← Table of contents
Punicorum Libri Septemdecim

PUNICORUM

Reading edition · Edition 2

LIBER QUARTUS.

ARGUMENTUM.

De Hannibalis tam audaci trajiciendarum Alpium consilio, et felici ejus effectu, tristes nuntii Romam veniunt, unde summa quidem in urbe et agriis trepidatio oritur, sed Patribus auctoribus magno quoque animo bellum comparatur; 1-38.

Interea Hannibal, quum Gallos, Padi adcolas, donis ad defectionem sollicitasset, castra ex Taurinis movet, et P. Cornelii Scipionis consulis, cui ex Massilia redeunti obviam venerat, vestigia persequens ad Ticinum amnem raptim contendit; 39-55.

Ibi duces militum animos ad pugnam adcendunt; 56-89.

Et, ad exploranda circa loca cum parte equitum progressi, ad prælium se expediunt; 90-100.

Primus omnium Bogus auspex, ex læto prodigio certam victoriæ spem augurans, telum in Romanos emittit; 101-142.

Quo facto in prima Pœnorum acie pugnam capessunt Boii, duce Cryxo, qui magnam hostium stragem edit; 143-188.

Quam dum ulcisci conatur Quirinus, a Vogeso interficitur; 189-215.

Impetum vero Gallorum, quibus multo successu audacia crescit, fortiter propulsat Scipio consul, qui ingenti eos cæde prosternit; 216-247.

Et Cryxum, insolentius se jactantem, in singulari, ad quod eum provocaverat, certamine, hasta trajicit; 248-299.

Ubi Gallos, ducis nece consternatos, terga vertere videt Magus, equites Pœnorum in primam aciem deducit: quo facto, diu dubio utrimque eventu pugnatur; 300-323.

Postremo Hannibal suis auxilio adcurrit, magnumque hostium numerum cædit; 324-354.

Forte in utroque tum exercitu trigemini erant fratres, qui inter duas acies infestis armis concurrunt, et mutuis vulneribus confossi cadunt; 355-400.

Mox fœdam Romanorum fugam sistit Scipio, et in confertissimos hostes inruit; 401-416.

Præsentissimum Consulis periculum repellitur auxilio Martis, a Jove missi, et interventu tum primum pubescentis filii, qui, Deo adjuvante, per densos hostes viam sibi ferro facit, multisque occisis patrem, gravi vulnere saucium, in conspectu Pœnorum, admiratione tam egregii spectaculi obstupefactorum, humeris suis ex acie reportat; 417-479.

Noctis interventu prælium dirimitur, et quarta ejus vigilia Scipio tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium, in colles, equiti inpeditiores, aciem erigit, ubi Ti. Sempronius Longus Consul, compositis Siciliæ rebus, collegæ conjungitur; 480-497.

Ibidem Hannibal, secunda fortuna ferox, trajecto Pado, castra communit; et, ne quod rei gerendiæ præmitteret tempus, hostes ad novam pugnam, elicit, quam et Sempronius, vir fortis gloriæque cupidus, non detrectat; 498-524.

Magna tum cæde ab utroque perpetrata, Romani postremo pedes referunt, ripamque fluvii, qui nocturno imbri adcreverat, petunt, ubi alii inter cunctationem ingrediendi ab hostibus trucidantur, alii vero nive, nimbo, intoleranda vi frigoris, paludibus et undis absumuntur; 525-597.

Terror stragesque augetur, ubi elephantos quoque aquam ingredi vident, quos tamen mox, Fibreni exemplo incitati, verutis fortiter conjectis necant; 598-621.

Quin ipsam Romanorum pugnam restituit Scipio consul, qui licet vulnere, ad Ticinum adcepto, adhuc debilitatus, suis repente auxilio venit, et Trebiam hostium cadaveribus replet; 622-637.

Fluvius, id graviter ferens, magna vi ac mole aquarum super ripas effunditur; et in Consulem inruit, quem Vulcanus, precibus Veneris motus, præsenti periculo eripit, flamma undique excitata, qua vis undarum coercetur; 638-697.

Uterque deinde exercitus in hiberna concedit; et Romæ C. Flaminius, vir temerarius, et victoria, in priore consulatu a Boiis reportata, ad intolerabilem superbiam inflatus, Consul creatur; 698-721.

Lætus hic nuntius a Junone, in deum præsidem Trasymeni lacus conversa, ad Hannibalem perfertur, qui extemplo Apenninum quoque transire conatur, et, vi tempestatis in paludibus, præter homines et jumenta, altero etiam oculo amisso, in Etruria ad Trasymenum lacum castra locat; 722-762.

Dum hæc in Italia geruntur, Carthagine Patres, Hannonis sententia et sorte commoti, parvum Hannibalis filium Saturno inmolandum decernunt; sed Imilces lamentatione ad misericordiam adducti, patris arbitrio permittunt, sortemne respuere malit, an adcipere? 763-807.

Hannibal, legatis benigne exceptis, pro filio, cujus mortem deprecatur, se aliquot hostium millia diis patriis inmolaturum esse vovet, et, exercitu quadrifariam diviso, ad pugnam se expedit; 808-829.

Fama per Ausoniæ turbatas spargitur urbes,

Nubiferos montes, et saxa minantia cælo

Adcepisse jugum, Pœnosque per invia vectos;

Æmulaque Herculei jactantem facta laboris

5

Descendisse ducem: diros canit inproba motus,

Et gliscit gressu, volucrique citatior Euro

Terrificis quatit adtonitas rumoribus arces.

Adstruit auditis, docilis per inania rerum

Pascere rumorem vulgi, pavor: itur in acres

10

Bellorum raptim curas; subitusque per omnem

Ausoniam Mavors strepit, et ciet arma virosque.

2. saxa minantia cælo, ut ap. Virg. Æn. I, 162; cf. Burm. ad Val. Fl. IV, 178. —3. Adcepisse jugum, h.e. superata esse. —4. Cf. I, 510; II, 356; III, 91, et Liv. XXI, 41. —jactantem, v.c. II, 356; XI, 136, ap. Liv. XXI, 41 et 48, quæ loca jam laudavit N. Heins. —Herculei labores, ut ap. Horat. Od. I, iii, 36, vid. inf. ad v. 599. —5. inproba fama, quæ mala et tristia vulgat. —6. Hæc petita e Virg. Æ. IV, 173 sq. —7. arces, vid. ad I, 7.

8. Subitus belli adparatus, metusque Hannibalis adventu incussus, magno orationis ornatu et copia adumbratur. Silio autem ante oculos fuit Virg. Æn. VII, 623... 640. —Adstruit ut adnectit XI, 604; XV, 808, pro adfingit, plura addit, ut metus solet. Drak. cf. VI, 557; Claud. b. Get. v. 227, et verba Liv. XXIX, 3, Omnia in majus metu augente, etc.

Pila novant, ac detersa rubigine sævus

Induitur ferro splendor; niveumque repostæ

Instaurant galeæ coni decus: hasta juvatur

15

Amento; revocantque nova fornace bipennes.

Conseritur tegimen laterum inpenetrabile, multas

Passurus dextras atque inrita vulnera, thorax.

Pars arcu invigilant, domitat pars verbere anhelum

Cornipedem in gyros, saxoque exasperat ensem.

20

Nec vero muris, quibus est luctata vetustas,

Ferre morantur opem: subvectant saxa, cavasque

Retractant turres, edit quas longior ætas.

13. ferro, gladio, cujus splendida acies terrorem incutit mortemque minatur, unde sævus. —14. hasta juvatur Amento, hastis amentum addebatur, ut eo fortius et majori cum impetu adigi possent, Drak. Conf. ad I, 318.

16. Conseritur, ut ap. Virg. Æn. III, 467. —17. dextras et vulnera h.e. ictus.

18. arcu invigilant, arcubus fabricandis operam dant. Cf. Virg. Ge. IV, 158, et Æn. IX, 605. —domitat in gyros, cf. Heyne ad Tibull. IV, i, 94, et Virg. Ge. III, 191. —19. exasperat, acuit, ut asperare saxo pugionem, et ossibus sagittas dixit Tac. Ann. XV, 54, et Germ. 46; Drak. comparat Lucan. VII, 139 sq.

Hinc tela adcipiunt arces; ac robora portis

Et fidos certant obices arcessere silva:

25

Circumdant fossas: haud segnis cuncta magister

Præcipitat timor, ac vastis trepidatur in arvis.

Deseruere larem: portant cervicibus ægras

Adtoniti matres, ducentesque ultima fila

Grandævos rapuere senes: tum crine soluto

30

Ante agitur conjux; dextra lævaque trahuntur

Parvi, non æquo comitantes ordine, nati.

Sic vulgus traduntque metus, nec poscitur auctor.

23. robora, obices ligneos, ut ferratæ robora portæ dixit Stat. Th. X, 505. —24. fidos obices, ut fidus ensis, fidelis lorica, ap. Virg. Æn. VII, 640; IX, 707, et firma objice, ap. Ovid. Metam. XIV, 780; cf. I, 489, XIII, 252. —25. ut VII, 349 seq. Comparant verba Ciceronis Philipp. II, 36, timor non diuturnus magister officii; et Plinii Epistol. VII, 17, timor est emendator acerrimus. —Confer Lucan. lib. I, v. 484 sq., et Valer. Flacc. lib. II, v. 163 sq.

28. ducentes ultima fila, quæ propr. Parcæ ducunt. Conf. Virg. Æn. X, 815. —30, 31. Cf. Virg. Æn. II, 723, 724.

32. Sic vulgus metu fugaque sua timorem injicit aliis, nec quæritur, quisnam sit auctor rumoris. Cf. Lucan. l.c. Possis etiam tradunt metus interpretari, narrant metuenda. Cf. Val. Fl. II, 166, ubi vid. Burm.

At Patres, quanquam exterrent inmania cœpta,

Inque sinu bellum, atque Alpes et pervia saxa

35

Decepere, tamen crudam contra aspera mentem

Et magnos tollunt animos: juvat ire periclis

Ad decus, et dextra memorandum condere nomen,

Quale dedit nunquam rebus Fortuna secundis.

34. In sinu, in intima Italia, ut VI, 652; Tac. Hist. III, 38; Sallust. Catil. 52 (al. 56), §. 35, et Claud. Eutrop. II, 575. —35. crudam, vid. ad I, 405. —36. juvat ire, etc. Cf. I, 570. —37. condere, vid. ad III, 71.

Sed Libyæ ductor tuto fovet agmina vallo,

40

Fessa gradum, multoque gelu torpentia nervos;

Solandique genus, lætis ostentat ad Urbem

Per campos superesse viam, Romamque sub ictu.

At non et rerum curas, consultaque belli

Stare probat, solusque nequit perferre quietem.

45

Armiferæ quondam prisca inter tempora gentes

Ausonium invasere latus, sedesque beatas,

Et metui peperere manu: mox inpia bella

Tarpeius pater et capti sensere Quirites.

39. fovet Liv. XXI, 37, quies fessis data triduo. —41. Cf. Liv. XXI, 35. —Solandique genus, ut fere ap. Virg. Æn. VIII, 487, et Val. Fl. II, 195. —42. Per campos, patentem et expeditam. —sub ictu, in præsentissimo periculo et tam propinquam, ut fere sub ictum quasi detur. Cf. I, 528; V, 46, 549; VIII, 309. Similiter sub cuspide XII, 277.

43. At non et, ut sed non et, ac contra sed tamen et, de quo vid. Heins. ad Ovid. Metam. IV, 273, et ej. Epist. III, 4; ad Claud. Cons. Hon. IV, 500. —44. Stare, quiescere, cessare, ut I, 341; XII, 41; XIII, 37.

45 sq. Armiferæ gentes, ut XV, 172, sunt Galli, qui priscis temporibus Tarquinii Prisci Italiæ partem, quæ postea Gallia Cisalpina dicta est, occuparunt, ac fortitudine sua circumjacentibus populis terrorem injecerunt, mox et Romanos adgressi ipsam Romam expugnarunt, Drak. Mireris, Dausq. de Siculis, Aboriginibus, Pelasgis, Lydis, Tyrrhenis cogitasse. Hannibal quietem, quam exercitui dederat, ipse non capit; sed hoc temporis spatio utitur ad Gallos sibi jungendos, et junxisset, ni subito eos adventus Consulis obpressisset. Liv. XXI, 39. —47. metui, metum, peperere manu, perfecere ut metuerentur, ut fere XVI, 15. —48. Tarpeius pater, Jupiter Capitolinus, pro ipso Capitolio, quod a Gallis obsidebatur.

Hic dum sollicitat donis, et inania corda

50

Ac fluxam morum gentem fovet, armaque jungit;

Jam consul, volucri pervectus litora classe,

Scipio Phocaicis sese referebat ab oris;

Ingentesque duces, pelagi terræque laborem

Diversum emensos, propiora pericula vallo

55

Jungebant, magnæque aderant primordia cladis.

49, 50. Similiter Galli dicuntur corde leves inf. v. 708, ingenio fluxi, vaniloquum genus ac mutabile mentis, VIII, 16, 17. Cf. Liv. XXI, 39, 52; XXII, 1. —50. fluxam, nimis mutabilem, parum firmam et constantem, ut f. fides, res, etc. —51. Cf. Liv. XXI, 26, 32, 39; Polyb. III, 41, 49, 56, 61. Poeta nimis abrupte in hæc incidit, neque certiorem fecit lectorem, cur Scipio, cujus nomen hoc loco primum legitur, Massiliæ fuerit. —52. Phocaicis ab oris, a Massilia (Marseille), urbe Galliæ Narbonensis, condita a Phocæis, seu Phocæensibus, incolis Phocææ, urbis Ioniæ (conf. XV, 168, 172 seq.; Plin. III, 4; Mel. II, 5; Strab. IV, p. 125; Tacit. vit. Agricol. cap. 4; Liv. V, 34; XXXIV, 9), non a Phocensibus, quos Justin. XXXVII, 1; XLIII, 1; et Lucan. III, 340; IV, 256, cum Phocæis confudisse videntur, errore antiquo et vulgari, de quo cf. ad I, 335. —53. labores pelagi, ad Scipionem, et terræ ad Hannibalem spectant.

conlatisNamque ut, admoto consule castris,

Sustulerat Fortuna moras, signumque furoris

Adcensæ viso poscebant hoste cohortes;

Debellata procul, quæcumque vocantur Iberis,

60

Ingenti Tyrius numerosa per agmina ductor

Voce sonat; non Pyrenen, Rhodanumve ferocem

Jussa adspernatos, Rutulam fumasse Saguntum,

Raptum per Celtas iter, et, qua ponere gressum

Amphitryoniadæ fuerit labor, isse sub armis

65

Pœnorum turmas, equitemque per ardua vectum

Insultasse jugo, et fremuisse hinnitibus Alpes.

57. signum furoris, furiosi impetus, pugnæ, h.e. classicum. —59. Longior est H. oratio apud Polyb. III, 63, et Liv. XXI, 43, 44. Hispaniam debellatam esse jactat. —63. Raptum iter, vid. ad I, 569. —64. Cf. III, 513, 514, et ad II, 356. —66. Insultasse jugo, ut ap. Virg. Ge. III, 117. —fremuisse hinnitibus Alpes, ut ap. Virg. Æn. IV, 668, et XII, 922.

Contra pulchra suos vocat ad discrimina consul:

«Hostem, miles, habes fractum ambustumque nivosis

Cautibus, atque ægre torpentia membra trahentem.

70

En age, qui sacros montes, rupesque profundas

Transiluit, discat, quanto stat celsius arce

Herculea vallum; et majus sit, scandere colles,

An vestros rupisse globos: det inania famæ,

Dum magna fuso pugna, retroque ruenti,

75

Qua ventum est, obstent Alpes: super ardua ductum

Huc egere Dei, Latios ut sanguine fines

Inbueret, tellusque hostilis conderet ossa.

Scire libet, nova nunc nobis atque altera bellum

Carthago, anne eadem mittat, quæ, mersa sub æquor,

80

Ægates inter vasto jacet obruta ponto.»

67. Conf. Polyb. III, 64, et Liv. XXI, 40, 41. Sed ibi castris jam ad Ticinum positis loquitur. —pulchra gloriosa; quia certam victoriæ spem ostendit. —68. amburi, uri, καίεσθαι, ἀποκαίεσθαι, frigore, nota phrasis, vid. Drak. ad h.l. et Cerda ad Virg. Ge. I, 93. Præusti artus, membra torrida gelu, etc., ap. Liv. l.c.

70. sacros montes, vid. ad III, 501. —71. arce Herculea, Sagunto. cf. I, 273, vel Alpibus; vid. III, 496. —celsius, expugnatu difficilius, stat, est. —72. colles contemtim dicit Alpes. —73. det inania famæ, vanas res a se gestas laudibus efferat et celebret, Drak. qui confert VII, 217; XI, 140; XVI, 44, et monet, alio sensu ita dixisse Hor. Sat. II, 2, 95, ubi vid. Bentl. —75 sq. Hæc δεινῶς dicta. —77. Cf. ad II, 574.

78 sq. Liviana verba c. 41, Experiri juvat, utrum, etc.

Hæc ait, atque agmen Ticini flectit ad undas.

Cæruleas Ticinus aquas, et stagna vadoso

Perspicuus servat turbari nescia fundo,

Ac nitidum viridi lente trahit amne liquorem.

85

Vix credas labi; ripis tam mitis opacis

Argutos inter volucrum certamine cantus,

Somniferam ducit lucenti gurgite lympham.

81. Amplificavit narrationem Liv. XXI, 45 sq., et Polyb. III, 65.

82... 84. Notio aquæ liquidæ variis modis exornatur more Silii.

85. ripis, inter ripas. —mitis, lenis, placide manans, ut VIII, 537; XVI, 642, et ap. Virg. Æn. VIII, 88. —86. Cantus arguti dicuntur volucrum certamine, h.e. certatim, vel magno concentu canentium volucrum: quo sensu voces agmen et certamen a poetis usurpari, nota res est; Ern. Præstiterit, opinor, vulgata lectio Argutos inter, volucrum certamina, cantus, ut cantus per adpositionem dicantur volucrum certamina, quatenus hæ certatim canant. —87. Somniferam lucenti, propter cantum avium et lene murmur aquæ, Drak. Conf. Horat. Epod. II, 28, al.

Jamque sub extremum noctis fugientibus umbris

Lux aderat, Somnusque suas confecerat horas.

90

Explorare locos consul, collisque propinqui

Ingenium, et campis quæ sit natura, parabat.

Par studium Pœno, similesque in pectore curæ.

Ergo aderant, rapidis equitum comitantibus alis.

89. suas, justas.

91. Ingenium, ut natura, indoles, situs, φύσις, ut XIV, 284. Plura exempla dabit Drak. ad h.l. et ad XVI, 46, it. Duker. et Freinsh. ad Flor. II, 6, n. 6.

Verum ubi commoto docuerunt pulvere nubes,

95

Hostem ferre gradum; et propius propiusque sonoro

Quadrupedum cornu tellus gemit; ac simul acer

Vincentum lituos hinnitus sævit equorum:

Arma, viri, rapite arma, viri; dux instat uterque.

Ambobus velox virtus, geminusque cupido

100

Laudis, et ad pugnas Martemque insania concors.

94. Cf. Liv. XXI, 46; et similia loca Virg. Aen. IX, 33... 39; XI, 597... 607, et 908 seq. —95. ferre, inferre, gradum, adcedere. —97. sævit, ut XIII, 600, et ap. Virg. Æn. V, 257; cf. Heins. ad Val. Fl. IV, 455. —98. Cf. XII, 169; N. Heins. ad XI, 133, vel, ubi eadem exempla congessit, ad Ovid. Met. XI, 377, et Cerda ad Virg. Æn. VII, 460.

99. velox virtus, alibi ignea et vivida. —geminus, similis, par, ut passim ap. Cic. Sic et mox concors (v. 100). Ter eadem sententia exprimitur.

Haud mora: jam tantum campi dirimebat ab ictu,

Quantum inpulsa valet comprendere lancea nodo;

Quum subitum liquida, non ullis nubibus, æthra

Augurium mentes oculosque ad sidera vertit.

105

Accipiter, medio tendens a limite solis,

Dilectas Veneri, notasque ab honore Diones,

Turbabat violentus aves; atque unguibus idem,

Idem nunc rostro, duris nunc ictibus alæ,

Ter quinas dederat sæva inter vulnera leto.

101. Cf. XII, 651; Virg. Æn. XI, 608 seq., et loca Hom. Iliad. ο, 357; π, 589; φ, 251, quæ jam comparavit Drak. qui docet, hoc spatium δουρηνεκές dici Iliad. κ, 357, ut, quod longius sit, μεταίχμιον, de quo vid. Schol. Eurip. ad Alcest. 91, et Phœniss. 1246. —102. nodo, vid. ad I, 318. —103. sq. Variavit et in usum suum convertit locum Virg. Æn. XII, 244 sq. Alia prodigia, quæ Romanis terrorem injecerint, memorat Liv. XXI, 46.

105. medio a limite solis, a m. spatio, seu via, quæ soli conficienda est, adeoque a medio cælo, seu meridie. —106. Dione, mater Veneris, et ipsa quoque Venus, vid. Barth. ad Stat. Silv. III, 5, 79; et Schwebel. ad Bion. I, 93.

110

Nec finis, satiasve, novi sed sanguinis ardor

Gliscere; et urgebat trepidam jam cæde priorum,

Incertamque fugæ, pluma labente, columbam;

Donec Phœbeo veniens Jovis ales ab ortu

In tenues tandem nubes dare terga coegit.

115

Tum victrix lætos signa ad Romana volatus

Convertit; prolesque ducis qua parte decora

Scipio quassabat puerilibus arma lacertis,

Clangorem bis terque dedit, rostroque coruscæ

Perstringens conum galeæ, se reddidit astris.

115. lætos, Romanis fausta portendentes. —116, 117. Ornate pro, ubi Consulis filius armatus stabat. Confer infra ad vers. 456 seq.

120

Exclamat Liger (huic Superos sentire monentes

Ars fuit, ac penna monstrare futura magistra):

«Pœne, bis octonos Italis in finibus annos,

Audaci similis volucri, sectabere pubem

Ausoniam, multamque feres cum sanguine prædam:

125

Sed compesce minas; renuit tibi Daunia regna

Armiger ecce Jovis: nosco te, summe Deorum:

Adsis o, firmesque tuæ, Pater, alitis omen.

Nam tibi servantur, ni vano cassa volatu

Mentitur superos præpes, postrema subactæ

130

Fata, puer, Libyæ, et majus Carthagine nomen.»

120. Liger (quod nomen, a Galliæ fluvio ductum, occurrit etiam ap. Virg. Æn. X, 596), ex numero columbarum, ab accipitre occisarum, auguratur æque ac Calchas ap. Hom. Iliad. Β, 321 sq., et Ovid. Met. XII, 13 sq., quod Drak. jam observasse video. —Superos sentire, voluntatem deorum cognoscere. —monere et monita vocabb. propria de vatibus, oraculis et diis, qui vel somniis, vel prodigiis aliisque signis futura significant, vid. Ind. et Drak. ad V, 117, et X, 373; quibus locis laudat Heins. ad Ovid. Met. XIII, 216; Gronov. Diatr. Stat. c. 56, et Broukh. ad Tibull. I, vi, 50; III, iv, 2; Add. Burm. ad Val. Fl. I, 29, 231, et ad Ovid. Met. II, 639. —121. penna magistra, ut natura magistra ac duce, et alia. —penna pro avibus earumque volatu, vid. ad III, 344. —125. Aquila innuit, Jovem tibi imperium Italiæ recusare. —126. Nosco te, ut ap. Virg. Æn. XII, 260. —127. Hæc desumta ex Virg. Æn. VIII, 78; Drak. lectores remittit ad Turneb. Adv. XIII, 16, et Burm. Jov. καταιβ. c. 9.

130. puer, cf. ad v. 454. —majus Carthagine nomen, cognomen Africani, quod Africam, non solam Carthaginem, armis subactam declarabat. Cf. Bentl. ad Hor. Epod. IX, 25.

Contra læta Bogus Tyrio canit omina regi,

Et faustum accipitrem, cæsasque in nube volucres

Æneadis cladem et Veneris portendere genti.

Tum dictis comitem contorquet primus in hostes,

135

Ceu suadente Deo, et fatorum conscius, hastam.

Illa volans patuli longe per inania campi

Ictum perdiderat spatio, ni, fusus habenas,

Dum primæ decus adfectat decerpere pugnæ,

Obvia quadrupedis præceps Catus ora tulisset.

133. Veneris genti, Romanis, qui in Veneris tutela sunt, ut columbæ. —134. Cf. Virg. Æn. IX, 52, et XII, 266 sq. —dictis comitem, ἐμμαπέως, ut I, 304, et IX, 569; Drak. Cf. Burm. ad Val. Fl. V, 601.

137. Ictum perdiderat, h.e. perdidisset hasta, ut, ἅλιον βέλος ἔκφυγε Iliad. Λ, 376. —Perdere dicimur, quæ inrita sunt et fine suo excidunt, vel quæ sine utilitate profundimus, nec in rem nostram convertimus, quorumque eventus et spes nos frustratur, v.c. vulnera, Stat. Th. VIII, 415; lacrimas, ævum, jactus, ibid. II, 656; V, 136; X, 393; ictus Lucan. VI, 197; mortem p. (h.e. inultum mori, ut nec amicis id expediat, nec hostibus noceat), inf. v. 605, ubi N. Heins. et Drak. laudant Senec. Agam. 519; Lucan. III, 706; Stat. Th. IX, 58; Auct. ad Herenn. IV, 44 (Decius amisit vitam, at non perdidit), et Burm. ad Petron. 82. —fusus habenas, pro fusis habenis, ut XIII, 172; sic fusa comas XIV, 570; Val. Fl. III, 315; f. barbam, Virg. Æn. X, 838. —138. decerpere decus, ut δρέπειν τιμὴν ap. Pind. Pyth. I, 95. —141. adcepit cædem, vulnerandi et occidendi occasionem, ab hoste, qui sagittæ occurrebat.

140

Sic elanguescens, ac jam casura, petitum

Invenit vulnus, cædemque adcepit ab hoste

Cornus, et oblatæ stetit inter tempora frontis.

Incurrunt acies, magnoque fragore per æquor

Suspendunt cuncti frenis sublime reductos

145

Cornipedes, ultroque ferunt: erectus in auras

It sonipes, rapidaque volans per aperta procella

Tenuia vix summo vestigia pulvere signat.

Boiorum ante alias, Cryxo duce, mobilis ala

Arietat in primos, obicitque inmania membra.

144. cuncti equites suspendunt equos, h.e. habenas ita adducebant, ut equi in priores pedes se elevarent et quasi penderent. Drak. citat Stat. Th. VI, 504. —146. procella, impetu. —147. Drak. comparat III, 308; XIII, 327; XIV, 508; Hom. Iliad. Υ, 226; Virg. Æn. VII, 808 sq.; Stat. Th. VI, 638 sq.; Ovid. Met. X, 654; Claud. Cons. Hon. III, 197, et al. —summo vestigia pulvere signat, verba Maroniana, Ge. III, 171; cf. inf. XVI, 485.

148. Boios in Gallia olim Celtica, seu Lugdunensi, et quidem in Burbonio potissimum agro habitasse, eorumque alios Sigoveso duce Boiohemum et, a Marcomannis inde pulsos, Vindeliciæ ac Norici partem, quæ ab illis Boioaria, seu Bavaria dicitur, expugnasse; alios vero, de quibus h.l. agitur, partem Galliæ Cisalpinæ, inter Padum et Apenninum sitam occupasse, et in partibus Pœnorum stetisse, ex Livio aliisque nota res est. —Boios a Romanis ad Pœnos defecisse, eorumque regulum Magilum, vel Magalum fœdus cum Hannibale junxisse, memorant Polyb. III, 40, 44, et Liv. XXI, 29; eos vero in prælio ad Ticinum (de quo vid. Guischard, Mém. milit. T. I, c. 5) adfuisse, nemo memoriæ prodidit præter Silium, qui vel alios, quorum scripta interciderunt, vel suum quoque ingenium sequutus est, quo spectant etiam ea, quæ de Cryxo, ejus nomine, habitu et certamine cum Scipione tradit, quæ ex historia pugnæ Virdomari, Gallorum regis, cum Marcello (vid. Plut. Marcell. p. 300. sq.) hausisse videtur; Lenz. —149. Arietat, inruit, ut ap. Virg. Æn. XI, 890. —in primos, Romanorum προμάχους. —inmania membra, conf. ad V, 110 sq.

150

Ipse, tumens atavis, Brenni se stirpe ferebat

Cryxus, et in titulos Capitolia capta trahebat;

Tarpeioque jugo, demens! et vertice sacro

Pensantes aurum Celtas umbone gerebat.

Colla viri fulvo radiabant lactea torque,

155

Auro virgatæ vestes, manicæque rigebant

Ex auro, et simili vibrabat crista metallo.

150. Historia notissima (cf. ad I, 624 sq.) et insculpta clipeo, in Britannia reperto, quem Drak. delineandum curavit. —Brenni, Gallorum Senonum ducis. —151. in titulos trahebat, sibi gloriæ ducebat. —Capitolia capta, de conatu et jactanter pro, obpugnata, ut tenebant ap. Virg. Æn. VIII, 657. —153. Vid. ad I, 407. —umbone, clipeo, qui Gallis oblongus est. —gerebat insculptos.

154. Hæc sublecta Virg. Æn. VIII, 659 sqq., ubi vid. Heyne. Comparant etiam Æn. IV, 138 sq.; VI, 144. —Colla lactea, ut XVI, 520 et ap. Virg. Æn. VIII, 660; X, 137, alias nivea, marmorea, eburnea, etc.; conf. N. Heins. et Drak. ad XII, 245, 246; Jani et Bentl. ad Hor. Od. I, xiii, 2. —fulvo, aureo. —155. De vestibus virgatis, ῥαβδωτοὶς (nobis gestreifte Gewänder), cf. Diodor. V, 30; XII, 21; Burm. ad Val. Fl. II, 159, et, quos Drak. laudat, VV. DD. ad Virg. Æn. VIII, 660; Scalig. ad Varr. L. L. p. 67; Salmas. ad Vopisc. Carin. c. 20; Spanh. ad Callim. H. in Dian. v. 12; Jungerm. ad Polluc. VII, §, 53. Perperam Lefeb. exponit gall. galonnées, a virga, galon, germ. Band, Borte. —156. crista non λοφος, sed κόρυς, quod inutili eruditionis adparatu probat Daniel Heinsius. —vibrabat, vid. ad I, 539.

Sternitur inpulsu vasto perculsa Camertum

Prima phalanx; spissæque ruunt conferta per arma

Undæ Boiorum: sociata examina densent

160

Infandi Senones; conlisaque quadrupedantum

Pectoribus toto volvuntur corpora campo.

Arva natant, altusque virum cruor, altus equorum

Lubrica belligeræ sorbet vestigia turmæ.

Seminecum letum peragit gravis ungula pulsu,

165

Et circumvolitans tetros a sanguine rores

Spargit humo, miserisque suo lavit arma cruore.

157. Camertes, seu Camerini, Umbri, quorum urbs Camers, seu Camerinum (hod. Camerino) in montibus qui Picenum ab Umbria dirimunt. —159. Undæ ut ap. Virg. Ge. II, 462; Juv. III, 244; Stat. Th. II, 224, et aliis locis, a Drak. cit. Sic quoque torrens XIII, 760, et undans vulnus, unda sanguinis, etc.; X, 240, 245. —160. Infandi Senones, cf. I, 624 sq.

162. Deformitas rei nimis fere ad vivum resecatur. —natant, cruore submersa sunt, Drak. —163. sorbet, abscondit, ita replet, ut conspici et cognosci nequeant. Propr. vestigia sorbent cruorem. Durior, judice Drak. locutio, quam alibi non notavit. Cf. tamen Lucan. III, 261; IV, 100.

164. letum peragit, eos prorsus necat. —165. Verba Maroniana Æn. XII, 339.

Spicula prima, puer, tumidi, Tyrrhene, Pelori

Purpureo moriens victricia sanguine tingis.

Nam tibi, dum stimulas cornu, atque in prælia mentes

170

Adcendis, renovasque viros ad vulnera cantu,

Hæsit barbaricum sub anhelo gutture telum,

Et clausit raucum letali vulnere murmur.

At sonus, extremo morientis fusus ab ore,

Flexa pererravit mutis jam cornua labris.

167, 168. Sensus est, quod Drak. jam monuisse video, Tyrrhenum tubicinem, adhuc puerum, h.e. juvenem (vid. ad III, 608), occisum esse a Peloro juvene, qui nunc prima spicula miserit, vel primum ad bellum venerit. Barth. Cell. et alii puerum male exponunt filium Pelori: tum spicula prima essent, quæ primum in hoc bello conjecta sunt. Sed vid. v. 134. —tumidi tibicinis, buccas inflantis, Cell. Sed est potius, superbi: nam tibicen h.l. Tyrrhenus esse fingitur, cujus nomen, æque ac Miseni ap. Virg. more poetarum (vid. ad I, 306, in V.L.) effictum, et quidem exquisite, quia Tyrrheni tubam invenere. —169 seq. Comparant Virg. Æn. VI, 165; et cum v. 171, Æn. VII, 533. Sed observa h.l. operosum ornatum.

173, 174. «Quumque caput caderet, carmen tuba sola peregit, Et, pereunte viro, raucum sonus ære cucurrit,» verba Ennii, ex quibus hunc locum, et Stat. Th. XI, 55 (ubi vid. Barth.), desumtum notat Drak. qui etiam inf. XV, 473, ibique Sen. Thyest. 728 sq., et Iscan. b. Troj. V, 253 sq., comparat.

175

Cryxus Picentem Laurumque, nec eminus ambo;

Sed gladio Laurum; Picenti rasilis hasta,

Ripis lecta Padi, letum tulit: avia namque

Dum petit, ac lævo meditatur fallere gyro,

Hasta viri femur et pariter per anhela volantis

180

Ilia sedit equi, et geminam dedit horrida mortem.

Idem, sanguinea Venuli cervice revellens,

Sternit præcipitem tepido te, Farfare, telo;

Et te sub gelido nutritum, Tulle, Velino,

Egregium Ausoniæ decus, ac memorabile nomen,

185

Si dent fata moras, aut servent fœdera Pœni.

176. rasilis, polita, ξεστὸς. —178. Cf. Virg. Æn. X, 885.

182. Farfare, a Farfaro, seu Fabari (hod. Farsa), Sabinorum fl. vid. ad I, 306, in V.L. —183. Velinus amnis et lacus in Sabinis, nunc Lago di Rieti, quia Reate urbs adjacet; gelido, quoniam inter montium juga est. Cf. Heyne ad Virg. Æn. VII, 517, et ibid. Exc. VIII, ad v. 712. —185. dent et servent, pro dedissent et servassent.

Tum Remulum, atque olim celeberrima nomina bello

Tiburtes Magios, Hispellatemque Metaurum,

Et Clanium, dubia meditatus cuspide vulnus.

187. Cf. V.L. —Hispellum, urbs Umbriæ, in qua etiam Metaurus fl. unde Metauri nomen ductum, cf. ad VII, 486, et VIII, 457. —188. cuspis dubia, quod Drak. recte contra Barth. Adv. VI, 3, monet, non est utrimque acuta, ut anceps ferrum et securis, quæ ἀμφίτυπος Q. Calabr. I, 158, dicitur, sed, quam manu tenet homo dubitans et secum deliberans, quem primum inpetat, ut dubia cœna, fames, ala, arcus ap. Terent. Phorm. II, ii, 28; Hor. Serm. II, ii, 77; Sen. Thyest. v. 715; Val. Fl. I, 401; IV, 527, ubi vid. Burm. Ernesti emend. haud dubia meditatus c. v. Nec tamen damnat vulgatam lectionem, quam ita interpretatur: Cryxus collimans, et cuspidem studiose dirigens; nam qui collimat, is meditatur veluti vulnus, et adhuc dubius est, feriat scopum, nec ne. Rationem Drak. quam nos sequuti sumus, improbat V. Cl. quod hic sensus in Cryxum non cadat, qui non unum præcipue, sed omnes trucidasse dicatur. Enim vero verba nostra commode referri possunt ad magnam hostium multitudinem; quam qui adgreditur, ambigere solet, quem primum armis petat. Malim tamen meditatum legere, de quo vid. Varias lectiones.

Nec locus est Tyriis belli, pugnæve, sed omnem

190

Celticus inplevit campum furor: inrita nulli

Spicula torquentur, statque omne in corpore ferrum.

Hic inter trepidos inmane Quirinius audens,

Cui fugere ignotum, atque invicta mente placebat

Rebus in adversis exceptum pectore letum,

195

Cuspide flammat equum, ac dispergit gæsa lacerto;

Si reserare viam, atque ad regem rumpere ferro

Detur iter; certusque necis petit omnibus ausis,

Quod nequeat sentire, decus: cadit inguine fosso

Teutalus, et vasto quatitur sub pondere tellus.

190, 191. Drak. bene comparat Stat. Th. VIII, 419.

194. Conf. ad V, 594. —195. Cuspide flammat, calcaribus incitat; gæsa, ut I, 629. —196. rumpere iter, cf. ad I, 54. —regem, Cryxum, ducem Boiorum, ut tyranno, v. 709, et βασιλῆα Iliad. π, 660. Reges, βασιλεῖς, ἄνακτες, dicuntur omnino potentes et divites, deinde duces et heroes, regio inprimis sanguine orti, ut rex Æneas, etc., etiam Dii, ut ἄναξ Ἀπόλλων. —198. decus occisi Cryxi, quod, cujus fructus, nequeat sentire, percipere, quia certus necis erat.

200

Obcumbit Sarmens, flavam qui ponere victor

Cæsariem crinemque tibi, Gradive, vovebat

Auro certantem, et rutilum sub vertice nodum.

Sed Parcæ intonsa non exaudita voventem

Ad Manes traxere coma: per candida membra

205

It fumans cruor, et tellus perfusa rubescit.

200 sq. Sarmenti Gallo apte adfingitur votum Germanis usitatum, de quo vid. Cluver. ant. Germ. et Lips. ad Tac. Hist. IV, 61, et Germ. c. 31, victor si foret. —ponere, ἀνατιθέναι, consecrare. D. Heins. et Lefeb. male exponunt, suspendere in arbore, quæ inde capillata, vel capillaris dicta, teste Festo. Ad eam non nisi Vestalium virginum capillus deferebatur, vid. Plin. XVI, 44, seu 85. —202. Nodus κορώνη γένος ἐμπλοκῆς. D. Heins. —nodum rutilum, rutili crinis, (qualis Gallis est, de quo vid. Liv. XXXVIII, 17, et sup. ad III, 608) nisi malis de aureo nodo et circulo adcipere, de quo vid. Heyne ad Virg. Æn. X, 138, et IV, 138; conf. ad II, 78, in V.L. —sub vertice, posteriore, circa occiput. Commentarii loco sint verba Tac. Germ. c. 38. «Insigne gentis, obliquare crinem, nodoque substringere... horrentem capillum retro sequuntur, ac sæpe in ipso solo vertice religant,» vid. ibi Intpp.

203. non exaudita a Marte voventem, vanum irritumque votum nuncupantem. —205. It cruor per membra, ut VIII, 186; XII, 243, et ap. Virg. Æn. IX, 434. Confer Draken. ad XI, 396; Heins. et Burmann. ad Valer. Flacc. II, iii, 233; IV, 217; VI, 724.

At, non tardatus jaculo obcurrente, Ligaunus

Inruit, adversumque viro rotat obvius ensem,

Et ferit insurgens, humero qua brachia lenti

Adnectunt nervi, decisaque vulnere læva

210

Laxatis paulum moribunda pependit habenis;

Dumque micans tremulo conatu lora retentat,

Flectentem adsuetos imitatur nescia frenos.

Demetit aversi Vosegus tum colla, jubaque

Suspensam portans galeam, atque inclusa peremti

215

Ora viri, patrio Divos clamore salutat.

206. Ligaunus Quirinii manum, Vosegus collum amputat. —207. adversum ensem, ut IX, 626, vid. Burmann. ad Valer. Flacc. lib. VI, v. 256. —208. insurgens, vid. ad v. 610. —209. vulnere, ictu. —210. Conf. Virg. Æn. X, 341. —211. Ludit exemplo Virg. Æn. X, 396 (ubi vid. Intpp.), ut alii, v.c. Ovid. Met. V, 117; VI, 558 seq. quem contulit Drak. —micans, ut V, 285, et Virg. Æn. X, 398, tremens, palpitans. —retentat, retinet, vel potius iterum tentat, ut in simili loco Ovid. Met. V, 117; cf. Burm. ad Val. Fl. III, 97. —213. Demetit, ut ἔκειρε dixit Sophocl. Ajac. 55, et Apollon. III, 415; ἤμησε Hesiod. Theog. 181; ἐθέρισε et ἀπέθρισε Anthol. L. III, et alibi. Cf. Drak. ad X, 147; (ubi ex Hom. Iliad. λ, 67, hujus locutionis colorem ductum putat) Cerda ad Virg. Æn. X, 513; Heins. ad Ovid. Met. V, 104; Burm. ad Val. Fl. III, 670.

215. Victor exsultabundus exclamat in ipso prælio et ἐπινίκιον, vel pæana et hymnum canit, more heroum. Cf. v. 262; X, 231, XV, 691; Virg. Æn. X, 738, ubi vid. Heyne.

Dumque ea Gallorum populi dant funera campo,

Adcitas propere castris in prælia consul

Raptabat turmas, primusque ruebat in hostem,

Candenti sublimis equo: trahit undique lectum

220

Divitis Ausoniæ juvenem, Marsosque, Coramque,

Laurentumque decus, jaculatoremque Sabellum,

Et Gradivicolam celso de colle Tudertem,

Indutosque simul gentilia lina Faliscos;

Quosque sub Herculeis taciturno flumine muris

225

Pomifera arva creant Anienicolæ Catilli;

Quosque in prægelidis duratos Hernica rivis

Mittebant saxa, et nebulosi rura Casini.

218. Raptabat, ut rapere passim, vid. Ind. et Virg. Æn. VII, 725; X, 178. —220. Divitis Ausoniæ, vid. Virg. Georg. II, 136... 166. —Cora, hod. Core, Latii opp. in Volscis, vid. Heyne ad Virg. Æn. VI, 776, et Cluver. Ital. ant. pag. 1017. —221. Laurentum, vid. ad I, 110. —decus, electos juvenes. —jaculatorem Sabellum, vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 665. —222. Tuder, seu Tudertum (nunc Todi) opp. Umbriæ, in colle situm, cf. VI, 645; Plin. III, 14. —Gradivicolam, cf. VIII, 462, et, quem Drak. laudat, Gruter. p. 423, n. 1. —223. Faliscos in Etruria, qui Æqui dicuntur VIII, 488, exemplo Virg. Æn. VII, 695, ubi vid. Heyne, et in Exc. VIII, ad Æn. VII, 722 sq. Faliscos populum, et Falerios oppidum adpellant Livius et alii, sed urbem memorat Eutrop. I, 18, quæ hodie Falari dicitur, vel potius Civita Castellana, vid. Fontanin. Antiq. Hortæ colon. Etrusc. pag. 80 (in Graev. Thes. Ant. Ital. T. VIII). De linis Faliscis auctore Drak. consule Ulit. ad Grat. Cyneg. v. 40. —224. Intell. Tibur, de quo vit. ad v. 187, in V.L. —taciturno flumine, Aniene, ut ap. Horat. Od. I, xxxi, 8. Cf. V.L. —Herculeis muris, ob cultum templumque Herculis, τὸ Ἡράκλειον, unde Hercules Tiburtinus in marmorr. priscis memoratur; vid. quos Drak. laudat, Gruter. p. 49, n. 6; p. 1013, n. 3, et Rader. ad Martial. I, 13. Cf. etiam Strab. V, p. 164; Prop. II, xxxii, 5; IV, vii, 82. —225. De pomiferis arvis Tiburis, vid. Bentl. et Jani ad Horat. Od. I, vii, 14, et Sat. II, iv, 70, quosque Drak. jam citavit, Heins. ad Ovid. Amor. III, 6, 46, et Broukh. ad Prop. IV, vii, 81. —226. Hernica saxa, cf. VIII, 391; Cluver. Ital. ant. p. 979, et Heyne ad Virg. Æn. VII, 684. —duratos in rivis, cf. Virg. Æ. IX, 603 sq. —227. Casinum, seu Cassinum, Latii municipium (vid. Gruter. Insc. p. 351 et 431) in Volscis, trans Lirim. —nebulosi, in alto monte siti; Mars. ob viciniam Simbruinorum stagnorum; Dausq. Sed ea nimis distant. Sub Casinum stativa habita, Liv. XXVI, 9, non longe ab hodierno Monte Cassino.

Ibant in Martem terræ dominantis alumni,

Damnati Superis, nec jam reditura juventus.

230

Scipio, qua medius pugnæ vorat agmina vertex,

Infert cornipedem, atque instinctus strage suorum

Inferias cæsis mactat Labarumque Padumque,

Et Caunum, et multo vix fusum vulnere Breucum,

Gorgoneoque Larum torquentem lumina vultu.

228. terræ dominantis, Italiæ, etsi tum hoste tenebatur, unde immerito lectio videbatur suspecta Barth. Adv. VI, 3. Nec est, quod poetam ad sua tempora respexisse cum Drak. censeas.

230. medius vertex pugnæ, media acies, similis fluctuum rapido vertici, naves voranti. Conf. Virg. Æneid. lib. I, v. 117, et ad II, 555. —232. Confer v. 261; XV, 823; Virg. Æneid. lib. X, v. 519 seq., ubi vid. Heyne. —233. fusum, vid. ad II, 113. —234. Gorgoneo exquisite pro torvo, seu obliquo, ob iram et furorem. Cf. Virg. Æn. VIII, 438, ubi vid. Intpp.

235

Occidis et tristi, pugnax Lepontice, fato:

Nam dum frena ferox objecto corpore prensat,

Atque æquat celsus residentis consulis ora

Ipse pedes, frontem in mediam gravis incidit ensis,

Et divisum humeris jacuit caput: at Batus, amens

240

Qui luctatur equo, parmaque incursibus obstat,

Ictu quadrupedis fulva porrectus arena

Elisa incussis amisit calcibus ora.

Perfurit Ausonius turbata per æquora ductor,

Ceu Geticus Boreas, totum quum sustulit imo

245

Icarium fundo victor mare; navita vasto

Jactatur sparsus lacerata classe profundo,

Cunctaque canenti perfunditur æquore Cyclas.

239. caput jacuit in humeris, ut ap. Virg. Æn. IX, 754, 755. —242. amisit ora calcibus, h.e. calcibus equi Scipionis conculcatus adeo est, ut confusis lineamentis nosci non potuerit, quis foret, Drak. coll. IX, 397 sq., et Luc. II, 167.

243 sqq. cf. ad I, 468 sq., ubi Ægæum mare pro quovis mari procelloso; sed cum dilectu positum, ut h.l. Icarium, pars Ægæi, inter Samum et Myconum, ab Icaria ins. quam adluit, sic adpellata, ut Myrthoum, Carpathium, etc. —247. Cuncta Cyclas, omnes Cyclades insulæ; cf. ad I, 472, et Hor. Od. I, i, 15; Luctantem Icariis fluctibus Africum, etc.

Cryxus, ut in tenui spes, exiguumque salutis,

Armat contemtu mentem necis: horrida barba

250

Sanguinea rutilat spuma, rictusque furentis

Albet, et adfuso squalent a pulvere crines.

Invadit Tarium, vicino consule pugnas

Miscentem, sævisque virum circumtonat armis.

Volvitur ille solo: nam pronum effundit in armos

255

Fata extrema ferens abies, rapiturque pavore

Tractus equi, vinctis connexa ad cingula membris.

Longa cruor sparso linquit vestigia campo,

Et tremulos cuspis ductus in pulvere signat.

250, 251. Horrida facies hominis desperatis rebus sævientis. Cf. v. 277 seq., et V, 434 seq. —Sanguinea spuma... Albet, ut canens cruor I, 424. Spumat furore, sed spuma rutilat sanguine cæsorum, qui de sua quoque barba destillat. Lenz.

255... 257. Tarius, Cryxi hasta equo dejectus, cingulo illius impeditur, et sic, membris ad connexa cingula vinctis, ab equo per terram trahitur, Drak. Male Barth. Adv. VI, 3, ex h.l. colligit, veteres, ut eo firmius equis hærerent, cingulis sese eorum adligasse. —abies, ut ἐλάτη ap. Hesiod. Scut. Herc. 188, 190. Sic et μελία, fraxinus et taxus; vid. Ind. —Fata ext. ferens, ut fatifera, letifera tela. —pavore equi, ab equo consternato.

258. ductus signat, sulcos facit; conf. Virg. Ge. III, 171, et Æn. I, 478. —Tremula proprie est hasta. Lenz. comparat Stat. Theb. VII, 595, 596; XI, 514.

Laudabat leti juvenem, egregiosque parabat

260

Ulcisci consul manes, quum dira per auras

Vox venit, et Cryxum ferri clamoribus audit,

Haud notum vultu: surgit violentior ira

Comminus, atque oculos optato in corpore figit.

259. Laudabat leti, ἐμακάρισε τοῦ θανάτου, D. Heins. —260, 261. Vox dira, magna, ingens. Cf. VIII, 384, et Heyne ad Virg. Æn. VIII, 350; IX, 185. —ferri, φέρεσθαι, se ferre, incedere, inruere, ut I, 65, 497, 521; II, 527; inf. v. 519; V, 492; VIII, 72; XIV, 317. (cf. Burm. ad Virg. Æn. V, 373), vel ferri in cælum, tolli ad cælum, efferri, celebrari, clamore, adclamatione et plausu laudantium, vid. ad v. 215. —dira vox clamantium, Cryxum adesse, et consul clamore suorum audit, cognoscit, Cryxum ferri, inruere. Lenz. —262. surgit ei violentior ira, ut sævæ jamque altius iræ Dardanio surgunt ductori ap. Virg. Æn. X, 813.

Tum, stimulans grato plausæ cervicis honore,

265

Cornipedem adloquitur: «vulgum Martemque minorem

Mox, Gargane: vocant Superi ad majora: videsne

Quantus eat Cryxus? jam nunc tibi præmia pono

Illum, Sidonio fulgentem ardore, tapeta,

Barbaricum decus; et fulvis donabere frenis.»

264. Drak. comparat XVI, 357; Virg. Ge. III, 185 sq., et Æn. XII, 85, 86 (quibus locis vid. Cerda); Nemesian. Cyneg. v. 296, et Auson. Lud. VII; Sapient. pr. Add. Ovid. Met. II, 867, ubi vid. Heins. —265. Adloquitur Garganum, equum suum (cujus nomen a monte Apuliæ ductum), ut Iberus Panchaten XVI, 390; Hopleus Tydei equum ap. Stat. Th. IX, 211, et Mezentius Rhœbum suum ap. Virg. Æn. X, 860 seq., ubi vid. Heyne. Cf. ad V, 166. —vulgum, vid. ad I, 399. Lenz. vocem vulgum e glossa inrepsisse suspicatur, et h.l. ita emend. Cornipedem adloquitur: tu Martem linque minorem: (vel tu mortes linque minores, id est, desine stragem edere ignobilium). Nos, Gargane, vocant Superi ad majora, h.e. ad Cryxum adgrediendum. Meo qualicumque judicio non sollicitanda est lectio, quæ auctoritate omnium librorum tam scriptorum quam editorum ante Nicandrum firmatur, et adfectui loquentis convenientior est. —267. eat pro sit, ut incedo ap. Virg. Æn. I, 46, vel potius quantus eat pro, quam superbe incedat. —præmia pono, propono, tapeta, ut XVI, 459, et apud Virgilium Georg. 268. Cf. Virg. Æn. VII, 277 sq. —268. ardore Sidonio, purpura Tyria, II, 382, 530; Æneid. V, 292. —propr. ejus splendore. Nam ardere, φλέγειν, αἴθειν, αἴθεσθαι, de fulgore coloris et splendore purpurae, auri, armorum, etc., usurpantur, vid. XI, 679; XVII, 396; Virg. Ge. IV, 99, et Æn. IV, 262; XI, 602; Val. Fl. III, 340; VI, 526, ubi vid. Heins. Similiter purpura mixto incenditur auro dixit Stat. Th. X, 60; purpura flammatur id. Achill. I, 297; igneus vibrat, vel micat auro et ostro, ignea purpura et chlamys, etc., id. Th. IV, 265; Val. Fl. I, 427; II, 342; VI, 708; vestis candet cocco rubro tincta Hor. Serm. II, vi, 102; conf. sup. ad I, 126. —269. Barbaricum decus, vid. VV. DD. ad Virg. Æ. II, 504, et XI, 777. —fulvis, aureis.

270

Sic fatus, magno Cryxum clamore ciebat

In pugnam, ac vacuo poscebat prælia campo.

Nec detrectantem par ira adcenderat hostem.

Ut jussæ cessere retro, spatiumque dederunt

Hinc atque hinc alæ, et medio stetit æquore pugna:

275

Quantus Phlegræis telluris alumnus in arvis

Movit signa Mimas, et cælum exterruit armis;

Tantus semifero Cryxus sub pectore murmur

Torquet, et horrisonis ululatibus erigit iras.

270. ciebat, vocabat, provocabat.

271 et 273. Cf. Virg. Æ. X, 444; XII, 696.

275. Similis locus de Mezentio Virg. Æ. X, 762 sq.

276. Mimas sup. III, 494, montis nomen, h.l. telluris alumnus, γηγενὴς (ut ap. Virg. Æn. VI, 595), unus gigantum, cui Prochyte insula (de qua vid. ad VIII, 542) inposita dicitur XII, 147. Conf. Sen. Herc. Fur. v. 981; Claud. R. P. III, 347, et Gigant. 85 sq.; Hor. Od. III, iv, 53. —Campi Phlegræi, τὸ φλέγραιον, seu φλεγραῖον πεδίον, vel Phlegra, ἡ φλέγρα, contr. pro φλεγυρὰ, sc. γῆ (unde Phlegræus, φλεγραῖος, et φλέγυρος, igneus, VIII, 655), ubi sedes et pugna Gigantum cum Diis fuit. Hoc nomen a poetis ad varia loca, terræ motibus ignibusque cæcis obnoxia, in Thessalia, Thracia, Macedonia et Italia prope Cumas, traducitur; vid. Heyne ad Apollod. p. 69 sq., et Gesner. ad Orph. v. 1123; cf. VIII, 540; IX, 305; XVII, 650. —Movit signa, ut ap. Virg. Ge. III, 236, et Æn. XII, 6. —277. Torquet murmur, ut III, 465; X, 246, et t. sibila VII, 424, ubi v. not., 279, 280. Cf. sup. v. 150, 151.

«Nemone incensæ captæque superfuit urbi,

280

Ut tibi, quas Brenni populus ferremus in arma,

Narraret, dextras? disce en nunc, inquit;» et una

Contorquet nodis et obusto robore diram

Vel portas quassare trabem: sonat illa tremendum,

Ac nimio jactu servasse inprovida campi

285

Distantis spatium, propiorem transvolat hostem.

Cui consul: «ferre hæc umbris proavoque memento,

Quam procul occumbas Tarpeia sede, tibique

Haud licitum sacri Capitolia cernere montis.»

282. nodis et obusto robore, ut ap. Virg. Æn. XI, 553. —diram quassare, satis magnam (vid. ad v. 260), vel idoneam et satis validam ad quassandum. Græcis τὸ δεινὸν est ἱκανὸν καὶ δυνατὸν, D. Heins.

283. trabem, ut telum trabale ap. Virg. Æn. XII, 294. —284, 285. Hasta ab inprovido Cryxo, qui non satis spatii modum observabat, nimia vi conjecta, Scipionem, propius adstantem, transvolabat, seu supervolabat, ὑπέρπτατο, ut apud Virg. Æn. X, 522, et Hom. Iliad. Ν, 408; Χ, 275. —286 sq. Sarcasmus qualis I, 398 sqq. —ferre umbris, ad umbras, vel simpl. referre, dicere iis. —ferre memento, ut III, 118. —proavo Brenno. Cf. v. 150.

Tum nodo cursuque levi simul adjuvat hastam,

290

Dignum mole viri nisus: fugit illa per oras

Multiplicis lini, subtextaque tegmina nervis,

Atque altum tota metitur cuspide pectus.

Procumbit lata porrectus in arva ruina,

Et percussa gemit tellus ingentibus armis.

289. nodo adjuvat hastam, vid. ad I, 318. —adjuvat, Cf. V, 325, et, si tanti est, N. Heins. et Drak. ad VII, 354; XIV, 422, et Burm. ad Val. Flacc. II, 528. —290. Dignum mole viri nisus, tantum adnisus, ut conatus ille dignus esset mole viri, quem hasta trajicere volebat, Drak. Idem comparat V, 521; Virgil. Æn. X, 588; XII, 924; Add. Æn. X, 476 sq. et 783. —291. Multiplicis lini, vid. ad III, 272. —subtextaquue tegmina nervis, h.e. clipeum multiplici corio taurino compactum. Cf. V.L. et ad V, 318. —292. altum, intimum pectus, vel alte, profunde, ut ap. Virg. Æn. IX, 699, al. —metitur, trajicit. vid. ad III, 339.

293. lata ruina, ob magnam Cryxi molem. —porrectus, mortuus, τανυσθεὶς ap. Hom. Iliad. π, 485, al. Cf. Burm. et Voss. ad Val. Fl. VI, 553. —294. Totus hic locus concinnatus ex Virg. Æn. IX, 708... 716, ubi vid. Heyne. Cf. etiam Jani ad Hor. Od. II, xviii, 20 sq. et III, i, 33 sq.

295

Haud aliter, structo Tyrrhena ad litora saxo,

Pugnatura fretis subter cæcisque procellis,

Pila, inmane sonans, inpingitur ardua ponto.

Inmugit Nereus, divisaque cærula pulsu

Inlisum adcipiunt irata sub æquora montem.

300

Ductore amisso pedibus se credere Celtæ:

Una spes anima, tantusque pependerat ardor.

295. Tyrrhena, maris Tyrrheni, seu Inferi, cui Campania et Baianum, amœnissima ejus regio, adjacent. —297. inpingitur, inmergitur, in altum demittitur.

298. Nereus, mare, a saxi ruina æstuans. —299. irata æquora, ut ap. Val. Fl. II, 63; VII, 582; Cf. ad I, 101; VV. DD. ad Hor. Epod. II, 6, et Broukh. ad Tibull. II, iv, 10.

300. Ut ap. Hom. Iliad. π, 659 Dausq. Celtæ, metu perterriti, fugere cœperunt, ut feræ et armenta, quæ incendio diffuso trepide monte decurrunt, et undique ad imas valles confluunt. Pulchra illa comparatio quam poeta, nescio cui, debet. Loca Virg. Æn. X, 405 sq., et XII, 521 sq., 587 sq., non satis conveniunt.

Ac veluti summo venator densa Picano

Quum lustra exagitat, spissisque cubilibus atram

Inmittit passim dumosa per invia pestem;

305

Dum tacitas vires et flammam conligit ignis,

Nigranti piceus sensim caligine vertex

Volvitur, et pingui contorquet nubila fumo;

Mox subita in tanto lucent incendia monte.

Fit sonitus; fugere feræ, fugere volucres,

310

Atque ima longe trepidant in valle juvencæ.

302. Picanus, mons Apuliæ, Mars. nemorosi maxima cernes Culmina Picani, Avien. Descript. Orb. v. 499, ubi mediam Picentinorum regionem designari suspicatur, et primam voc. Picani syllabam produci monet Drak. —303. lustra exagitat, ut VIII, 565, ubi vid. V.L. —304. pestem, ignem, ut I, 174. In v. 305 Silio præivisse videtur Virg. Ge. II, 304... 309. —306. piceus vertex, ut supra II, 631.

308. in monte tanto, permagno, ut VI, 262; X, 234, ubi vid. Drak. Cf. Heins. ad Val. Fl. VII, 132.

At Mago, ut vertisse globos primumque laborem,

Qui solus genti est, cassum videt, arma suorum

Ac patrium in pugnas equitem vocat: undique nudi

Adsiliunt frenis, infrenatique manipli.

311. Mago, Hannibalis Hasdrubalisque frater. —primumque laborem, Qui solus genti est Drak. comparat VIII, 16 sq., et Liv. X, 28, ubi Gallos «dicit primo impetu feroces esse, quos sustineri sat sit... primaque eorum prælia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse.» Add. quoque Liv. V, 44; «gens est, cui natura corpora animosque magna magis quam firma dederit: eo in certamen omne plus terroris, quam virium ferunt.» Ibid. libro XXXVIII, 17. «Jam usu hoc cognitum est; si primum impetum, quem fervido ingenio et cæca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma: mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol, pulvis, sitis, ut ferrum non admoveas, prosternunt.» Polyb. lib. II, 33, pr.: τοῖς τε θυμοῖς κατὰ τὴν πρώτην ἔφοδον, ἕως ἂν ἀκέραιον ᾖ, φοβερώτατόν ἐστι πᾶν τὸ Γαλατικὸν φῦλον. Cf. et Appian. T. I, p. 75, 81, 82, ed. Schweigh. et Flor. II, 4. —313. nudi frenis, sine f., ut γυμνὸς, seu ψιλὸς ὅπλων, ἐσθῆτος, ἱππέων, σαρκῶν, σκεύους, etc., vid. Ind. it. Wesseling. Diss. Herodot. pag. 99, et Ill. Harles. Anthol. Gr. Poet. pag. 283. —infrenati, quod Intpp. jam observasse video, non modo dicuntur equi et equites infreni, vel qui frenos non habent, ut ap. Liv. XXI, 44 (ubi Hannibal frenatos et infrenatos equites pugnaturos sperat), sed etiam frenati; nam infrenare propr. est frena dare et inponere. Cf. VV. DD. ad Virg. Æn. XII, 287; Sigon. et Gron. ad Liv. XXXVII, 20 (ubi infrenare et infrenatus eo sensu occurrunt), et Burm. ad Quintil. Decl. XIII, 8, p. 281. —314. Adsiliunt, advolant (vid. Heins. et Drak. ad XV, 695, et Ind.) equites Africani, tam nudi frenis h.e. Numidæ (vid. ad I, 215), quam infrenati h.e. Carthaginienses. —manipli de equitibus, ut ap. Apul. Met. IX, p. 221, ed. Elm.

315

Nunc Itali in tergum versis referuntur habenis;

Nunc rursus Tyrias retro pavor avehit alas;

Aut illi dextros lunatis flexibus orbes,

Aut illi lævos sinuant in cornua gyros:

Texunt alterno glomerata volumina cursu,

320

Atque eadem refuga cedentes arte resolvunt.

Hac pontum vice, ubi exercet discordia ventos,

Fert Boreas, Eurusque refert, molemque profundi

Nunc huc alterno, nunc illuc, flamine gestant.

315. Conf. VII, 644 seq. Virg. Æn. V, 583 sq.; XI, 618... 630. Luxurioso ornatu singula expressit poeta, et respexisse videtur locum Polyb. III, 72, ubi tradit, τοὺς Νομάδας ἀποχωρεῖν (Numidas terga vertere) μὲν εὐχερῶς καὶ σποράδην, ἐπικεῖσθαι δὲ (in hostem inruere) πάλιν ἐκ μεταβολῆς (fronte conversa) τολμηρῶς καὶ θρασέως· τὸ γὰρ τῆς Νομαδικῆς μάχης ἴδιόν ἐστι τοῦτο. —in tergum referuntur habenis, ut ap. Virg. Æn. XI, 623, h.e. tergum vertunt, seu dant, ut VII, 623; X, 17. Sic in terga revolvi et redire dixit Stat. Th. IV, 460, et X, 194, quæ loca excitavit Drak. ad IX, 507; in tergum recessit Virg. Æn. XI, 653. —319, 320. Utrobique in cursu orbem faciunt, per orbem concurrunt; et eadem arte orbem resolvunt, h.e. refugiunt.

321... 323. Drak. expressum putat locum Virg. Æn. XI, 623 sq., qui tamen nostro parum respondet. Paulo similior est Æn. II, 416 sq., ubi vid. Heyne.

Advolat aurato præfulgens murice ductor

325

Sidonius, circaque Metus, Terrorque, Furorque.

Isque ubi Callaici radiantem tegminis orbem

Extulit, et magno percussit lumine campos,

Spes virtusque cadunt, trepidaque a mente recedit

Vertere terga pudor: nec leti cura decori,

330

Sed fugere infixum est, terræque optantur hiatus.

324 sq. aurato murice, veste purpurea, cui fila auri intexta sunt, ut apud Stat. Theb. X, 60, purpura mixto incenditur auro; Lenz. Nihil sublimius et ad dignitatem Hannibalis adumbrandam aptius fingi potest hac ejus specie, qua instar Martis in aciem descendit, subitoque pavore Romanorum animos percellit. Δεῖμος, Φόβος, Ἔρις Martis comites ap. Homer. Iliad. δ, 440, ejusque filii et aurigæ Iliad. Ο, 119. Hesiod. Theog. v. 933, et Scut. Hercul. 195 et 463, quos exemplo Virg. Æn. XII, 335, poetæ variare solent: vid. Burm. ad Val. Fl. II, 204, et cf. inf. ad v. 438 sq.

326. Callaici tegminis, clipei. Cf. II, 395 sq. —327. percussit, vid. ad III, 436. —330. terræ optantur hiatus, vulgare votum eorum, qui suæ saluti desperant. Drak. laudat Virg. Æn. XII, 883; Ovid. Her. VI, 144, et Fast. III, 609; Petron. c. 81; cf. Heyne ad Virg. Æ. IV, 24, et X, 675.

Sic, ubi Caucasiis tigris se protulit antris,

Linquuntur campi, et tutas petit omne latebras

Turbatum insano vultu pecus: illa pererrat

Desertas victrix valles, jamque ora reducto

335

Paulatim nudat rictu, ut præsentia mandens

Corpora, et inmani stragem meditatur hiatu.

Non illum Metabus, non illum celsior Ufens

Evasere tamen, quamvis hic alite planta,

Hic ope cornipedis totis ferretur habenis.

331 sq. Præclara admodum comparatio, et v. 334 sq., eximia naturæ imitatio. Cf. Hom. Iliad. ο, 323 sq., ubi tamen vix tenuissimas lineas reperias. Forte ante oculos quoque habuit et variavit loca Virg. Æn. IX, 59 sq., et X, 723 seq. —Caucasus, notus Asiæ mons, pars Tauri ferisque frequens, unde τὸ Caucasiis cum dilectu positum, ut apud Virg. Æn. IV, 367. —334. reducto, diducto. —335. ut præsentia, tanquam præsentia forent, mandens Corpora, pecora: venuste, ut passim ap. poetas. N. Heins. laudat Val. Fl. I, 272; III, 589, ubi vid. Intpp.; VII, 197, 315, 466; Varium ap. Macrob. VI, 2; Lucan. V, 319; VII, 767; Petron. c. 123, ubi vid. Burm. Stat. Th. II, 133, 687; III, 569; V, 88; VI, 401. Claud. b. Gild. 351, et alios, quibus Drak. addit Virg. Æn. IX, 63 (ubi vid. VV. DD.); Sid. Apoll. XXIII, 334, et Gunther. Ligur. III, 124.

338. alite planta, πόδας ὠκὺς.

340

Nam Metabum ad Manes demisit cuspide fulgens

Fraxinus; Ufentem conlapsum poplite cæso

Ensis obit, laudemque pedum cum sanguine ademit.

Jamque dedit leto Sthenium, Laurumque, domoque

Collinum gelida, viridi quem Fucinus antro

345

Nutrierat, dederatque lacum tramittere nando.

341. poplite cæso, succiso, ut V, 347; X, 38, et aliis locis, quæ congessit Drak.

344. Fucinus, lacus in Marsis (nunc Lago di Celano), quem Jul. Cæsar et Claudius in Tiberim emittere conabantur; vid. Ern. Excurs. ad Suet. Claud. c. 20.

Fit socius leti conjecta Massicus hasta,

Vitiferi sacro generatus vertice montis,

Et Liris nutritus aquis; qui fonte quieto

Dissimulat cursum, ac, nullo mutabilis imbri,

350

Perstringit tacitas gemmanti gurgite ripas.

Exoritur rabies cædum, ac vix tela furori

Subficiunt; teritur junctis umbonibus umbo,

Pesque pedem premit, et nutantes casside cristæ

Hostilem tremulo pulsant conamine frontem.

346. Massicus, mons Campaniæ, vini nobilioris ferax. —347. sacro, vid. III, 501. —348. Liris fl. olim Clanis, seu Glanis, (Strab. V, p. 161, 237; Plin. III, 5) nunc Garigliano dictus: ex Apennino effusus, præter alia flumina prope Arpinum, ubi Ciceronis villa et patria erat, frigidum Fibrenum recipit, (vid. VIII, 398) et Latium a Campania dirimit. —fonte quieto, etc. Conf. VIII, 396; Hor. Od. I, xxxi, 7; Cic. Leg. II, 1 et 3. —350. Perstringere ripas, ut XVI, 478. Sic stringere dixere Virg. Æn. VIII, 63, et Stat. Th. I, 39; terere Claud. Cons. Olyb. 260, ubi vid Heins.; radere Lucret. V, 257; Lucan. II, 425; VIII, 246; lambere et mordere Hor. Od. I, xxii, 7; xxxi, 8, ubi vid. Jani. Cf. ad I, 358; V, 24, 274; Heins. et Drak. ad XIII, 4, et Broukh. ad Tibull. IV, i, 142. —tacitas, κατ᾽ ἔννοιαν ad fluvium refer.

351. Poeta immemor esse videtur turpis fugæ a Romanis modo captæ, v. 328 sq. Lenz. —352, 353. Drak. comparat V, 219; IX, 322 sq.; Virg. Æn. X, 361, ubi vid. Intpp. Ennii Fragm. pag. 303, ubi vid. Column. Ovid. Met. IX, 44, 45, et al. Cf. et Clark. ad. Hom. Iliad. Ν, 130 sq.

355

Tergemini primam ante aciem fera prælia fratres

Miscebant, quos Ledæo Sidonia Barce

Xanthippo felix uteri inter bella crearat.

Res Graiæ, ductorque parens, ac nobile Amyclæ

Nomen, et injectus Spartanis colla catenis

360

Regulus, inflabant veteri præcordia fama.

355 sqq. Ejusmodi scenæ, quum varios ornatus admitterent, et misericordiæ admirationisque sensu animos movere possent, nullus fere poetarum Rom. exstitit, quin similibus carmen distingueret: geminos saltem fratres multi, ut Silius sup. II, 636 sq.; Virg. Æn. X, 390 sq.; Lucan. III, 603; Stat. Theb. VI, 340; IX, 292 sq., et Ovid. Metam. V, 107, produxerunt. Ern. Hanc vero pugnam trigeminorum Noster adumbravit fere ad certamen Horatiorum et Curiatiorum, ex Liv. I, 24 sq., notum.

355. Tergemini fratres, ut gemini f. XVI, 534, ubi Drak. adposuit verba Quint. Inst. Or. IX, 4; fratres addere non est necesse. —357. felix uteri, εὔτεκνος, fecunda, D. Heins. Sic felix arbor est frugifera, et infelix sterilis, ut, monente Drak. apud Liv. V, 24, et Apul. Apolog. p. 288, ed. Elm. Conf. V, 465, et Heyne ad Virg. Ge. I, 154, 345; II, 81. —Barce, Sychæi nutrix ap. Virg. Æn. IV, 632, h.l. Sidonia, Carthaginiensis, uxor Ledæi, Spartani, Xanthippi. Cf. II, 434; VI, 303 sq., 680 sq.

358. Res Graiæ, h.e. a Spartanis gestæ, duce Xanthippo, Pœnorum socio, qui Regulum vivum cepit. —Amyclæ, Xanthippi patria.

Marte probare genus, factisque Lacona parentem

Ardebant; gelidosque dehinc invisere montes

Taygeta, et tandem bellis innare subactis

Eurotan patrium, ritusque videre Lycurgi.

362. Cupiebant, finito bello in patriam suam redire: quod his vss. et v. 365, variis modis exprimitur. —363. Taygetus mons, a mari per totam Laconicam procurrens, notusque propter Orgia Bacchi et venationes. Ad ejus radices sita est Sparta, quam adluit Eurotas amnis, nobilitatus certaminibus et exercitat ad eum habitis. Cf. ad VI, 311 sq.; Cic. Tusc. V, 34; Propr. III, xiv, 15 sq., et Meurs. Miscell. Lacon. II, 9. —Taygetus sc. mons, Ταΰγετος Straboni et aliis τὸ Ταΰγετον ὄρος dicitur, unde Taygeta sc. juga, τὰ Ταΰγετα ὄρη; vid. Burm. ad Val. Fl. II, 359, et Intp. ad Virg. Ge. I, 103. Sic τὰ Δίνδυμα, Παγγαῖα, Ῥίπαια, Κεραύνια, Κύβελα, Dindyma, Pangæa, Rhipæa, Ceraunia, Mænala, Gargara, Ismara, etc. —bellis subactis, forte confectis, finitis, fere ut exercere et fatigare diem, etc., de quo vid. Heyne ad Virg. Æn. VIII, 94, et XI, 808. Proprie homines dicuntur subacti atque durati bellis, v.c. Liv. XLII, 52, metaphora a farina et luto, vel a terra, quæ crebro aratur et colitur, petita, quæ ad ingenium quoque, usu sæpe exercitatum et excultum, transfertur.

365

Sed Spartam penetrare Deus, fratresque negarunt

Ausonii, totidem numero; quos miserat altis

Egeriæ genitos inmitis Aricia lucis,

Ætatis mentisque pares: at non dabat ultra

Clotho dura lacus, aramque videre Dianæ.

365. fratres Ausonii, alii tergemini ex Romanis. —Versus 367 et 369, cum nomine Virbii, v. 380, desumti e loco classico de Aricia Virg. Æn. VII, 762 sq., ubi vid. Heyne in notis et Exc. VIII; conf. etiam Heins. ad Ovid. Met. XIV, 331. —367. Aricia, nunc est Nemi, vicus a nemore Dianæ sic dictus; in quo nemore erat fons Egeriæ; Liv. I, 21, Ovid. Met. XV, 487 sq., 547 sq. —inmitis ob cultum Scythicæ, vel Tauricæ Dianæ, cui homines mactabantur. Cf. VIII, 362; et Ovidius ex Ponto III, 2, 71. —369. lacus Triviæ ante Aricinum nemus et lucum Dianæ, τὸ Ἀρτεμίσιον, vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 516, Strab. V, p. 165 et 239 (366, ed. Alm.), VV. DD. ad Horat. A. P. 16; Ovid. Fast. III, 263 sq.; Suet. Jul. 46; Plin. XXXV, 7; Casaub. ad Pers. Sat. VI, p. 501; Salmas. Exerc. Plin. p. 48.

370

Namque ut in adversos, inpacti turbine pugnæ,

Eumachus et Critias, et lætus nomine patris

Xanthippus, junxere gradus; ceu bella leones

Inter se furibunda movent, et murmure anhelo

Squalentes campos et longa mapalia complent:

375

Omnis in occultas rupes atque avia pernix

Maurus saxa fugit, conjuxque Libyssa profuso,

Vagitum cohibens, suspendit ab ubere natos;

Illi dira fremunt; perfractaque in ore cruento

Ossa sonant, pugnantque feris sub dentibus artus.

370. inpacti, inpulsi, acti, ut ap. Virg. Æn. V, 805; Tac. Hist. II, 41; III, 22; Lucan. VI, 406. Cf. Ind. —372. junxere gradus gradibus, congressi sunt; cf. Ill. Harles. ad Val. Fl. I, 198. —372 sqq. Eximia comparatio, quam Silius, leonibus in taurorum locum substitutis, ni fallor, Virg. Æn. XII, 715 sq., sublegit. Nam locum Homeri, quem Dausq. et Cell. comparant, Iliad. π, 756 sqq., ubi leones, fame compulsi, de cerva occisa pugnant, poeta expressit potius inf. v. 563 sq. ubi nemo id observavit. Feras non nisi in diversa genera sævire, contendunt Horat. Epod. VII, 11, 12 (ubi vid. Bentl.); Juvenal. XV, 159 sq.; Plin. VII, 1, et alii. Sed cf. VV. DD. ad hh. ll. et Scaliger. Exercit. 240, adversus Cardanum p. 737. —374. Squalentes campos vid. ad I, 211. —longa mapalia ut III, 422. —376. profuso ubere, quod lacte manat et abundat.

378. dira fremunt, ut δεινὸν pro δεινῶς, vide App. et ad lib. I, 398; Clark. not. ad Homerum Iliad. β, 269, et viros doctos ad Virgil. Æneid. lib. IX, v. 791. —379. artus pugnant, membra moventur ac resistunt.

380

Haud secus Egeriæ pubes, hinc Virbius acer,

Hinc Capys, adsiliunt, paribusque Albanus in armis.

Subsidens paulum perfossa proruit alvo

Albanum Critias (ast illi cuncta repente

Inplerunt clipeum miserando viscera lapsu);

385

Eumachus inde Capyn: sed tota mole tenebat

Ceu fixum membris tegimen; tamen inprobus ensis

Adnexam parmæ decidit vulnere lævam,

Inque suo pressa est non reddens tegmina nisu

Infelix manus, atque hæsit labentibus armis.

381. paribus in armis, vid. ad II, 132.

382. Subsidens, ὑφιζάνων, proruit, prosternit. —386. tegimen, clipeum. —387. lævam Adnexam parmæ, loro, seu ansæ, ὀχάνῳ, τελαμώνι, insertam. Nam veteres scutum ex sinistro humero suspendebant, et dextra hostem adoriebantur; unde ἐπ᾽ ἀσπίδα et ἐπὶ δόρυ, ad sinistram et dextram, se convertere dicebantur; cf. V, 319; Hom. Il. π, 106; Virg. Æn. II, 671; XI, 693; Ælian. V. H. XI, 9. —vulnere, ictu, ut ap. Virg. Æ. V, 433. —388. In ipso nisu, dum niteretur parmam reddere, decisa est, Schmid. Imo h.l. sententia, luxuriose expressa, hæc est: manus amputata in nisu, quo lorum clipei tenebat, firmiter huic adhæsit, nec illud reddidit, non missum fecit.

390

Ultima restabat fusis jam palma duobus

Virbius: huic trepidos simulanti ducere gressus

Xanthippus gladio, rigida cadit Eumachus hasta,

Et tandem æquatæ geminato funere pugnæ.

Inde alterna viris transegit pectora mucro,

395

Inque vicem erepta posuerunt prælia vita.

Felices leti, pietas quos addidit umbris!

Optabunt similes venientia secula fratres,

Æternumque decus memori celebrabitur ævo;

Si modo ferre diem, serosque videre nepotes

400

Carmina nostra valent, nec famam invidit Apollo.

390. fusis, vid. ad II, 113. —palma, ut XVI, 504, 573, et ap. Virg. Æn. V, 339, vid. ad I, 479. —391. huic, hujus manu. —trepidos ducere gressus, timide et lento gressu fugere, ne tres victores simul inpetum facerent, ut ducere lympham pro lente fluere sup. v. 87.

394, 395. Critias et Virbius se invicem jugulant. Apud Liv. loc. l. unus Horatiorum, Curiatiis cæsis, superior discedit.

396 sqq. Cf. Virg. Æn. IX, 446 sq., et sup. ad II, 696. Sed h.l. vix est, quod ad mentem miseratione adficiendam valeat. —pietas in patriam. —399, 400. Silius et Maro modestius, quam Horat. Od. III, ult. et Ovid. Met. XV, 871, de carminum suorum vita præsumsere, Drak. —ferre diem, ut ferre annos dixit Ovid. ex Ponto IV, viii, 51, et ferre vetustatem, id. Trist. V, ix, 8, de scriptis, ut Cic. Amic. 19, de vino.

At consul toto palantes æquore turmas

Voce tenet, dum voce viget: «quo signa refertis?

Quis vos, heu! vobis pavor abstulit? horrida primi

Si sors visa loci, pugnæque lacessere frontem;

405

Post me state, viri, et pulsa formidine tantum

Adspicite! has dextras capti genuere parentes.

Quo fugitis? quæ spes victis? Alpesne petemus?

Ipsam turrigero portantem vertice muros

Credite submissas Romam nunc tendere palmas.

403. vos ἐναργῶς pro, animum et virtutem vestram; cf. Claud. Cons. Mall. Theod. 196; Stat. Th. II, 417, et Silv. I, ii, 168; Sen. Thyest. 53, et 242, ubi vid. Gronov. —404. Si nimis timetis in prima acie pugnare. Cf. Virg. Æn. V, 429. —406. Adspicite, vid. ad II, 230, in V.L. —dextras, viros. —capti primo bello Punico. Detrahit hostibus, ut magis impellat suos. Mars.

408. Imitat. Lucan. I, 186 seq. —409. submissas palmas, vid. ad I, 673. Sed huic rei ornata Romæ descriptio parum apta. Lucan. longe præstat, VII, 369. Ed.

410

Natorum passim raptus, cædemque parentum,

Vestalesque focos exstingui sanguine cerno.

Hoc arcete nefas!» Postquam inter talia crebro

Clamore obtusæ crassoque a pulvere fauces,

Hinc læva frenos, hinc dextra conripit arma,

415

Et latum objectat pectus, strictumque minatur

Nunc sibi, nunc trepidis, ni restent, comminus ensem.

410, 411. Romæ jam captæ imago ante oculos mihi obversatur. In copia et ornatu totius orationis summa vis et brevitas, ad animum percellendum aptissima. —411. sanguine, cæde sacerdotum. Cf. simil. loc. Ovid. Met. XV, 778. Graviter vero et præclare, ad augendam rei atrocitatem, Vestalium potius, quam aliarum virginum, mentio fit.

417. Legentium sensus splendido commento et conversione ad Scipionem Africanum inclinatur, cujus primum virtutis documentum poeta præclare exornavit, ut Q. Fabii inf. VII, 710 sqq.; cf. Liv. XXI, 46.

Quas acies alto genitor dum spectat Olympo,

Consulis egregii movere pericula mentem.

Gradivum vocat, et patrio sic ore profatur:

420

«Magnanimi me, nate, viri, ni bella capessis,

Haud dubie extremus terret labor: eripe pugnæ

Ardentem, oblitumque sui dulcedine cædum.

Siste ducem Libyæ: nam plus petit inprobus uno

Consulis exitio, tota quam strage cadentum.

425

Præterea (cernis) teneræ qui prælia dextræ

Jam credit puer, atque annos transcendere factis

Molitur, longumque putat pubescere bello;

Te duce primitias pugnæ, te magna magistro

Audeat, et primum hoc vincat, servasse parentem.»

419. patrio ore, quia Mars Jovis filius est, non, quod Dausq. putabat, quia Jupiter vulgo creditus Scipionis Africani pater, ut hac oratione filii honori consuleret; Drak. —422. Cf. Virg. Æ. III, 629.

423. Siste, reprime conatus Hannibalis, ut XII, 699. —plus commodi petit, consequi studet et sperat; vel ad majora tendit et adspirat, si unum Scipionem occidere, quam si totum exercitum delere conatur.

426. annos transcendere factis, ut ap. Stat. Silv. V, i, 12 seq.; Cic. Phil. XIV, 10; Sen. Ben. III, 33; Drak. —428. Imitat. Virg. Æn. VIII, 515 seq., ubi vid. Heyne. —429. primum (κατὰ) hoc vincat, hæc prima sit ejus victoria. Singula prorsus divina, sententiarum verborumque gravitate!

430

Hæc rerum sator: at Mavors in prælia currus

Odrysia tellure vocat: tum fulminis atri

Spargentem flammas clipeum, galeamque Deorum

Haud ulli facilem, multoque labore Cyclopum

Sudatum thoraca capit, quassatque per auras

435

Titanum bello satiatam sanguinis hastam,

Atque inplet curru campos: exercitus una

Irarum, Eumenidesque simul, letique cruenti

Innumeræ facies, frenisque operata regendis

Quadrijugos atro stimulat Bellona flagello.

430. Mars non respondet, sed extemplo mandata exsequitur; vid. ad II, 543, et de curru Martis ad I, 434. —431. Odrysia tellus, Thracia, Martis sedes (vid. ad I, 433), cujus potentiores olim populi post Edonas fuere Bessi et Odrysæ. —fulminis atri, terribilis, ut atra formido, tigris, acies, ira, vipera, etc., ap. Lucret. VI, 253; Virg. Ge. IV, 407, et Æn. VII, 525; Val. Fl. II, 205; Hor. Od. III, iv, 17; cf. ad III, 211, et V, 165. —432 sq. De armis et insignibus Martis in numis, vid. Spanh. ad Callim. in Del. v. 64 et 136. —433. Haud facilem, non facile gestandum, propter pondus. Præclare ad vim et robur Martis declarandum. Facilis, ut habilis v.c. ensis VIII, 374: εὐμεταχείριστος, qui facile regi, tractari, fingi potest, ut coma VIII, 559, cera, lutum, etc. De utraque voce, vid. Heyne ad Tibull. I, i, 40; ix, 7, et ad Virg. Æn. I, 318; IX, 365; XI, 555; XII, 431. —Cyclopibus et Vulcano opera præclaræ artis, ἡφαιστότευκτα, ea in primis, quibus Dii utuntur, tribui, nota res est. —434. Sudatum, multo sudore h.e. labore confectum, elaboratum, Drak. citat III, 92, 531; Liv. V, 5; Stat. Th. V, 189 (ubi vid. Barth.), et Jac. Gothofr. ad l. 7, Cod. Theod. de lustr. collat. —quassat hastam, cf. ad I, 434. —435. Titanes, h.l. ut passim confusi videntur cum Gigantibus, in quorum pugna cum Diis præcipuæ Martis fuere partes; vid. Claud. Gigant. v. 75 sq. —satiatam sanguinis, sanguine; vid. ad V, 274. —436. implet campos curru, h.e. strepitu currus, ut mox v. 444. Nam βρισάρματος Ἄρης κεκληγὼς ἐπόρουσεν ut utar verbis Hesiodi Scut. H. 441, vel Homeri μέγα δ᾽ ἔβραχε φήγινος ἄξων Βριθοσύνῃ· δεινὸν γὰρ ἄγεν θεὸν, Iliad. Ε, 838. —Silius duo Maronis loca ante oculos habuit, Æn. VIII, 700 sq., et XII, 331 sqq. —437. Furor, Ira, ac Pavor, ap. Stat. Th. III, 424, et Bellona, Pavor atque Formido, ap. Claud. in Rufin. I, 344 sq. Martis sunt comites et aurigæ. Cf. ad v. 324. et Bellona Hom. Iliad. Ε, 333, al. et inf. V, 220 sq. —438. operata, vid. ad II, 674. —439. atro flagello, sanguineo, quale ei tribuit Virg. Æn. VIII, 703 (ubi vid. Cerda), et Lucan. VII, 568; cf. Broukh. ad Tibull. I, vi, 46; Heins. ad Ovid. Ibin, v. 159, et Burm. ad Val. Fl. VIII, 20. Hastam ei pro stimulo dat Statius, Thebaid. lib. VII, vers. 73.

440

Fertur ab inmenso tempestas horrida cælo,

Nigrantesque globos et turbida nubila torquens

Involvit terras: quatitur Saturnia sedes

Ingressu tremefacta Dei, ripasque relinquit,

Audito curru, fontique relabitur amnis.

440 sqq. Numinis adventum, seu ἐπιφάνειαν et descensum in terram tempestate motuque inprimis terræ indicari, olim omnium fere populorum opinio fuit, iisque tam familiaris, ut ne a vulgari quidem prosæ orationis usu abhorreret, quod vel ex Act. Apost. XVI, 25, intelligitur; cf. Virg. Æn. III, 90 sq.; VI, 255 sq.; Apollon. II, 681; Sophocl. Œd. Col. v. 95; Callim. H. in Apoll. 2 et 7, ubi vid. Spanh. Petron. c. 124, ubi vid. Intpp. Eodem spectant permulta sacrorum poetarum loca et imagines, quæ vulgo male ubivis a descensu Dei in montem Sinam et augusta illa latæ legis scena Exod. XIX, arcessuntur, unde et totam hanc ideam a gentilibus petitam esse, parum probabilis est conjectura; Drak. Ceterum Martis currum non minus fere exornavit poeta, quam Miltonus currum tonantem, a Deo post rem ab angelis male gestam filio suo concessum, qui eo vectus summum repente hostibus terrorem incutit eorumque agmen prosternit. Forte et Martem h.l. κεραυνοβόλον finxit, ut Virg. Æn. I, 42, Minervam. —442... 444. Summa δεινοτης et majestas in his vss. ut in toto loco a v. 430. Cf. magnifica loca Hom. Iliad. α, 530; θ, 199, 443; ξ, 285, inpr. ν, 18 sq. Hesiod. Scut. H. 437 sq. et Theog. 841 sq., inf. VII, 458 sq.; IX, 300; Virg. Æn. XII, 334; Miltonus: under his burning wheels The stedfast Empyrean shook throughout, All but the throne itself of God, etc. —443, 444. Præclare terror etiam amni (Ticino) tribuitur, isque strepitum currus audire fingitur; vid. ad I, 49; III, 463; et cf. Virg. Æn. XI, 405.

445

Ductorem Ausonium telis Garamantica pubes

Cinxerat, et Tyrio regi nova dona parabat,

Armorum spolium, et rorantia consulis ora.

Stabat Fortunæ non cedere certus, et acri

Mole retorquebat crudescens cædibus hastas.

450

Jamque suo, jamque hostili perfusa cruore

Membra madent: cecidere jubæ, gyroque per orbem

Artato, Garamas jaculis propioribus instat,

Et librat sæva trajectum cuspide ferrum.

445. Scipionem cinxerant Pœni. —447. rorantia sanguine, roris instar guttatim destillante, ut ap. Virg. Æn. VIII, 645, et XI, 8; et inf. VII, 181, 324; X, 263.

448. acri mole, vi, vel multitudine, vel etiam magnitudine, vid. Ind. et Gronov. Obss. I, 21. —449. crudescens, crudior, h. crudelior, sævior factus, exacerbatus, ut XI, 89, et contra molliri, vel mitescere. Cf. Virg. Æn. VII, 788; XI, 833, et vid. sup. ad I, 405 et 432.

451. cecidere jubæ, crista galeæ, vel galea ipsa capite delapsa, aut ab hoste dejecta est; Lenz, qui tamen id h.l. languere existimat, et ingeniose conj. cecinere tubæ, ut Numidæ signo dato Scipionem undique jaculis petierint. —gyroque per orbem Artato, vid. Heyne ad Tibull. IV, i, 94.

Hic puer ut patrio defixum corpore telum

455

Conspexit, maduere genæ, subitoque trementem

Conripuit pallor, gemitumque ad sidera rupit.

Bis conatus erat præcurrere fata parentis,

Conversa in semet dextra: bis transtulit iras

In Pœnos Mavors: fertur per tela, per hostes

460

Intrepidus puer, et Gradivum passibus æquat.

Continuo cessere globi, latusque repente

Adparet campo limes: metit agmina tectus

Cælesti clipeo, et sternit super arma jacentum

Corporaque auctorem teli, multasque paternos

465

Ante oculos animas, optata piacula, mactat.

454 seq. Similis locus Maronis de Lausi in Mezentium patrem pietate, Æn. X, 789 sq. Conf. etiam Æn. lib. X, 680, 686. Ipsa historia satis nota vel ex Liv. lib. XXI, 46; Flor. II, 6; Senec. de Ben. III, 33; et Polyb. X, 3, pag. 804, edition. Gronovii, ubi decimo septimo ætatis anno Scipio Africanus patrem servasse dicitur. Nam puer vers. 130 et 460; est juvenis; vid. ad III, 608. —456. gemitum rupit vid. ad I, 95.

457. Bis... bis, ut ap. Virg. Æn. VI, 32. Alias ter... ter ut VIII, 156; Æn. IV, 690; Τρὶς μὲν ἐπειρήθη, τρὶς δ᾽ ἔσχετο Apollon. III, 654.

461. Latus limes sumtus e Virg; Æn. IX, 323, et X, 513; ubi vid. Heyne. Conf. inf. IX, 379, 610, et ad V, 269. —462. metit ut v. 213. —463. Cælesti, Martis. —464. auctorem teli, qui patrem vulneraverat; piacula, in ultionem patris vulnerati. Ern.

Tunc, rapta propere duris ex ossibus hasta,

Innixum cervice ferens humeroque parentem,

Emicat: adtonitæ tanta ad spectacula turmæ

Tela tenent; ceditque loco Libys asper, et omnis

470

Late cedit Iber: pietasque insignis et ætas

Belligeris fecit miranda silentia campis.

466. Nemo facile erit, cujus animus dulcedine hujus loci non tangatur, eaque pietate percutiatur, qua h.l. et hostes percussos videmus. Poetæ autem animo et oculis obversabatur Lausus ap. Virg. Æn. X, 800, et Æneas Æn. II, 721 sq. quem similiter a Græcis, pietate ejus obstupefactis, incolumem esse dimissum memorant, a Drak. laudati, Auctor de Orig. Gent. Rom. c. 9, et poeta in Anthol. Gr. I, 87, Epigr. 2; Cf. IX, 432; Lycocophr. 1264 seq. et Sophocl. ap. Dionys. Hal. I, 48. —467. Emicat, ex acie profugit. Conf. ad II, 238. —471. Belligeris campis, passive, in quibus bellum geritur. —472. seq. Ingeniose usus est loco Virg. Æn. IX, 638 sq. ubi Apollo minus opportune, quam h.l. Mars, juvenem laudat et adhortatur.

Tum celso e curru Mavors, «Carthaginis arces

Exscindes, inquit, Tyriosque ad fœdera coges.

Nulla tamen longo tanta exorietur in ævo

475

Lux tibi, care puer: macte, o! macte indole sacra,

Vera Jovis proles; et adhuc majora supersunt:

Sed nequeunt meliora dari.» Tum nubila Mavors

Ætheraque, emenso terras jam sole, capessit,

Et fessas acies castris clausere tenebræ.

474. tanta lux, tam felix dies, qui tantæ tibi laudi esse possit, quam hic, quo patrem servasti. —longo in ævo; non constat, quonam ætatis anno mortuus sit Scipio Afric. v. Liv. XXXVIII, 56, et XXXIX, 52; anno LVI putabat Vellei. II, 4. —475. macte, vid. Heyne ad Virg. Æ. IX, 641, et Burm. ad Val. Fl. VI, 547. Repetitio vocis adfectui egregie convenit. —indole sacra, Vera Jovis proles; nam Scipio Afric. ex Jove, in anguem mutato, et Pomponia natus vulgo credebatur; quam divinæ originis famam, quum tantus vir esset, consequebatur, et ipse, Alexandri exemplo, augebat. Cf. XV, 187; VII, 148; et inpr. XIII, 615 sq. 642 sq. Liv. XXVI, 19; Gell. VII, 1; Plut. vit. Scip. et Plin. VII, 9; XXVI, 43.

476. majora, virtutis documenta; meliora dari nequeunt, insignius generosæ indolis pietatisque exemplum a te edi, vel ejus declarandæ optatior occasio et facultas tibi dari non potest.

480

Condebat noctem devexo Cynthia curru,

Fraternis adflata rotis, et ab æquore Eoo

Surgebant roseæ media inter cærula flammæ.

At consul tristis, campos Pœnisque secundam

Planitiem metuens, Trebiam collesque petebat.

485

Jamque dies rapti cursu navoque labore,

Et medio abruptus fluitabat in amne solutis

Pons vinclis, qui Dardanium transvexerat agmen,

Eridani rapidas aderat quum Pœnus ad undas.

480. Condebat noctem, finiebat, Cynthia h.e. Luna, curru devexo, cursu declivi, nocte jam exacta. —481. adflata rotis, equis, et roseæ flammæ vid. ad I, 578. —Fraternis conf. VIII, 175; Virg. Ge. I, 396.

483. campos... metuens, quia Pœnus equitatu melior erat, Drak. Conf. Liv. XXI, 47, pr. et 48; Polyb. III, 66, pr. et 67, extr.

485. A Scipione «castra ab Ticino mota, festinatumque ad Padum est, ut ratibus, quibus junxerat flumen, nondum resolutis, copias trajiceret... Hannibal transire non potuit pontem, ut extrema resoluta erant, tota rate in secundam aquam labente», Liv. et Polyb. ll. cc. —dies rapti, quibus raptim iter fecerant. Conf. ad I, 569. —488. Eridani rapidas undas Conf. Virg. Ge. I, 481 sq.

Dumque vada et molles aditus, per devia flexo

490

Circuitu petit, et stagni languentia quærit,

Interdum rapta vicinis saltibus alno

Flumineam texit, qua transvehat agmina, classem.

Ecce aderat, Trebiæque simul vicina tenebat

Trinacrio adcitus per cærula longa Peloro,

495

Gracchorum proles, consul: gens inclita magno

Atque animosa viro, multusque in imagine claris

Præfulgebat avus titulis bellique domique.

489. aditus molles, vada, transitus faciles, ut clemens clivus I, 274; Drak. qui laudat Ovid. Fast. III, 13; Claud. in Rufin. II, 102, et in Apono v. 12. Conf. Burm. ad. Val. Fl. VI, 239. —490. Circuitu vid. Liv. l.c. —491. Interdum, interim, interea, ut contra hæc pro interdum ponuntur; Drak. ad VI, 30, et VII, 395. —493 seq. Cf. Liv. XXI, 51, et Polyb. III, 68.

494. Peloro pro tota Sicilia, cujus res composuerat: nam proprie a Lilybæo promontorio Ariminum venerat, si Livio et Polyb. fides habenda. —495. Gracchus cognomen Semproniorum, inclitæ gentis, ex qua orti quatuor Consules, b. Punico II clari, Ti. Sempronii Longi, pater, A.U. 536 (de quo h.l. agitur), et filius, A.U. 559; P. Sempr. Tuditanus A.U., 549, et Ti. Sempr. Gracchus A.U. 538; cujus pronepotes fuere fratres nobilissimi, Caius et Tiberius Gracchi, qui propter leges nimium populares perierunt. —496. multus avus, multi majores. —497. titulis magistratuum, triumphorum, rerumque gestarum, quibus imagines ornabantur.

Nec Pœni, positis trans amnem in gramine castris,

Deerant: namque animos stimulabant prospera rerum,

500

Increpitansque super ductor: «Quis tertius Urbi

Jam superest consul? quænam altera restat in armis

Sicania? en omnes Latiæ, Daunique nepotum

Convenere manus: feriant nunc fœdera mecum

Ductores Italum, ac leges et pacta reposcant,

505

At tu, donata tela inter Martia luce,

Infelix animæ, sic, sic vivasque, tuoque

Des iterum hanc laudem nato: nec fine sub ævi

Obpetere in bello detur, quum fata vocabunt.

Pugnantem cecidisse meum est.» Hæc personat ardens:

510

Inde levi jaculo, Massylumque inpiger alis

Castra sub ipsa datis irritat, et elicit hostem.

499. prospera rerum, ut subita, vel fortuita belli et similia. Conf. Heins. ad Claud. b. Gild. v. 103. —500. Quis tertius Urbi, etc. bene comparant Liv. XXI, 53, et 57, etsi neutro loco Hannibal loquitur.

501. quænam altera Sicania, unde Consul cum exercitu revocari possit? —502. Dauni nepotum, Romanorum; vid. ad I, 291. —505. Acerba orationis conversio ad Scipionem. —506. Infelix animæ, qui vitam tuam filii, non tuæ virtuti debes. —sic, sic δεινῶς, ut IX, 25; et XVI, 125. —508. Obpetere ut ap. Virg. Æ. I, 96; ubi v. Heyne. —in bello, quod virum fortem decet. Conf. ad II, 705. —fata vocabunt te, h.e. tibi moriendum est, ut vocat lux ultima victos ap. Virg. Æn. II, 668. Cf. inf. X, 523. Sic bella, ira, præda vocant, monente Drak. ad X, 112; in quibus tamen loquendi modis verbo vocare invitandi potius notio inest, ut in his, venti et fluctus vocant vela, καιρὸς καλεῖ πλοῦν, Sophocl. Philoct. 472.

510. Conf. Liv. XXI, 54, et Polyb. III, 71, extr. Poeta omittit pugnam equestrem, in qua Sempronius superior fuerat, et hinc ferocior factus. Liv. XXI, 52, 53; Polyb. III, 69, 70. —Massylum; vid. ad I, 101. —511. Castra Romana. —datis, missis.

Nec Latius vallo miles debere salutem

Fas putat, aut clausas pulsari cuspide portas.

Erumpunt, cunctisque prior volat aggere aperto

515

Degener haud Gracchis consul: quatit aura comantes

Cassidis Auruncæ cristas, humeroque refulget

Sanguinei patrium saguli decus: agmina magno

Respectans clamore vocat, quaque obvia densos

Artat turba globos, rumpens iter æquore fertur.

512 sqq. Cf. omnino Liv. XXI, 53 et 55.

515. comantes cristæ, ut XVI, 167. —galea comans, κόρυς, seu κυνέη ἵππουρις, ἱπποκόμος, ἱπποχαίτης, ἱπποδάσεια. —517. sagulum Sanguineum, paludamentum purpureum, vestis imperatoria, insigne velamen v. 536; fulgens XVII, 529; rubens IX, 420; ubi tamen sagum, vestem militarem, intelligit Drak. et cum Gronov. ad Liv. XLI, 10; contra Lips. Mil. Rom. II, 12; et Abraham. ad Cic. Or. in Pis. p. 780; contendit, lictores, magistratuum ad bella proficiscentium comites, non in paludamentis, sed in sagis fuisse. Enim vero paludatos lictores Liv. XLV, 39, et milites Sidon. Ep. V, 7, dixit: Αὐτοῦ δ᾽ ἠγοῦνται τοῦ στρατηγοῦ ῥαβδοῦχοι φοινικοῦς χιτῶνας ἐνδεδυκότες, Appian. de reb. Pun. c. 66; Conf. Liv. I, 26 (ubi paludamenti Curiatiorum mentio fit); Plin. IX, 36; Varr. L. L. VI, 3 —519. rumpens iter vid. ad I, 54.

520

Ut torrens celsi præceps e vertice Pindi

Cum sonitu ruit in campos, magnoque fragore

Avulsum montis volvit latus; obvia passim

Armenta, inmanesque feræ, silvæque trahuntur;

Spumea saxosis clamat convallibus unda.

520. Comparatio passim obvia, Conf. XII, 184 sq. XVII, 122 seq. Hom. Iliad. ε, 87 seq. λ, 491 seq. Virg. Æn. X, 603; XII, 523 sq. et quoad ornatum Æ. II, 305 sq. Ovid. 496 sq. Fast. II, 219 sq. Alia exempla, a Dausq. et Drak. prolata, p.m. Virg. Æn. XII, 684; Hom. Iliad. ν, 137, al. cum h.l. minus congruunt. —torrens, χείμαῤῥος, χαράδρα. —524. unda clamat, βοᾷ, v. ad III, 471.

525

Non, mihi Mæoniæ redeat si gloria linguæ,

Centenasque pater det Phœbus fundere voces,

Tot cædes proferre queam, quot dextera magni

Consulis, aut contra Tyriæ furor edidit iræ.

Murranum ductor Libyæ, ductorque Phalantum

530

Ausonius, gnaros belli, veteresque laborum,

Alter in alterius fuderunt comminus ore.

525 sqq. Poetæ, rem memorabilem relaturi, plura sibi ora pluresque linguas optare solent. Conf. IX, 340 sq. Silio præivit Virg. Ge. II, 43, et Æn. VI, 625 sq. XII, 500 sq. ut huic Hom. Iliad. β, 488 sq. quibus locis Drak. addit Ovid. Trist. I, iv, 53 sq. Val. Fl. V, 218 sq. VI, 36 sq. Claud. de laud. Stil. 185, et Cons. Hon. VI, 436, et Cons. Olybr. et Prob. v. 55 sq. ubi vid. Barth. De ipsa pugna cf. Liv. XXI, 55, 56, et Polyb. III, 71, 74; vide etiam Guischard Mém. mil. tom. I, ch. 6. —Mæonius, seu Mæonides dicitur Homerus a Mæone patre, vel potius a patria Colophone, seu Smyrna, oppidis Mæoniæ h.e. Lydiæ, quæ olim Ioniam quoque, vel certe partem ejus complectebatur. —528. Tyriæ furor iræ, h.e. iratus Hannibal. Cf. ad v. 601, et I, 71.

530. laborum veteres, peritos, diu in iis versatos, qui longa experientia usuque labores belli et perficere et tolerare didicerant. Sic vetus operis ac laboris, v. scientiæ cærimoniarumque, vetus regnandi ap. Tac. Ann. I, 20, extr. (ubi vid. Lips. et Ern.); VI, 12, et 44. Cf. inf. VI, 616; XI, 26; XVII, 297, et ad VI, 254, in V.L. —531. fuderunt vid. ad II, 113. —in ore, conspectu, ἐν ὄψει.

Monte procelloso Murranum miserat Anxur,

Tritonis niveo te sacra, Phalante, profundo.

Ut primum insigni fulsit velamine consul,

535

Quanquam orbus partem visus, unoque Cupencus

Lumine subficiens bellis, citat inprobus hastam,

Et summæ figit tremebundam margine parmæ.

Cui consul, namque ira coquit: «Pone, inprobe, quidquid

Restat in ore fero, et truncata fronte relucet.»

532. Anxur Volscum nomen urbis Latii ad mare, quæ postea Græcis ac Romanis Tarracinæ, seu Tarracina et, ut nunc, Terracina dicebatur; (Plin. III, 5; Liv. IV, 59) quæque hodie quidem ad radices montis, sed olim in ipso ejus vertice sita erat, in quo etiamnum reliquiæ ædium et murorum reperiuntur. Hinc monte procelloso dixit poeta. Cf. VIII, 390; Hor. Sat. I, v, 26; Lucan. III, 81; Stat. Silv. I, iii, 86; Cluver. Ital. ant. pag. 1009; Heyne ad Virg. Æ. VII, 799. —533. Tritonis, palus Libyæ, sacra Palladi, (vid. ad III, 322.) vel ut κρήνης ἱερὸν ῥόον ap. Apollon. I, 1208; Theocr. VIII, 33, et alia passim obvia. Vid. ad III, 501.

534. insigni velamine cf. ad v. 517. —535. orbus partem visus, μονόφθαλμος. —536. citat, vibrat, movet, concitat, ut gladium IX, 592; arma ap. Stat. Th. VIII, 144.

538. ira coquit vid. ad II, 327. —inprobus, audax, ut ap. Virg. Æn. XI, 512.

539. Observa variationem ejusdem sententiæ. —quidquid Restat, etc. h.e. alterum oculum. —truncata, vel trunca frons IX, 400, in qua aliquid deest.

540

Sic ait, intorquens directo turbine robur,

Et dirum tota tramittit cuspide lumen.

Nec levior dextra generatus Hamilcare sævit:

Huic cadit infelix niveis Varenus in armis;

Mevanas Varenus, arat cui divitis uber

545

Campi Fulginia, et patulis Clitumnus in arvis

Candentes gelido perfundit flumine tauros.

Sed tristes Superi, atque ingrata maxima cura

Victima Tarpeio frustra nutrita Tonanti.

540. intorquens turbine ut ap. Virg. Æn. XI, 284. Cf. ad II, 135.

543. niveis, splendidis. —544. Mevania, hodie Bevagna, Umbriæ Cisapenninæ urbs, prope quam Tiniæ fl. qui nunc Topino dicitur, miscetur Clitumnus, (Timia) cujus aqua pota olim putabatur candidos boves facere, quorum in his locis magna copia erat, quique in victimarum inprimis usum alebantur. Conf. VIII, 450, 452; VV. DD. ad Virg. Ge. II, 146 sq. quem locum Silius ante oculos habuit, Claud. Cons. Hon. VI, 506 seq. Prop. II, xix, 25, 26, inpr. Plin. Ep. VIII, 8; Cluver. Ital. ant. II, 10, p. 701; Oberlin. V.C. ad Vib. Sequestr. p. 101 sq. 211 sq. Keyssleri Itin. p. 887, ed. pr. et de Mevania inf. VI, 645 sq. Cluv. l.c. p. 628. —544. divitis uber Campi ut tota Umbria, teste ejus alumno Prop. I, 22, extr. —545. patulis ut latis arvis campis VI, 645. —Fulginia, seu Fulginium, urbs vicina, ad Tiniam sita, hod. Foligno, seu Fuligno. Conf. VIII, 460, et Cluver. l.c. p. 628. —546. perfundit flumine ut VIII, 450, ex Virg. Ge. II, 147 —gelido, nam rigor aquæ certaverit nivibus; nec color cedit, teste Plin. l.c.

547. tristes, adversi, vel duri; vid. ad I, 147. —maxima Victima, taurus, ut ap. Virg. Ge. II, 146; ubi gregibus obponitur.

Instat Iber levis, et levior discurrere Maurus.

550

Hinc pila, hinc Libycæ certant subtexere cornus

Densa nube polum; quantumque interjacet æqui

Ad ripas campi, tantum vibrantia condunt

Tela, nec artatis locus est in morte cadendi.

550. pila propria Romanorum tela, quæ vel majora, vel minora, (utrumque autem legionarius ferebat) et vel rotunda, ut plane manum inplerent, vel quadrata, ambitu quatuor digitorum, erant. Majoris pili lignum æque ac ferrum, quod hamatum et crassitie digiti unius ac dimidii esse solebat, tricubitale erat, ita tamen, ut dimidia ferri pars hastæ infixa esset; vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 664; XII, 121; ad Tibull. IV, i, 90; Veget. II, 15; Plut. vit. Marii pag. 419, D; de forma Lips. Mil. Rom. III, 4, et, qui eam ex numo exhibuit, Guther. de vet. jure Pontif. III, 16, p. 329. Cf. inf. v. 631 sq. (ubi locus class. Dionys. lib. V, a Dausq. laudatur) V, 216; IX, 336. —cornus, vid. ad II, 124. Ipsam vocem, si arborem significet, et secundæ et quartæ declinationis esse, monet Drak. ad X, 132; coll. Stat. Th. VII, 647, et Ovid. Her. X, 107. —subtexere nube polum ut ap. Virg. Æn. III, 582; ubi vid. Heyne. Cf. ad I, 311. —552. vibrantia v. ad I, 539. —553. Comparant Lucan. II, 201 sq. et Stat. Th. VIII, 422.

Allius, Argyripa Daunique profectus ab arvis

555

Venator, rudibus jaculis et Iapyge campum

Persultabat equo, mediosque invectus in hostes

Appula non vana torquebat spicula dextra.

Huic horret thorax Samnitis pellibus ursæ,

Et galea annosi vallatur dentibus apri.

554. Argyripa, Ἀργύριππα, seu Ἄργος ἵππιον, alias Arpi, urbs Apuliæ, a Diomede condita. Cf. XIII, 30; XVII, 326, et Heyne in not. et Exc. I ad Virg. Æn. XI, 246. —Dauni vid. ad I, 291. —555. Iapyge conf. ad I, 51. —556. Persultabat ut ap. Virg. Ge. III, 117, et Æn. XI, 600. —557. non vana dextra, certo ictu.

558. Ad Allium bene transtulit habitum venatorium Ornyti ap. Virg. Æn. XI, 677 sq. ubi vid. Heyne. Cf. et Æn. V, 37; VII, 666 sq. Hom. Iliad. κ, 263 sq. et sup. ad II, 156. —horret exquisite pro, est. Conf. ad I, 423. —Samnitis ursæ, ut Sabellicus sus ap. Virg. Ge. III, 255. —559. vallatur ut ap. Sen. Herc. Œt. IV, 1935; Ovid. Her. IV, 159, et Fast. III, 449.

560

Verum ubi turbantem, solo ceu lustra pererret

In nemore, aut agitet Gargano terga ferarum,

Hinc Mago, hinc sævus pariter videre Maharbal,

Ut, subigente fame, diversis rupibus ursi

Invadunt trepidum gemina inter prælia taurum,

565

Nec partem prædæ patitur furor: haud secus acer

Hinc atque hinc jaculo devolvitur Allius acto.

It stridens per utrumque latus Maurusia taxus:

Obvia tum medio sonuerunt spicula corde,

Incertumque fuit, letum cui cederet hastæ.

570

Et jam, dispersis Romana per agmina signis,

Palantes agit, ad ripas, miserabile! Pœnus

Inpellens trepidos, fluvioque inmergere certat.

561. Garganus, Apuliæ mons, silvis abundans, nunc Monte di S. Angelo. Conf. Virg. Æn. XI, 247; Hor. Od. II, ix, 7. —terga, corpora, ut ap. Virg. Æn. VII, 20, «in vultus ac terga ferarum». —562. Mago in insidiis collocatus ap. Liv. XXI, 54, 55; Polyb. III, 71. —563 seq. Egregia comparatio, sed translata ex Hom. Iliad. π, 756 sq. nam in Marone eam legere non memini. —565. partem prædæ h.e. eam partiri, dividere. —566. devolvitur sc. ex equo.

567. taxus v. ad v. 255. —Maurusia, Afra. Cf. tamen ad III, 339. —stridens ut ap. Virg. Æ. IX, 419, 632 (ubi vid. Heyne); XI, 863. —568. Comparant Lucan. III, 585, 589, qui nimis in hac re lusit. —569. letum cui, etc. cuinam hastæ esset letum h.e. honos quasi et gloria mortis inlatæ. Schmid. τὸ cederet explicat traderet, permitteret.

Tum Trebia infausto nova prælia gurgite fessis

Inchoat, ac precibus Junonis suscitat undas.

575

Haurit subsidens fugientum corpora tellus,

Infidaque soli frustrata voragine sorbet;

Nec niti, lentoque datur convellere limo

Mersa pedum penitus vestigia: labe tenaci

Hærent devincti gressus, resolutaque ripa

580

Inplicat, aut cæca prosternit fraude paludis.

573 seq. Hic, non sine aliqua jucunditate, exornavit verba Liv. XXI, 54, et 56, qui memorat, aquam Trebiæ nocturno imbri pectoribus tenus auctam fuisse, et, qui flumen petierint, aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus obpressos, aut gurgitibus haustos periisse, quum orti solis calore, liquescente nive, increvisset amnis, ut nec stare propter aquæ altitudinem, nec nare ob arma possent: præterea imbrem nive mixtum et intolerandam vim frigoris homines multos et jumenta absumsisse. Cf. Polyb. III, 72, et Appian. b. Hannib. c. 6, 7. —574. In verbis precibus Junonis poetam agnosce.

575. tellus subsidens, vestigiis cedens, mollis, propter limum et liquefactam nivem: hinc et frustrabatur infida voragine soli. Sic ap. Curt. VIII, 14, pr. «imber violentius quam alias fusus campos lubricos fecerat, gravesque currus inluvie et voraginibus hærebant... aliorum turbati equi in voragines lacunasque præcipitavere curricula, etc.» Schmid. jungit verba, tellus soli frustrata, quæ frustra credita est solum. —577. convellere, evellere, extrahere. —lento limo id. qd. mox tenaci labe; lento Lefeb. explicat γλίσχρῳ, viscoso, unde lentor de humoribus viscosis apud medicos, et eodem forte sensu tabo lento acrique II, 463. —578. labe, limo, vel quod facile laberentur, vel potius, quod esset causa perniciei; Schmid. —579. resoluta imbri ripa, propr. nix in ripa. Sic mox putri cespite.

Jamque alius super atque alius per lubrica surgens,

Dum sibi quisque viam per inextricabile litus

Præripit, et putri luctatur cespite, lapsi

Obcumbunt, seseque sua pressere ruina.

585

Ille, celer nandi, jam jamque adprendere tuta

Dum parat, et celso connisus corpore prensat

Gramina summa manu, liquidisque emergit ab undis,

Contorta ripæ pendens adfigitur hasta.

Hic hostem, orbatus telo, complectitur ulnis,

590

Luctantemque vado permixta morte coercet.

581. super atque, ἐπὶ καὶ, et insuper. —583. Præripit, præoccupat.

585. Conf. Virg. Æn. VI, 358.

590. Luctantem, qui emergere conabatur. —permixta morte, promiscua; simul cum eo moriens.

Mille simul leti facies. Ligus occidit arvis;

Sed projecta viri lymphis fluvialibus ora

Sanguineum hauserunt longis singultibus amnem.

Enabat tandem medio vix gurgite pulcher

595

Irpinus, sociumque manus clamore vocabat;

Quum rapidis inlatus aquis, et vulnere multo

Inpulit asper equus, fessumque sub æquora mersit.

591. facies, spectacula, vel genera, ut ap. Virg. Ge. I, 506, et formæ Æn. VI, 626; conf. Ind. et Drak. ad h.l. Burm. ad Val. Fl. VI, 279. —593. longis singultibus ut ap. Virg. Ge. III, 506, et Æn. IX, 505. —Sanguineum amnem, aquam sanguine mixtam.

595. socium, sociorum, manus vocabat, non, quod Cell. putabat, clamore manus, gestu et indicio manu facto, Drak. —597. Inpulit, ut mox v. 650, et ap. Virg. Æn. XII, 380. —asper, exasperatus, incensus.

Adcumulat clades subito conspecta per undas

Vis elephantorum turrito concita dorso.

600

Namque vadis præceps rapitur, ceu proruta cautes

Avulsi montis, Trebiamque insueta timentem

Præ se pectore agit, spumantique incubat alveo.

Explorant adversa viros, perque aspera duro

Nititur ad laudem virtus interrita clivo.

598. Conf. Appian. b. Hannib. c. 7, et Liv. XXI, 55, 56, ubi tamen elephanti non in fluvio pereunt, et aversi inprimis sub caudis fodiuntur. —599. turrito dorso, cf. IX, 239 sq. —Vis elephantorum, h.e. multitudo eorum, vel, ut abstractum pro concr. positum sit, multi, sive robusti elephanti, ut vis canum ap. Virg. Æn. IV, 132 (ubi vid. Heyne), βίη Ἑλένοιο, et doctius βίη Ἡρακληείη, ἱερὸν μένος Ἀτρείδαο, Ἄρηος, μένος ὀξὺ θυμοῦ, πυρὸς δεινὸν, et ἀνέμων, ἱερὴ ἴς Τηλεμάχοιο, ἴς ἀνέμοις, σθένος Ὠρίωνος ap. Hom. Iliad. β, 658 (ubi vid. Kœppen et ad v. 851); γ, 105; ξ, 182; λ, 268; ν, 758; ς, 264, 485; Odyss. β, 409; ε, 478; ν, 276, al. Conf. App. et ad I, 71; VI, 338; VII, 523; Jani ad Hor. Od. I, iii, 36; III, v, 13; xxi, 11, et id. in Arte poet. lat. p. 475; Weitz. ad Val. Fl. I, 561. Vulgo putant, substantiva vim, βίην, μένος et alia ejusmodi redundare, vel periphrasi cuidam servire. Sed vid. Cl. Schelleri præcept. stili bene lat. T. I, p. 304.

600. Cf. Virg. Æn. XII, 684 sq. insueta, ut ap. Virg. Æn. VIII, 248 (vid. ad v. 378), vel pro insuetos, nunquam antea visos elephantos. —601. timentem, cf. ad I, 48.

603. Explorant adversa viros, ut secunda felices, adversa magnos probant dixit Plin. Paneg. c. 31, ubi vid. Intpp. et ad Plin. Ep. IX, xxvi, 4; Lucret. III, 55; Sen. de Prov. 4, et. al. Cf. sup. ad III, 574. —per aspera duro, etc. Cf. II, 578; VI, 120, et ipsa Virtutis verba XV, 101 sqq., quæ ex pulcherrimo loco Hes. Ἔργ. 289 sq., petita sunt. Add. Sen. de const. Sapientis c. 1; Xenoph. Memorab. Socr. II, §. 20 sq.; Stat. Achill. II, 376, ubi vid. Barth. —604. Nititur, enititur, ut ap. Virg. Ge. II, 428, et Æn. II, 443.

605

Namque inhonoratam Fibrenus perdere mortem

Et famæ nudam inpatiens, «Spectabimur, inquit,

Nec, Fortuna, meum condes sub gurgite letum.

Experiar, sitne in terris, domitare quod ensis

Non queat Ausonius, Tyrrhenave permeet hasta.»

610

Tum jacit adsurgens, dextroque in lumine sistit

Spicula sæva feræ, telumque in vulnere linquit.

Stridore horrisono penetrantem cuspidis ictum

Bellua prosequitur, laceramque cruore profuso

Adtollit frontem, ac lapso dat terga magistro.

605. perdere mortem, vid. ad v. 137. —inhonoratam mortem, vid. ad III, 123. —606. Spectabimur, spectata erit virtus nostra, vid. ad I, 77, et III, 574. —607. meum condes sub gurgite letum, non perficies, ut obscuram et inhonoratam mortem in undis inveniam, vid. ad III, 123, et inf. ad v. 671 sq.

610. adsurgens in hastam, ut in ensem et ictum, ap. Virg. Æn. V, 443; X, 797; XI, 284, ubi vid. Heyne. Sic ἐρείδειν, ἐπερείδειν τὸ ἔγχος ap Hom. Iliad. γ, 358; ε, 856, al. cf. v. 208; I, 400. Similiter quoque insurgere et incumbere remis dixit Virg. Æn. III, 207, 560; V, 15, 189: ἐπεῤῥώοντ’ ἐλάτῃσι Apollon. II, 663; ἐμβαλεῖν κώπαισι Pind. Pyth. IV, 356.

612. Junge prosequitur ictum stridore, percussa horrendum clamorem edidit: quem elephanti clamorem Florus quoque I, xviii, 12, stridorem dixit.

615

Tum vero invadunt jaculis crebraque sagitta,

Ausi jam sperare necem, inmensosque per armos

Et laterum extentus venit atra cuspide vulnus.

Stat multa in tergo et nigranti lancea dorso,

Ac silvam ingentem concusso corpore vibrat,

620

Donec, consumtis longo certamine telis,

Concidit, et clausit magna vada pressa ruina.

617. laterum extentus, ut laterum passus (qs. pansus, expansiones), et tractus ap. Stat. Silv. I, i, 29, et Theb. IV, 173. —poeta in mente habuit loca Virg. Æn. X, 892; XI, 638 sq., et laterum extentus sunt latera vasta, extenta, ut obtentus frondis apud Virg. Æn. XI, 66, pro frondibus obtentis. Ern.

618. nigranti dorso, vid. ad III, 463, in V.L. —619. Drak. comparat Stat. Th. V, 533. Sed huic et nostro poetæ præivit Virg. Æn. X, 887.

621. vada, Trebiam fl. vel ejus aquas (vid. ad I, 52) et quidem h.l. earum cursum mole sua clausit, præclusit, obstruxit, ut VI, 708; XI, 138, et ap. Virg. Æn. XI, 298. —pressa, ut corporibus premitur Peuce dixit Claud. Cons. Hon. IV, 630.

Ecce per adversum, quanquam tardata morantur

Vulnere membra virum, subit inplacabilis amnem

Scipio, et innumeris infestat cædibus hostem.

625

Corporibus, clipeisque simul, galeisque cadentum

Contegitur Trebia, et vix cernere linquitur undas.

Mazæus jaculo, Gestar prosternitur ense;

Tum Pelopeus avis Cyrenes incola Telgon.

Huic torquet rapido conreptum e gurgite pilum,

630

Et, quantum longo ferri tenuata rigore

Procedit cuspis, per hiantia transigit ora.

Pulsati ligno sonuere in vulnere dentes.

Nec leto quæsita quies: turgentia membra

Eridano Trebia, Eridanus dedit æquoris undis.

635

Tu quoque, Thapse, cadis, tumulo post fata negato.

Quid domus Hesperidum, aut luci juvere Dearum,

Fulvos aurifera servantes arbore ramos?

622. Scipionem huic prælio interfuisse negat Liv. XXI, 52, 53 et 57; sed adfirmat Nepos Hannib. c. 4. quod jam alii monuere. —623. Vulnere, ad Ticinum accepto.

628. Pelopeus avis, h.e. propter majores, Cyrenarum conditores, vid. ad III, 252.

629 seq. Cf. ad v. 550. —630. ferri rigore, pro ferro rigido, et hoc simpl. pro ferro, ut ap. Virg. Ge. I, 143. —631. Procedit, prominet.

633. Cf. V.L. —turgentia, aqua absorpta. —634. æquoris Hadriatici.

636, 637. Cf. III, 283 sq. et de tota orationis forma Virg. Æn. X, 319 sq., ubi vid. Heyne.

Intumuit Trebia, et stagnis se sustulit imis;

Jamque ferox totum propellit gurgite fontem,

640

Atque omnes torquet vires: furit unda sonoris

Vorticibus, sequiturque novus cum murmure torrens.

638. Manifeste h.l., quod jam alii viderunt, imitatur Hom. Il. φ, 136... 384, inpr. v. 234 seq., ubi Xanthus in Achillem insurgit. Silii figmentum inde ortum notat Drak. quod fluvius imbri increverit, de quo vid. ad v. 573. Similem locum Stat. Th. IX, 404 sq., comparari jubet Lefeb. —stagna, maris, seu fluvii profunda, vid. Heyne ad Virg. Æn. I, 126. —640. omnes torquet vires, ut VII, 529, h.e. movet, vel effundit, ut torquere bella, hastam, murmura, sibila, quæ vid. in Ind. nisi malis cum Schmidio interpretari: intendit, quoniam contorta sunt validiora. —641. novus torrens, quatenus ad fluctus inusitatos excreverat et ante non visos. Ern.

Sensit, et adcensa ductor violentius ira,

«Magnas, o Trebia, et meritas mihi, perfide, pœnas

Exsolves, inquit: lacerum per Gallica rivis

645

Dispergam rura, atque amnis tibi nomina demam,

Quoque aperis te fonte, premam; nec tangere ripas,

Inlabique Pado dabitur: quænam ista repente

Sidonium, infelix, rabies te reddidit amnem?»

642 seqq. Non tam animosus fingitur Achilles ab Hom. l.c. —644 sq. Similiter, quod Drakenb. monet, Sicorim fl. punit Cæsar ap. Lucan. IV, 141 sq., et Gyndem Cyrus ap. Sen. de ira III, 21. —lacerum, etc., in rivos diducam. —646. premam, obturabo, fontes tuos obstruam; quod tamen ab his quæ Scipio vss. 644, 645, minatur, abhorrere putat Lenz. Equidem non video, cur utrumque locum habere non possit; alioquin quove pro quoque substituerem. —nec tangere ripas, retinere ripas suas. Lenz ad ripas Padi refert. —648. Sidonium, Sidoniis h.e. Pœnis faventem, ut undis socialibus v. 701. Cf. ad I, 118. Schmidius expressa putat Gr. μηδίζειν, φιλιππίζειν. —infelix, vid. ad II, 667.

Talia jactantem consurgens agger aquarum

650

Inpulit, atque humeros curvato gurgite pressit.

Arduus adversa mole incurrentibus undis

Stat ductor, clipeoque ruentem sustinet amnem.

Nec non a tergo fluctus stridente procella

Spumeus inrorat summas adspergine cristas.

655

Ire vadis, stabilemque vetat defigere gressum

Subducta tellure Deus; percussaque longe

Raucum saxa sonant; undæque ad bella parentis

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings