← Table of contents
Punicorum Libri Septemdecim

PUNICORUM

Reading edition · Edition 2

LIBER OCTAVUS.

ARGUMENTUM.

Fabium, qui posse vinci hostem, Romanis persuaserat, pro se quisque laudibus ad cælum fert: Hannibal contra, jam summum militiæ jus dictatori redditum, eoque vivente omnem sibi non victoriæ tantum, sed prælii quoque spem præcisam esse, magnopere et dolet et indignatur; 1-11.

Quin etiam inopia cunctarum rerum in dies ingravescit, et milites, ex conluvione omnium gentium mixti, Galli in primis, animo semper fluctuantes et prædæ sanguinisque cupidi, pugnam stipendiumque debitum exposcunt, et jam consilia, vel transitionis, vel reditus in patriam agitant; Hannon autem, qui ducem Pœnorum internecivo capitalique odio prosequitur, quantum potest et valet, inpedit, quo minus, vel supplementum copiis ejus scribi, vel frumentum et pecuniam mitti senatus censeat; 11-24.

Has curas, quibus Hannibal conficitur, lenit Juno, quæ Annam, Didonis sororem et Numicii fl. Nympham, blande adpellat, ut eum de prosperis, quæ instent, fatis, de fine dictaturæ, comitiis consulum, temeritate Varronis, quem, sui generis hominem, vulgus ad consulatum extrahere nitatur, et de pugnæ Cannensis eventu, certiorem faciat; 25-38.

Nympha, communis a Belo ductæ originis, amoris patriæ et mandatorum sororis memor, negotium sibi demandatum non recusat, quanquam divino in Italia honore colatur; 39-49.

Quem, unde, et quando consecuta sit, ipsa hoc modo memorat: Post Didonis mortem Iarbas, Gætulorum rex, Carthagine rerum potitur, et Anna primum quidem ad Battum, Cyrenes regem, confugit; sed biennio post, bello propterea hospiti suo a Pygmalione indicto, navem conscendit, quæ vi tempestatis in litus Italiæ ejicitur; 49-68.

Ibi in terra prorsus sibi ignota oberrans obviam venit Æneæ, a quo benigne hospitio excepta Didonem, dolore confectam, in ardentem rogum adscendisse refert; 69-159.

Sed a sorore in somnis admonita, ut insidias vitaret, quas Lavinia strueret, intempesta nocte fuga sibi consulit, ipsaque se in Numicium præcipitat, quo facto inter Deas indigetes Latii relata colitur; 160-201.

His ordine expositis, Anna, Junonis voluntati morem gerens, ejus verbis optatissimum de subita, quæ inpendeat, rerum mutatione, nuntium Hannibali adfert; 202-224.

Is animum revocat, et e Campania, monitu deæ, in Apuliam castra movet; 225-241.

Interea Romæ comitiis consulum indictis, C. Terentius Varro, homo non humili solum, sed sordido etiam loco ortus, haud parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia principumque insectatione petit, et suffragiis turbæ forensis, quæ æternam fastis labem adspergunt, consul creatur; 242-257.

Is, qui melior lingua quam dextra erat, et qui nec castra, nec hostem unquam viderat, extemplo ab urbe signa movere statuit; concionesque multas ac feroces habet, denunciantes, bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus, mansurumque in visceribus reipublicæ, si plures Fabios imperatores haberet; se, quo die hostem vidisset, Pœnorum bello æque ac inpotenti Patrum dominationi finem adlaturum, et Hannibalem mox, Fabio spectante, in triumpho ducturum; 258-277.

Collega ejus, L. Æmilius Paulus, qui cum L. Livio olim consul fuerat, et ab iis, qui gloriam perfecti belli Illyrici ipsi invidebant, adcusatus damnatione collegæ, et sua prope, ambustus evaserat, etsi perniciem patriæ imminentem animo præsagit, et tam nobilitate, quam virtute excellit, nihil tamen inclementer in Varronem dicere conatur; 278-297.

Eum proficiscentem hortatur Fabius, ut, quum non minus ipsi certaminis cum Varrone, quam cum Hannibale futurum sit, nec alia ratione saluti reipublicæ, quæ tota ab ipso pendeat, consuli possit, utrisque ducibus unus fortiter resistat, sibique persuadeat, Pœnum imperatorem, qui in aliena, in hostili terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab domo, procul ab patria sit, summaque commeatus et pecuniæ inopia laboret, superari posse ab eo, quem ratio agentem ducat, non fortuna, quique nec occasioni suæ desit, nec suam occasionem hosti det; 298-326.

Ad ea paucis verbis mæstoque vultu respondet consul, se quidem, quam possit, solertissime omnia e republ. fide sua facturum, et, quæ una salutis sit via, eadem ratione bellum adversus Hannibalem gesturum, qua Fabius gesserit; sed, quum irati dii alterum quasi consulem Romanis, alterum Pœnis dederint, et ne ipse quidem Carthaginiensium senatus, vel magis sibi discordem collegam adjungere, vel infestiorem reipubl. Rom. pestem inmittere potuerit, consilia amici magis sana et salubria, quam explicatu facilia esse, et, si vana idcirco præcepta surdis caneret auribus, atque adversi quid adcideret, hostium se telis potius, quam iterum suffragiis iratorum civium, caput objecturum; 327-348.

Non ita multo post consules ad nobilitandas clade Romana Cannas, Apuliæ vicum, cui Hannibal castra jam admoverat, proficiscuntur, et in unum locum cogunt exercitum numero amplissimum (349), et ex Latinis (356), Sabinis (412), Picentibus (424), Umbris (446), Etruscis (468), Marsis (495), Pelignis (510) Campanis, Marrucinis, Frentanis, Vestinis (512) Samnitibus (562) Brutiis, Lucanis, Hirpinis, Calabris, Salentinis, Picentinis (568), Gallis Cisalpinis, Boiis, Anamanis, Cenomanis, Venetis, Lingonibus, Liguribus, Morinis, Euganeis, Carnis, Vagennis (588), Siculis et Ilvæ ins. incolis (613) conscriptum, quorum populorum urbes una cum ducibus, Scauro, 370, Scævola, 384, Sulla, 393, Tullio, 404, Nerone, 413, Curione, 425, Pisone, 463, Galba, 469, Scipione, 546, Cethego, 575, et Bruto, 607, recensentur; 356-621.

Castris autem vix ad Cannas locatis, varia deorum iram declarant prodigia; (622-655). Unde milites, vultu sensibusque adtoniti, et omnia truci clamore complentes, cladem Romanis inminentem, Pauli Serviliique mortem, fugam Varronis, et tot equitum peditumque stragem ominantur; 656-676.

Primus Agenoridum cedentia terga videre

Æneadis dederat Fabius: Romana parentem

Solum castra vocant; solum vocat Hannibal hostem,

Inpatiensque moræ fremit: ut sit copia Martis,

5

Exspectanda viri fata, optandumque sub armis

Parcarum auxilium: namque, hac spirante senecta,

Nequidquam sese Latium sperare cruorem.

1. Fabius nempe Hannibalem primus repulit et retro cedere coegit; at prælio primus eum superavit Marcellus; Drak. Conf. tamen v. 15, et ad VII, 567. —2. parentem, cf. VII, 735. —3. solum vocat Hannibal hostem, cf. Liv. XXII, 30, extr. —4. De pugnæ copia desperandum ante Fabii mortem. —5. Expectanda, cf. ad V, 207. —6. hac spirante senecta, vivente hoc sene.

Jam vero concors miles, signisque relatis

Indivisus honos, iterumque et rursus eidem

10

Soli obluctandum Fabio, majoribus ægrum

Angebant curis. Lentando fervida bella

Dictator, quum multa adeo, tum miles egenus

Cunctarum ut rerum Tyrius foret, arte sedendi

Egerat, et, quanquam finis pugnaque manuque

15

Haud dum partus erat, jam bello vicerat hostem.

11. Cf. Liv. XXII, 32, et inpr. 43; quem locum miror fugisse diligentiam memoriamque Ill. Ernesti, qui non modo ea, quæ de Hannonis odio, sed etiam quæ de Celtis, defectionem molientibus, mox dicentur, fictioni poeticæ tribuenda putat. —Lentando, prolatando, trahendo, vel lente gerendo, bella fervida, quæ Minucius majore fervore, quam consilio aut prudentia, administrabat; Drak. —13. arte sedendi, vid. ad III, 142. —14. Egerat, effecerat.

Quin etiam ingenio fluxi, sed prima feroces,

Vaniloquum, Celtæ, genus ac mutabile mentis,

Respectare domos: mærebant, cæde sine ulla

(Insolitum sibi) bella geri, siccasque cruore

20

Inter tela siti Mavortis hebescere dextras.

His super, internæ labes, et civica vulnus

Invidia augebant: lævus conatibus Hannon

Ductoris, non ulla domo submittere Patres

Auxilia, aut ullis opibus juvisse sinebat.

16, 17. Cf. ad IV, 50 et 311. —prima, τὰ πρῶτα, primum, initio. —20. siti, collocati ac undique hostium pilis septi; Mars. et Barth. Adv. IV, 22. Cf. V.L.

21. labes, ut pestis et lues, pernicies, ruina, et omne malum, quod interitum minatur, ut passim ap. Cic. v.c. Dom. I; Div. I, 43; Verr. I, 1; Harusp. 22; conf. Ern. ad Tac. Ann. II, 47; Intpp. ad Val. Fl. II, 239; V, 237, et ad h.l. Drak. recte intelligit vitium et malum, quod remp. Carthag. adfligebat, et quo latius serpente ruinam minitabatur; invidiam nempe popularium, et factionem Hannonis Barcinæ factioni adversam, quæ Hannibali necessaria submitti prohibebat. —22. lævus, adversus, vid. ad III, 94; Virg. G. IV, 7; Æn. II, 693. Ed.

25

Quîs lacerum curis, et rerum extrema paventem

Ad spes armorum, et furialia vota reducit

Præscia Cannarum Juno, atque elata futuris.

Namque hac adcitam stagnis Laurentibus Annam

Adfatur voce, et blandis hortatibus inplet:

25. Cura lacerat, τείρει θυμὸν, φθείρει, φθινύθει κῆρ. Cf. ad VII, 271. —rerum extrema, pro vulg. extremas res, ut ap. Cæs. B. C. II, 25; extrema, sup. VII, 320. Sic extrema tempora, fortuna, casus, extrema pati, ad extrema ventum est, et similia passim obvia. —26. furialia vota, furiosam, h.e. acerrimam pugnandi cupiditatem, vid. ad I, 32, bellandi furore.

28. Episodium nimis forte longum, quod tamen magni poetæ ingenium doctrinamque arguit. Nam Annæ memoria in Carthaginis et Romæ etiam historiis, mythis atque originibus non erat obscura. Præterea hoc episodio, ad quod viam sibi munivit Silius, v. 8 sqq., rerum varietati consuluit cavitque, ne lectorum voluptas perpetua præliorum descriptione interciperetur; sed potius eorum, qui antiquæ historiæ, Virgilii aliorumque poetarum lectione imbuti essent, Romanorum in primis, animi magnarum rerum exspectatione suspensi tenerentur, et ad pugnam Cannensem præpararentur. Cum Anna, Didonis sorore, filia Beli (vid. ad I, 73, 87, et Heyne Exc. XXIII, ad Virg. Æn. I), exemplo poetarum Rom. confunditur Anna Perenna, quæ facta inde Nympha Numicii fl., quum potius dea esset ex indigetum numero, et fausta anni initia designaret; quod monet Heyne, Exc. III et IV, ad Virg. Æn. VII, p. 112 et 121, ed. prior. Annæ fata et fabulam non minus copiose persequitur Ovid. Fast. III, 523... 696; quem Silius ante oculos habuit, sed sermonis poetici nitore multum antecellit. Utrumque poetam comparasse, non pœnitebit humanitatis studiosos. —stagnis, aquis (vid. ad VII, 282), fluvio, Laurentibus, Numicio, seu Numico, qui in Latio inter Laurentum ac Lavinium in finibus Rutulorum defluit; vid. Heyne, Exc. III, ad Virg. Æn. VII, 150 sq., et Cluver. Ital. ant. III, 3, p. 893.

30

«Sanguine cognato juvenis tibi, Diva, laborat

Hannibal, a vestro nomen memorabile Belo.

Perge, age, et insanos curarum comprime fluctus.

Excute sollicito Fabium: sola illa Latinos

Sub juga mittendi mora: jam discingitur armis.

35

Cum Varrone manus, et cum Varrone serenda

Prælia: ne desit fatis ad signa movenda.

Ipsa adero: tendat jam dudum in Iapyga campum.

Huc Trebiæ rursum et Trasymeni fata sequentur.»

31. a vestro nomen memorabile Belo, ut v. 439. —32. fluctus curarum, ut ap. Lucret. VI, 33, et Catull. LXV, 62, 97. Sic et fluctus concionum, Cic. Mil. 2, et Fl. 24; fluctus belli, Lucret. V, 1289, et inf. IX, 527: κῦμα μόθου in Epigr. κῦμα κατακλυσμὸν φέρον νόσων, Plat. Leg. V. Conf. Cerda ad Virg. Æn. VIII, 19; XII, 831. —insanos, vid. ad I, 251.

33. Excute Fabium, eripe ei metum Fabii. —34. jam discingitur armis, ἀποζώννυται, jam in eo est, ut arma imperiumque deponat. Cf. Liv. XXII, 31.

35. Varronis nomen repetit contemtus causa; Cell.

37. jam dudum, ut ap. Virg. Æn. II, 103, ubi Vid. Heyne et Burm. —Iapyga campum, vid. ad I, 51.

Tum Diva, Indigetis castis contermina lucis,

40

«Haud, inquit, tua jus nobis præcepta morari:

Sit fas, sit tantum, quæso, retinere favorem

Antiquæ patriæ, mandataque magna sororis,

Quanquam inter Latios Annæ stet numen honores.

39. Indigetis dei, ἐγχωρίου, Æneæ, lucis, eum templo, vid. Liv. I, 2; Dionys. Hal. I, p. 52; Ovid. Met. XIV, 598 sq.; Tibull. II, v, 43, 44, ubi vid. Heyne. Lucum Jovis Indigetis memorat Plin. III, 5, ubi Dalec. monet, nemus illud hodie dici Campo Selva prope Albam Longa (Savello) et Aritiæ (la Riccia) ruinas. —40. Cf. Virg. Æn. I, 76, 77. —41. Fas sit, amorem in Carthaginem, patriam meam, retinuisse, et mandatorum Didonis, quæ ad æternum in Æneam Romanosque odium spectabant, (vid. Virg. Æn. IV, 622 sq.) memorem esse, etsi Anna (ego) stet, sit, inter Latios honores, h.e. numina, quæ a Romanis coluntur.

Multa retro rerum jacet, atque ambagibus ævi

45

Obtegitur densa caligine mersa vetustas,

Cur Sarrana dicent Œnotri numina templo,

Regnisque Æneadum germana colatur Elissæ.

Sed pressis stringam revocatam ab origine famam

Narrandi metis, breviterque antiqua revolvam.»

46. Cur Romani templum mihi dicaverint. —Sarrana, vid. ad I, 72. —Œnotri, ut v. 220; IX, 473; XIII, 51; quibus locis vulgo Œnotrii legitur, quod recte emendarunt N. Heins. et Drak. Gr. Οἰνώτροι, seu Οἴνωτροι, et Οἰνωτρία, secunda producta, ut in Œnotria I, 2, et ap. Virg. Æn. VII, 85. Cf. Burm. et Pier. ad Virg. Æn. I, 532; III, 165, et sup. ad I, 2.

48, 49. Hæc luxuriosius dicta, pro leviter et paucis adtingam hanc famam. Formæ loquendi a Circo desumtæ, ubi brevissimus cursus est ejus, qui metam stringit et premit. Metam stringere, ut V, 24, ubi vid. not. —pressis, artatis; propr. ut premere litus, latus, etc. ap. Hor. Od. II, x, 3; Ovid. Trist. III, xi, 14, al. —famam, cf. simil. loc. Virg. Ge. IV, 286.

50

Iliaco postquam deserta est hospite Dido,

Et spes abrupta e medio, in penetralibus atram

Festinat furibunda pyram: tum conripit ensem

Certa necis, profugi donum exitiale mariti.

Despectus tædæ regnis se inponit Iarbas,

55

Et tepido fugit Anna rogo. Quis rebus egenis

Ferret opem, Nomadum late terrente tyranno?

50. Conf. Virg. Æn. IV, 494 sq., 504 sq., 641 sq. —51. spes nuptiarum. —atram infaustam. —52. Festinare, ut properare, festinanter, properanter facere; Drak.

54 seq. Conf. Virg. Æn. IV, 36, 196 sq., et sup. ad I, 417. —55. tepido rogo, tepente adhuc Didonis rogo, h.e. ea modo interfecta; non tertio demum anno, ut ap. Ovid. Fast. III, 551 sq. Drak. —56. Nomadum terrente, ut ap. Virg. Æn. IV, 320.

Battus Cyrenen molli tum forte fovebat

Imperio, mitis Battus, lacrimasque dedisse

Casibus humanis facilis; qui, supplice visa,

60

Intremuit regum eventus, dextramque tetendit.

Atque ea, dum flavas bis tondet messor aristas,

Servata interea sedes: nec longius uti

His opibus Battoque fuit: nam ferre per æquor

Exitium miseræ jam Pygmaliona docebat.

65

Ergo agitur pelago, Divis inimica sibique,

Quod se non dederit comitem in suprema sorori:

Donec jactatam laceris (miserabile) velis

Fatalis turbo in Laurentes expulit oras.

Non cæli, non illa soli, non gnara colentum,

70

Sidonis in Latia trepidabat naufraga terra.

57 sq. Conf. ad III, 253, in V.L. —60. Intremuit, ut θάμβειν, ταρβεῖν; Lefeb. —regum, regiæ familiæ, eventus, tristia fata. —tetendit supplici, ἰκετίδι, dextram, pignus amicitiæ et hospitii.

61. Color orationis satis notus apud poetas. Confer Intpp. ad Petron. c. 89, ad Virg. Æn. I, 265, 756; Ecl. I, 70, et quos Drak. laudat, Ovid. Fast. III, 557; Sen. Œd. 783, et Troad. 73 sq.; Claud. b. Get. 147, 166, et inf. XIII, 672. — 63. fuit, vid. ad I, 163. —64. Cf. Virg. Æn. I, 346 sq.

Ecce autem Æneas, sacro comitatus Iulo,

Jam regni compos, noto sese ore ferebat.

Qui terræ defixam oculos et multa timentem,

Ac deinde adlapsam genibus lacrimantis Iuli

75

Adtollit, mitique manu intra limina ducit.

Atque ubi jam casus adversorumque pavorem

Hospitii lenivit honos, tum discere mæsta

Exposcit cura letum infelicis Elissæ.

Cui sic, verba trahens largis cum fletibus, Anna

80

Incipit, et blandas addit pro tempore voces:

71. Iulo, sed Achate ap. Ovid. Fast. III, 603. —sacro, venerabili, ex cujus stirpe Julius Cæsar, in Deorum numerum relatus; Cell. Conf. ad VII, 9. —72. Jam regni compos, post mortem Latini, soceri sui. —sese ferebat, vid. ad IV, 261.

79. verba trahens, ut ap. Virg. Æn. I, 371; vel longo sermone qui tractus dicitur, Val. Fl. II, 665. —80. En consilium, quod in tota narratione sequitur poeta. —pro tempore, pro misera conditione sua, quæ odium Æneæ subprimere cogebat, ut fere ap. Virg. Ecl. VII, 35. —81. regni lucisque, proprie malorum et mortis causa fuerat.

«Nate Dea, solus regni lucisque fuisti

Germanæ tu causa meæ: mors testis, et ille

(Heu! cur non idem mihi tum?) rogus. Ora videre

Postquam est ereptum miseræ tua, litore sedit

85

Interdum, stetit interdum, ventosque secuta

Infelix oculis magno clamore vocabat

Ænean, comitemque tuæ se inponere solam

Orabat paterere rati: mox turbida anhelum

Retulit in thalamos cursum, subitoque tremore

90

Substitit, et sacrum timuit tetigisse cubile.

83 sq. Poeta variavit, nec tamen adsequutus est gravitatem et vim narrationis Maronianæ, Æn. IV, 586 sq.; (vid. ad v. 126) quam ut carmini suo intexeret, v. 78, maculis adspersit characterem Æneæ, quem multo veriorem et amabiliorem ab Ovid. Fast. III, 619, proditum jam notavit Ernesti.

Inde amens, nunc sideream fulgentis Iuli

Effigiem fovet amplexu; nunc tota repente

Ad vultus conversa tuos, ab imagine pendet,

Conqueriturque tibi, et sperat responsa remitti.

95

Non unquam spem ponit amor: jam tecta domumque

Deserit, et rursus portus furibunda revisit,

Si qui te referant converso flamine venti.

Ad magicas etiam fallax atque inproba gentis

Massylæ levitas descendere conpulit artes.

91. sideream, splendidam, divinam, pulchram, ut siderea ora et juventa; vid. Heins. et Burm. ad Val. Fl. IV, 190; V, 467, et VIII, 26. Sic et fulgentis Iuli pro pulchri juvenis: nam juventuti proprie tribuitur nitor et lumen purpureum. Cf. ad VII, 195; κάλλεϊ καὶ χάρισι στίλβων, Homer. Odyss. ζ, 237. —92. Effigiem, cf. Virg. Æn. IV, 508. —93. pendet, vid. ad VI, 565.

98. Conf. Virg. Æn. IV, 480 sq. —99. Massylæ, vid. ad I, 101. —compulit invitam, Æn. IV, 493; Drak. qui et contra Barth. monet, non inopportune mores Pœnos in persona Annæ fallaces vocari, sed recte Didonem reprehendi, quod, quum Tyro oriunda sit, ad hanc levitatem prolapsa fuerit.

100

Heu sacri vatum errores! dum numina noctis

Eliciunt, spondentque novis medicamina curis,

Quod vidi decepta nefas! congessit in atram

Cuncta tuî monimenta pyram, et non prospera dona.»

100. Cf. Virg. Æn. IV, 65 sq., ubi vid. Heyne. —sacri, ut ἱεροὶ, magni; D. Heins. et Dausq. Conf. ad VII, 9. Horrendos, exsecrabiles, nefandos, exponunt Drak. et Barth. Adv. IV, 22, Coll. Catull. carm. XIV; (ubi vid. Muret.) Stat. Th. II, 298; Virg. Æn. III, 57; Ge. III, 566. Possis etiam felices, sive præclaros errores (vid. ad VII, 9) per ironiam intelligere; vel, quod cæteris præstiterit, sacrorum vatum errores. —101... 103. Conf. Virg. Æn. IV, 487... 511. —non prospera dona, inprim. ensem, quo se ipsa transfixit.

Tum sic Æneas dulci repetitus amore:

105

«Tellurem hanc juro, vota inter nostra frequenter

Auditam vobis, juro caput, Anna, tibique,

Germanæque tuæ dilectum mitis Iuli,

104. repetitus amore, iterum sagittis ab Amore petitus, transfixus: nam ducta in matrimonium Lavinia, primi amoris memoria Æneæ exciderat, quem Annæ sermo ipsi revocabat; petere autem sagittariorum vox est, unde ad Amorem transfertur, qui sagittis petit; Drak. Sic et repeti dicuntur gladiatores, si vulneratis nova plaga infligitur; vid. Lips. Saturn. II, 20. Possis tamen etiam simpl. explicare, iterum captus, vel ita: repetitus, h.e. iterum (ut ap. Virg. Ge. I, 39; Ovid. Met. V, 473; Martial. XII, xviii, 7) dulci amore adfatus est, ut ap. Virg. Æn. VI, 455. —105. Conf. Virg. Æn. VI, 458 sq. Tellurem, etc. Imitat. Ovid. Fast. III, 613 sq. —juro Tellurem, h.e. per tellurem, ut ap. Catull. LXVII, 40; Cic. ad Div. VII, 12; Prop. I, xv, 35; Claud. b. Gild. I, 81; ὄμνυμι τοὺς θεοὺς Herodian. II, 10, et Theocrit. XXX, 22 sq. Drak. Cf. Broukh. et Heyne ad Tibull. IV, xiii, 15. —frequenter Auditam, cf. v.c. Virg. Æn. I, 530, 553; III, 94; IV, 345, 361; et alibi. —106 sq. juro caput Iuli, ut ap. Virg. Æn. IX, 300, Drak. —107. Mitis, vox fructibus propria, qui vel maturitate, vel requie, postquam decerpti sunt, molles, dulces suavesque fiunt; hinc placidus, dulcis, jucundus, ἤπιος, cui venustas et gratia, χάρις καὶ ἵμερος, inest, adeoque pulcher, ut Gr. ὡραῖος. Sic mitis Venus, Tibull. II, iii, 72; mites Horæ, Ovid. Fast. I, i, 125; πολυγηθέες Ὧραι, Hom. Iliad. φ, 450. Pulchritudo autem Iuli nota est ex Virg. Æn. V, 570; VII, 107; IX, 293; X, 132 sq.

Respiciens, ægerque animi tum regna reliqui

Vestra, nec abscessem thalamo, ni magna minatus,

110

Meque sua ratibus dextra inposuisset, et alto

Egisset rapidis classem Cyllenius Euris.

Sed cur, (heu seri monitus!) cur tempore tali

Incustodito sævire dedistis amori?»

108. Respiciens, ægerque animi, ut non sponte et invitus ap. Virg. Æn. IV, 361; VI, 460. Cf. et Æn. V, 3; inf. XII, 729, et XVII, 214, ubi Drak. confert Quintil. Decl. X, p. 174; Ovid. Her. XVIII, 118; Scalig. ad Virg. Cir. 469, et Gebhard. ad Prop. II, vii, 10. —109 sq. Cf. Virg. Æn. IV, 222 sq., 356 sq.; VI, 461. —magna minatus, ut ap. Val. Fl. VIII, 460. Sic et magna promittere, inf. v. 240, vel magna loqui, μεγάλα εἰπεῖν, ἔπος μέγα ἐξερέειν, μεγα πνεῖν, φρονεῖν, etc., vid. Vulp. ad Prop. II, xv, 53; Burm. ad Val. Fl. I, 262, et ad Phædr. IV, 22, extr. —110. Qui plane prospero eventu utitur, manu deorum levari dicitur; Barth. Adv. IV, 22. Imo sensus est: nisi Mercurius me invitum vi et minis ad navigandum impulisset.

112. tempore tali, tam importuno, vid. ad VII, 227. Nam Dido, etsi Iarbæ desponsata erat, incustoditum, h.e. incautum, vel potius non celatum, non furtivum amorem, (ut ap. Tac. Ann. XII, 4) sed palam exercebat. Conf. Virg. Æn. IV, 169 sq. —113. dedistis, permisistis, concessistis. —sævire, cf. Virg. Æn. IV, 300 sq., et 532.

Contra sic infit, volvens vix murmur anhelum

115

Inter singultus, labrisque trementibus Anna:

«Nigro forte Jovi, cui tertia regna laborant,

Atque atri sociæ thalami nova sacra parabam,

Quîs ægram mentem et trepidantia corda levaret

Infelix germana tori, furvasque trahebam

120

Ipsa manu, properans ad visa pianda, bidentes.

Namque asper somno dirus me inpleverat horror,

Terque suam Dido, ter cum clamore vocarat,

Et læta exsultans ostenderat ora Sychæus.

114, 115. Ornate et summo Annæ mærori apte. —116. Imitat. Virg. Æn. IV, 634 sq. —Nigro Jovi, vid. ad II, 674. —tertia regna, ut XIII, 437. —laborant, serviunt, parent, adeoque imperio subjecta sunt. —117. sociæ thalami, Proserpinæ. —119. furvas, vid. ad I, 119, et V, 220, in V.L. —120. visa pianda, expianda, avertenda, quod proprie procurare somnia dicebant; Drak. qui laudat Broukh. ad Tibull. I, v, 13, et Intpp. ad Petron. c. 104.

121. Recte comparant Virg. Æn. IV, 460 sq., et Ovid. Her. Ep. VII, 99 sq. —122. Dido, Διδόα, contr. Διδὼ, ut v. 233. —suam Dido, non solum uxorem suam dum viveret, sed cui mortuo etiam voverat, se reliquum vitæ tempus viduam fore; cui se totam dicarat; Drak. qui hanc emphasin vocc. meus, tuus, suus illustrari monet a Broukh. ad Prop. IV, iii, 1, et Heins. ad Ovid. Rem. Am. 492. Cf. Virg. Æn. IV, 15 sq. et 552. —123. exsultans, quod votam tumulo suo pudicitiam, neque servatam, mox ipsa suî cæde ultura, atque ad ipsum ventura esset; Barth. Adv. IV, 22.

Quæ dum abigo menti, et, sub lucem ut visa secundent,

125

Oro cælicolas, ac vivo purgor in amni;

Illa, cito passu pervecta ad litora, mutæ

Oscula, qua steteras, bis terque infixit arenæ.

Deinde amplexa sinu late vestigia fovit,

Ceu cinerem orbatæ pressant ad pectora matres.»

124, 125. Conf. Virg. Æn. IV, 635 sq. Oro deos, ut visa sub lucem, h.e. somnia horrenda, instante luce, nocte in diem vergente, (quo tempore veriora credebantur, de quo vid. ad III, 200) mihi inmissa, prospera facere velint; Drak. coll. IX, 90, et XIII, 406. Add. Virg. Æn. VI, 225, et alia loca, ubi τὸ sub, cum quarto casu junctum, rem inminentem innuit, ap. Gron. ad Liv. II, 55. —visus secundent, ut ap. Virg. Æn. III, 36, et Lucan. I, 635; Drak. —126. Conf. Virg. Æn. IV, 642... 692. —mutæ, vitæ, sensus ac rationis experti, ut passim. Dido iterum ad litus tendit, in quo jam sup. v. 84 sq., modo sedisse, modo stetisse fingitur, et arenam, qua Æneas steterat, exosculatur, quæ molli potius amoris adfectui consentanea sunt, quam animi motibus, quos desperatio nunc concitare debebat, quosque bene expressit Virg. Æn. IV, 586 sq., ubi Dido non domo se proripit ad litus, sed ex edita ædium parte Ænean vela in altum dantem prospicit, et confestim æstuat dirasque perfido inprecatur. Conf. ad v. 80.

128. vestigia, arenam, in qua vestigia tua erant. —129. Ut ap. Ovid. Met. VIII, 538, al.

130

Tum rapido præceps cursu, resolutaque crinem,

Evasit propere in celsam, quam struxerat ante

Magna mole, pyram: cujus de sede dabatur

Cernere cuncta freta et totam Carthaginis urbem.

Hic Phrygiam vestem et baccatum induta monile,

135

Postquam illum infelix hausit, quo munera primum

Sunt conspecta, diem, et convivia mente reduxit,

Festasque adventu mensas, teque ordine Trojæ

Narrantem longos se pervigilante labores,

In portus amens rorantia lumina flexit.

134 sq. Cf. Virg. Æn. I, 647 sq., 654, 711; IV, 648, 649. —135. hausit sc. animo, (ut Æn. XII, 26) in intimam mentem demisit, memoriam diei penitus animo infixit. Cf. ad I, 345. Similiter fere oculis, vel auribus haurire, bibere, trahere, pro intentissime videre, et cupidissime audire, metaph. a bibendi aviditate petita. Cf. XI, 284; Jani ad Hor. Od. II, xiii, 32; Burm. ad Val. Fl. I, 263; III, 609; Barth. Adv. III, 21. —136. convivia... mensas, cf. Virg. Æn. I, 699 seq. Sed cur harum nunc rerum et singulatim memor est? et cur vestem Æneæ induit? Apud Virg. Æn. IV, 648, vestem notumque cubile conspicit, paulum lacrimis et mente morata. —138. Narrantem, Æn. II et III. —se pervigilante, cf. Virg. Æn. I, 748 sq.

140

«Dî longæ noctis, quorum jam numina nobis

Mors instans majora facit, precor, inquit, adeste,

Et placidi victos ardore admittite manes.

Æneæ conjux, Veneris nurus, ulta maritum,

Vidi constructas nostræ Carthaginis arces.

145

Nunc ad vos magni descendet corporis umbra.

Me quoque fors dulci quondam vir notus amore

Exspectat, curas cupiens æquare priores.»

141. Imitat. Virg. Æn, IV, 651 sq.; cujus loci præstantiam irrito quidem, sed laudabili conatu adsequi studuit; Apud Virg. l.c. v. 660 sq. odium Æneæ in ipso necis momento expromitur. Sed h.l. v. 146, 147, Dido cum dulci spe reditus ad Sychæum animam efflat. Cf. ad v. 80. —majora, venerabiliora. —142. ardore, gravius quam amore.

143. ulta maritum, vid. Æn. I, 360 sq.; IV, 656. Ed.

145, 146. Verba Virg. Æn. IV, 654, 655. —magni corporis umbra, ut ap. Virg. magna mei imago, vel umbra. Cf. V, 421, et X, 289, ubi Drak. conf. XI, 348; Lucan. IX, 2, et Sen. Troad. 181: vid. sup. ad I, 97. Corpus ut σῶμα, etiam homo, ejusque manes, ut ap. Virg. Æn. VI, 303, 306, al.

Hæc dicens ensem media in præcordia adegit,

Ensem Dardanii quæsitum in pignus amoris.

150

Viderunt comites, tristique per atria planctu

Concurrunt: magnis resonant ululatibus ædes.

«Adcepi infelix, dirisque exterrita fatis,

Ora manu lacerans, lymphato regia cursu

Tecta peto, celsosque gradus evadere nitor.

155

Ter diro fueram conata incumbere ferro,

Ter cecidi exanimæ membris revoluta sororis.

Jamque ferebatur vicina per oppida rumor.

Tum Cyrenæam fatis agitantibus urbem

Devenio; hinc vestris pelagi vis adpulit oris.»

149. Æn. IV, 647.

150 seq. Æn. IV, 646 sq. et Ovid. Epist. VII, 195. —151. Æneid. lib. IV, 663 sq. Ed.

153 sq. Æn. IV, 672 sq. et 685. —lymphato cursu, vid. ad I, 459.

155, 156. Variavit Maroniana Æn. IV, 690, 691. Cf. ad IV, 457.

158, 159. Cellarius, nisi quædam desint, nimis arte hæc dici putat, sed omnino ei excidit, ipsum etiam Silium ea jam plenius descripsisse sup. v. 54 sq. Drak.

160

Motus erat, placidumque animum mentemque quietam

Troius in miseram rector susceperat Annam.

Jamque omnes luctus, omnesque e pectore curas

Dispulerat, Phrygiis nec jam amplius advena tectis

Illa videbatur. Tacito nox atra sopore

165

Cuncta per et terras et lati stagna profundi

Condiderat, tristi quum Dido ægerrima vultu

Has visa in somnis germanæ effundere voces:

«His, soror, in tectis longæ indulgere quieti,

Heu! nimium secura, potes? nec, quæ tibi fraudes

170

Tendantur, quæ circumstent discrimina, cernis?

Ac nondum nostro infaustos generique soloque

Laomedonteæ noscis telluris alumnos?

160. Vellem minus hæc languerent.

165. Ita ad verbum sup. VII, 282; Drak.

171, 172. Imitat. Virg. Æn. IV, 541, 542.

Dum cælum rapida stellas vertigine volvet,

Lunaque fraterno lustrabit lumine terras;

175

Pax nulla Æneadas inter Tyriosque manebit.

Surge, age; jam tacitas suspecta Lavinia fraudes

Molitur, dirumque nefas sub corde volutat.

Præterea (ne falsa putes hæc fingere somnum)

Haud procul hinc parvo descendens fonte Numicus

180

Labitur, et leni per valles volvitur amne.

Huc rapies, germana, viam, tutosque receptus.

Te sacra excipient hilares in flumina Nymphæ,

Æternumque Italis numen celebrabere in oris.»

Sic fata in tenuem Phœnissa evanuit auram.

173. Conf. Æn. IV, 622... 629. Color orationis, ut sup. VII, 476, ubi vid. not. —cælum stellas vertigine volvet, ut ap. Ovid. Met. II, 70. Proprie stellæ in cælo se circumvolvunt, de quo vid. Heyne Exc. II, ad Virg. Æn. II. —174. fraterno lumine, ut fere IV, 481; quod a sole mutuatur, quo ipsa caret.

176. Cf. Ovid. Fast. III, 633 sq.

178. Verba Maroniana Æn. VIII, 42. —180. leni amne, cf. Heins. ad Ovid. Fast. III, 647 et 652.

181. rapies viam, vid. ad I, 569.

184. Cf. Virg. Æn. IV, 278.

185

Anna novis somno excutitur perterrita visis,

Itque timor totos gelido sudore per artus.

Tunc, ut erat tenui corpus velamine tecta,

Prosiluit stratis, humilique egressa fenestra

Per patulos currit plantis pernicibus agros;

190

Donec arenoso (sic fama) Numicius illam

Suscepit gremio, vitreisque abscondidit antris.

186. Cf. ad IV, 205. Ad sqq. cf. Ovid. l.c. v. 643 sq.

191. vitreis, vid. ad IV, 344, in V.L. et ad VII, 413.

Orta dies totum radiis inpleverat orbem,

Quum nullam Æneadæ thalamis Sidonida nacti,

Et Rutulum magno errantes clamore per agrum,

195

Vicini ad ripas fluvii manifesta sequuntur

Signa pedum; dumque inter se mirantur, ab alto

Amnis aquas cursumque rapit: tum sedibus imis

Inter cæruleas visa est residere sorores

Sidonis, et placido Teucros adfarier ore.

200

Ex illo primis anni celebrata diebus

Per totam Ausoniam venerando numine culta est.

193. nacti, invenientes, καταλαβόντες, ut ap. Liv. V, 45; Cic. Orat. 9, extr. et al. —196. ab alto, a mari Infero, seu Tyrrheno, in quod influit, aquæ cursum revocat. Sustinuit tacitas conscius amnis aquas, Ovid. Fast. III, 652. Ill. Ernesti interpretatur: aquis utrimque reductis fundum alvei apertum ostendebat, ut Anna a Trojanis conspici posset inter Nymphas residens: quod miraculum fundi amnis aperti putat nos debere ingenio Silii, ad παράδοξα hujus generis inprimis proni. —199. Ovid. l.c. pergit: Ipsa loqui visa est: Placidi sum Nympha Numici.

200. primis anni veteris diebus, Idibus scil. Martiis; quippe a mense Martio annum redintegrabant antiqui. Vid. Ovid. l.c. v. 523 et 675 sq.; Macrob. Sat. I, 12; Rosin. Antiq. Rom. IV, 7, et Struv. Synt. Antiq. Rom. cap. 1, pag. 178, et cap. 9, pag. 434.

Hanc postquam in tristes Italum Saturnia pugnas

Hortata est, celeri superum petit æthera curru,

Optatum Latii tandem potura cruorem.

205

Diva Deæ parere parat, magnumque Libyssæ

Ductorem gentis nulli conspecta petebat.

Ille, virûm cœtu tum forte remotus ab omni,

Incertos rerum eventus bellique volutans,

Anxia ducebat vigili suspiria voce.

210

Cui Dea sic dictis curas solatur amicis:

202 sqq. Tandem poeta redit in viam, de qua inde a v. 38 deflexerat. —203. superum æthera, ut ap. Ovid. Met. II, 437, ubi vid. Heins.

207. νόσφι λιασθεὶς, etc. Hom. Iliad. α, 349; λ, 80; D. Heins. —208. Ut ap. Virg. Æn. VI, 157.

«Quid tantum ulterius, rex o fortissime gentis

Sidoniæ, ducis cura ægrescente dolorem?

Omnis jam placata tibi manet ira Deorum,

Omnis Agenoridis rediit favor. Eia, age, segnes

215

Rumpe moras, rape Marmaricas in prælia vires.

Mutati fasces: jam bellum atque arma Senatus

Ex inconsulto posuit Tirynthius heros,

Cumque alio tibi Flaminio sunt bella gerenda.

211. tantum ulterius, τόσον περαιτέρω, Lefeb. —ulterius ducis, producis, continuas, ut ducere bellum, et tempus, vel trahere verba, sup. v. 79; nisi ducere dolorem dicitur, ut ducere suspiria, seu spiritum, ἀνάγεσθαι πνεῦμα διὰ στηθέων, ap. Callim. Epigr. 45.

213. Cf. v. 234, 235. Virg. Æn. VIII, 40, et ad II, 365. —placata manet, πραϋνθεῖσα διατελεῖ, Lefeb. —214. Eia, age, segnes Rumpe moras, ut ap. Virg. Æn. IV, 569, et Ge. III, 42.

216. Senatus ex inconsulto, ex SC. sed inconsulto et temerario, Cell. Barth. et Drak., ut inconsultum substantive sit inconsulta ratio, temeritas. —217. Tirynthius heros; vid. ad II, 3. —218. alio Flaminio, C. Terentio Varrone. Nam Silius, ut fere Polyb. III, 106, silentio prætermittit biennem consulatum Atilii et Gemini Servilii, qui Fabii artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt, teste Liv. XXII, xxxii, 34; ut tot alia, quæ non satis poetice tractari possunt, quibusque rerum status non mutatur, tacitus præterit, aliisque gravioris momenti rebus diutius inmoratur.

Me tibi, ne dubites, summi matrona Tonantis

220

Misit; ego Œnotris æternum numen in oris

Concelebror, vestri generata e sanguine Beli.

Haud mora sit; rapido belli rape fulmina cursu,

Celsus Iapygios qua se Garganus in agros

Explicat: haud longe tellus; huc dirige signa.»

225

Dixit, et in nubes humentia sustulit ora.

220. Œnotris, vid. ad I, 2.

222. fulmina belli possint esse τεύχεα μαρμαίροντα, παμφανόωντα; sed præstat, cum Drak. adcipere de militibus Punicis, quibus Hannibal omnia tanquam fulmine prosternit; vid. ad I, 421. —223 sq. Livius XXII, 43, Hannibalem, frumenti inopia commotum, in calidiora, atque eo maturiora messibus Apuliæ loca movisse tradit. Plures causas adfert Polyb. III, 107. —224. Cf. ad I, 51, et IV, 561.

225. humentia sustulit ora, ut Nympha fluvii.

Cui dux, promissæ revirescens pignore laudis:

«Nympha, decus generis, quo non sacratius ullum

Numen, ait, nobis, felix oblata secundes.

Ast ego te, compos pugnæ, Carthaginis arce

230

Marmoreis sistam templis, juxtaque dicabo

Æquatam gemino simulacri munere Dido.»

226. revirescens, vigorem, vires et animum recipiens, ut XV, 134, ubi Drak. cf. Ovid. Met. VII, 305; Val. Max. IV, 8, extr. 4, et Cic. Phil. VII, 1, ubi vid. Intpp.

227. generis, Beli. Conf. v. 31 et 221. —228. Felix, qui facit felices, propitius; vid. Intpp. ad Virg. Ecl. V, 65, et Æn. I, 330. —secundes, ut sup. v. 124. Lefeb. male capit de secundo, vel altero omine, quod antiqui rogaverint deos ad prius omen confirmandum. —oblata bona, spem, promissa.

229. compos pugnæ, quam opto, et cujus committendæ facultate mihi data certam victoriæ spem habeo. —230. Marmoreis templis, ut ap. Virg. Ge. III, 13, et Æn. VI, 69. —sistere, ut ponere, et τιθέναι, aliquem, h.e. imaginem ejus. —231. Simulacrum Didonis juxta tuum ponam.

Hæc fatus socios stimulat tumefactus ovantes:

«Pone graves euras tormentaque lenta sedendi,

Fatalis Latio miles: placavimus iras

235

Cælicolum; redeunt Divi: finita maligno

Hinc Fabio imperia et mutatos consule fasces

Nuntio: nunc dextras mihi quisque, atque illa referto

Quæ Marte exclusus promittere magna solebas.

En, numen patrium spondet majora peractis.

240

Vellantur signa, ac Diva ducente petamus

Infaustum Phrygibus Diomedis nomine campum.»

233. tormenta lenta sedendi, gravem dolorem ex segni et ignava belli gerendi ratione, quæ nos lente sensimque conficit. Conf. ad III, 142. —234. Fatalis, quem fata in Latii exitium miserunt. Ed. —235. redeunt Divi; vid. ad II, 365. —237. dextras, quæ olim data dextra promisit, referto, renovato, iterum promittito. An referre est perficere, ut ap. Liv. III, 45, extr. et alibi? —238. Marte, pugnandi occasione; cujus spe destituti Pœni, et inpr. Galli, fremebant. Cf. v. 16 sq. —promittere magna; vid. ad v. 109.

241. Apuliam petamus. Cf. ad v. 223, et ad I, 125.

Dumque Arpos tendunt instincti pectora Pœni,

Subnixus rapto plebeii muneris ostro,

Sævit jam rostris Varro, ingentique ruinæ

245

Festinans aperire locum, fata admovet Urbi.

242. Arpos; vid. ad IV, 554. —243 sq. Cf. Liv. XXII, 34 et 38. —Subnixus, h.l. non tam fretus, vel, ut Schmid. putat, adjutus, quam audax et superbus, ut ap. Liv. XXVI, 13; XLI, 19, et Cic. Or. I, 58. Cf. Gell. XVII, 2; Gron. Diatr. Stat. c. 54, et Intpp. ad Tac. Hist. I, 73. —ostro, purpura consulari, muneris plebeii, quam aura favoris popularis, et insectatione Patrum consecutus fuerat, vel potius rapuerat; ut invadere VII, 541. —244. Sævit rostris; cf. Liv. XXII, 38; ferocibus turbulentisque concionibus criminatur Patres. —ruinæ est vel interitus, vel, ut mox fata, calamitates et clades, quæ rixæ gravi fato atque fundatæ tenebantur. —ruinam et fata admovet, ut ruinam ducit, apud Hor. Od. II, xvii, 9, ubi vid. Jani. 246 seqq. Summo verborum ornatu et pondere expressit Liv. XXII, xxv, 26. Cf. Val. Max. III, iv, 4.

Atque illi sine luce genus, surdumque parentum

Nomen, et inmodice vibrabat in ore canoro

Lingua procax: hinc auctus opes, largusque rapinæ

Infima dum vulgi fovet, oblatratque Senatum;

250

Tantum in quassata bellis caput extulit urbe,

Momentum ut rerum, et fati foret arbiter unus,

Quo conservari Latium victore puderet.

246. genus sine luce, splendore, dignitate, claritate, ut ap. Stat. Silv. V, iii, 117. Lux et lumen dicitur, quidquid præstans, pulchrum et clarum est. De Varronis genere vid. Liv. l.c. —surdum; cf. ad VI, 75. —247 sq. Lingua vibrabat; vid. ad I, 539, et II, 587. Non vero innuitur oratio vibrans, h.e. vehemens, incitata et gravis, ut ap. Cic. Orat. 95, et Quintil. X, i, 60; XII, 9; sed linguæ verborumque volubilitas. Varro similis Dranci, de quo vid. Virg. Æn. XI, 338 sq. —inmodice vibrabat lingua procax in ore canoro, arguto, stridulo, ut Thersites ap. Homer. Iliad. β, 212, ἀμετροεπὴς ἐκολῴα, Ὅς ῥ᾽ ἔπεα φρεσὶν ᾗσιν ἄκοσμά τε πολλά τε ᾔδη, et v. 222, Ὀξέα κεκληγὼς λέγ᾽ ὀνείδεα. Lenz. —249. oblatrat Senatum; vid. ad v. 290. —250. caput extulit, ut I, 29. —251. Summa δεινότης horum versuum! —Momentum rerum, ut ap. Liv. III, 12; XXVII, 9; Lucan. III, 338; IV, 819. Momentum propr. pondus, quo libræ lanx deprimitur.

Hunc Fabios inter, sacrataque nomina Marti

Scipiadas, interque Jovi spolia alta ferentem

255

Marcellum, fastis labem suffragia cæca

Addiderant, Cannasque malum exitiale fovebat

Ambitus, et Graio funestior æquore campus.

253. sacrata nomina Marti, ἀρήϊοι, ἀρηϊφίλοι. Cf. ad IV, 729. —254 sqq. Scipiadas; vid. ad VII, 106. —Jovi spolia alta ferentem Marcellum; vid. ad I, 133. —labem addere, ut l. adspergere, maculam notasque inurere. —suffragia cæca, ut VII, 540. —Suffragia cæca, temeraria plebis, hunc Varronem consulem addiderant, inscripserant, fastis labem, tanquam dedecus eorum, inter viros et consules, qui bello Punico II inclaruerant; et v. 257 (ubi poeta verbis ludit) campus Martius funestior Cannensi, quoniam clades Cannensis non illata fuisset Romanis, nisi Varro consul creatus esset; Lenz. —257. Ambitus, quo viam sibi ad consulatum Varro muniverat, Cannas fovebat, Romanis cladem Cannensem inportabat. Cf. V.L. —campus Martius propter comitia funestior Romanis æquore Graio, campo Diomedis, seu Cannensi; vid. ad I, 125.

Idem, ut turbarum sator, atque adcendere sollers

Invidiam, pravusque togæ, sic debilis arte

260

Belligera, Martemque rudis versare, nec ullo

Spectatus ferro, lingua sperabat adire

Ad dextræ decus, atque e rostris bella ciebat.

Ergo alacer, Fabiumque moræ increpitare professus,

Ad vulgum in Patres et ovantia verba ferebat:

258. sator, auctor, turbarum, ut sator litis, Liv. XXI, 6; sator scelerum, Plaut. Capt. III, v, 3. Cf. ad I, 394, in V.L. —259. pravus togæ, domi, seu pacis tempore malis artibus utens. —261. Spectatus ferro; vid. ad I, 77, et observa h.l. verborum ambages. —262. dextræ decus, virtutis gloriam, quæ manu, non lingua, paratur. —e rostris bella ciebat; cf. verba Livii, inf. ad v. 311, adscripta.

263. Præclare exornavit verba Liv. XXII, 38: «Conciones, priusquam ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multæ ac feroces fuere, denunciantes, bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus, mansurumque in visceribus reipublicæ, si plures Fabios imperatores haberet; se, quo die hostem vidisset, perfecturum.»

265

«Vos, quorum imperium est, consul præcepta modumque

Bellandi posco: sedeone, an montibus erro,

Dum mecum Garamas et adustus corpora Maurus

Dividit Italiam? an ferro, quo cingitis, utor?

265. Vos, populum adloquitur. A vobis belli gerendi rationem quæro, jubeatisne, more Fabii, sedere (vid. ad III, 142), et in locis altis munitisque castra ponere, an cum hoste confligere? —267. adustus corpora Maurus; cf. XVII, 633.

Exaudi, bone Dictator, quid Martia plebes

270

Inperitet: pelli Libyas, Romamque levari

Hoste jubet. Num festinant, quos plurima passos

Tertius exurit lacrimosis casibus annus?

Ite igitur, capite arma, viri: mora sola triumpho

Parvum iter est. Quæ prima dies ostenderit hostem,

275

Et Patrum regna et Pœnorum bella resolvet.

Ite alacres, Latia devinctum colla catena

Hannibalem Fabio ducam spectante per Urbem.»

269. bone Dictator, ut ap. Virg. Æn. XI, 344; Cic. Rosc. Am. 2, et Verr. V, 6. —272. exurit; vid. ad VII, 490.

273. mora sola, etc., mora facilem, adeoque ignobilem triumphum parit: nam virtute opus non est, ubi hostem sedendo et cunetando adteris; Ernesti. Imo sensus verborum est: parvum iter ad hostem sola res est, quæ victoriam et triumphum nostrum moratur. Conf. sqq. —275. Patrum regna, plena invidiæ verba, quibus senatum regnare, et plebem obprimere innuit; Cell. —regna, tyrannidem.

276, 277. Cf. IX, 634 sq.; XI, 118 sq. —ducam in triumpho, sive in et per triumphum ante currum, ut agere XI, 120, et ducet agens XVI, 275. —Fabio spectante; sarcasmi vim facile percipis.

Hæc postquam increpuit, portis arma incitus effert,

Inpellitque moras; veluti quum carcere rupto

280

Auriga indocilis totas effundit habenas,

Et præceps trepida pendens in verbera planta

Inpar fertur equis; fumat male concitus axis,

Ac frena incerto fluitant discordia curru.

278. Conf. Virg. Ge. I, 512 sq.; III, 103 sq.; Æn. V, 144 sq.; inf. XVI, 339 seq., 496 seq.; sup. IV, 713 sq. —279. Carcere rupto, ut carceribus reseratis XVI, 316. —281. pendens in verbera, ut ap. Virg. Æn. V, 147, et X, 586; Drak. Cf. et XVI, 387, et Georg. III, 107. Idem potest esse præceps, ut etiam XVI, 325. Sed minus forte languet, si junxeris præceps fertur, h.e. celeriter, raptim. —trepida planta, calcaribus; Cell. Imo, pede trepido, tremulo, quoniam propendet, et pronus dat lora. —282. Inpar equis, vi equorum, quos flectere non potest, et regere. —fumat; vid. ad II, 81. —283. frena fluitant, ut ap. Ovid. A. A. II, 433; undantia lora, Virg. Æn. V, 146; XII, 471. —discordia, confusa.

Cernebat Paullus (namque huic communia Campus

285

Jura atque arma tulit) labi, mergente sinistro

Consule, res, pessumque dari: sed mobilis ira

Turbati vulgi, signataque mente cicatrix

Undantes ægro frenabat corde dolores.

284. L. Æmilius Paulus comitiis, in campo Martio habitis, Varroni collega datus; vid. Liv. XXII, 35. —285. mergente se, h.e. pereunte; Schmid. Sed voc. res tam ad labi, quam ad mergente spectat. Cf. Virg. Æn. VI, 512; Juven. X, 56; XIII, 8; unde res mersæ apud Ovid. Met. I, 380. —286 sq. Conf. Plut. vit. Fab. «Æmilius, qui cum M. Livio consul fuerat, et damnatione collegæ, et sua prope, ambustus (de cujus voc. vi vid. Gron. Diatr. Stat. c. 30, et Ern. Clav. Cic.) evaserat,» Liv. XXII, 35; ibid. c. 40, pr. Æmilius ipse dicit, se populare incendium (h.e. judicium capitis, vitæque periculum, ut incendio Plætoriano adustus est ap. Cic. Att. V, 20) priore consulatu semiustum effugisse. Cf. inf. IX, 25 sq. —mobilis, quæ facile movetur. —mobilis ira Turbati vulgi spectat ad inconstantiam favoris ac odii plebis, ut ap. Horat. Od. I, i, 7; Lenz. Idem et mihi olim in mentem venit, sed h.l. non satis placuit. Cf. ad VII, 512. —287. Turbati, vid. ad I, 477. —cicatrix, memoria vulneris, h.e. injuriæ et ægritudinis, qua olim adficiebatur. —288. Undantes dolores, ut u. iræ Claud. in Ruf. I, 76; undare curis, Val. Fl. V, 304, ubi vid. Intpp.; irarum, vel curarum fluctuare æstu, Virg. Æn. IV, 532, 564, et VIII, 19.

Nam quum perdomita est armis juvenilibus olim

290

Illyris ora viri, nigro adlatraverat ore

Victorem Invidia, et ventis jactarat iniquis.

Hinc inerat metus et duræ reverentia plebis.

289. Æmilius in priore consulatu, universo Illyrico, cujus rex, Demetrius Pharius, a Romanis defecerat, in potestatem redacto, εἰς τὴν Ῥώμην ἐπανῆλθε, καὶ τὴν εἴσοδον ἐποιήσατο μετὰ θριάμβου καὶ τῆς ἁπάσης εὐδοξίας· ἐδόκει γὰρ οὐ μόνον ἐπιδεξίως, ἔτι δέ μᾶλλον ἀνδρωδῶς κεχρῆσθαι τοῖς πράγμασιν· Polyb. III, 16, 18 et 19. Conf. inf. v. 507, 508, et Appian. B. Hannib. c. 17, et B. Illyr. c. 8. Æmilium de crimine capitali accusatum vix evasisse, haud scio, an quisquam historicorum præter Livium memoriæ prodiderit. —290. adlatrare, famam alicujus falsis conviciis proscindere; unde Hecuba in canem versa fingebatur (vid. Plaut. Menæchm. V, i, 16), et verba canina pro conviciis ap. Ovid. in Ibid. v. 14. Drak. Latrat et in toto verba canina foro, Ovid. l.c. v. 232; canina eloquentia, Quintil. XII, 9. Conf. sup. v. 249, et inpr. Bentl. ad Hor. Sat. II, i, 85. —nigro ore, ut nigra pectora, tecta, dentes Invidiæ. Vid. præclara ejus pictura ap. Ov. Met. II, 760... 808; Lefeb. cf. Hor. Sat. I, iv, 85. —291. ventis, ut aura, vel ventus popularis, et venti, h.e. rumores, concionum, Cic. Cluent. c. 28 et 47. —jactarat ventis, ut jactari rumoribus et dictis petulantibus, Gell. I, et VI, 11; clamore convicioque, Cic. ad Div. I, 5; ventum in aliquem excitare, Cic. Sull. 14. Hæc jam monuere N. Heins. et Drak. Conf. Ernesti Clav. Cic.

Sed genus admotum Superis, summumque per altos

Adtingebat avos cælum: numerare parentem

295

Assaracum retro præstabat Amulius auctor,

Assaracusque Jovem: nec, qui spectasset in armis,

Abnueret genus. Huic Fabius jam castra petenti:

293... 297. Originem gentis Æmiliæ Silius ad Amulium, qui Assaracum, et per hunc ipsum Jovem inter proavos numeravit, refert; sed, teste Festo, alii ad Ascanium, qui duos habuerit filios, Iulum et Æmilon; alii vero, quibus Plut. vit. Numæ, p. 65, et Pauli, p. 256, suffragatur, ad Mamercum, Pythagoræ f. cui propter unicam humanitatem cognomen fuerit Æmilos. Hæc jam docuit Drak. qui addit, nomen hujus gentis etiam deductum videri posse ab Æmilia, Æneæ et Laviniæ filia, ap. Plut. vit. Romuli, p. 80. Cf. inf. v. 341, 347. —admotum Superis, ut avos cælo, Ovid. Her. XI, 17, Drak.

«Si tibi cum Tyrio credis fore maxima bella

Ductore, invitus vocem hanc e pectore rumpam;

300

Frustraris, Paulle, Ausoniam: te prælia dira,

Teque hostis castris gravior manet; aut ego multo

Nequidquam didici casus prænoscere Marte.

298. Comparetur Plut. in Fabio, et inprimis, quem Silius expressit, Liv. XXII, 399. —299. rumpam; vid. ad lib. I, 95.

Spondentem audivi (piget, heu! tædetque senectæ,

Si, quas prospicio, restat passura ruinas!)

305

Cum duce tam fausti Martis, qua viderit hora,

Sumturum pugnam. Quantum nunc, Paulle, supremo

Absumus exitio, vocem hanc si consulis ardens

Audivit Pœnus! jam latis obvia, credo,

Stat campis acies, exspectaturque sub ictu

310

Alter Flaminius. Quantos, insane, ciebis

Varro, viros! tu, (pro Superi!) tu protinus arma?

303. Spondentem, etc. Conf. ad vers. 263 seq. —309. sub ictu, ab hoste, ad ictum parato. Sed vid. ad IV, vers. 42. —310. Alter Flaminius, ut sup. vers. 218; VII, 34, 229, Drak. —311. tu protinus, confestim, arma, scil. ciebis, movebis? Quæ abrupta oratio adfectui congruit. Ap. Liv. XXII, 38, Æmilius dicit: «Mirari se, quomodo quis dux, priusquam aut suum, aut hostium exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset, jam nunc locatus in urbe sciret, quæ sibi agenda armato forent.» Et Fabius c. 39, «Varro, inquit, priusquam castra videat, aut hostem, insanit, et jam nunc procellas, prælia atque acies jactando inter togatos ciet.»

Tu campum noscas ante, exploresque trahendo,

Qui ritus hostis: tu non, quæ copia rerum,

Quæ natura loci, quod sit, rimabere sollers,

315

Armorum genus? et stantem super omnia tela

Fortunam adspicies? Fer, Paulle, in devia recti

Pectora: cur, uni patriam si adfligere fas est,

Uni sit servare nefas? Eget inprobus arto

Jam victu Libys, et, belli fervore retuso,

320

Laxa fides sociûm est: non hic domus hospita tecto

Invitat patrio, non fidæ mœnibus urbes

Excipiunt, renovatque pari se pube juventus.

313. Qui ritus hostis, mos et ratio belli gerendi. Lefeb. bene cf. VII, 28 et 292. Fabius ap. Liv. l.c. ita pergit: aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut, etc. —copia rerum, commeatus, victus. —315. Armorum genus, ut belli genus, apud Liv. l.c. —stantem, quæ est. Cf. ad II, 639, in V.L. Tu nullam rationem habes fortunæ, quæ plus valet quam virtus, et quæ nunc hostium cœptis adspirat? —316. «Duobus ducibus unus resistas oportet: resistes autem, si te neque collegæ vana gloria,» etc. Liv. XXII, 39. Conf. V.L. —318 sq. Cf. Liv. XXII, 39, 40, extr. et 43, pr. —320. Laxa fides, minus firma et constans, quæ jam titubare ac fluitare incipit, quemadmodum temeritas, ira aliaque laxari dicuntur, quum remittunt, vel languescunt; Drak. qui laudat Burm. ad Petron. c. 82. Proprie laxa sunt frena, funes, arcus.

Tertia vix superest, crudo quæ venit Ibero,

Turba virûm. Persta, et cauti meditamina belli

325

Lentus ama: si qua interea invitaverit aura,

Adnueritque Deus, velox adcede secundis.»

325. invitaverit aura, αὖρα, ventus, h.e. occasio rei bene gerendæ. Conf. Liv. XXII, 39, extr. Formula loquendi petita est a vento secundo, qui ad navigandum invitat, et navis cursui adspirat, unde aura honoris, voluntatis, favoris, etc. (vid. Ern. Clav. Cic.), vel adspirat fortuna labori, ap. Virgil. Æn. II, 385, al. —326. adcede secundis, adripe ea, utere occasione, tibi oblata.

Cui breviter mæsto consul sic ore vicissim:

«Mecum erit hæc prorsus pietas, mentemque feremus

In Pœnos, invicte, tuam: nec me unica fallit

330

Cunctandi ratio, qua te grassante senescens

Hannibal obpressum vidit considere bellum.

Sed quænam ira Deûm? consul datus alter, opinor,

Ausoniæ est, alter Pœnis: trahit omnia secum,

Et metuit demens, alio ne consule Roma

335

Concidat: e Tyrio consortem adcite Senatu;

327. Cf. Liv. XXII, 40, qui brevior est. —328. Mecum erit hæc prorsus pietas; cf. Heyne ad Virg. Æn. I, 675, et IV, 115. —pietas in patriam, sensus animi, qui amoris in patriam plenus, et officiorum, quæ ei debet, memor est. —mentemque feremus, etc., ut VI, 585. —330. senescens, vid. ad II, 457; Liv. XXII, 39. «Dubitas, quin sedendo superaturi simus eum, qui senescat in dies?» etc.

Non tam sæva volet: nullus, qui portet in hostem,

Subficit insano sonipes: incedere noctis,

Quæ tardent cursum, tenebras dolet, itque superbus

Tantum non strictis mucronibus, ulla retardet

340

Ne pugnas mora, dum vagina ducitur ensis.

336 sq. Observa sarcasmum et vim verborum. —337 sq. incedere tenebras noctis, h.e. oriri, ingruere, ut Tac. Ann. XV, 37, ubi vid. Ernesti. Cf. idem ib. ad III, 26 et 36, pr. Gronov. ad Liv. XXIX, 24, et Drak. ad Liv. I, 57. —340. ducitur, pro educitur, ut IX, 314; vid. Heins. ad Val. Fl. I, 122.

Tarpeiæ rupes, cognataque sanguine nobis

Tecta Jovis, quæque arce sua nunc stantia linquo

Mœnia felicis patriæ, quocumque vocabit

Summa salus, testor, spreto discrimine iturum.

345

Sed si surda mihi pugnabunt castra monenti,

Haud ego vos ultra, nati, dulcemque morabor

Assaraci de gente domum, similemve videbit

Varroni Paullum redeuntem saucia Roma.»

341. Tarpeiæ rupes; cf. I, 541 —cognataque Tecta Jovis, etc. vid. sup. ad v. 293. —342. arce, septem arcibus, h.e. collibus.

345. Cf. Liv. XXII, 40. —surda, dicto non audientia. —346. morabor, curabo, de vobis sollicitus ero: vel spem reditus mei, quæ vobis est, morabor, differam; quoniam ad vos numquam revertar, et mori tum apud animum statui. —347. Assaraci domum, cf. v. 295.

Sic tum diversa turbati mente petebant

350

Castra duces: at prædictis jam sederat arvis

Ætolos Pœnus servans ad prælia campos.

Non alias majore virum, majore sub armis

Agmine cornipedum concussa est Itala tellus.

Quippe extrema simul gentique Urbique timebant,

355

Nec spes certandi plus uno Marte dabatur.

350. Cf. v. 240 sq. —prædictis ab Anna, vel supra dictis. Conf. v. 222 sq. —351. Ætolos campos, ut I, 125. —servans, vid. ad III, 380.

352, 353. Drak. conf. Liv. XXII, 36, et Plut. vit. Fabii, p. 182, qui contrarium ipse tradit vit. Marcelli, p. 299, ut, quem Lefeb. citat, Leonard. Aretin. de b. Gall., pag. 79. Verba itaque non majore agmine ad summam subtilitatem haud exigenda sunt.

Faunigenæ socio bella invasere Sicano

Sacra manus Rutuli, servant qui Daunia regna,

Laurentique domo gaudent, et fonte Numici:

356 sq. Recensio copiarum, et summorum ejus ætatis virorum, a quibus tam magnæ res gestæ sunt, per opportune descriptioni summæ, quam Romani umquam adceperunt, cladis præmittitur. Aciem Pœnorum silentio prætermittit Silius, quia eam jam sup. III, 222 sq. exposuerat. Præterea Romanis scribebat poeta, quorum magis intererat, suas, quam hostium, copias cognoscere. Eosdem vero illarum enumeratio magis delectare debuit, quam nudum numeri indicium, quod Livius XXII, 36, aliique historici adferunt. Huc adcedit, quod tantum consules nunc conscripserant exercitum, quantus nullo umquam bello antea sub armis fuerat, unde commoda Silio obferebatur occasio ad singulas, si non urbes, certe gentes Italiæ memorandas, et sic universam fere imperii Romani imaginem, simulque cladis magnitudinem lectorum oculis animisque subjiciendam. In qua quidem re iterum ei præivit Virg. Æn. VII, 647 sq. (ubi vid. Heyne), et X, 163 sq. in cujus tamen verbis tantum figurisque variandis non turpiter ingenii vires adtrivit: sed novo rerum ornatu, novis fabulis, et accuratiore sæpius, pluriumque urbium populorumque descriptione ita cum eo certavit, ut locus hic dignus sit, qui in perfectissimis Siliani carminis partibus, et præstantissimis antiquitatis monimentis adnumeretur. Ceterum nos summas tantum res adtingemus, quia otium nobis fecere Hummel. (Handbuch d. alt. Erdbeschr.) Cellar. Geogr. ant., Cluver. in Ital. ant., Vulpius in Vet. Lat. et Heyne in not. et Exc. ad Virg. Æn. VII, ad quos lectores remittimus. In memoria autem nostra penitus id insideat, nos in poeta legendo versari, qui neque ordine, neque subtilitate geographorum in regionum, vel certe locorum urbiumque situ definiendo se adstringi patitur. —Descriptio Latii, tam veteris, quam novi, vel adjecti, quod Æquos, Auruncos, Volscos, Hernicos, Rutulos aliosque populos, finibus ad Lirim fluv. promotis, continebat. Latii incolæ antiquissimi, præter Umbros, fuere Siculi, et post hos Aborigines, quorum rex Faunus fuisse dicitur, unde Faunigenæ sunt Latini; vid. Cluver., p. 787 et 790, inpr. vero Heyne, Exc. IV, V et VIII, ad Virg. Æn. VII, 37 sq., 45 sq. et 795, it. not. et Exc. II, ad Æn. VIII, 314 sq., ubi etiam monuit, Siculos, inter Tiberim et Lirim quondam habitantes, a Silio Rutulis socios, adjici nec satis adcurate Sicanos adpellari, sed exemplo Maronis Æn. VII, 795, et VIII, 328. —357. Sacra manus, vid. ad VII, 9. Sed conf. Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, extr. —Rutuli, servant qui Daunia regna; vid. ad I, 291 sq. —358. Laurenti, conf. ad I, 110. —Numici; vid. sup. ad v. 28.

Quos Castrum, Phrygibusque gravis quondam Ardea misit,

360

Quos celso devexa jugo Junonia sedes

Lanuvium, atque altrix casti Collatia Bruti;

359. Castrum Inui, in Rutulis, inter Ardeam et Antium. Cf. Ovid. Met. XV, 727; Martial. IV, 60; Heyne ad Virg. Æn. VI, 776, et Cluver., p. 978. Ab eo diversa sunt Castrum novum Etruriæ, Castrum Prætutiorum, Herculis, Minervæ, etc. —Ardea gravis quondam Phrygibus, Trojanis, regnante Turno, et postea Romanis, propter opes et divitias. Confer I, 292; Liv. I, 57 sqq.; IV, i, 7... 11. Nunc est viculus, propter grave cælum fere desertus. —360, 361. Lanuvium, municipium Latii, celebre cultu Junonis Sispitæ, vel Sospitæ, et Conservatricis. Cf. XIII, 364; Liv. VIII, 14 (ubi vid. Sigon.); XXI, 62; XXII, 1; XXIII, 31; XXIX, 14; XXXI, 12; XL, 19; Plin. XXXV, 3; Æliani H. Anim. II, 16; Cluver., p. 935 sq., Spanh. de U. et P. N. II, p.m. 82, 83; Sigon. ad Liv. VIII, 13; Broukh. ad Prop. IV, viii, 3; Heins. ad Ovid. Fast. VI, 60. —Collatia, urbs in finibus Latii, Sabinis a Tarquinio ademta; vid. Liv. I, 38, et Heyne ad Virg. Æn. VI, 774. —altrix, ut ap. Virg. Æn. III, 273. Cf. ad I, 218. L. Junius Brutus castus, et castitatis vindex; ultor ap. Virg. Æn. VI, 819.

Quique inmite nemus Triviæ, quique ostia Tusci

Amnis amant, tepidoque fovent Almone Cybeben.

362 sq. inmite nemus Triviæ, Aricia, vid. ad IV, 367 sq. —Tusci Amnis, Tiberis fl. qui ex Apennino oritur in Tuscia, seu Hetruria, quam dextra ripa tangit, et a Latio, Umbria, Sabinorumque agro separat. Infra Romam Tyrrheno mari infunditur duobus ostiis, quorum sinistro adjacebat Ostia, prima Rom. colonia, ab Anco rege deducta, quæ h.l. innuitur, et adhuc quidem salinas habet, atque episcopum, sed paucos incolas propter aerem pestilentem; vid. Cluver. p. 870. —363. Almo, seu Almon (vid. Heins. ad Ovid. Fast. II, 601) rivus, non longe a Roma in Tiberim præcipitans, in quo simulacrum Cybeles VI. Cal. April. ablui solebat, unde sacer gurges XVI, 680. Cf. Ovid. Fast. IV, 337 sq.; Spanh. ad Callim. H. in Pall. pr. Barth. ad Claud. b. Gild. v. 119, et Intpp. ad Val. Fl. VIII, 239.

Hinc Tibur, Catille, tuum, sacrisque dicatum

365

Fortunæ Præneste jugis, Antemnaque prisco

Crustumio prior, atque habiles ad aratra Labici.

364. Vid. ad IV, 187, in V.L. —365. Præneste, Latii urbs, haud procul Roma, in monte amœno sita, teste Strab. V, p. 365 (unde h.l. jugis, et altum Virg. Æn. VII, 682; frigidum Hor. Od. III, iv, 22); hod. Palestrina, in vallem deducta. Celebris fuit Fortunæ templo et oraculo, sortibus Prænestinis; vid. Strab. l.c. Cic. Div. II, 41 et 42; Sueton. Tiber. 63; Prop. II, 32; Cluver. p. 950, et Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 783 sq. —Antemna, Ἄντεμνα Dionys. L. II, vel Antemnæ, Ἀντέμναι Strab. V, pag. 159; Plin. III, 5; Virg. Æn. VII, 631; urbs Sabinorum, sed a Romulo capta (Liv. I, 9... 11), et Romæ proxima, cis Anienem (ante amnem, unde nomen ei datum tradunt Varro L. L. IV, 5, et Serv. ad Virg. l.c.), non longe ab ejus et Tiberis confluente; vid. Cluver., p. 663. —366. prior, antiquior. —Crustumium (Crustumerium Liv. I, 38, et Plin. III, 5. Crustumeria Liv. II, 19; III, 42: Κρουστομέρεια, οὐ πρόσω τῆς Ῥώμης Dionys. XI, p. 705; unde incolæ urbis Crustumeri Virg. Æn. VII, 631; sed Crustumini Liv. I, 11, dicuntur) Sabinorum opp. de quo vid. Liv. I, 11 et 38, et Cluver., p. 657. —Labicum (ut XII, 534, et παλαιὸν Λαβικὸν Strab. V, p. 164), vel Labici et Lavici (Liv: II, 39; IV, 47; Cic. Agrar. II, 35) Latii opp. unde via Lavicana, ap. Liv. IV, 41; XV, M. P. a Roma. Cf. Liv. IV, 45, 46; V, 16; VI, 21. Labici h.l. et ap. Virg. Æn. VII, 796, vel Labicani, vei urbs ipsa, de cujus situ vid. Cluver., p. 947; Liv. XXVI, 9; Heyne ad Virg. Æn. VII, Exc. VIII, extr., et Franc. Ant. Vitale Diss. de oppido Labici, qua origo etiam, atque compendiosa historia oppidi Montis Compitis in Latio describitur, Rom. 1778, in-4o, ubi ex inscripp. probatur, posterius oppidum hodie la Colonna dici, non Labicum, quod Holsten. putabat.

Nec non sceptriferi qui potant Thybridis undam,

Quique Anienis habent ripas, gelidoque rigantur

Simbruvio, rastrisque domant Æquicula rura.

367. sceptriferi Thybridis, Θύμβρις ἐϋῤῥείτης ποταμῶν βασιλεύτατος ἄλλων Dionys. laud. a Dausq. qui etiam ad majestatem imperii Romani (quod probat Ernesti, coll. Ovid. Met. II, 259), vel ad submersionem sceptriferi Tiberini epitheton referri posse monet. —qui potant Thybridis undam, ut qui Thybrim potant, ap. Virg. Æn. VII, 715; vid. Heins. ad Ovid. Her. VII, 145. —368. habent, habitant, ut ap. Virg. Æn. VII, 696, et ἔχειν, ap. Hom. Iliad. α, 18; Drak. qui laudat Pricæum ad Appul. Apol., p. 58. Cf. Heins. ad Ovid. Met. IV, 773. —rigantur, ut ap. Tibull. IV, i, 60 et 146, ubi vid. Heyne. —369. Simbruvio in Æquis. «Anio, in monte Trebanorum ortus, lacus tres amœnitate nobiles, qui nomen dedere Sublaqueo (hod. Subiaco), defert in Tiberim,» Plin. III, 12. Hæc sunt Simbruina, vel Simbruvina stagna, de quibus vid. Ern. ad Tac. Ann. XI, 13; XIV, 22, et Cluver., p. 713. —rastris domant, ut ap. Virg. Æn. IX, 608. —Æquicula rura; vid. Heyne not. et Exc. VIII ad Virg. Æn. VII, 746 sq., et Cluver., p. 773.

370

His Scaurus monitor, tenero tunc Scaurus in ævo;

Sed jam signa dabat nascens in secula virtus.

Non illis solitum crispare hastilia campo,

Nec mos pennigeris pharetram inplevisse sagittis;

Pila volunt, brevibusque habiles mucronibus enses:

375

Ære caput tecti surgunt super agmina cristis.

370. Scaurus cognomen gentis Aureliæ et Æmiliæ: ex illa notissimi M. Aurelius orator et consul a. U. 656, et C. Aurelius prætor, Liv. XXXIX, vi, 8; ex hac vero, in cujus gratiam poeta hæc inprimis finxisse videtur, M. Æmilius Scaurus, consul a. U. 638; princeps Senatus, orator, censor et iterum consul; ejusque filius, Sullæ privignus, qui P. Lentuli magnificentiam ædilitatis imitabatur; vid. Ern. Clav. Cic. —monitor, rector, dux. —371. nascens in secula virtus; cf. ad II, 511.

372. crispare hastilia, ut ap. Virg. Æn. I, 313. —373. pennigeris sagittis, ut al. alatis, πτερόεντες ὀϊστοὶ, vel ἰὰ πτερόεντα, Hom. Iliad. ε, 171; υ, 68, et pennæ inf. XV, 633. Cf. Burm. ad Val. Fl. VI, 421. —374. Cf. Virg. Æn. VII, 664 (ubi vid. Heyne), et Liv. XXII, 46, med. —habiles; vid. ad IV, 433. Mucronem teretem dixit Virg. l.c. —375. Ære, casside ærea.

At quos ipsius mensis seposta Lyæi

Setia, et incelebri miserunt valle Velitræ,

376 sq. Poeta de Volscis, maximo novi totiusque Latii populo, agit, inserta tamen Hernicorum mentione v. 391... 394. —mensis seposta Lyæi Setia, cujus vinum seponitur, reservatur ipsius Bacchi mensæ, h.e. ea dignum, adeoque præstantissimum est; ut sepositus grex, Martial. II, xliii, 4, et vestis, Tibull. II, v, 8. —Setia (hod. Sezze) colonia Rom. (Liv. VI, 30; VII, 42, al.) et Valerii Flacci patria, non longe a paludibus Pomtinis; vid. Cluver., p. 1021, et S. V. Adlers Nachr. von den Pomtinischen Sümpfen, p. 28 sq. De vino Setino conf. X, 33; Strab. V, p. 229; Martial. VI, 86; IX, 3; X, 74; XIII, 109 et 112; Juvenal. V, 34; X, 27, et Plin. XIV, 6, qui, «Divus Augustus, inquit, Setinum prætulit cunctis, et fere secuti principes, confessa propter experimenta, non temere cruditatibus noxiis ab ea saliva:» unde nec Horatium, nec Catonem, Colum. et Varronem (nec Maronem quoque) ejus meminisse, merito mirabatur N. Heins. —Velitræ (nunc Velletri) colonia Rom. (Liv. II, 31, 34; VI, 13, 21 sq., 36 sq., al.) vini proventu (Plin. XIV, 6), et gente Octavia (Sueton. Octav. 1 et 94) nobilis. Cf. Borgia de Cruce Velitrina, Rom. 1780. —incelebri olim, et Punici belli temporibus, postea celebriore, Mars. Vid. V.L.

Quos Cora, quos spumans inmiti Signia musto,

Et quos pestifera Pomptini uligine campi,

378. Cora, vid. ad IV, 220. —Signia (hod. Segni) colonia Rom. (Liv. I, 56; II, 21; VIII, 3, al.) nota opere Signino (Plin. XXXV, 12; Colum. I, vi, 12), piris (Plin. XV, 15; Juven. XI, 73) et vino inmiti, h.e. austero (vid. ad VII, 211), quod ventri sistendo adstringendoque adhibebatur; conf. Plin. XIV, 6; Strab. V, p. 229; Martial. XIII, 113, al., 116; Cels. IV, 5 et 19; Cluv. Ital. Ant. III, 8. —379. Campi et paludes Pomtinæ, (hod. Paludi Pontine) inter Nymphæum et Ufentem, ab Astura ad Terracinam, quæ ab agro Pometino, vel Suessa Pometia (vid. ad v. 398), vicino Volscorum opp., (Gr. Πωμέντια, unde τὸ Πωμέντιον, seu Πωμεντίνων πεδίον Strab. V, p. 159, 161; Dionys. VI, p. 364, al.) nomen adcepisse putantur (conf. V.L.), et olim locum XXIII urbium obtinuere (Plin. III, 5), sed postea creverunt in dies ex aquis, quæ ex montibus in planitiem confluunt, aeremque pestiferis vaporibus, qui vel Romæ sentiuntur, inficiunt. Ingentes sumtus, a Corn. Cethego Cos. a. U. 590 (Liv. Epit. XLVI), a Jul. Cæsare (Sueton. c. 44); Augusto (Horat. A. P. 65), Trajano (teste Xiphilino ap. Dionem), Theodorico (Cassiod. Var. Epist. II, 32 et 33), nostroque ævo a Papis Sixto V (ducta fossa, fiume Sixto) et Pio VI, in paludes siccandas inpensi, nondum operi perficiendo suffecerunt; vid. S. V. Adleri libell. ad v. 377, laud.

380

Qua Saturæ nebulosa palus restagnat, et atro

Liventes cœno per squalida turbidus arva

Cogit aquas Ufens, atque inficit æquora limo,

Ducit avis pollens, nec dextra indignus avorum

Scævola, cui diræ cælatur laudis honora

385

Effigie clipeus: flagrant altaribus ignes.

Tyrrhenum valli medio stat Mucius ira

In semet versa, sævitque in imagine virtus.

Tunc ictus specie pavitare hoc bella magistro

Cernitur, effugiens ardentem Porsena dextram.

380. Conf. Virg. Æn. VII, 801, 802. —Saturæ palus, vel ipsa Pomtina palus, quod Cluver. p. 1003, putabat, vel ejus pars. —382. Ufens fl. (Oufens) in Inscrr. et Festo (hod. il Portatore), Terracinæ proximus, per paludes Pomtinas in mare Inferum fluit. —383. avis pollens, ut avis potens et dives ap. Virg. Æn. VII, 56, et X, 201, ubi vid. Heyne in not. et V.L. Cf. inf. v. 524. —dextra, virtute, vel propter eam, non indignus avorum, ut ap. Virg. Æn. XII, 649. Dignus, ut ἄξιος, passim cum secundo casu jungitur; vid. Heins. ad Ovid. Trist. IV, iii, 57, et Drak. inf. ad XII, 81. —384. C. Mucii Scævolæ historia, quam h.l. unus ex ejus posteris clipeo expressam habet (de quo vid. ad IV, 153), vel tironibus nota ex Liv. II, 12, 13, et Flor. I, 10. Gemmas vid. ap. Drak. et de Muciis Ern. Clav. Cic. et Rupert. ad Pompon. O. J. III, 7, §. 39, 41. Scævolæ mors memoratur inf. IX, 370; X, 404. —diræ, magnæ, admirabilis; vid. ad IV, 260; quo sensu ap. Maronem, relligio dira, Æn. VIII, 350. Ed.

390

Quîs Circæa juga, et scopulosi verticis Anxur,

Hernicaque inpresso raduntur vomere saxa,

Quîs putri pinguis sulcaris Anagnia gleba,

Sulla Ferentinis Privernatumque maniplis

Ducebat simul excitis; Soræque juventus

395

Addita fulgebat telis: hic Scaptia pubes,

Hic Fabrateriæ vulgus; nec monte nivoso

Descendens Atina aberat, detritaque bellis

Suessa, atque a duro Frusino haud inbellis aratro.

390. Circæa juga, ut ap. Virg. Æn. VII, 799, promont. in orientali fine Latii, quod Circe olim insedisse ferebatur, cujusque urbs Circeii colonia Rom. fuit, in hod. Monte Circello; vid. Heyne Exc. I, ad Virg. Æn. VII. —Anxur; vid. ad IV, 532. —391. Cf. ad v. 376. —Hernica saxa; vid. ad IV, 226. —392. De Anagnia vid. ad V, 543. —putri pinguis gleba, fertilis. Cf. Virg. Ge. II, 203, 204, et Æn. VII, 684, ubi vid. Heyne. —393. Ferentinum (hod. Ferentino), æque ac Anagnia, urbs Latii in Hernicis et colonia Rom. ex Livio nota. Aliud Ferentinum in Etruria ap. Plin. III, 5; Suet. Oth. 1, et Horat. Epist. I, xvii, 8. —Privernum; vid. ad VI, 43. —394. Sora, colonia Rom. (Liv. X, 1) quæ adhuc nomen retinuit. —395. Scaptia, prope Pedum, quod Cellar. in Geogr. ant. ex Festo colligit; clara olim Latii urbs, teste Plin. III, 5. De Scaptia tribu, vid. Liv. VIII, 17, et Suet. Aug. 40; Σκαπτήνιοι Dionys. V, p. 326. —396. Fabrateria, ad Trerum fl. (Strab. V, p. 164) colonia Rom. (Vellei. I, 15) et quidem duplex forte, quia Plinius III, 5, Fabraternos veteres a novis distinguit. —397. Atina, quæ etiam nunc nomen servavit, colonia Rom. Cf. Frontin. de colon. pr. et Cic. pro Plancio c. 8; potens dicitur Virg. Æn. VII, 630. —398. Suessa Pometia, quæ Volscorum μητρόπολις, Strab. V, p. 159, et ἡγεμὼν τοῦ ἔθνους, Dionys. VI, p. 364, passimque vel Pometia tantum, vel Suessa, Σουέσσα, Strab. l.c. dicitur; detrita b. a Romanis sæpius vi victa. Vid. Liv. I, 53; II, 16, 17, 22, 25; IV, 25. Errorem Cell. et Cluver. Ital. ant. p. 1181, qui Suessam Auruncam (hod. Sessa) Atinæ quidem propiorem, sed Campaniæ urbem, innui putabant, jam notavit Drak. Neque audacior hic saltus poetæ est, quod censet ill. Ernesti: nam inde a v. 376... 403 de Volscis agitur, cujus gentis caput a Silio silentio prætermissum esse quis sibi persuadeat? ut taceam hanc, non alteram Suessam bellis detritam esse. Conf. ad v. 379. —Frusino, nunc Frosinone, ad Cosam fluv. cis Lirim. —a duro haud inbellis aratro; v. ad I, 614; et cf. inf. XII, 532; Liv. X, 1.

At, qui Fibreno miscentem flumina Lirim

400

Sulfureum, tacitisque vadis ad litora lapsum

Adcolit, Arpinas, adcita pube Venafro

Ac Larinatum dextris, socia hispidus arma

Conmovet, atque viris ingens exhaurit Aquinum.

399. Cf. ad IV, 348 sq. Proprie Liri flumen miscet Fibrenus. —400. Sulfureum, quod in eo tractu Campaniæ sulfur nascitur, auctore Plin. XXXV, 15, sed in collibus præcipue Leucogæis: unde ad colorem aquæ fortasse rectius epitheton referas, quo sensu et lutei sæpe fluvii poetis dicuntur; Ernesti V. Cl. Sed candida ejus aqua laudatur sup. IV, 350, quam sulfuri forte debet. Sic Sulfurea Nar albus aqua Virg. Æn. VII, 517. —401. Arpinum (hod. Arpino) C. Marii et Ciceronis patria. —Venafrum, nunc Venafro, extremum Campaniæ versus septemtr. oppidum, ad Vulturnum, et optimi olei proventu nobile. Non satis commode poeta hujus urbis meminit in descriptione Latii, a cujus tamen finibus non longe abest. —402. Larinum, hod. Larino, in Frentanis, ad dextram Tiferni ripam, haud procul a mari supero situm (vid. XV, 568), municipium (Cic. Cluent. c. 5.), sed nimis remotum a Latii finibus, quos poeta h.l. describit: unde Marsus Larinates hic putabat esse antiquos Latii incolas, quorum nulla nunc exstet memoria. Præter illud Larinum aliud certe alicubi fuisse, non inprobabili judicio ex verbis Plin. III, 11, extr. Larinates, cognomine Frentani, colligas. Plinius paulo ante in eod. cap. Frentanum agrum brevioribus terminis, ad Tifernum, non ad Frentonem fl. productis, definit, et hinc exemplo Melæ II, 4, Larinum Daunis Apulis adtribuit. Cf. V.L. —403. Aquinum (nunc Aquino) ingens, Volscorum πόλις μεγάλη, Strab. V, p. 164; frequens municipium, Cic. Phil. II, 41.

Tullius æratas raptabat in agmina turmas,

405

Regia progenies, et Tullo sanguis ab alto.

Indole pro! quanta juvenis, quantumque daturus

Ausoniæ populis ventura in secula civem!

Ille, super Gangen, super exauditus et Indos,

Inplebit terras voce, et furialia bella

410

Fulmine compescet linguæ, nec deinde relinquet

Par decus eloquio cuiquam sperare nepotum.

404. Splendidum M. Tullii Ciceronis elogium, in quod facile poeta incidere poterat, quum Arpinum, ejus patriam, memoraret. Ut itaque memoriam ejus viri, quem non minus fere, quam Maronem, ad imitandum sibi proposuerat, hoc quasi monimento consecraret; unum a majoribus ipsius Arpinatibus aliisque Volscis præfuisse fingit. Comparant Plin. VII, 30; Senec. Suasor. VI et VII; Catull. Carm. L. —æratas turmas, ut æratas acies dixit Virg. Æn. VII, 703; IX, 463. Ἀχαιοὶ χαλκοχίτωνες, Hom. —raptabat; vid. ad IV, 218. —405. sanguis; cf. ad I, 671. —ab alto, antiquo, ut v. 439, et Virg. Æn. VI, 500; vel magno, excelso, ut apud Hor. Od. III, iv, 37; ubi vid. Jani. Cf. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 305, et Broukh. ad Prop. II, i, 26. —Tullo Attio, Volscorum rege (vid. Liv. II, 35... 39), quem suum gentilem adpellat Cic. Tusc. I, 16. Cf. inf. XII, 175. De hac regia Ciceronis origine, quam in dubiam vocavit Corrad. in Quæstura, p. 33, vid. quos Dausq. et N. Heins. jam excitarunt, testes, Plut. vit. Cic. (ubi male Τούλλιος Ἄππιος legitur) Euseb. in Chronico, Dionys. Hal. et Aurel. Vict. de Vir. ill. c. 81.

408. Imitat. Virg. Æn. VI, 795. super, ultra. —exauditus, notus. —409. voce, eloquentia, ejusque fama. —furialia bella Catilinæ et M. Antonii. —410. Fulmine linguæ; cf. ad I, 421.

Ecce inter primos Therapnæo a sanguine Clausi

Exsultat rapidis Nero non imitabilis ausis.

412. In hac Sabinorum descriptione poetæ præivit Virg. Æn. VII, 706... 717. Quæ ibi Heyne in not. et Exc. VIII, de plerisque oppidis h.l. memoratis disputavit, omittimus. —Therapnæo, Spartano, a sanguine Clausi; conf. XIII, 466; XV, 547; XVII, 33, et vid. ad II, 8; VI, 303; Heyne, l.c. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 305, et Lips. ad Tac. Ann. XII, 25, extr. De C. Claudii Neronis virtute, v. XV, 544 seq., coll. Liv. XXVII, 41... 51, et Hor. Od. IV, iv, 37 seq., ubi vid. Jani. —413. Exsultare, γαυριᾷν, vel ut ap. Virg. Æn. X, 550.

Hunc Amiterna cohors, et Bactris nomina ducens

415

Casperia, hunc Foruli, magnæque Reate dicatum

Cælicolum Matri, nec non habitata pruinis

Nursia, et a Tetrica comitantur rupe cohortes.

414. Amiternum (hod. S. Vittorio, seu Vittore) extremun Sabinorum opp. quod Ptol. Vestinis, quorum finibus etiam adjacet, sed Strabo V, p. 157; Plin. III, 12, et Liv. X, 39; XXVIII, 45, Sabinis adtribuunt. Amiterna, ut ap. Virg. l.c., et Martial. XIII, 20. Plinio et Livio incolæ Amiternini dicuntur, et urbs Ἀμιτέρνη Dionys. I, p. 12. —415. Verbis Casperia a Bactris nomina ducens, poeta, qui ob nominis similitudinem passim miram urbium originem fingit, respicere videtur Caspiram (nunc f. Cashmir), urbem et regionem Indicam, in qua Cossæi velocitate cursus excellebant, teste Dionys. cujus versus excitat Steph. Byz. Καπηρία Indica regio circa montem Vindium intra Gangem, ap. Ptolem. Conf. d’Anville, Antiq. géogr. de l’Inde, p. 40 sq. Marsus et Cell. adludi putabant ad nomen Caspiorum, ultra quos Bactriani, Caspium mare ab ortu contingentes. Cf. Cluver. Ital. ant., p. 644 et 676. —De Forulis, vid. Heyne l.c. —Reate, hod. Rieti, vetus opp. præfectura (Cic. Cat. III, 2) et municipium (Suet. Vesp. 1), ad lacum Velinum, nunc Lago di Rieti dictum. In agro Reatino rosea rura Velini, Virg. Æn. VII, 712; vel tempe Reatina, Cic. ad Att. IV, 15; Plin. II, 103; Varr. R. R. II, i, 14. —magnæ dicatum C. Matri, Cybelæ sacrum. Conf. Heyne Exc. VIII, ad Æneid. VII, extr., p. 142; ed. prior. —417. Nursia, hod. Norcia, ad radices Apennini, unde habitata pruinis, ut frigida ap. Virg. Æn. VII, 716. Tetricus, vel Tetrica Holstenio est montis jugum, quod inter montem Sibyllæ et Asculum super cetera Apennini juga eminet; conf. Heins. et Heyne ad Virg. Æn. VII, 713. De his omnibus vide nost. edit. T. III, p. 336 sqq., 386 sqq. Ed.

Cunctis hasta decus, clipeusque refertur in orbem,

Conique inplumes, ac lævo tegmina crure.

420

Ibant, et læti pars Sancum voce canebant,

Auctorem gentis; pars laudes ore ferebant,

Sabe, tuas, qui de proprio cognomine primus

Dixisti populos magna ditione Sabinos.

418. Omnem hunc locum ad imitat. Virg. Æn. VII, 685... 690 effictum putat Ernesti: sed multum differt inter utrumque. —hasta Sabinis propria, et quiris, vel potius curis, κύρις, dicta; vid. Ovid. Fast. II, 477; (ubi conf. Heins.) Macrob. I, 9; Dionys. II, p. 81, et Fest. voc. quiris. Non desunt, qui inde Sabinos quoque, et ab his Romanos Quirites adpellatos statuant: sed vid. Liv. I, 13, et Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 710. — 419. Coni inplumes, galeæ sine cristis. —lævo tegmina crure; cf. III, 279; Livius, IX, 40, et inpr. Heyne Exc. VIII ad Virg. Æn. VII, 689, p. 135, ed. prior.

420. Imitat. Virg. Æn. VII, 698, ubi vid. not. Heynii. Cf. sup. III, 346. —Sancum, Semonem Sancum, Deum Fidium, Sabinorum δαίμονα ἐπὶ χώρων, et Curium conditorem, cujus filius Sabus, vel Sabinus; quæ tradunt Cato in Origg. (ubi Sabus divi Sagni gentilis filius dicitur) et ex eo Dionys. Hal. II, 49, ubi vid. Hudson. T. II, p. 335; cf. etiam Mureti Epist. 81 et 82; Heins. et Burm. ad Ovid. Fast. VI, 213, et Broukh. ad Prop. IV, ix, 74. —422. Sabus dicitur pater Sabinus Virg. Æneid. VII, 178, ubi vid. Heyne Exc. IV, p. 118. Alii, v.c. Plin. III, 12, et Varro ap. Festum, Sabinos ἀπὸ τοῦ σέβεσθαι, quod præcipue Deos coluerint, dictos putabant. —proprio, ἰδίῳ, tuo, ut XII, 717.

Quid, qui Picenæ stimulat telluris alumnos,

425

Horridus et squamis et equina Curio crista?

424. Picentes, a Marone silentio prætermissos, et a Sabinis voto vere sacro ortos (vid. Strab. V, p. 228, et Plin. III, 13) commodo loco post hos describit poeta, ut Plinius l.c. —Picenum, vel ager picenus (hod. Abrutium ulterius cum parte Marchiæ Anconitanæ) ad mare superum, cujus incolæ dicuntur Picentes, a quibus deducti Picentini ad mare inferum in veterem Campaniam, quam Silarus amnis (nunc Selo) a Lucanis dividebat, ubi Salernum (Salerno) Picentiam (inf. v. 578, memoratam) et Marcinam condidere; vid. Strab. V, extr. Plin. III, 5; pr. et fere extr. —425. Curio, quo cognomine inclaruere C. Scribonius avus, pater et filius; vid. Ern. Clav. Cic., et de morte Curionis inf. X, 209, 403. —Horridus; cf. ad I, 423. —squamæ, θώραξ φολιδωτὸς. —crista equina, κόρυς ἵππουρις, vel ἱπποδασεῖα ut ap. Virg. Æn. X, 869, ubi vid. Cerda.

Pars belli quam magna venit! non æquore verso

Tam creber fractis albescit fluctus in undis;

Nec cœtu leviore, ubi mille per agmina virgo

Lunatis acies imitatur Martia peltis,

430

Perstrepit et tellus et Amazonius Thermodon.

426. Pars belli magna, ingens ejus momentum, vir fortissimus, ut apud Virgilii Æneid. X, 427; cf. supra ad librum V, 329. —Egregiæ comparationes, quibus et multitudo et inprimis agilitas Picentum adumbratur. Priorem magis exornaverat poeta I, 468 seq. ubi vid not. —æquore verso, non remis, ut ap. Virg. Æn. V, 141, et X, 208, sed ventis; vide Burm. ad Val. Fl. IV, 725. —427. fractis, non vi remorum, quod putabat Burm. ad Val. Fl. I, 363, sed χέρσῳ ῥηγνυμέναις, ut ap. Hom. Iliad. Δ, 425. —albescit spuma, ut ap. Virg. Ge. III, 237, ubi vid. Cerda et Heyne. —428 sq. Imitat. Virg. Æn. XI, 659 sq. ubi vid. Heyne; cf. sup. II, 73 seq. —leviore; vid. ad III, 394. —virgo Martia, Penthesilea, acies imitatur; conf. V.L. —430. Perstrepit, ut ap. Virg. Æn. VI, 709.

Hic et, quos pascunt scopulosæ rura Numanæ,

Et quîs litoreæ fumant altaria Cupræ,

Quique Truentinas servant cum flumine turres,

Cernere erat: clipeata procul sub sole corusco

435

Agmina sanguinea vibrant in nubila luce.

431. Numana, hod. Humana, a Siculis condita, teste Plin. III, 13; municipium Rom. Vid. Gruter. p. 446. —432. Cupra litorea, ad mare Adriat. sita, ut maritima ap. Gruter., p. 108, n. 7; diversa a Cupra montana, in interiori Piceno, prope Ripam Transonam, teste Ptolem. III, 1, et D. Azolino, hujus loci episcopo, ap. Holsten. in Ital. p. 137, unde Cuprenses, cognomine Montani, ap. Plin. III, 13. Condita est ab Etruscis, et ab Etrusco nomine Junonis, cujus templum (h.l. altaria) in edito loco versus mare positum Hadrianus restituit, (vid. Gruter. p. 1016, n. 2.) Κύπρα dicta, si fides habenda Strab. V, p. 166. Sed a Siculis potius Junonis sacra e Græcia advecta, templumque exstructum esse, docet Jos. Colucci in Cupra maritima, antica città Picena, illustrata, Maceræ 1779, 4, qui etiam in situ urbis definiendo discrepat a Cluver. p. 734. —433. Truentum, seu castellum et castrum Truentinum (Mel. II, 4; Cic. ad Att. VIII, 12 et 18) opp. natura munitum, ad ostium Truenti fl. (hod. Tronto) in ora maris; Plin. III, 13, 15. —435. cf. Virg. Æn. VII, 526, 7. —vibrant; vid. ad I, 539. —sanguinea luce, rutili aeris. Cf. supra II, 586; IV, 517; Virg. Æn. II, 207.

Stat fucare colos nec Sidone vilior Ancon,

Murice nec Libyco; statque humectata Vomano

Hadria, et inclemens hirsuti signifer Ascli.

436. Stat, adstat, adest. —Ancon, Ἀγκὼν, quia in angusto duorum promontt. montt. ex diverso coeuntium inflexu cubiti imagine sedet, teste Mela II, 4, vel, quia adposita est prom. Cumero (hod. il Monte Guasco) in ipso flectentis se oræ cubito, ut utar verbis Plin. III, 13, vulgo, ut etiam nunc, Ancona dicta urbs (vid. Oudendorp. ad Cæs. B. C. I, 12), in ora maris, a Syracusanis, Dionysii tyrannidem fugientibus, si Straboni V, p. 166, 241, vel si Plinio l.c. et Solino c. 12, fides habenda, a Siculis condita, ubi templum Veneris (Catull. carm. 36), et portus, a Trajano refectus, in cujus honorem arcus triumphalis e pulchro marmore positus est, qui a temporis injuria integer fere mansit. Anconam vini et tritici feracem dicit esse Strabo; sed non alius, quod sciam, præter Silium, a lanæ infectura eam laudat, nisi auctore Dausq. ap. Martial. XIII, 125. Ancon pro Aulon refingatur. Sed vid. Hor. Od. II, vi, 18, et ibi Jani. Purpura Sidonia, vel Tyria satis nota: de murice Libyco, cf. ad XVI, 177, et 355. —438. Hadria, nunc Altri, Hadriani patria et colonia, quam ab oriente Matrinus, (Strab. l.c.) ab occid. Vomanus, qui hod. Vomano dicitur, humectat, h.e. præterfluit (Plin. III, 13); diversa et, ut Cluver. p. 646 suspicatur, deducta ab ejusdem nominis urbe in Venetis ad Tartarum fl. inter Padum et Athesim. Mare Hadriaticum alii ab hoc, alii ab illo opp. quod tamen VII M. P. ab eo abest, dictum putant. —Asculum, Ἄσκλον, nunc Ascoli, colonia Piceni nobilissima (Plin. III, 13; Gruter. p. 465), caput gentis (Flor. I, 19.) et municipium (Cic. pro Sulla 8), natura munitum, et muro, montibusque silvestribus, vix ulli exercitui perviis (vid. Strab. V, p. 166, al. 369), inclusum, unde hoc loco inclemens forte, et hirsutum, h.e. durum et asperum, quale montanum ac silvestre hominum genus esse solet, dicitur. Marsus voce hirsuti ad pennas Pici, qui et inclemens fuerit, quum amorem Circes sperneret, adludi putabat. Cave tamen hoc oppidum confundas cum Asculo Apulo, ubi Pyrrhus cum Fabricio Curioque Coss. adverso prælio conflixit. Vid. Plut. in Pyrrho et Flor. I, 18, 439.

Hoc Picus, quondam nomen memorabile ab alto

440

Saturno, statuit genitor, quem carmine Circe

Exutum formæ volitare per æthera jussit,

Et sparsit plumis croceum fugientis honorem.

Ante, ut fama docet, tellus possessa Pelasgis,

Quîs Æsis regnator erat, fluvioque reliquit

445

Nomen, et a sese populos tum dixit Asilos.

439 sq. Cf. V.L. et Virg. Æn. VII, 48 sq. 187 sq. ubi vid. Heynii not. et Exc. V, in quo de Pico et hujus mythi origine disputat. —genitor, ut parens II, 654. —nomen memorabile ab alto Saturno, prorsus ut sup. v. 31. Cf. ad v. 405, et IV, 729. —442. Sparsit, adspersit, plumis honorem, doctius pro, sparsit plumas honore (ut sparsit coloribus alas, dixit Virg. Æn. VII, 191), et hoc pro, dedit ei pennas crocei, vel pulchri coloris. Cf. ad IV, 755, et VII, 447, in V.L.

443. Cf. quæ de variis modis, quibus veteres scriptores priscam de Pelasgorum in Italiam adventu famam tradiderint, disputat Heyne in Exc. III, ad Virg. Æneid. lib. VIII, Tom. III, pag. 482, nostræ editionis, ubi præter alia docet, teste Hellanico apud Dionysium Halic. I, 28, Pelasgos in sinum Hadriat. adpulsos in interiora Italiæ inmigrasse. —444. Æsis fl. (hod. Gesano) urbem Umbriæ ejusdem nominis, quæ nunc Iesi dicitur, præterfluit, et Picenum ab Umbria dirimit, unde v. 448, iterum memoratur. —445. Cf. V.L.

Sed non ruricolæ firmarunt robore castra

Deteriore, cavis venientes montibus, Umbri.

Hos Æsis Sapisque lavant, rapidasque sonanti

Vertice contorquens undas per saxa Metaurus,

450

Et lavat ingentem perfundens flumine sacro

Clitumnus taurum, Narque albescentibus undis

In Thybrim properans, Tiniæque inglorius humor,

Et Clanis, et Rubico, et Senonum de nomine Sena.

446. Apte nunc recensentur fluvii et urbes Umbriæ, Piceno vicinæ; quæ nunc Urbino et Spoleto dicitur. Virgilius etiam hanc regionem silentio præteriit.

De Æsi, v. ad v. 444. —448. Sapis fl. hod. Savio, cujus pars superior fines Umbriæ circa Sarsinam perstringit (unde tribus Sapinia ap. Liv. XXXI, 2), inferior per extremam Galliæ Cispad. partem fluit. Conf. Intpp. ad Plin. III, 15, pr. et Lucan. II, 406. —Hos lavant, ut rigat, vel irrigat ap. Tibull. IV, i, 60, et 146. —449. De Metauro, vid. ad VII, 486. —Vertice; conf. ad III, 475. —451. De Clitumno; vid. ad IV, 544 sq. —Nar (hod. Nera) albescentibus undis; cf. Virg. Æn. VII, 517, ubi vid. Intpp. —452. Tinia, nunc Topino, parvus fl. (unde inglorius humor) qui cum reliquis, h.l. memoratis, Tiberi miscetur. —Tiniæ humor; cf. ad IV, 599, et V.L. —453. Clanis a Dausq. male confunditur cum Clanio, seu Liri, de quo vid. v. 335; cf. V.L. —Rubico, qui Italiam prop. a Gallia Cisalpina sejungit, vel tironibus notus ex Sueton. Cæs. c. 31, et Lucan., I, 185, 213 sq. Hodie dicitur vel Rugo, seu Rigo, judice Cluver. p. 296, vel Luso, vel denique Pisciatello, seu Pisatello. Hoc plurimus etiam Volckmanno V.C. probabilius videtur. Cf. Cl. Oberlin ad Vib. Sequest. p. 176 sq. et Intpp. ad Plin. III, 15, pr. —Sena, ut XV, 556, et Lucan. II, 407, Cluverio, p. 610, est fluvius, qui nunc Cesano vocatur, IV millibus ante Senogalliam, vel Senam (hod. Senigaglia), a Senonibus Gallis, Alpes transgressis, conditam.

Sed pater ingenti medios inlabitur amne

455

Albula, et admota perstringit mœnia ripa.

His urbes Arna, et lætis Mevania pratis,

Hispellum, et duro monti per saxa recumbens

Narnia, et infestum nebulis humentibus olim

Iguvium, patuloque jacens sine mœnibus arvo

460

Fulginia: his populi fortes, Amerinus, et armis

Vel rastris laudande Camers, his Sassina dives

Lactis, et haud parci Martem coluisse Tudertes.

454. pater; vid. ad I, 606. —medios populos Latinos, Ernesti. Forte minus durum erit, si retuleris ad fluvios modo memoratos, etsi proprie isti ab utraque parte in Tiberim, qui Umbriam ab Etruria dirimit, inlabuntur. Cf. ad v. 399. — 455. Albula, cf. ad VI, 391. —mœnia Romæ. —perstringit, cf. ad IV, 350.

456. Arna, Ἄρνα, Ptol. III, 1, nunc Civitella d’Arno, trans Tiberim, ex adverso Perusiæ, unde Arnates, ap. Plin. III, 14. —lætis Mevania pratis, cf. IV, 544; VI, 645 seq. —457. Hispellum, Ἴσπελον. Ptol. Εἰσπέλλον, Strab. Colonia Julia, (Grut. p. 351.) postea Flavia Constans a Flavio Constantino Cæsare dicta, hod. Spello. —duro monti per saxa recumbens, cf. Claud. Cons. Hon. VI, 515, et Martial. VII, 92. —458. Narnia, olim Nequinum, sed colonia eo adversus Umbros missa, a Nare fl. Narnia, nunc Narni, adpellata. Conf. Liv. X, 10, et Plin. III, 14. —459. Iguvium, hod. Gubbio seu Ugubio, sed rectius Eugubio. Cf. V.L. —460. De Fulginia, vid. ad IV, 545. —Ameria, nunc Amelia, municipium notum ex Cic. pro Rosc. Am. c. 6, 7. Cf. Plin. III, 14, extr. —461. De Camerte, vid. V.L. et ad IV, 157. —Sassina, hod. Sarsina, Plauti patria, in sinistra Sapis ripa, dives lactis, h.e. pecoris. Cf. V.L. et Martial. I, 43, (ubi cod. Thuan. Sasina pro fiscina et fuscina exhibet, monente N. Heins.) et III, 58. —462. haud parci Martem coluisse Tudertes, cf. ad IV, 222, et Cluver. II, 7, 633.

Ductor Piso viros spernaces mortis agebat

Ora puer, pulcherque habitum; sed corde sagaci

465

Æquabat senium, atque astu superaverat annos.

Is primam ante aciem pictis radiabat in armis,

Arsacidum ut fulvo micat ignea gemma monili.

463. De Pisonis morte, vid. X, 251, 404. —464 sq. Cf. IV, 426, et VI, 20. Plura exempla desideranti suppeditabunt Drak. et quos laudat.

466. De pictis armis, vid. Heyne ad Virg. Æneid. VIII, 588; XII, 281, et Barth. V.C. ad Propert. IV, iv, 20; x, 21. —467. Imitationem Virg. Æn. X, 134, notat Drak. et Arsacidum monile cum dilectu positum monet, tum quod gemmæ in Perside reperiantur, tum quod eas vestibus addere solerent, de quo vid. Barth. ad Claud. Cons. Hon. III, 203. —Arsacidæ, successores primi Parthorum regis, h.l. Persæ, ut apud Lucani Pharsal. X, 51.

Jamque per Etruscos legio completa maniplos

Rectorem magno spectabat nomine Galbam.

470

Huic genus orditur Minos, inlusaque tauro

Pasiphae, clarique dehinc stant ordine patres.

468. Describitur Etruria, (hod. Magnus Ducatus Tusciæ seu Florentinus) quam XII primum populi tenuere, ab oppidis nominati, quæ Cluver. et Holsten. ita recensent: Clusium, Perusia, Cortona, Vetulonium, Volaterra, Arretium, Tarquinii, Rusellæ, Falerii, Cære, Veii, Volsinii. De his aliisque oppidis, a Silio memoratis, vid. Heynii not. et Exc. III ad Virg. Æneid. VIII, 478 sq., et Exc. I ad Æn. X, 166 sq., quæ loca, a poeta nostro expressa, omnino comparari cupio. —469. Silius, quod jam alii viderunt, respexit Galbam Imperatorem, qui «in atrio stemma proposuit, quo paternam originem ad Jovem, maternam ad Pasiphaen, Minois uxorem, referret,» teste Sueton. Galb. 2. Fabula de Pasiphae vel tironibus nota; sed de ejus sensu et origine consulant Heyn. ad Virg. Æn. VI, 24 sqq.

470. Verba tauro inlusa, Lefeb. accipit, quo sensu corrupta dicitur, Prop. II, xxxii, 58; ludificatus virginem, Terent. Eun. IV, iii, 3. subposta, et sic inclusa, Virg. l.c. Inludere verbum esse obscenæ significationis, observat N. Heins. coll. Sueton. Tib. 45. Tacit. Ann. XIII, 17; XVII, 72; Apul. Met. 1, et Lactant. Inst. VI, 23. Sic et ludere ludum, dixit Terent., Eun. III, v, 39, et ludus ætatis (ἐρωτικὴ παιδία) Liv. XXVI, 50. —471. stant, sunt, (vid. ad II, 639 in V.L.) vel poeta potius imagines in atrio ordine positas innuit.

Lectos Cære viros, lectos Cortona superbi

Tarcontis domus, et veteres misere Graviscæ.

472. Cære hod. Cerveteri, cujus priscum nomen Agillæ, vid. Virg. Æn. VII, 652, et VIII, 478. Urbs ipsa et formula loquendi, in Cærites, vel Cæritum tabulas referri, notissima ex Liv. V, 40, 50; VII, 20, et Gell. XVI, 13, ubi vid. Intpp. —Cortona, quæ nomen hodieque servat, Κυρτώνιον, dicitur Polyb. III, 82; sed Κόρτωνα, Ptol. et aliis. Vid. ad IV, 719. —Tarcon, Telephi f. qui cum Tyrrheno fratre in Italiam venisse, et Tarquinios, Etruriæ urbem, condidisse dicitur. Vid. Steph. Byz. Vid. Ταρχώνιον, Strabon. V, p. 152, al. 191 et 336. A. Justin. I, 20. Hinc post Cortona distinguendum crediderim, ut superbi Tarcontis domus sint Tarquinii, quod certe oppidum a poeta silentio prætermissum esse mireris. Cf. tamen omnino Heyn. Exc. III ad Virg. Æn. VIII, extr. unde disces, ab aliis alias Etruriæ urbes, ab eodem conditas, memorari. —473. Graviscæ, cf. Virg. Æn. X, 184, et ibi Heyn. Exc. I, p. 416.

Nec non Argolico dilectum litus Haleso

475

Alsium, et obsessæ campo squalente Fregenæ.

Adfuit et sacris interpres fulminis alis

Fæsula, et antiquus Romanis mœnibus horror

Clusinum vulgus, quum, Porsena magne, jubebas

Nequidquam, pulsos Romæ inperitare Superbos.

474. Argolico Haleso, ut Agamemnio Haleso, ap. Virg. Æn. VII, 723, ubi v. Heyne Exc. VIII, p. 139. Cf. et Heins. ad Æn. X, 352. —475. Alsium, Ἄλσιον Strab. V, p. 225, et Ptol. colonia (Vellei. I, 14.) ad oram marit. sita, hod. forsan Palo, castrum gentis Ursinæ et Farnesianæ in ducatu Braciani, XVIII M.P. a Roma, quod putabant Cluver. p. 497, et Hard. ad Plin. III, 5 seu 8. —Fregenæ, IX M.P. ab Alsio, (vid. Antonin.) nunc la Macarese, villa Ducis Matheii, non longe ab ostiis Tiberinis. In maritimis coloniis numeratur a Liv. XXXVI, 3, et cum Alsio jungitur a Plin. l.c. et Strab. V, p. 156. al. 225. Γραουίσκιον, καὶ Πῦργοι, καὶ Ἄλσιον, καὶ Φρεγηνία. squalente campo sterili. Cf. Virg. Ge. I, 507, et sup. ad I, 211.

476. Verba sacris interpres fulminis alis, ad haruspicinam spectant, quam Romanos ab Etruscis adscivisse nota res est. —fulminis alis, ut ap. Virg. Æn. V, 319. Val. Fl. II, 97; VI, 56, ad quæ loca vid. Intpp. —sacris alis, ut divinis flammis III, 344. —477. Fæsula, Φαίσολαν passim adpellat Polyb. sed τὰ Φαίσολα, II, 25. Φαισοῦλαι, Ptol. et Appian. b. Civ. II, 2. Fæsulæ, Sallust. Cat. 24 et 27. Cic. Cat. II, 9, nunc Fiesole, III, M.P. supra Florentiam, ad Apennini radices. —Hæc vel tironibus nota ex Liv. II, 9 sq. —478. Clusium, hod. Chiusi, Porsenæ olim regia, ad Clanem fluvium sita, quæ tridui spatio ab Roma aberat, teste Polybio, lib. II, 25.

480

Tunc quos a niveis exegit Luna metallis,

Insignis portu, quo non spatiosior alter

Innumeras cepisse rates, et claudere pontum,

Mæoniæque decus quondam Vetulonia gentis.

480 sqq. Luna, in cujus ruinis alia ejusdem nominis urbs condita est, trans Macram fl. (Magra) qui Etruriam a Liguria dirimit, et Lunam ejusque portum, litori Ligustico adjacentem, interfluit. Portus Lunensis, seu verius sinus, (unde et sinus Erycis ap. Ptolem. et nunc Golfo della Spezia seu Spezza) λιμὴν μέγιστος τε καὶ κάλλιστος, ἐν αὐτῷ περιέχων πλείους λιμένας ἀγχιβαθεὶς πάντας, οἷον ἂν γένοιτο ὁρμητήριον θαλαττοκρατησάντων ἀνθρώπων τοσαύτης μὲν θαλάττης τοσοῦτον δὲ χρόνον. Περικλείεται δ᾽ ὁ λιμὴν ὄρεσιν ὑψηλοῖς, (unde h.l. claudere pontum) ἀφ᾽ ὧν τὰ πελάγη κατοπτεύεται, καὶ ἡ Σαρδὼν, καὶ τῆς ἠϊόνος ἑκατέρωθεν πολὺ μέρος, teste Strab. V, p. 153, al. 222, al. 339. Marmore totum quidem litus Ligusticum, omnisque Alpium maritimarum tractus abundabat; præcipuæ tamen lapicidinæ in portu seu sinu Lunensi fuere, unde h.l. niveis metallis, h.e. candido marmore, ut ap. Stat. Silv. I, v, 36, (ubi vid. Barth.) III, i, 5; inpr. IV, iii, 99. Commentarii instar iterum sint verba Strab. l.c. ab aliis jam adscripta: Μέταλλα δὲ λίθου λευκοῦ τε καὶ ποικίλου γλαυκίζοντος, τοσαῦτ᾽ ἐστὶ καὶ τηλικαῦτα μονολίθους ἐκδιδόντα πλάκας καὶ στήλας, ὥστε τὰ πλεῖστα τῶν ἐκπρεπῶν ἔργων, τῶν ἐν τῇ Ῥώμῃ, καὶ ταῖς ἄλλαις πόλεσιν, ἐντεῦθεν ἔχειν τὴν χορηγίαν. Plura de marmore Lunensi, vid. ap. Plin. XXXVI, 6 et 18. Intpp. ad Suet. Ner. 50, et Gronov. Diatr. Stat. c. 10. Lunensem caseum laudant, Plin. XI, 42 (ubi etiam ex Etruriæ vinis Lunensi palmam dat), et Martial. XIII, 30. —exegit, in bellum misit. —483. Mæoniæ, Etruriæ. Vid. ad IV, 721. Vetulonia, ap. Plin. II, 103. Vetulonii, cujus opp. rudera, Vetuglia, ut putant, non longe a mari et Massa di Maremma, etiamnum visuntur.

Bissenos hæc prima dedit præcedere fasces,

485

Et junxit totidem tacito terrore secures:

Hæc altas eboris decoravit honore curules,

Et princeps Tyrio vestem prætexuit ostro:

Hæc eadem pugnas adcendere protulit ære.

484 sq. Lictores aliaque regum consulumque Rom. insignia, vel Romuli, vel Tarquinii demum Prisci temporibus, a Tarquiniis potius Romam translata fuisse testatur Strab. V, p. 152, al. 336, sed ab Etruscis generatim ea sumta tradunt Dionys. Halic. III, 61 et 84, Liv. I, 8; Flor. I, 5; Sallust. Cat. 51, et Plin. VIII, 48; IX, 39. —485. tacito terrore, conf. ad VI, 169 in V.L. —486. curules sellas. —487. Tyrio ornat. —vestem prætexuit ostro, pro, ostrum prætexuit vesti, unde toga prætexta scil. purpura, limbo purpureo, nomen adcepit. —488. pugnas adcendere, cf. ad VII, 605. —ære, tuba. vid. ad II, 19, et V, 12. —protulit, invenit.

His mixti Nepesina cohors, Æquique Falisci,

490

Quique tuos, Flavina, focos, Sabatia quique

Stagna tenent, Ciminique lacum, qui Sutria tecta

Haud procul, et sacrum Phœbo Soracte frequentant.

489. Nepesina cohors ut ager Nepesinus, Liv. V, 19; XXVI, 34, et municipes Nepesini ap. Gruter. p. 441, n. 7, quorum urbs Nepet dicitur Plin. III, 5 seu 8, et ex emendat. Sigonii (nam vulgo Nepete legitur), Liv. VI, 9; XXVII, 9. Nepe in Tabula et Vellei. I, 14. Νέπετα, Ptol. III, 1, hod. Nepi, prope amnem Pozzolo, inter Romam et Viterbium. —mixti cohors, cf. ad V, 495. —Imitat. Virg. Æn. VII, 695 seq. De Æquis Faliscis, (hodie Falari, vel potius Civita Castellana, de qua vid. Fontanin. antiq. Hortæ colon. Etrusc. p. 80.) vid. Heyne ad Virg. l.c. Cf. sup. ad IV, 223. —490. Flavina seu Flavinium, unde Flavinia arva ap. Virg. l.l. dubii situs est. —Sabatia stagna, lacus Etruriæ, nunc forte Lago di Bracciano, et lacus Sabatinus ap. Frontin. aquæduct. 71, et Colum. VIII, 16, ubi Sabata opp. in Tabula, et ap. Fest. unde Sabatina tribus ap. Liv. VI, 5. Cum eo cave confundas Sabata, urbem Liguriæ, (hod. Savona in republ. Genuensi) Σαβάτα, Strab. V, p. 157, et Ptol. vicinumque huic opp. Sabatia vada, Σαββάτων Ὤυαδα, Strab. V, p. 139, vel simpl. Vada, Cic. ad Div. XI, 10, 13, ut nunc Vadi. —491. Cimini lacum, ut ap. Virg. l.c., ubi vid. Heyne. Κιμινία λίμνη, Strab. V, p. 157. —Sutrium (Sutri ad Pozzolo fl.) colonia, Romanisque claustra Etruriæ. Vid. Liv. IX, 32; Vellei. I, 14. Gruter. p. 302, n. 1. —492. sacrum Phœbo Soracte, conf. ad V, 175 sq.

Spicula bina gerunt; capiti cudone ferino

Sat cautum: Lycios damnant hastilibus arcus.

493. Imitat. Virg. Æn. VII, 687... 9. —Spicula bina gerunt, more barbarorum et heroum. Vid. Intpp. ad Virg. Ænei. I, 313; V, 557; VII, 687; VIII, 661; XII, 165, 488. Veget. I, 20; II, 15 et 16. —Cudo, ut XVI, 59, galea e crudis ferarum pellibus. Cf; Hom. Iliad. κ, 257, 258, 261 seq. 335, et sup. ad II, 156. Lips. Mil. Rom. III, 1. Lefeb. vocab. orientale esse putat, ut jam ante eum alii, literarum similitudine inducti. Sed hæc ratio semper lubrica est, et hebr. כידון, hastile potius seu lanceam designare videtur. Vid. Bochart. Hier. P. I. p. 135 sq. et Bernard. ad Joseph. p. 338. —494. damnant hastilibus arcus, hastilibus utentes non curant, spernunt arcus, sagittandi artem usui hastarum postponunt. Sic Eoas jaculo damnare sagittas, dixit Stat. Silv. III, ii, 126, et flava quercum damnavit arista, Val. Fl. I, 70, ubi vid. Burm. Cf. sup. ad III, 331. —Lycii, ut alibi Cretici, Ityræi, vel Cydonii arcus, pharetra, cornu, sagittæ. Cf. ad I, 421; II, 90, 109, 689.

495

Hæ bellare acies norant: at Marsica pubes

Et bellare manu, et chelydris cantare soporem,

Vipereumque herbis hebetare et carmine dentem.

495. De Marsis agitur, qui circa et ad Lacum Fucinum (Lago Fucino, vel di Celano) hodie provinciam Aquilam seu Abruzzo ultra (h.e. ultra Pescaram fl.) obtinebant, et a quibus Italicum seu sociale bellum Marsicum dicebatur, de quo vid. Flor. III, 18, et Appian. b. civ. I, 39... 53. Vel hoc ob bellum merito h.l. dicitur, bellare manu norant. —496. Imitat. Virg. Æn. VII, 753. Cf. ad loc. simil. I, 411, 2. De Marsorum autem veneficiis et artibus magicis res nota; unde Marsa nenia, voces, augur, ap. Horat. Epod. V, 76; XVII, 29. Cic. de Div. I, 58; II, 33, et Ovid. A. A. II, 102, ubi vid. Heins. Cf. Gell. XVI, 11, et Heyne not. et Exc. VIII, ad Virg. l.c. p. 141, et Cluver. II, 15, 759. —497. herbis, φάρμακοις; carmine, magica formula.

Æetæ prolem Anguitiam mala gramina primam

Monstravisse ferunt, tactuque domare venena,

500

Et lunam excussisse polo, stridoribus amnes

Frenantem, ac silvis montes nudasse vocatis.

498. Anguitia proles; filia Æetæ, regis Colchici. Solinus c. 8, C. Cœlii auctoritate tradit, «Æetæ tres filias, Angitiam, Medeam et Circen fuisse: Circen Circæos insedisse montes.... Angitiam vicina Fucino occupavisse, ibique salubri scientia adversus morbos resistentem, deam habitam.» Cf. V.L. —mala gramina, magica et veneficiis idonea, ut τὸ κακὸν et τὰ κακὰ φάρμακα, apud Theocrit. Id. II, 39, 58, 161. D. Heins. propr. noxia et venenata. Conf. Virg. Ecl. VII, 28; Æn. II, 471, ubi vide Cerda; Heyne et Broukh. ad Tibull. I, ii, 51; III, 5, 20, et quos Draken. laudat, Gebhard. ad Prop. II, i, 53; et Intpp. ad Petron. c. 63. —499. venena, serpentes venenatas, ut stabula III, 383. —tactu domare, cf. ad I, 412. —500 sq. lunam excussisse, h.e. excutere, et hoc gravius pro vulgari deducere, κατάγειν, polo, cælo. De hac magicæ artis vi vid. Vulp. et Broukh. ad Tibull. I, ii, 43, et I, 8, (al. 9,) 19 seq. Cerda et Heyne ad Virg. Ecl. VIII, 69; Burm. ad Ovid. Met. III, 552, Intpp. ad Prop. I, i, 19; II, xxviii, 37, et ad Theocr. Pharmaceutr. —stridoribus... vocatis, cf. Virg. Æn. VI, 489 sq. et Tibull. I, ii, 44, ubi vid. Heyn. Obss. —Frenantem amnes, cursus aquarum, ut ap. Virg. Ge. IV, 136. stridoribus, ut magico stridore, murmure, ap. Tibull. I, ii, 47, ubi vid. Broukh. De silvis vocatis, cf. ad I, 96.

Sed populis nomen posuit metuentior hospes,

Quum fugeret Phrygias trans æquora Marsya Crenas,

Mygdoniam Phœbi superatus pectine loton.

502. Marsorum originem ac nomen quidam a Celtico voc. mar h.e. colle seu loco superiore, sed Romani scriptores more suo a Græca fabula deducunt, et Silius quidem a Marsya, Satyro vel tibicine Phrygio, alii vero (Gell. XVI, 11; Solin. c. 2, al. 8, et Plin. VII, 2,) a Marso, Circes, et Ulyssis filio. Vid. Heyne Exc. VIII ad Virg. Æn. VII, 750, p. 141. Marsos Sabinorum potius posteros et colonos esse, suspicatur Ill. Gatterer. (Einleit. in die synchronist. Universalhist. T. II, p. 543.) —nomen posuit, conf. Heins. ad Ovid. Fast. V, 73. —503. Quum omnes mythologi memorent, Marsyan cantu citharæ superatum, detracta cute ab Apolline interemtum esse, (vid. Munker. ad Hygin. f. 165. Burm. ad Ovid. Met. VI, 400, et Heyne ad Apoll. I, iv, 2,) patet, Silium alios auctores secutum esse, quorum auctoritate tradat, Marsyan post Apollinis victoriam in Italiam abiisse, Drak. Sed forte hoc commentum ex solo poetæ ingenio profectum est. —Phrygias Crenas: nam teste Plinio V, 29 seu 29. «Apamia (ubi palus quædam, quæ calamos gignit, tibiæ sonum reddentes; unde fabulam de Marsya ortam putabat Strab. XII, p. 578) sita est in radice montis Signiæ, circumfusa Marsya, Obrima, Orga, fluminibus in Mæandrum cadentibus. Marsyas ibi redditur, (emergit) ortus, ac paulo mox conditus, ubi certavit (Marsyas) tibiarum cantu cum Apolline, Aulocrenis: (Ἀυλοῦ κρήναις) ita vocatur convallis decem M.P. ab Apamia, Phrygiam petentibus.» Cf. Plin. l.c. sect. 31, et XVI, 44 seu 89; Marcian. VI, p. 221, et Solin. c. 40, quibus tamen locis hæc regio Aulocrene dicitur, ut adeo pluralis h.l. poetice pro singul. positus videri possit: quod tamen, sententia Drak. et Lefeb. non opus est, si crenas, κρήνας, intellexeris de multis fontibus fluviorum, qui Mæandro miscentur, ad quas Mæandri crenas Marsyas olim ante victoriam Apollinis tanta cum laude canere consuevit, quasque deinde fugit, ne quotidiano illius loci aspectu dedecoris sui memoriam renovaret. —504. Mygdoniam, vel Lydiam, vel, ut h.l. Phrygiam: nam Mygdones, Lydi et Phryges, populi vicini, passim inter se confunduntur, et Mygdones, teste Strab. VII, p. 295, et XII, p. 575, vetus fuere Thraciæ gens, quæ Europa derelicta, Phrygiæ partem occupavit. —Mygdonia lotos, h.e. tibia, (quæ ex loto vel buxo fingebatur, de quo vid. Theoph. IV, 3 et 4; Plin. XIII, 17; XVI, 36, et Heins. ad Ovid. Met. IV, 759) ut Phrygia lotos, XI, 432. Μυγδόνιος αὐλὸς, et λώτινοι αὐλοί, ap. Athen. IV, p. 182, al. Nam tibia vel modus certe Phrygius numeratur in inventis Phrygum, vel ipsius Marsyæ, Phrygis, cui tribuitur a Diodor. III, 59; Pausan. Phoc. c. 30, p. 668, et Plin. VII, 56. De tibia Phrygia, vid. Heyne ad Tibull. II, i, 86; Heins. ad Ovid. Met. XII, 158, et Jani ad Hor. Od. III, xix, 18, ubi Berecyntia dicitur, ut IV, xv, 30. Lyda tibia. —pectine, cithara, qua Apollo canebat, ut Marsyas tibia.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings