← Table of contents
Punicorum Libri Septemdecim

PUNICORUM (continued 2)

Reading edition · Edition 2

670

«Ne vero fabricate moras; sed currere sortem

Hanc sinite ad veterum delenda opprobria cladum

Quam mihi servavere Dei. Sat gloria cauto

Non vinci pulchra est Fabio, peperitque sedendo

Omnia Cunctator nobis: nec Mago, nec Hannon,

675

Nec Gisgone satus, nec Hamilcare terga dedissent,

Si segnes clauso traheremus prælia vallo.

670 sq. «Hic modo nihil moræ sit: ....et id est viri et ducis, non deesse fortunæ præbenti se, et oblata casu flectere ad consilium;» Liv. XXVIII, 44. —currere sortem Hanc sinite, patiamini, ut hac opportunitate Pœnos: ulciscendi oblata et mihi destinata sine mora utar; Ern. Conf. ad IV, 731; VII, 307, et XII, 45. Huic nobili Scipionis fiduciæ non absimilis est Achillis ardor apud nostratem Racine, Iphigénie, act. I, sc. 2:

Ah! ne nous formons point ces indignes obstacles, etc. Et laissant faire au sort, etc.

Ibi quoque verba, quam mihi servavere Dei, his repræsentantur:

. . . . . . . . . . . . On sait qu’á votre tête Les dieux ont d’Ilion attaché la conquête. Ed.

673. sedendo, v. ad III, 142, et X, 597. Nota sunt verba Ennii: Cunctator nobis restituit rem. —675. Hasdrubales intell. filios Gisgonis, et Hamilcaris. Omnes autem duces illi Pœnorum a Scipione in Hispania victi. De Magone et Hannone, v. sup. v. 26 sqq. de Hasdrubalibus, XV, 399 sq. et sup. v. 78 sq.

Sidoniusne puer, vix pubescente juventa,

Laurentes potuit populos et Troia adire

Mœnia, flaventemque sacro cum gurgite Thybrim?

680

Et potuit Latium longo depascere bello?

Nos Libyæ terris tramittere signa pigebit?

677... 682. Argumentum a pari: si puer Sidonius, h.e. Hannibal, et quidem puer aut juvenis, potuit Italiæ bellum inferre, cur ætas mihi Scipioni in Africam transituro obstabit? Cell. —678 seq. Italia et Roma variis verborum ambagibus designantur. —Laurentes potuit; v. I, 110. —Troïa Mœnia, Romam, quam olim adiit Hannibal. Cf. XII, 518 seq., 558 sq. —679. flaventem; cf. ad I, 607. —sacro gurgite; vid. ad XIII, 215. —gurgite, h.e. aqua Tiberis; nisi malis ad Almonem cum Cell. referre, de quo v. ad VIII, 363.

Et Tyrias agitare domos? Secura pericli

Litora lata patent, et opima pace quieta

Stat tellus; timeat tandem Carthago, timeri

685

Adsueta, et nobis, quamvis Œnotria nondum

Hannibale arva vacent, superesse intelligat arma.

682. agitare, vexare sc. bello. Cf. ad I, 146, et III, 700. —685 seq. Œnotria arva; v. ad I, 2, et VIII, 46. Cum hoc loco compara verba Mithridatis bellum Romæ inferre cogitantis apud Racine, Mithridate, Act. III, sc. I:

Marchons, et dans son sein rejetons cette guerre Que sa fureur envoie aux deux bouts de la terre. Attaquons dans leurs murs ces conquérants si fiers, Qu’ils tremblant à leur tour pour leurs propres foyers.

Confer totam Pontici regis orationem, eadem, quæ nunc Scipio, meditantis. Ed. —686 sq. Refutantur verba Fabii, v. 612 seq., 621 seq., 636 seq. — nobis superesse arma, h.e. milites, in Africam trajiciendos, præter eos, qui Hannibali in Italia se objiciant.

«Illum ego, quem vosmet cauti consultaque vestra

In Latio fecere senem, cui tertia large

Fundenti nostrum ducuntur lustra cruorem,

690

Illum ego ad incensas trepidantem et sera paventem

Avertam patriæ sedes: an Roma videbit

Turpia Agenoreæ muris vestigia dextræ?

688 seq. fecere senem, invidiosius et gravius quam, vos per cunctationem vestram per tot annos detinuistis; Ern. Sarcasmus præcipue ad Fabium cunctatorem spectat. —tertia lustra, confer ad vers. 151, et ad Livium, lib. XXVIII, cap. 41. —690. sera, sero. Consternatum sero adventu, quum viderit Carthaginem a me præoccupatam et obpressam; Ern. Cf. Var. Lect. —691. Avertam ex Italia ad patriam, ut ap. Frontin. Strat. I, 5 ex., 16 et 27: avocare; Drak. Cf. sup. ad v. 637 seq. —692. Cf. supra lib. XII, c. 565. —Agenoreæ, Pœnorum (vid. ad I, 15), h.e. Hannibalis, qui Romam obsedit, Conf. XII, 538 seq., 558 seq.

Carthago inmunis nostros secura labores

Audiet interea, et portis bellabit apertis?

695

Tum vero pulset nostras iterum inprobus hostis

Ariete Sidonio turres, si templa suorum

Non ante audierit Rutulis crepitantia flammis.»

693. inmunis et secura; cf. Virg. Æn. XII, 559. —694. portis bellabit apertis, bella geret externa, nec unquam suas portas videbit clausas et obpugnatas; Lenz. —Portæ enim aperiuntur, quum hostis procul abest; clauduntur vero periculo imminente: similiter Regulus indignans exclamat: «vidi . . . . . . . . . portas non clausas, et arva Marte coli populata nostro;» apud Horat. Od. III, v, 23. Ed.

695 sq. pulset, conf. supra XII, 585. —Scipio refutans, quæ Fabius, v. 639 seq. objecerat; immo vero, inquit, tum demum Hannibal consilium capiet Romam invadendi, quum tutam ab hostibus Carthaginem sciet; Ern. —iterum pulset, obpugnet per me licet Romam, si non ante audierit templa, etc. h. est, ante quam Romam iterum obpugnet, incendio Carthaginem delebo; quo audito ab illo consilio abstinebit.

Talibus adcensi Patres, fatoque vocante,

Consulis adnuerunt dictis, faustumque precati

700

Ut foret Ausoniæ, tramittere bella dederunt.

698. Minus æquis potius animis auditum esse Scipionem, memorat Liv. XXVIII, 45, quo loca et alia leguntur, quæ poeta silentio præteriit. —700. «Postero die decreta a senatu Scipioni Sicilia, permissumque, ut in Africam, si id e republica esse censeret, trajiceret;» Liv. l.l. dederunt, concesserunt, ut V, 40, 410 et al. Sic et δίδομι passim. Vid. Abresch. Dilucidd. Thucyd. pag. 837, et Schleusneri Lexic. N. T.

Liber XVI: Variæ Lectiones

9. rabidus, non rapidus, Col. h.e. ob amissum regnum gregis in furorem actus; Drak. —11. hausurus, non hausturus, Colon. Oxon. et priscæ edd. nisi quod in quibusdam ausurus; cf. ad VII, 584. Deinde Marti, non Martis, scripti. —13. ac stare ex ingeniosa conj. Gron. Obss. II, 22, recepere Cell. Drak. Lefeb. Ern. suadente N. Heins. Vulgo agitare, quod otiose desidere interpretatur Barth. Adv. X, 7, ubi perperam provocat ad verba Porcii, a Donato in vita Terentii laudata; abitare emend. Dausq. male. Forte lenior medicina h.l. est: vigor... Invidia revocari, scilicet cœpit: animos (animum curis ac consiliis variis vel dolis) agitare negata Cogebatur ope, etc. —19. dissona linguis Agmina auribus fuerit gratius; cf. III, 221. —22. ductori edidit Lefeb. sine auctoritate librorum et ne admonito quidem lectore.

27. Post hunc versum Lefeb. ex Petrarchæ Africa XXXIV, alios inseruit, quos Silii esse putat, et huic loco aptissimos, quum Mago non redierit in Africam, sed antea mortuus sit. At tramisit tamen in Libyam, etsi non adpulit et cursum perfecit, vid. not. et de illo fragmento infra Comment de Silii vita et carmine Sect. V, fere ad finem.

28. uno Col. tanto Put. parvo R. 1, Parm. Med. primo Oxon. cum reliquis edd. —29. Hannon, non Anno, scripti; cf. ad II, 277. —30. crepitantibus Oxon. crepidantibus Col. Vulgo trepidantibus. —31. captabat Ox. et Put. carpebat R. 1. Parm. Med. —33. omnia scripti. Vulgo agmina, prob. Dausq. sed illud longe elegantissimum judice N. Heins. qui etiam Magnum legi posse putabat, ut esset græcismus similis illi Maroniano Omnia Mercurio similis. —36. et, non ut, Col. —38. nam, non jam, scripti. —42. Vulgo male Inperfecta super contexere, etc. Præierea supercontexere una voce scripsit Drak. super contexeret Parm. super contexunt R. 1, ad marg. super texerunt malebat N. Heins. quia concessit subjungatur.

45. operæ primus edidit Nicander in Junt. Sed pretium operis numerosius esse, jam monuit N. Heins. —46. ingenti membrorum mole corrig. N. Heins. cui ingenium membrorum insolentius videbatur. —47. nudus teli conj. idem. Sed vulgatum quoque bene se habet; conf. IV, 313; V, 449, et inf. v. 172. —54. refluxum Col. reflexus reposuit Lefeb. refugum Mavorte conj. N. Heins. —55. aversa in terga subiret malebat idem. —61. rejecta opinabatur idem, dejecta scripsit Lef.

67. directo telo (coll. Virg. Æn. VI, 57, parum apte) vel adducto t. emend. N. Heins. et v. 68, consors, h.e. una ac par fuga omnium. —71. cædentum Col. cadentum Oxon. Vulgo cedentum. —74. vitæ primus Nicander substituit pro lucem, quæ vox eleganter potius et δεινῶς repetitur; conf. ad XI, 357.

81. Ac Col. —84. Protraxtis... profugos Col. Protractis Oxon. Put. R. 2, et profugos etiam Put. profugo Med. Vulgo Protractus... profugus. Deinde vobis Put. —88. haud me Ox. Put. R. 1, Parm. Med. Mars. Vulgo aut me, quod retinuit Drak. cui illud præferre videbatur imitationem Virgil. Æneid. X, 630, quæ nulla est. Dubitationem locum non habere, si mens præscia sit, et Scipionem nunc ita loqui, ut se certum de victoria esse milites intelligant, jam monuere Lefeb. et Ern. —93. tonitrus conj. N. Heins.

103. haud strages ed. Lefeb. adjecta nota: «Sic omnes.» Quod si verum est, mireris, nullam lectionis varietatem notatam esse a N. Heins. vel Drak. in vulgatis certe edd. aut legitur, nec multum interest. —110. viro Colon. Oxon. Tell. vitæ Putean. Vulgo foret. Deinde perlapsa tegmen emend. Dausq. et tegmina Livineius. Vulgatum probabat N. Heins. coll. Liv. XXVIII, 11; Foribus ipsis duo perlapsi angues; conf. ibi Gronov. —111. vulnere, non pondere, scripti. En pro Et substituit Lefeb. ut passim. libasset pro violasset conj. N. Heins. Sed vulgatum firmavit Drakenborch. coll. Virg. Æn. XI, 277, 591, 848; XII, 797; Ovid. Met. XIII, 279. —113. avectus recte, puto, emend. N. Heins. et edidit Lefeb.

117. Masinissa Putean. et plerique libri editi, ut et optimi ap. Livium. Massinissa in tabella ænea ap. Ursin. ad Cic. de Sen. c. 10, ut Porsenna, et metri causa Porsena, judice Drak. Dausqueius et alii Masanissa, vel Massanissa, vel Massanassa scribendum censent, forte rectius. Græcis certe plerumque Μασσανίσσης, vel Μασσανάσσης, vel Μασανάσσης dicitur; cf. Cl. Schweigh. ad Polyb. III, 5; XI, 21, et ad Appian. Hispan. c. 24, et Pun. c. 10; Gron. et Drak. ad Liv. XXIV, 49; XXV, 34. —118. cruda fuga conj. N. Heins. qui illam vocem in deliciis habebat; conf. Burm. ad Val. Fl. VI, 545; VII, 243, et sup. ad VI, 78; VII, 3; XIII, 532. —122. tempora, non pectora, scripti, ut mox v. 128, et apud Virg. Æn. II, 684. —125. Sic sic primus edidit Marsus in Ven. poster. Antiquiorem lect. revocavi cum Lefeb. et Ern. portenta o vestra maluerit N. Heins. —127. tam læta e scriptis recepi, quod et rectius videbatur N. Heins. In omnibus edd. tu læta. —131. Latiis fastis Gryph. Nut. Raphel. Cellar. Modius, refragg. N. Heins. Drak. Lefeb. et Ern. sed prob. Burm. ad Val. Fl. II, 245, ubi monet, sensum h.l. esse, tua nomina, ut amici et socii regis, fastis Romanis adscribentur, quibus fœdus tecum initum consignabitur, et per quos nomen tuum in secula ibit. Non male! nec tamen spernenda lectio antiqua. —134. Hunc versum in recentt. edd. et primum quidem in Junt. excipit alius, a Nicandro procusus, Ire videbatur, Martisque liquescere famam, vel fama, ex emend. N. Heins. qui et senescere conj. quod adridere potest coll. Liv. XXIX, 3, extr. Hannibalem ipsum jam et fama senescere et viribus. Ernesti contra liquescere fama exquisite putat dici posse, cujus existimatio et gloria veluti diluta sit, et elanguerit ex pristino quasi robore. Idem monet, se non defendere versum, sed servasse, ut concinnior esset omnis locus, qui sine illo veluti claudicaret. Ego potius eum delevi cum Modio, Cell. et Lefeb. quoniam auctoritate optimorum librorum destituitur, eoque ejecto hic locus, in quo omnia pendent a verbis animum movebant, non modo integer est, sed etiam doctior, neque alienus a stylo Silii.

137. in Ausonios Oxon. Put. R. 1. Parm. Med. Mars. Gryph. —149. Tu Col. Vulgo Et. —150. Hunc Marsi Ven. pr. operarum errore. Inde Hanc castigatum in Ven. poster. quam aliæ edd. sequutæ sunt. Hinc ad marg. notavit Cortius, non inprob. Ern. Sed languet, quoniam τὸ quando præcessit. —151. tam gemino Put. tergemino, h.e. terno, ut XV, 190, emend. Dausq. et eamdem ob causam inf. v. 215, ter quinos, non inprob. N. Heins. et Lefeb. cujus hæc nota est: «Placet conj. hæc, si lustrum pro quatuor annis adcipias, ut diserte adfirmat Plinius: et verius fuerit, si demas unum annum, quam si tres habeas addendos.» Lustrum vero numquam tempus quatuor annorum dicitur, nisi ubi periodus designatur, vel de ea re, quæ quarto quovis anno fit aut repetitur, sermo est, ut ap. Plin. II, 47, ed. Hard. et Ovid. Fast. III, 165. Tempus etiam non exacte convenit, sive tergemino sive gemino scribas, et sive quinque, sive quatuor annorum spatium contineat lustrum: conf. not. Neque tamen dissimulo, conjecturis illis favere duo hujus libri loca inf. v. 628, et 688.

159. stratæ Marsi. Ven. poster. errore operarum, quem plerique editorum recentt. fideliter expresserunt. —160. portari, non portare, scripti. Τὸ in exulat ab omnibus edd. ante Wolfii Basil. unde Lybiæ portari, vel properari conj. N. Heins. Locutionem portari Libyam pro in Libyam multis exemplis firmant Sanctius Minerv. IV, p.m. 502, et Voss. art. gram. VII, 42. Sed inter solœcismos eam refert Quintil. Inst. Orat. I, 5, Draken. —163. dono quædam edd. conf. Gron. Obss. IV, 14. —165. animique Col. avumque Ox. et Put. Vulgo animumque. —166. tum qua scripti cum qua R. 1, Parm. Med. aliæque priscæ edd. In recentt. et cum qua. —168. formato Ox. et Put. Deinde sociati Regis recte, opinor, emend. N. Heins.

171. quoi olim scriptum putabat N. Heins. pro cui, vel quo litore jungendum. —175. Nec forte Put. torto ebore, (quod torno dolatum rasumque erat) vel nec tereti aut ebore conj. N. Heins. —176. aenis, ap. Col. sed nos ahenis hic, et ad V, 606, et VII, 642. Ed. —179. fera pro Africa perperam substituit indoctus Nicander.

190. prior, non prius, scripti.

191. Dardanide Put. et ed. Gryph. Sed vid. ad III, 650. —194. Erythia Col. Erychia Oxon. Vulgo Erythrea, vel Erythræa. —201. Non nolint emend. Gronov. Obss. IV, 6, p. 92, quod impense placebat N. Heins. qui etiam conj. qui cedere nostro Non norint jaculo, et recte monuit, verisimilius esse, commendari a Syphace ea munera, quam contemni. Hinc qui cedere nostris Non norint jaculis reposuit Lefeb. quem sequutus est Ern. Withof. emendat: qui (Romani ductores) cedere nostra Cognorant jacula. —201. veteres est emend. N. Heins. pro vulg. veteris, quod tamen ἀρχαϊκῶς scriptum videri potest. —204. Atque ego ex R. 2, ed. Lefeb. Deinde vestra Put. h.e. munera vobis destinata. Non male! Withof. non male conjicit vetera, ut ab antiquitate hæc munera landentur; vel potius, Ast ego quum contra, hoc est, vicissim (ita nostris quæ copia regnis), etc. verum hoc altero modo claudicat versus. Ed. vestro, scilicet patri, ex ed. Parm. et Ben. recepere Drak. Lefeb. et Ern. suadente N. Heins. qui aliquando conj. Ast ego quum (præsto in nostris q. c. r.) Nunc auri obferrem, et certe obferrem malebat. Mihi potius τὸ ferrem exquisitius, et ellipsis in voc. vestro admodum dura videtur. Elegantiam certe ejus mihi non persuasit locus Terentii, a N. Heinsio laudatus, Andr. IV, iv, 25, ubi sermo Mysis a Davo interrumpitur, et τὸ vestri ad Pamphili pertinet. —208. have Col. pro habe; conf. Burm. ad Val. Fl. I, 671, et Draken. ad h.l. ave, h.e. sit prosperum tibi, vel cupide, libenter intra, conj. Barth. Adv. X, 7. Sed nihil mutandum, nisi forte pro imperat. malis habes h.e. potes, ut habeo dicere, polliceri, adfirmare, ap. Cic. Rosc. Am. 35, ad Div. I, 5, Liv. XLIV, 22; conf. Burm. l.c. Gronov. Obss. in Eccles. Script. c. 22, p. 244, et ad Senec. Controv. I, 1, p.m. 385. Sic et ἔχω διδάξαι, ἀποδοῦναι, etc. vid. Schleussneri Lexic. in N. T. p. 874, 875. —209. adfert Col. et Ox. abest Put. Vulgo habuit.

215. ter quinos corrig. Dausq. vid. ad v. 151. —223. vanique Col. Vulgo namque illum; unde jamque illum emend. Dausq. et Cort. —225. modus his Parm. forte pro is.

229. limine Col. R. 1, Med. Marsi Ven. prior. lumine Marsi Ven. poster. et inde aliæ edd. —235. nutrire Col. Vulg. nutrisse. —244. resident R. 1, Parm. Med. resedit ad marg. R. 1; cf. ad V, 3.

246. Pyrenes montibus R. 1, et Med. cf. XV, 504, et inf. v. 278. —252. prætentaque conj. N. Heins. non male, ut plane h.l. respondeat Virg. Æn. VI, 60; conf. Burm. ad Val. Fl. V, 167. —255. juncta et honores scripti. Vulgo invicta et honore.

265. Vulgo Exsiliit. Sed vid. ad VII, 46. —267. Congeminans, non Congeminat, scripti. —272. Hic ex emend. N. Heins. reposuere Drak. Lefeb. Ern. ut jungantur Hic, qui tunc orabat, etc. Sed hæc ratio durissima est, quum tot verba interposita sint, et multo simplicior faciliorque expeditu vulgata lectio, Hinc, h.e. abhinc, postea, tempus erit, quum regem ducet, etc. —275. puppesque, non puppemque, scripti; cf. v. 180.

277. Concurrere Col. Put. R. 2. Vulgo Concurrunt. —280. norant recte, puto, conj. Drak. —284. tum versus, non conversus, scripti. —286. Latios scripti, nisi quod Latio in Oxon. Vulgo Latium.

290. excideret Col. quod recepit Lefeb. occiderit et lustrarit emend. N. Heins. —293. Fert animus maluerit idem, non inprob. Drakenb. qui tamen utramque dictionem exemplis firmavit. —297, 298. quîs vincere planta Pernici, et studium corrig. N. Heins. Sed a vulgata lectione hæc nimis abhorret, nec video cur illa tantopere frigeat. —300. e recte ediderunt Raphel. Cell. Drakenb. probb. Dausq. et N. Heins. conf. inf. v. 449. Vulgo et.

304. similatasque scripsi pro simulatasque; conf. ad lib. II, vers. 553. —305. abortis Putean. —308. Drakenborch. post lacte, non post sacro, distinxit, auctore N. Heins. Nil interest. —309. odoriferis adspergit roribus, hoc est vino, vel unguentis, conj. N. Heins. Sed floribus et coronis sepulcra mortuorum, et quum humarentur, et quotannis, adspersa esse, recte jam monuerunt Drakenb. et quos laudavit, Cerda ad Virgil. Æn. V, 79; VI, 885; Noris. ad Cenotaph. Pis. III, 6; Broukh. ad Prop. I, xvii, 22, et ad Tibull. II, iv, 48; vii, 14. —311. cantet, veneratur Put. caneret v. Colon: Vulgo cantat, veneratur. Hinc canit et v. emend. Barth. Adv. X, 7, (cui τὸ cantat muliebre et convivio dignius videbatur) et canere et venerari N. Heins. Hoc in contextum recepit Lefeb., illud vero Drak. et Ern. quos sequuti sumus: nam infinit. histor. alienus ab h.l. ubi cum vocat jungitur, nec quisquam facile dixerit vocat et canere pro canit. —314. æquato fremitu conj. N. Heins. et v. 318, moto cornu.

321. cursus Colon. —322. Verba certamine certantum mireris neminem obfendisse, præcipue quum vox certantibus modo præcesserit. Pro certantum forte legendum hortantum (ὁμόκλησάν τ’ ἐπέεσσιν et κέκλοντο δὲ οἷσιν ἕκαστος Ἵπποις, Iliad. ψ, 363, 371) vel cædentum, scilicet flagris, seu scuticis equos. —324. præcipites ex emend. N. Heins. recte substituit Drak. pro vulg. præceptis.

333. curru Colon. unde raptoque curru non male corrig. N. Heins. quod recepit Lefeb. —334. Lampo Col. conf. ad II, 149. —337. præcepto limite ex scriptis et R. 2, edidit Lefeb. recte forsan, vid. inf. not. ad v. 390; conf. tamen sup. ad IV, 802. limine malebat N. Heins. quum de initio cursus agatur. —339. vires Col. Oxon. Tell. viris R. 2. juris Put. Vulgo voces.

346. Proximus, a primo distans, quantum æquore currus Occupat ipse loci distans; sed, etc. conj. Salmas. ad Solin. pag. 630. —348. Paucates Putean. passim. patrio insigni scribendum videbatur Salmas. l.l. Sed per adpositionem, poetis solennem, hæc dicta esse, jam monuit N. Heins. —351. enim pro tum conj. N. Heins. —354, 355. Ita recte Col. et Ox. In reliquis libris, omisso versu integro, legitur, Cinyphio rector radiabat fronte Peloro. Camphasus ipse, asper, etc.

356. Caucasus ubique Col. Cauphasus Put. Campasus Salmas. l.c. p. 631; conf. ad v. 367. —357. rosumque, vel rasumque malebat N. Heins. —364. Ita Col. et Ox. Nec aliter edd. Marsi et Martini Herbip. nisi quod τὸ ad omissum sit. Nullus erat timor: ad Zephyri Put. Unus erat levis, ad Z. R. 1, Parm. Med. Unus erat levis, ut Z. ed. Junt. et inde aliæ. —365. Vectonum Colon. et edd. tantum non omnes. Sed vid. ad III, 378. —367. Caucasus scripti et priscæ edd. Vulgo Camphasus, ut v. 355. —368. Ipsumque Ætolo Diomedi c. Tinde emend. Salmas. de quo vid. not. ad III, 367. —370. Tradebant Col. Cadebant Oxon. Ducebant Tell. Cedebant R. 1, Parm. Med. Vulgo Credebant. —373. In spatio scripti et R. 2, quod recepere Drak. Lefeb. Ern. prob. N. Heins. conf. not. et interpr. Virg. Ge. I, 513.

381. ut, non et, Col. Tell. R. 2. —382. Cyrni Col. Vulgo cernit. —390. Vulgo male post campum major distinctio posita. —393. Qui ferat reposuit Lefeb. ut sensus sit: non restat hianti spiritus, qui ferat illum ad metas. Sed recte etiam dici aliquem posse spiritum ad metas ferre, jam monuit Ern. —395. curvos scripti. Vulg. lævos.

402. artus R. 1, Parm. Med. unde astus conj. N. Heins. qui etiam lævo conatu malebat. Sed Drak. τὸ artes firmavit coll. Plin. VIII, 42, Quum puderet, hominum artes ab equis vinci, peracto legitimo cursu ad metam stetere. —403. certatque libri veteres. Vulgo certaque. —405. primævo f. j. legebat Salmas. ad Solin. p. 636; conf. ad I, 376.

429. præcellat Col. et Put. præcellet Oxon. Vulg. præcellit. —431. favore emend. Gron. Obss. II, 14. At vid. not. —436. perscindit R. 1, Parm. Mediol. unde præscindit conj. N. Heins.

440. metæ corrig. Lefeb. vocem poeticam substituens vulgari; cf. v. 518.

446. at, non ac, Colon. et Rom. 1, ad marg. —448. hinc pro huic Oxon. Put. R. 1, Med. et Marsi edd. Alterum tulit omittitur in R. 1, et Med. —452. est pro et Put. est: et Mars. et Mart. Herbip. at vel ast recte, puto, corrig. N. Heins. qui tamen non damnabat conject. Dausq. Tertius inde honor est: postremo, quæ firmatur c. Put. et recepta est a Lefeb. Deinde Atlanta edidi ex emend. N. Heins. post Lefeb. et Ern. Atlantem etiam conj. Cort. vel Livin. Vulgo Atlantis. —454. Accitum scripti et R. 2. Vulgo Attritum. —455. sortem cassam conj. N. Heins. et —457, lectæ pro læta.

460. cursus Col. et Put. currus Oxon. Vulgo cursu. —463. discedens Col.

468. Hic versus, qui ab edd. tantum non omnibus abest: legitur in quatuor scriptis et Rom. 2. Sed Nox in Put. et Hos in Tell. Deinde adspersus in solo Putean. adspersas in Rom. 2. adsperus in Tell. Asperus in Colon. et Oxon. —469. patrio c. ab amne corrig. N. Heins. coll. vers. 526. —470. Ita Col. parto certamine Oxon. Vulgo parco certamine, prob. Barth. Adv. X, 7, ut sensus sit: non erat parca in exornando puero, ut certamine contendere cum ceteris Corduba videretur. haud parce certamina l. f. conj. Modius Novant. Lect. Ep. LV. Non male! —473. Eurythus et Euritus al. —474. Sætabis pro vulg. Setabis scripsit Drak. vid. ad III, 373.

478. pectora, non corpora Put. R. 2, Med. —483. Vocibus pro Unguibus conj. N. Heins. et Auribus Cort. Deinde laudi pro anheli in Putean. unde blandi suspicabatur N. Heins. —484. grex incitus eidem legendum videbatur. Non male; conf. tamen vers. 464, 486, 487.

489. Euritus Col. Vulgo Eurythus, ut v. 473. —492. Prægressæ, et mox isse pro esse conj. N. Heins. —496. levi cursu perperam opinabatur Dausq. in cujus ed. etiam operarum errore leni legitur. Mox currens Col. Put. et R. 2. currus Ox. Vulgo cursum. —497. visus Col. et Put. visu Ox. Vulg. visum. —499. et auras Col. ut et conj. Dausq. ac Barth. Vulgo erumpit ad auras, Prævehitur T. —500. Thero Oxon. vid. ad II, 149. Mox Cyllenida plantam scripti, Basil. Wolfii, et Mars. in comment. Cyllenia planta R. 1, et Med. Cyllenida planta edd. Marsi in contextu errore operarum, et hinc aliæ. Cyllenide planta corrig. Barth. Adv. X, 8, sed ita sex ablativi concurrunt. —505. consequitur emend. N. Heins. et vers. 506, tactus pro tantis, vel, quod Drak. adridebat tantis eventibus h.e. successibus Eurytus ales. Withof. corrigit Spes trepidat, tantis conterritus Eurytus alis.

509. Therona scripti perperam. —513. Urebat limes, h.e. unum ex septem spatiis, opinabatur N. Heins. —516. æquatur primus edidit Marsus et deinde alii. —522. juvenes Put. juvenem R. 2. Hinc tardatum juvenem edidit Lefeb. quod reponendum censuerat Draken. Verbum evadere apud Silium quidem plerumque quarto casui jungitur: (vid. Ind.) sed tum effugere letum, hostem, vincula, etc. significat, quod h.l. non satis convenit. Mox ad præmia scripti et R. 2. ad prœlia R. 1, Parm. Med. et Mart. Herbip. ed. prœlia, omissa præpos., edd. Marsi. in prœlia Junt. et inde aliæ.

528. Districtus primus edidit Nicander et post eum alii. Male! conf. XVII, 164, ubi Drakenborch. monet, destringere esse nudare re aliqua, distringere in partes diversas trahere; conf. quos laudat, Intpp. Horat. Od. III, i, 17: Gronov. ad Liv. XXVII, 13; Heins. ad Ovid. Fast. II, 99 et 207; Cuperi Obss. IV, 5. —529. crimine noxia vita malebat N. Heins. —531. Hi crevere Colon. et Teller. His crevere Oxon. Hic crevere Rom. 2, ut et conj. N. Heins. Hi ervere Put. Ii crevere R. 1, Parm. Med. Decrevere edd. Marsi in contextu, non in commentt., et inde aliæ. Discrevere perperam corrig. Barth. X, 7, quum in Ox. Hyscrevere invenisset. —533. quidnam non Marsi Ven. post. et Paris. quidam non Marsi Ven. prior. Quos inter gemini (quidnam non regibus ausum? Aut quodnam regnis, etc.) maluerit N. Heins. —534. regnis Put. regnus Oxon. Vulgo regni.

540. multumque emend. N. Heins. —541. sub umbris priscæ edd. cf. ad XI, 257. —546. juncta edidit Wolf. in Basil. et deinde alii.

555. Hactenus Coloniensis liber, qui hinc ad finem usque pro dolor! mutilus est.

558. fine tacite scripsit Lef. —559. Hic versus, quem præter R. 2, nulla editio ante Drak. adnoscit, legitur in Ox. Put. Tell. R. 2. Ejus loco in ed. Benessæ, Junt. et quæ inde expressæ sunt, post v. 560, exstat hic: Adcola Burnus avis majorum et stemmate clarus, qui a Mstis et antt. edd. abest, eamque ob causam a Drakenb. ejectus est. Verum ne sic quidem locum integrum esse, nec ripam metalli bene dici posse ripam, in qua aurum reperiatur, jam monuit Drak. Burnus, agris pollens quem m. r. m. emend. Hœft. Batavus in Peric. crit. ut jungatur: quem ripa pollens metalli ex agris misit. Sed recte quærit Ernesti, an hæc quoque commodum habeant sensum. Ceterum Burrus in Oxon. Burnus al. ut Burni v. 567, ubi Burim in Put. et Parm. Withof. restituto versu, quem Heins. et Drak. ejecerant, legendum putabat, Burrus avis pollens, quem missis figere telis, Qua Tagus aurif. pall. turb. aren., Laudabant quidvis, majorum et stemmate clarus, Et Glagus, etc., vel unum versum ex duobus conflandum, Burrus avis pollens, majorum et stemmate clarus, Qua Tagus, etc. —564. Ludibilisque Oxon. et Put. Missilibusque conj. D. Heins. —565. volucrisque vagam nubem, h.e. volucrum ingentem numerum, legendum censebat N. Heins. —567. Hic et quatuor sqq. versus desunt in Oxon. Tell. R. 1, Med. et edd. Marsi, qui tamen in comment. eos interpretatus est. Leguntur, quamvis conrupti, in Putean. R. 2, Parm. Ben.; in Junt. vero et, quæ inde expressæ sunt, edd. hoc ordine se excipiunt: bellator Ilerdes, Cui ludus, nullam... damam. Laus Burri prima, etc. His Burim Put. Vulgo Laus Burni; conf. ad v. 559. —568. Est donum serva ex emend. Barth. Adv. X, 7, et N. Heins. (qui etiam It et Fit donum conj.) edidere Drak. Lefeb. Ern. Sidonium Syria Putean. Et donum serva Parm. Vulgo Est Damum serva. —569. Ad quem proxima honore ex Put. recepit Lefeb. qui τὸ honore etiam reperit in Rom. 2, et Parm. At cui proxima honore P. conj. N. Heins.

580. testatur præstiterit judice eodem N. Heins. Sed Drak. jam recte cepit hunc verborum nexum: Scipio, gaudia mentis vultu testatus, ut fratrem et Laelium meritis donis adfecit, ipse etiam hastam contorquet. —585. testatur Putean. quod recepit Draken. Vulgo testatus. —589. Est latam emend. Barth. Adv. X, 7, ne hæreat h.l. sermo, et repentina mutatio innuatur. Fit, latam spargens, quercus, dum nascitur, umbram conj. Burmann. ut ordo verborum sit: dum nascitur, fit quercus, etc. En latam spargunt quercus reposuit Lefeb. fide antiquorum, si credere fas est. Nil forte mutandum. Vid. not. Withof. conjicit, rami Latam spargentes, quercus dum nascitur, umbram, vel potius, Tum subitas frondes, celsoque cacumine ramos Fert latam spargens quercus, etc. —591. prætendere Oxon. protendere Put. Deinde hoc signi, vel signo corrig. N. Heins. et Burm.

594. fama, vel palma addicente conj. N. Heins. qui certe aliquid mendi latere suspicabatur. At vid. not. —595. flagrantibus ed. Dausq. errore operarum. —597. fugiens animis Tell. non par animis R. 2, ex interpretam. annis notavit Cort. ad marg.

605. jam pro tam opinabatur N. Heins. —612. Ausoniæ, non Ausonia, Ox. et R. 1, ad marg. —614. Vulgo Elisæo, cf. ad I, 81. —615. propioribus ausu legendum putabat Barth. Adv. X, 7. —619. avius, vel devius pro obvius conj. N. Heins. Tu fessos, scilicet Romanos, obvius hosti, deseris reposuit Lefeb. At vid. not. —620. protinus pro proditor edidere Benessa et Nicander, quos alii sequuti sunt.

622. notæ corrig. N. Heins. ut multiplex sibilus vitaretur. —624. Quanti, ut cedas Oxon. Put. Gryph. Vulgo Quanti est, ut cedas, vel credas. Quanti est, ut eas, i.e. in Africam abeas, emend. D. Heins. et Dausq. probb. Barth. et Cellar. Quanti est cedas rescripsit Lefeb. —625. Emerito est; tanto perculsi Put. quod recepi cum Drak. et Ernest. mutata interpunctione. Emerito? ast tanto percussi Oxon. ast R. 2, Mars. Asul. tacito percussi Rom. 2. ac tanti perculso Parm. Vulgo Emerito? ac tanti perculsi. Nostra lectio inepta videbatur Lefeb. qui Emerito? ast tanto percussi edidit. Emerito? ah! tanti perculsi emend. Dausq. —640. hæc post capta primus inseruit Wolf. in ed. Basil. heu addendum notavit Cort. Sed libri veteres neutrum adnoscunt. —644. fremebat Put.

651. cœlo Ox. quod in contextum recepi cum Lefeb. probb. N. Heins. et Drak. Vulgo telo; sed τὸ cœlo gravius est, et aptius jungitur cum nube belli. —654. sub numine (ut apud Virgil. Æneid. lib. IX, vers. 247) ex emend. Dausq. et N. Heinsii substitui cum Drak. Lefeb. et Ern. pro vulg. sub nomine, quod non plane displicebat Draken. si nomen deorum pro ipsis diis positum sit; conf. not. ad V, 161. —660. urbi ex emend. Dausq. recepi cum Cell. prob. N. Heins. Vulgo auri, quod præter Drak. servavit Ernesti, cujus hæc nota est: «Quid si, quod nemo tentavit, ex casu dativo vocem intelligamus, et signa de signis tubarum, ut sit signa auri referre, receptui canere, ut fit, quum loco movetur agmen.» Sed hæc loquendi formula durior est, quam ut Silio eam obtrudere ausim. ante Parm. Ben. et Lefeb. ut sit pleonasmus, qualis Terent. neque eum ante usquam conspexi prius. Afris, vel arvis corrig. Barth. Adv. X, 7. inde vel ultor N. Heins. (audi) Cort. —661. citra æquora conj. Barth.l.c. prob. N. Heins. ut Scipio dicat, tam prope se occidenti soli stetisse victorem, ut citra æquor solventem equos videre potuerit. Hanc conjecturam Cell. firmavit coll. Curt. IV, xiv, 24, per fulgorem solis, intra fines regni mei orientis. —665. Hannibali Ox. Put. R. 1, Parm. Med. Vulgo Hannibalem; conf. II, 53, et VIII, 60, quæ loca huic lectioni favent. —669. Exserta conj. N. Heins. ut Scipio innuat, se ad pugnam jam paratum esse, quum nonnullis, prælium inituris, brachium exserere moris fuerit. At vid. not.

674. Hannon, non Hanno, Put. conf. ad II, 277, et VIII, 22. —675. dedisset Put. —676. Si segnes Tell. R. 2. Mars. et inde Drakenb. Si segne Oxon. et Put. Segnia, si R. 1, Parm. Med. et Mart. Herbip. prob. N. Heins. Sed bene Drakenb. «Scipio, ait, non victorias suas extenuare voluit, Magonem, Hannonem, etc. segnitiæ adcusando; sed ejus se culpæ adfinem futurum fuisse ait, si, ut olim Fabius, cunctando bellum traheret.» —679. Vulgo Tibrim. Sed vid. ad VIII, 367. —680. depascere ex emend. Barth. Adv. X, 7, et N. Heins. reposui cum Drak. et Ern. pro vulg. deposcere, quod Lefeb. defendit coll. III, 202. Sed hunc locum plane dissimilem, et fortius quoque verbum Scipionis indignationi consentaneum esse, jam recte monuit Ern. —682. aditare perperam conj. Dausq.

690. sera, non sæva, Oxon. et Putean. Sed præstiterit, opinor, sera caventem, hoc est sero caventem, propulsare conantem incendium Carthaginis; ut sera comantem ap. Virg. Ge. IV, 122, et similia passim obvia. —691. Avertam R. 1, Med. et Basil. Wolfii. probb. N. Heins. Draken. Lefeb. et Ern. Vulgo Advertam, quod cum Drak. retinuit Ernesti tamquam non absurdum, quoniam Hannibal, si adversus sit ad patrias sedes, hoc ipso ex Italia aversus sit. —694. Audeat Mars. et Asul. Audiat R. 2, quod recepit Lefeb. qui propterea etiam bellarit, tamquam elegantius, scripsit. Sed præcessit videbit, cui audiet et bellabit obponuntur.

698. incensi ed. Dausq. —699. annuerunt R. 1, Parm. Med. annuerent Oxon. Vulgo annuerant, annuerunt non repugnat metri legibus; conf. ad V, 264, in Var. Lect. At sequitur dederunt. —700. Vulgo transmittere; conf. ad IV, 487.

C. SILII ITALICI

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings