Note 2 — Caput XVII.
Arcadius Avellanus translation
↑ Tractus, -ús, quod trahitur, quod se trahit, eodem fere sensu apud Romanos quo apud nos. Nostræ enim ferroviæ, compluresque carri velut in catenam copulati nihil aliud sunt quam novus modus, loco antiqui, onera vectandi; et perinde atque Anglice utimur vocabulo coach ad denotandos carros munere coach fungentes, sic et ego adhibui antiqua vocabula Latina ad designandum antiquum opus, licet novo modo effectum. Atque si mihi sumpsi pro locomotive novum procudere vocabulum Latinum cietrum, monito sum tantum Horatii obsecutus dicentis, “Licuit semperque licebit — procudere nomen.”