Caput XIII.
Arcadius Avellanus translation
Egregius quidam Salutator.
Postero die, paullo post meum in officinam adventum, ministellus, solemni quodam agendi modo, a cuius moribus perquam alieno, schedulam mihi offerebat, quam ego non parum stupens aspexi. Visá eá, fateor, et mihi verecundus reverentiæ timor subrepsit, quandoquidem tessella nomen ferebat Sereni Hornblower.
Cæterum nomen satis ignotum præterquam legumdoctis grandium orientis trium urbium, Neo Eboracenæ, Philadelphenæ atque Bostonciæ; nam Serenus Hornblower nunquam est functus publico munere, nunquam verba publice fecit, nunquam respondit allocutioni epulari, inter delectos publice nunquam sedit quantum constat, dicam[1] in curia publice nunquam pertractavit, nunquam causam coram iuratis dixit — uno verbo, nomen eius in diurnis nunquam, ullo modo, iactatum est, et tamen proventus sui proventus cuiuscunque advocati huius regni ita superaverunt, ut hi triginta libellæ[2] tantum esse viderentur.
Etenim Serenus Hornblower iuriumconsultum optimatum nostrorum fiduciarium egit. Id munus ipse multos annos gessit, atque fama fert nullum unquam in publicum probrum devenisse. Clientes summá curá selegit; negotia millionariorum Pittsburgicorum, tametsi perquam fructuosa, nunquam non recusavit; sed magnopere sibi cordi esse videtur, eoque superbit, ut opinio famaque vetustiorum familiarum, etiamsi progenies earum quandoque in turpissima inciderint probra, sarta tecta servarentur. Siquis e prosapia sit “Pilgrims,”[3] aut “Patroons,”[4] herus Hornblower nullam amplius commendationem ab eo exigit.
Prudentiá et sagacitate in clientes incredibili cluet; et tamen quibus contigit adversas sibi partes eum tueri, post haud multum temporis senserunt sub involucris mollibus byssinis pugnum maxime formidabilem loricatum delitescere. In summa, ipse vir erat omni numero mirabilis, qui si permoveri posset ut commentarios vitæ actæ scriberet — quod quidem extra limites rerum possibilium positum est — lectoribus delitias præberent vere mirificas. Mihi antea nunquam contigit sive privatim, sive per negotium, eum convenisse, proinde cum aviditate quadam ac zelo ministellum sine mora in officinam meam eum invitare iussi.
Verumtamen Serenus Hornblower aspectu nihil horum prodidit. Fama eius facile suscitare poterat opinionem alicuiusmodi hominis medii inter Uriah Heep atque Sherlock Holmes, atqui huius in aspectu nihil dissimulantis, nihil insimulantis discernebatur. Quin vir ipse erat mediæ ætatis, bono animo vigoreque turgens, paullo corpulentior, vultu vegeto ac raso, oculis admodum cæsiis, cæteroquin bene pastus, morsibusque mentis mali consciæ solutus. Si illi in Latavia obviam factus fuissem, eum pro mimo, vel histrione perito ac maturo habuissem. Aliquid in eius intuitu Iosephum Jefferson in memoriam aspicientis revocabat — fortasse clari et cæsii eius oculi. Iste ipse aspectus in causa esse poterat cum indole aperta et audaci quare in suis cœptis tanto successu floreret.
Manibus ultro citroque porrectis, sede capta, protinus in medias res, ob quas venerat, pedibus ivit. Si nunc, ubi iam perspectam habeo delicatam rei naturam, hanc rem mecum reputo, etiam magis admiror paratum patulumque eius animum; quo tamen plus hæc recolo eo magis mihi persuasum est eum omnia in antecessum minutatim excogitavisse quid mihi dicturus esset. Quicunque propositum in antecessum elaboratum mente serena, acsi nihil præparatum esset, animo placido exsequi valet, suis æmulis necessario longe antecellit.
“Mi Here Lester,” fatur ille, “ex auditu teneo te bonorum Philippi Vantine administratorem esse.”
“Nostrum consortium est,” correxi eum.
“Sed tu, in persona, negotiis eius attendisti?”
“Vera memoras.”
“Ipse, ni fallor, veteratæ supellectilis exstitit coactor.”
“Ita fuit.”
“Novissimoque suo in Europa itinere, unde nuper rediverat ab Armand et Fils, Parisiis, arcam Boulé præstinavit.”
Quendam sensum stuporis reprimere haud poteram.
“Remne agis Armand et Fils?” quærito.
“Minime. Rem cuiusdam matronæ ago, quam pro re nata Matronam X appellabimus.”
Cogitatio animum mihi subiit Matronam X, mysteriosamque mulierem Francicam unam fortasse eamdemque esse. Dein ut absonam respui. Serenus Hornblower clientem idgenus non acciperet.
“Herus Vantine arcam eiusmodi revera emit,” respondi.
“Estne ea in tua possessione?”
“Est in suis ædibus quædam arca Boulé Parisiis submissa, sed paucis ante suum decessum horis me docuit herus Vantine non eam esse quam ipse præstinavisset.”
“Aisne errorem in transmittendo factum?”
“Sic rem existimavimus, atque remulcale ab Armand et Fils id confirmavit.”
Herus Hornblower parumper deliberabat.
“Ubinam est arca quam herus Vantine revera præstinavit?” quærit denique.
“Omnino nescio. Fortasse adhuc Parisiis est. Verum delectum quemdam eorum exspecto me brevi visitaturum, qui rem nobiscum componat.”
Salutator meus iterum conticuit, et obliviosus frontem fricabat.
“Valde est curiosum,” fatur tandem. “Si arca usque Parisiis esset, putandum foret errorem agnitum fuisse antequam mea cliens de ea sciscitata esset.”
“Complura alia circa hanc rem plane sunt curiosa,” dixi.
“Quidquamne obstabit quominus mea cliens arcam aspiciat, Here Lester?”
Nunc meum erat dubitare.
“Here Hornblower,” denique respondi, “nihil te celari velim. Est quoddam mysterium circa istam arcam, quod solvere pares non fuimus. Fortasse legisti relata de mysteriosa morte heri Vantine, alteriusque cuiusdam Franci; uterque mortuus est in eodem cubiculo domús Vantine, uterque, ut videtur, ex eadem causa.”
Ipse annuit.
“Existimasne hanc arcam ullo modo ad causam accessisse?” cito quærit.
“Ita credimus; licet hucusque nihil probare potuerimus. Sed nunc arcam solertissime custodimus. Per me nihil quidem obstat quominus cliens tua eam videat, indulgere tamen ut tangat non possum — aut saltem quin sciat cur id agere velit. Memineris nihil te mihi revelasse quare ipsa eam videre vellet.”
“Atqui ego, Here Lester, paratissimus sum causam tibi revelare,” inquit. “Nihil nisi æquum fecero si te id docuero. Relata quum audiveris, si tibi ita visum fuerit, Matronam X ad arcam visendam acciemus.”
“Esto,” adstipulor illi.
Ipse in sella reclinatus, vultu gravi,
“Cliens mea,” inquit, “est prosapia clara cuiusdam familiæ Americanæ — perquam illustris. Tribus annis ab hinc nupsit cuidam nobili Franco. Divinare fortasse poteris nomen, ego tamen multo malim ut neuter nostrum proferat.”
Capite annui.
“Nobilis iste tam prodigus quam infidus exstitit. Fortunas meæ clientis larga manu solebat diffundere. Pellices suas coram ea publice ostentare consuevit. Quin et tentare audebat hanc adigere ut unam earum apud se exciperet. Fateri audeo me eam, quod hunc non iam dudum reliquisset, stultam iudicavisse. Fiduciarii denique fortunarum matronæ se ingesserunt, nam pater mulieris, pro sua prudentia, partem fortunarum filiæ in fiduciam tradidit. Hi debita mariti dissolverunt, stipendium ei statuerunt, eiusque debitores monuerunt futura eius debita solutum non iri.”
Per hoc tempus nomen suæ clientis utique iam divinavi, siquidem singularia hæc ore omnium iam diu longe lateque ferebantur, nec est cur moneam historiam hanc me attentione etiam augescente auscultasse.
“Stipendium principe dignum est,” pergebat herus Hornblower, “at hero X id nequaquam suffecit.” Nullum stipendium sufficeret — quo maiorem acciperet pecuniam, eo plures comminisceretur modos ad eam disperdendam. Itaque, tandem fur evasit. Eo denique devenit ut producta artis, venderet, quibus suæ domus affluunt, quæ quidem reapse meæ sunt clientis, empta enim eius pecuniá fuerunt. Binis circiter ante septimanis cliens mea, post aliquantum moræ in castello suo in Normandia reversa, suas urbanas ædes prope denudatas reperit. Tapetæ, tabulæ pictæ, statuæ — omnia divendita erant. Inter res cæteras ab eo direptas fuit arca Boulé, qua cliens mea velut scriptoria uti consuevit. Arca erat pretiosissima; attamen non valor pecuniarius meam clientem sollicitudine angit, et ad eam recuperandam urget.”
Hic paulisper conticuit, clarandæque voci studebat, unde probe intellexi delicatissimam historiæ suæ partem eum attigisse.
“Herus X, memor decoris dumtaxat,” tractim prosequitur, “ut saltem ipse sibi persuaserat, consilium cepit epistolarum suæ uxoris servandarum. Hoc propositio contenta forulorum in sellam quamdam profundi iussit. Erat tamen ibi forulus ipsi prorsus ignotus — forulus occultus, clienti tantum meæ cognitus. Iste forulus manipulum occultabat epistolarum clientis meæ, quas ipsa summa sollicitudine recuperare conatur. De indole harum nihil memorabo — ego, profecto, vix quidquam de iis scio, siquidem revera nec ad rem meam faciunt. Ipsa tamen me certiorem fieri voluit, tranquillitate animi, nisi ea recuperentur, se prorsus nullá frui posse.”
Iterum annui. Nihil profecto erat quare adhuc plus diceret. Etiam ego mecum reputavi infido marito si par pari rependat, revera nullum ius ad conquerendum competere.
“Cliens proin mea,” prosequitur herus Hornblower sensim lætus viarum maxime ardua se feliciter superasse, “ad recuperandam arcam opus confestim aggressa est. Reperit eam Armand et Fils venditam esse. Eos quum sine mora adivisset, responsum tulit arcam iam hero Vantine venditam, et etiam huc transmissam esse. Proinde, sub specie suam familiam visendi, proxima navi se itineri committit eo vero proposito ut ab hero Vantine facultatem forulos aperiendi, litterisque potiundi impetraret. Mors eius suam spem frustravit, et sic destituta, speque deiecta, ad me refugit. Vix est cur addam neminem ex sua familia quidquam de his rebus scire, atque plurimum referre ut maritus suus de iisdem nunquam vel suspicetur quidem. Suo itaque nomine te appello, veluti testamenti heri Vantine exsecutorem, ut eas litteras propriæ dominæ restituere ne graveris.”
Miram hanc historiam momento temporis mecum volvens sedebam, tentabamque eventus novissimi bidui, utrum inter se conveniant, componere. Non quadrarunt autem — saltem non cum mea theoria de causa horum eventuum. Non enim profecto Matrona X sua secreta veneno vindicatura erat!
“Numquis præter tuam clientem novit quidquam de istis litteris?” quæsivi denique.
“Haud ita puto,” respondit herus Hornblower, languide in me renidens. “Non enim eius tenoris hæ sunt ut mea cliens eas cuique confidat. Nam hæ, ut tu, mi Here Leste, iam suspicari poteras, revera infamatoriæ sunt. Necesse est ut eas quocunque demum pretio recuperemus.”
“Ut plane constare oportet,” monui ego, “minimum duos semper necesse est quibus litteræ cognitæ sint — auctorem nempe atque cui missæ sunt.”
“Id non me præterivit, auctor tamen harum litterarum mortuus est.”
“Mortuusne?” repetivi.
“In duello paucis ante mensibus cæsus est,” explicat gravi vultu herus Hornblower.
“Ab hero X?” rogavi statim.
“Ab hero X,” refert herus Hornblower, pressis labiis residens, quasi nihil amplius de ea re memoraturus.
Nec profecto erat quare plus diceret. Satis enim de legibus, deque moribus ac rationibus Francorum cogitandi intellexi ad perspiciendum, siquando litteræ illæ in manus heri X incidissent, futurum esse ut ipse prorsum rerum potiretur. Uxor sua omnino in sua esset potestate. Atque cogitatio mihi animum extemplo subiit eum quodam modo certiorem factum has litteras exstare, omnibus igitur viribus, ut iis potiretur, satagere. Hoc cogitatum satis esse argumenti arbitrabar, quare in partes uxoris eius flecterer.
“Certo scio,” tandem respondi, “herum Vantine sine dubitatione indulturum fuisse ut cliens tua forulos aperiret, suasque litteras tolleret. Ut testamenti sui exsecutor ego quoque indulgeo, nam cuiuscunque sit arca, litteræ sine dubio Matronæ X sunt. Hæc utique ea conditione nituntur ut arca vera et genuina sit. Verumtamen, Here Hornblower, monitum te esse volo mihi persuasum esse duos viros, eos forulos aperire conatos, occisos fuisse,” explicui illi adversum me sedenti, auditisque eventibus obstupefacto theoriam meam de morte Philippi Vantine, Francique ignoti. Denique his verbis finivi: “Verosimile mihi videtur Vantine, dum arcam exploraret, casu in forulum incidisse; at vero alterum eum hominem foruli ignarum non fuisse perinde atque contentorum, nullum intercedere dubium.”
“Hem!” interpellat salutator, “multas et miras in vita mea audivi recitari fabulas, parem huius nunquam. Nihilne tibi de isto Franco constat?”
“Nihil, nisi quod ab Havre per La Touraine, superiore die Iovis huc appulit, et quod a crepidine rectá huc vectus est.”
“Mea quoque cliens per La Touraine advenit — quod tamen casu ita factum est.”
“Fieri potest,” inquam, “sed vix casu factum est ut et ipse et cliens tua gratia contentorum foruli venissent.”
“Aisne tu . . .,”
“Aio equidem fieri potuisse ut mysteriosus ille Francus ab hero X missus veniret, Matrona X nempe casu quodam improviso arcanum de litteris poterat marito suo prodidisse.”
Herus Hornblower subito surrexit. Animo admodum turbatus esse videbatur.
“Fortasse vera mones,” inquit. “Ego clientem meam confestim edocebo. Concessum nuntiabo illi licere arcam inspicere; atque si hæc vera esse comprobabitur, licere forulos aperire litterarumque fasciculum tollere.”
“Si discrimen subire voluerit,” assentior ego.
“Conventum est; simul atque eam convenero, te evocabo,” inquit. “Utcunque tamen, gratiam tibi ob urbanitatem tuam habeo,” quibus dictis discessit.
Verosimile est eum hinc recta via ad ædes familiæ in Platea iter direxisse; aut vero Matronam in sua officina præstolatam esse; nam intra dimidiam horam me evocavit.
“Cliens mea,” inquit, “arcam sine mora visum ire cupit. Ipsa animo tota est concitata, præsertim ex quo intellexit alium quempiam forulum temerasse. Quandonam tibi commodum est nobiscum venire?”
“Licebit illico,” respondi.
“Proinde ad devehendum te confestim tibi aderimus. Quindenis aut vicenis minutis plus haud sumemus.”
“Placet,” respondi, “adventum vestrum opperiar. Utique testem mecum accersam.”
“Æquum facies,” assentitur herus Hornblower. “Nihil ex nostra parte oberit. Ergo in vicenis minutis.”
Primum quam poteram officinam Record appellavi, sed Godfrey aberat. Eum, more suo, aliquis respondit, usque ad dimidium postmeridiem venire non solere. Evocavi domicilium eius, sed nullum tuli responsum. Tandem ædes Vantine evocavi.
“Parks,” appello eum, “in societate aliquorum mox apud vos adero, qui arcam inspicere velint. Consultum esset camulam e via amoliri et cuncta lumina accendere.”
“Lumina iam sunt accensa, mi Here,” respondit.
“Iam accensa? Quidnam rei est?”
“Herus Godfrey aliquantum hic est moratus, re illa, arcá, fatuando.”
“Itane, revera?” tum mihi in mentem venit facile potuisse me divinare ubi ipse moraretur. “Fac eum Parks, certiorem me cum aliquibus arcam visum mox adventurum, meque velle eum rerum gerendarum testem habere, roga itaque eum ut maneat.”
“Faciam, mi Here,” respondit Parks.
“Tranquillane omnia?”
“Sunt; duo lictores totam noctem circum domum degerunt, ego autem et Rogers intus vigilavimus.”
“Rheda heri Hornblower ad ostium adstat, mi Here,” pansa ianuá ministellus significat.
“Factum bene,” respondi. “Protinus aderimus, Parks. Vale interea!” et penso auscultatorio, lænam celeriter indui.
Tum, ut pileum deprompsi, cogitatio subitanea mihi incurrit:
Si ignotus ille Francus revera emissarius heri X fuerit, Matrona eum facile agnoscet. Vaga quidem hariolatio, digna tamen quæ tentetur! Accessi igitur ad scriptoriam, exprompsi effigiem mihi a Godfrey datam, in sacculum recondidi. Hoc peracto, ad tollenonem properavi.