Caput XIV.
Arcadius Avellanus translation
Matrona Velata.
Tres in rheda erant. Herus Hornblower tergo ad equos verso sedebat, duæ autem mulieres sibi e regione sedes occupabant. Harum utraque nigro erat induta, spisseque velata, indicium tamen inerrabile, quo matrona et ancilla dignoscuntur, non defuit. Hoc quidem discrimen declaratu difficillimum esset, tamen exstitit.
Herus Hornblower rhedam intrantrem retro in me spectabat.
“Testem,” inquit, “quemdam memoravisti.”
“Ipse iam domi Vantine est,” explicui, iuxtaque eum consedi.
“Hic herus Lester est,” me sistens fatur Hornblower, et matrona ad hæc, quam illi ex adverso sedentem, ut dominam statim agnoveram, nutu capitis respondit.
Nulla alia verba fuerunt prolata. Rheda versus Latamviam vecta, iter in eadem tali prosequebatur celeritate, quali in tanta frequentia provehi poterat. Subinde oculos in mulieres nobis adversas conieci, earumque disparitatem morum facile observare poteram. Altera prorsus tacita sedebat manibus in gremio, capiteque pendulo, admodum composita; altera vero inquieta et mobilis, haud par quæ digitorum nervosam agitationem contineat. Non parum mirabar quare ancilla magis quam sua domina agitaretur, ac tandem morum diversitatem neglectui institutionis attribuendam iudicavi. Contrarietas tamen mihi haud ignoranda erat.
Viá denique Decimá rheda iterum ad occasum iter flectit; inde prope attigit Compitum Washington, pervenit in Plateam, ac denique ante ædes Vantine constitit. Herus Hornblower mulieribus descendentibus adstitit, ego autem per gradus ducem me præbui. Sed ubi ad fastigium graduum attigimus, et in conspectum sertorum funebrium ex ostio pendentium perveneramus, matrona velata leni exclamatione substitit:
“At ego nescivi,” inquit. “Tamen fortasse exspectare satius esset. Ignara eram . . .”
“Nulli sunt propinqui, mea Hera, quos offendamus,” interpello ego. “Quod vero ad mortuum attinet quid illi refert?” et tinnii.
Parks ostium adaperuit, quo per nutum consalutato, præivi, advenasque in conclave induxi. Godfrey me ibi præstolabatur, cuius animum ex oculis conspicuum, et ex ingressu heri Hornblower mulierumque excitatum perspexi.
“Hic meus testis est, herus Godfrey,” inquam, sistens hunc, illi autem: “herum tibi sisto Hornblower.”
Godfrey se proclinavit, Hornblower autem suaviter in eum renidens illum excepit.
“Nisi prudentia heri Godfrey mihi probatissima esset, eum ut testem recusarem,” fatur Hornblower, “sed ea mihi iam experientiá constat, nec me falsum iri probe novi.”
“Unus nonnisi est cui ratione prudentiæ et constantiæ libenter cedam,” respondit Godfrey in eum renidens, “is autem est Hornblower. Ipse classem per se sibi propriam efficit.”
“Multas tibi refero gratias,” advocatus respondet graviter proclinatus.
Interim dum hæ civilitates ultro citroque miscebantur, mulier, quam ancillam indicaveram, consedit, ac si pedes eam sustinere recusarent, manusque nervose torsitabat; vel ipsa adeo hera sua eius rei tædio affici videbatur.
“Arca hic intus est,” eloquor ego, atque matrona velata duoque viri eo me sequebantur.
Arca in medio cubiculo stabat prorsus eodem modo ut fatali ea nocte, omniaque lumina ardebant. Mihi intranti manutium chalybeium Godfrey sub oculos cecidit.
“Estne ista vera illa arca, mea Hera?” quæro ego.
Momentum temporis contemplabatur eam, manibus ad pectus pressis et strictis.
“Est!” respondit halitans, pæneque cum singultu.
Fateor me stupefactum esse. Nunquam credidi eam ipsam veram esse; imo ne modo quidem mihi persuadere poteram quemadmodum ipsa eadem esset.
“Certene tibi constat?” incredulus quæsivi.
“Existimasne me in eiusmodi re falli?” obtestatur ea, “mihi crede hanc arcam quondam meam fuisse. Indulgebisne?” subiungit, unoque gressu propius ad eam accessit.
“Exspecta parumper, mea Hera,” interpello eam. “Antequam arcam contrectes monitam te esse volo perniciem te tibi invocaturam.”
“Perniciem, ais tu?” meque stupens contuebatur.
“Extremam perniciem, ut iam hero Hornblower explicui. Causis fretus sufficientibus credo iam duos viros temerare occultum illum forulum audentes factum vita luisse.”
“Ni fallor herus Hornblower aliquid eius generis mihi memoravit,” secum mutiebat; “at hæc omnia utique errores sunt.”
“Forulum ergo nullum venenum tuetur?” sciscitor.
“Venenum?” repetit ipsa prorsus ignara, mucinio ad labia levato. “Non capio.”
Iam sentiebam theoriam meam funditus collabi et radicitus everti. Godfrey intueri ausus non sum.
“Non ergo mechanismate forulus nititur, mechanismate, quod quum forulus evellitur duos dentes venenatos in manus aperientis eiaculetur?”
“Nullo modo, Here Lester,” ipsa respondit stupens. “Mihi crede mechanisma idgenus hic nullum esse.”
Iam et ultimam salutis tabulam, et hanc exilem apprehendi.
“Mechanisma interponi poterat ex quo ex tua excessit potestate,” suggessi.
“Id fieri potuisse non negaverim,” assentitur ipsa, quamquam vidi eam persuasam non esse.
“Nihilo tamen secius, mea Hera,” appello eam, “evulsura forulum, adhibendo isto manutio propriæ consules saluti,” quibus dictis manutium Godfrey, in sella depositum illi porrexi. “Nihil attinet ullum, etiam minimum, incurrere periculum. Sine obsecro,” et his verbis rectæ manui eius manutium induxi.
Ea re occupatus oculos meos in Godfrey conieci. Ipse tali obtutu pascebat oculos in matrona velata stupefactus, ut ego voluptate fere suffocarer. Raro admodum mihi contigit Iacobellum Godfrey ambagibus captum cernere, sed nunc certe fuit captus!
Matrona velata manutium non sine risu excepit.
“Nuncne licet mihi forulum aperire?” quærit.
“Licet, mea Hera.”
Ad arcam accessit, me et Godfrey adstantibus. Tandem denique mysterium, quod nos hactenus ludificaverat, solvetur. Atque hoc mysterio patefacto, ad finem vergent nostra poetica aeriaque somnia, quæ nos tantis laboribus moliti eramus.
Quasi per instinctum fenestram tabulatam aspectabam, sed lunulam lucis in ea nihil obumbrabat.
Interea matrona velata in arcam proclinata digitos suæ dextræ super aeneum opus musivum lateris lævi ad tangendum disposuit.
“Aliquantum male dextrum mihi est,” ait illa, “siquidem semper læva manu uti consuevi. Animadvertite me tribus in locis digitis premere; ad forulum tamen aperiendum ista loca certo in ordine sunt premenda — primus iste, dein iste, ac tandem iste.”
Protinus acutum sonum æris tinnientis audivimus, et a lævo latere arcæ crustum metallicum recidere.
“Ansa est,” fatur matrona velata, et nihil dubitans, dum mihi cor hærebat, ansam apprehendit, parvulumque forulum evellit.
“A!” reiectoque ridiculo manutio, fasciculum litterarum schedarumque in forulo occultum prehendit et tollit. Dein nisu quodam se continebat, vittulam, quæ fasciculum litterarum ligatum tenebat, resolvit, anteque oculos nostros dena duodenaque litterarum involucra stravit. “Uti videbis, Here Lester,” submissa ait voce, “hæ meræ litteræ sunt, tibique persuadere velim easdem meas esse.”
“Nihil dubito, mea Hera,” respondi. Illa autem allevati cordis suspirio, et quasi cum singultu, fasciculum religavit cauteque in sinu pallæ suæ abdidit. “Est quædam res,” nunc ego subiunxi, “quam tu, Hera mea, pro me forte perficere posses.”
“Libentissime faciam,” susurro respondit.
“Ut iam hero Hornblower explicui,” prosequor ego, “nudius tertius hoc in conclavi duo occisi sunt. Sive potius in cubiculo contiguo fuerunt occisi; sed nos putavimus eos vulnera lethalia hic accepisse. In hoc nos errasse videmur.”
“Sine dubio,” confirmat ipsa. “Præsidio mechanismatis tam fabulosi quam tu memoravisti, here Lester, forulus ille munitus et fretus nunquam fuit. Saltem non ex eo tempore quo ego eam possederam. Traditum, ut scis, tenemus hanc arcam pro Matrona quondam de Montespan confectam fuisse.”
Liberius nunc iam verba faciebat, ut videtur magno onere levata — nec profecto mihi constabat quam magno!
“Herus Vantine ipse haud minus suspicabatur,” inquam. “Ipse in re supellectili perquam erat versatus, fuitque aliquid insoliti circa hanc arcam, quod eam heræ Montespan quondam fuisse propriam, suadere videbatur. Huic rimandæ erat intentus quum mors eum supervenit. Quid ille alius tum fecerit, nescimus, sed si declarare possumus quis ille fuerit multum iuvabit.”
“Necdum declaravistis?”
“Nihil quidquam de eo scimus, præterquam quod Francus fuit, aut sic nobis visum est, et quod per La Touraine biduo ante huc pervenit.”
“Eadem ipsa fuit navis qua ego vecta sum.”
“Mihi proinde in mentem venit te fortasse, mea Hera, eum visu novisse — aut fuisse tibi alio quodam modo notum.”
“Quid ei nomen fuit?”
“Pagella quam ipse hero Vantine submiserat nomen Theophili d’Aurelle ferebat.”
Capite abnuit.
“Nomen hoc, mi Here Lester, nunquam antehac audivi.”
“Nomen et nos mutuatum credidimus,” respondi, “sed fortasse hanc effigiem agnosces,” quibus verbis effigiem e sacculo productam illi porrexi.
Hac accepta, accuratius eam aspexit, sed iterum caput quatiebat. Tum ad latus conversa ricaque levata, uberiori luce inspectabat.
“Est aliquid in vultu quod mihi minus ignotum videtur,” ait denique, “acsi hominem quondam alicubi vidissem.”
“In navi, fortasse,” suasi ego, quamvis probe noverim id in navi non contigisse, siquidem hic in interstegio locatus fuisset.
“Haud ita; non in navi. Casteriá meá nunquam sum egressa. Et tamen certe memini eum vidisse — at vero ubi, dicere non queo.” “Forte,” submissa suggessi voce, “aliquis amicorum mariti tui esse poterat.”
Non me præterivit manum eius hoc ictu tremere, sed ictum hunc emittendum censui. Ipsa tamen forti tulit animo.
“Eadem cogitatio, Here Lester, meum quoque animum subiit,” respondit ipsa, “verum ego amicorum mariti mei paucissimos novi; certe non istum. Et tamen — . . . Si quo casu ancilla nobis subvenire posset.”
Effigiem manu ferens conclave ingressa est. Ancilla in sella, ubi eam reliqueramus, usque sedebat; manus suæ in gremio arcte erant constrictæ, quasi maximo solum conatu se compositam continere posset.
“Iulia,” affatur eam matrona velata celeri Francicitate, “hic teneo effigiem cuiusdam, qui nuper arcano quodam modo in isto conclavi occisus est. Viri hi, quis ille fuerit, declarari cupiunt. Vultus eius mihi quodammodo notus videtur, verum dirimere nequeo. Cerne, amabo.”
Iulia protendit tremulam manum, accepit effigiem, aspexit; tum suspirio longiusculo in solum exsanguis prolabitur, priusquam sive ego, sive Godfrey succurrere potuissemus.
Labenti rica, in fulcro sellæ capta hærens, rupta et avulsa est; ac dum prostratam eam aspicio, magnopere sum animo commotus, quandoquidem mulierem agnovi mysteriosam eam fuisse, cuius effigiem d’Aurelle in interiori sui horologioli gestarat.