Vantine hic iacentem —”

Vox eius in fauce hærebat, tamen post pausam effecit ut paulatim prosequi posset.

“Tunc per telephonum accersivi herum Lester,” subdidit, “et hæc est summa omnium quæ scio.”

“Satis est,” ait Grady. “Hæc pro præsenti sufficient. Mitte Rogers intro.”

Vultus Rogers conclave intrantis stringore quodam me affecit, quod hominem fere efflictum prodebat. Homo ipse erat annorum circiter quinquagenúm, iam canester, vultu raso, plerumque e bona valetudine rubicundo. At nunc facies sua erat livida, genæ sulcatæ ac depressæ, oculi sanguine suffusi et hæsitantes. Intra conclave potius volvebatur quam itabat, atque una manu, acsi suffocari timeret, gulam premebat.

“Præbe illi sellam!” iubet Grady, atque Simmonds protulit unam, illi supposuit, ipseque iuxta eam constitit. “Nunc, mi homo,” pergit Grady, “fac ut te componas. Interim tamen, quid rei sit eloquere! Numquamne antea hominem mortuum vidisti?”

“Id nequaquam refert,” halitat Rogers. “Id nihil est — quamquam hominem cæsum antehac vidi nunquam.”

“Quid?” acriter quærit Grady. “Num illum alium hoc postmeridiem non vidisti?”

“Ea alia res est,” gemit Rogers. “Eum non novi. Cæterum et iam putavi eum sese occidisse. Omnes ita putavimus.”

“Atqui Vantine idem fecisse non putas?”

“Scio eum id non fecisse,” ait Rogers, dum vox sua in petilem exsurgebat vagitum. “Illa mulier id fecit. Dii eam perdant. Ipsa id patravit! Sciebam eam tale quid scelesti moliri quum eam intromiseram!”

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings