PUNICORUM
Reading edition · Edition 2
LIBER SEPTIMUS.
ARGUMENTUM.
Q. Fabius Maximus Cunctator, in quo omnis Romanorum spes sita est, cum novo exercitu, ex civibus sociisque conscripto, ad bellum proficiscitur, quod prudentia cautisque consiliis, quibus solus omnium, quas ducit, copiarum vires æquat, gerere statutum habet cum animo ac deliberatum; 1-19.
At Hannibal, quam primum de creatione novi summique magistratus fama ad ipsum pervenit, Dictatoris genus et res ab ipso gestas a captivis percontatur, ex quibus Cilnius ducem Rom. ejusque gentem amplissimis verbis ornat, et ita indignationem quidem Pœni in se convertit, sed e malis, quibus urgetur, supplicio se emergere frustra cupit; 20-73.
Dum Romæ, votis rite nuncupatis, cives cum conjugibus supplicatum eunt et sacris operantur, Fabius strenue iter facit, disciplinamque militarem ad pristinos mores redigit; 74-95.
Castris deinde jam in conspectu hostium positis, Pœnus, certa victoriæ spe inductus, nullam dimicandi moram facit, et vallatos maledictis ad certamen provocat; 96-122.
Verum ubi quieta omnia apud Romanos, nec castra ullo tumultu mota videt, re infecta in Apuliam transit, variisque dolis constantem Dictatoris animum tentare et circumvenire conatur; 123-145.
Quum ita quoque nihil proficit, omnisque spes in inritum cadit, tacita jam cura animum incensus, quod nunc demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quæsissent, in Campaniam exercitum reducit; 146-158.
Ibi amœnissimam Italiæ partem agrumque Falernum, qui generosissimo vino abundabat, cujus faciendi rationem ipse Bacchus priscis temporibus Falernum, hospitem suum, docuerat, inpune depopulatur; 159-211.
Qua rei indignitate in castris Romanorum seditio movetur, quam Fabius comprimit, habita oratione, qua ostendit, rempublicam, continuis cladibus adflictam, non nisi prudentissima et cauta belli gerendi ratione ab interitu vindicari posse, et rem tempusque ita postulare, ut adversus ferocem tot victoriis hostem nihil temere audeant, nec, nisi certa spes et commoda rei bene gerendæ occasio obferatur, summam rerum universo periculo committant, sed ante omnia suæ saluti atque securitati consulere, conatusque hostiles singulari potius arte, quam temeraria vi inpedire studeant; 212-259.
Invidia tamen Dictatoris augetur fraude ac dolo Hannibalis, qui ab uno ejus agro, omnibus circa vastatis, ferrum ignemque abstineri jubet, ut occultæ proditionis fœderisque clam cum hostibus icti suspicio commoveatur; 260-267.
Sed mox Pœnus suis se artibus peti sentit, agmenque suum repente præter opinionem inter Calliculam montem, Formiana saxa ac Literni stagna inclusum videt, via ad Casilinum obsessa; 268-281.
Quas insidias callide eludit, et noctis principio duces, Magonem, Maraxen et Acherran somno excitat, militibusque tessera significat, quid fieri velit: tum sarmentis ad cornua boum adligatis et incensis, custodibus Romanis rei novitate terror incutitur; Pœnus vero salvus ex faucibus elabitur, saltumque transgressus in agro Allifano castra ponit; 282-376.
Fabius confestim et ubivis hostem subsequitur; at non ita multo post, sacrorum causa Romam profecturus, non imperio tantum, sed consilio etiam ac prope precibus agit cum Minucio, ut, ratione potius quam fortuna fretus, bellum administret, et exemplum, quod ad imitandum habeat, sequatur; 377-408.
Absente eo classis Pœnorum ex alto in portus Caietæ et Formiarum, in finibus Campaniæ, invehitur, quo hostium adventu perterritæ Nereides ad Protea, in antro, prope Capreas, commorantem, confugiunt, ut ab eo de futura Italiæ fortuna cognoscant; 409-434.
Deus marinus, exposita Romanorum origine, a Trojanis, propter iniquum Paridis judicium et Junonis iram debellatis et terra marique cum duce Ænea jactatis, repetenda, prædicit, urbem eorum æternam fore, bellumque Punicum II, quamvis Cannensis etiamnunc clades inpendeat, a Scipione Africana gloriose confectum iri; 435-493.
Quam fatorum seriem dum vates in antro reserat, Magister equitum, inmemor monitorum Fabii, ferociter magis quam consulto rem gerit, et, Hannibale, furoris ipsius alendi causa, fugam aliquoties simulante, jam fama egregiæ victoriæ Romam perfertur; 494-512.
Hinc populi jussu æquatur ei imperium cum dictatore, qui invicto a civibus hostibusque animo ad castra revertitur et exercitum dividit; 513-522.
Quo facto Minucius, secundis rebus delatoque sibi a populo honore multo animosior ad omne periculum spernendum et quidvis audendum factus, sine mora cum hoste iniquo confligit loco, et subito legiones omnisque adeo respublica in maximo discrimine versantur; 523-535.
Jam cæsis aliis, aliis fugam circumspectantibus, Fabius, conspecta procul turbata acie, militibusque et Q. Fabio, filio, qui irata mente contraria suadebat, ad opem suis ferendam stimulatis, repente, velut cælo demissus, legionibus, salutis suæ jam desperantibus, succurrit, et hostibus, quorum magnam stragem ipse ejusque exemplo incitati Syllæ, Crassi, Metellus, Furnius, Torquatus, Brutus, Cato et Q. Fabius edunt, victoriam, civibus vero confessionem erroris extorquet; 536-729.
Minucius, inmerito hoc beneficio victus et nunc demum sentiens, quanto satius sit, prudentia et cunctatione, quam temeritate, bellum tali tempore administrare, castra cum Dictatore jungit, et, aris in ipsius honorem exstructis vinoque ac dapibus Fabio, tanquam Deo, libatis, PATREM eum salutat; quod exemplum milites sequuntur; 730-750.
Interea trepidis Fabius spes unica rebus:
Ille quidem socios atque ægram vulnere præceps
Ausoniam armabat, viridique ad dura laborum
Bellator senio jam castra movebat in hostem.
5
Sed mens humana major, nec tela, nec enses,
Nec fortes spectabat equos: tot millia contra
Pœnorum invictumque ducem, tot in agmina solus
Ibat, et in sese cuncta arma virosque gerebat.
1. trepidis spes unica rebus, ut X, 48, et fessis spes ultima, VIII, 667; lumen et auxilium rebus nostris dubiis futurum, Liv. I, 39; II, 50, ext. de Fabia gente. —Res trepidæ, periculosæ, in quibus trepidamus, φοβερὰ, ut passim apud Liv. conf. Drakenb. —2. Duas legiones, teste Liv. XXII, 11, vel quatuor, si Polyb. III, 88, fides habenda, ex civibus sociisque scripsit, et ad Servilianum exercitum adjecit. —ægram vulnere, cladibus adflictam et debilitatam. —3 sq. viridi senio, ut apud Virgil. Æn. VI, 304; conf. ad I, 405, virens senecta.
5. Egregia quidem laus prudentiæ Fabianæ, quæ ad hostes superandos plus momenti habebat, quam omne exercitus robur. —6. Nec spectabat, minus iis confidebat, quam cautis consiliis et cunctationi; vel non curabat, metuebat; quem sensum minus probo. Ed. —8. Drak. ad h.l. et XVI, 19, comparat inf. v. 743; XVI, 50; Virg. Æn. VII, 705, et Liv. XXVIII, 12.
Ac ni sacra seni vis inpressumque fuisset,
10
Sistere Fortunam cunctando adversa foventem,
Ultima Dardanii transisset nominis ætas.
Ille modum Superis in Punica castra favoris
Addidit, et Libyæ finem inter prospera bella
Vincendi statuit: tumefactum cladibus ille
15
Hesperiis lento Pœnum moderamine lusit.
9. vis sacra, h.e. admirabilis, magna, præclara, divina, ut sacer Iulus, VIII, 71; sacrum letum, II, 520; rabies virtutis, VI, 42; forte etiam sacra manus, VIII, 357, et sacras in sanguine dextras, XII, 578; annus sacer, h.e. præclarus, egregius, vel felix ap. Tibull. II, v, 82; ἱερὸς δίφρος, Hom. Iliad. ρ, 464; ἱερὴ Θήβη, Εὐβοίη, Ἴλιος, ἱερὴ ἴς Τηλεμάχοιο Iliad. α, 366; β, 535; δ, 416; Odyss. β, 409; ἱερὸν μένος Ἀλκινόοιο, et κνέφας, Odyss. η, 167; Iliad. λ, 194; ἱερὰ νᾶσος Thera, Ταίναρος et Σικύων ap. Pind. Pyth. IV, ii, 78, et Nem. IX, 127. Sic et Ἀχιλλεὺς, vel ἅλα δῖαν, Λακεδαίμονα δῖαν, Iliad. α, 141; Odyss. ε, 20. —inpressum, fixum ac destinatum. —Fabius minus confidebat legionibus suis, sed tanquam solus in bella pergeret, in se uno omnem spem repositam habebat; ac ni sacra vis, divina mens, cogitatio, ἱερον μενος, seni fuisset... (adversa, Pœnorum partes) actum fuisset de imperio romano; Lenz.
12. Minuit favorem deorum, inpr. Junonis, in Pœnos, h.e. perpetuæ Pœnorum fortunæ modum statuit, qua ratione eadem sententia mox exprimitur. —15. Drak. comparat VIII, 11, et Claud. b. Get. v. 138. Primus fulmineum lento luctamine Pœnum Compressit Fabius.
Summe ducum, qui regna iterum labentia Trojæ
Et fluxas Latii res, majorumque labores,
Qui Carmentis opes et sceptra Evandria servas,
Surge, age, et emerito sacrum caput insere cælo.
16. Egregia poetæ ad Fabium apostrophe, sed luxuriante ornatu expressa. —iterum labentia. Cf. ad I, 43. —17. fluxas Latii res, ut ap. Virg. Æn. X, 88; Cic. Att. IV, 2; Sall. Jug. 123. Nam fluere est dilabi, interire. Vid. Gron. ad Liv. XXVII, 17. Italia vario modo designatur. —18. Carmentis, seu Carmenta, Evandri mater. Cf. XIII, 816; Liv. I, 7; Virg. Æn. VIII, 335 sq.; ibique Heyne Exc. I. —19. Altius te a terra in cælum tolle, scilicet nominis amplitudine et inmortalitate, ut sublimi ferire sidera vertice dixit Hor. Od. I, 1, extr. ubi vid. Jani. Ἐρις ap. Hom. Iliad. δ, 442, ὀλίγη μὲν πρῶτα κορύσσεται, ἀυτὰρ ἔπειτα Οὐρανῷ ἐστήριξε κάρη. —emerito, merito, prudentia rebusque gestis promerito, ut XI, 464; Drak. qui laudat Huet. ad Manil. I, 404; Heins. ad Vell. Pat. II, 11 et al.
20
At Libyæ ductor, postquam nova nomina lecto
Dictatore vigent, raptim mutata Latinis
Imperia haud frustra reputans, cognoscere avebat,
Quæ fortuna viro, quodnam decus; ultima fessis
Ancora cur Fabius, quem post tot Roma procellas
25
Hannibali putet esse parem: fervore carentes
Angebant anni, fraudique inaperta senectus.
Ocius adcitum captivo ex agmine poscit
Progeniem ritusque ducis dextræque labores.
20. nova nomina, Dictatoris et magistri equitum. —21. vigent, celebrantur et in omnium ore sunt, Cell. Cf. Cic. Tusc. I, 38, extr. —lecto Dictatore, propr. Prodictatore, quia consul Romæ non erat. Vid. Liv. XXII, 8. —23. Ancora ultima, alias sacra, Gr. ἄγκυρα ἱερὰ, ᾗ χωρὶς ἀνάγκης οὐ χρῶνται, Polluc. I, 9; quod quam egregie Fabio conveniat, monuit jam D. Heins. Spem ut plurimum in numis sub symbolo ancoræ signari, observat Drakenb., qui præterea comparat VIII, 667; X, 48; Proverb. e Vatic. Append. Cent. II, n. 18, et Schott. ad Proverb. et Suid. Cent. XIV, num. 50. —24. Imitat. Liv. XXII, 12. —25. fervore carentes anni Fabii, ut contra vividi, calidi, fervidi, ignei dicuntur juvenes. Cf. XVI, 596, et Virg. Æn. V, 395... 396. —26. inaperta, non patens.
27. adcitum poscit, ab eo, quem adciverat, quærit, percontatur. —28. labores, ut V, 561. Ipsum poetæ commentum satis ingeniosum est, et ingenti Hannibalis sollicitudini, cujus justa erat causa, consentaneum.
Cilnius, Arretî Tyrrhenis ortus in oris,
30
Clarum nomen erat; sed læva adduxerat hora
Ticini juvenem ripis, fususque ruentis
Vulnere equi, Libycis præbebat colla catenis.
Hic ardens extrema malis, et rumpere vitam:
«Non cum Flaminio tibi res, nec fervida Gracchi
35
In manibus consulta, inquit. Tirynthia gens est;
Quam si Fata tuis genuissent, Hannibal, oris,
Terrarum imperium Carthaginis arce videres.
29. Cilnius, clarum nomen. Cf. V.L., et ad V, 328. —Arreti, vid. V.L., et ad V, 123. —Tyrrhenis, Etruscis, vid. ad IV, 719.
33. Hic ardens, vehementer cupiens, in malis, in captivitate, extrema, mortem, ut ap. Virg. Æn. I, 219; VI, 457; Flor. IV, 2, vel finem malorum. Schmid. interpretatur: ardens malis, propter mala, ut ardens furiis, XVII, 237. —extrema, vehementissime, ut apud Græcos millies. —rumpere vitam, ut VI, 510; alias abrumpere, de quo vid. Heins. et Drak. Cf. ad II, 597. —34 sq. Oratio summo ornatu artificioque composita, et ad iram Hannibalis laude Fabii incendendam aptissima. Verba Liv. XXII, 12. —fervida Gracchi consulta. Cf. IV, 514 sq., et XV, 337, ubi calidus Marcellus Fabio Cunctatori obponitur. —35. In manibus sunt, h.e. adsunt, ut XII, 197, et ap. Virg. Ge. II, 45 (ubi vid. Burm.), et Æn. X, 280. —Tirynthia gens, cf. VI, 627 sq., et ad II, 3; gens, vid. ad II, 185. —36, 37. Conf. IV, 730; XVII, 403, 404.
Non ego te longa serie per singula ducam:
Hoc sat erit; nosces Fabios certamine ab uno.
40
Veientum populi violata pace negabant
Adceptare jugum, ac vicino Marte furebat
Ad portas bellum, consulque ciebat ad arma.
Delectus vetiti; privataque castra Penates
Herculei inplevere: domo (mirabile) ab una
45
Patricius junctis exercitus ibat in armis.
Ter centum exsiluere duces: quocumque liberet,
Uno non pavidus rexisses bella magistro.
39. nosces Fabios certamine, etc. ut apud Virg. Æn. II, 65 sq.
40. Cf. ad II, 4 sq.
43. sq. Cf. Liv. II, 48. —privata castra, quæ privatis Fabiorum sumtibus alebantur, ut contr. publica bella, v. 60. —Penates Herculei, familia Fabiorum.
47. Vel uno horum magistro, duce (vid. ad III, 173) non pavidus, sine periculi metu, rexisses bella, ut VI, 307. Comparant Liv. II, 49; Ovid. Fast. II, 200; Eutrop. I, 14, et Appian. de reb. Samn. Exc. X, c. 3, tom. I, p. 65, ed. Schweigh.
Sed, dirum egressis omen, scelerata minaci
Stridentis sonitu tremuerunt limina portæ,
50
Maximaque Herculei mugivit numinis ara.
Invasere hostem; numerarique aspera virtus
Haud est passa viros, et plures milite cædes.
48. dirum omen, hoc est, portam Carmentalem, quæ omen habet, ut utar verbis Ovid. Fast. II, 201 sq. Hinc scelerata dicebatur. Vid. Festus, voc. Scelerata et Religioni; Serv. ad Virg. Æneid. VIII, 338, et Flor. I, 12. —Scelerata, infelix, inproba et abominabilis v.c. castra, Suet. Claud. 1; Sedes, Ovid. Met. IV, 455, et Tibull. I, iii, 67; (ubi vid. Broukh. et Heyne) limen, Virg. Æn. VI, 563; campus, Liv. VIII, 15, extr., et vicus, Liv. I, 48, et Ovid. Fastor. VI, 609; cf. ad V, 431, et Duker. ad Flor. l.c. Fuit autem hæc porta in regione VIII urbis sub Capitolio a dextra inter rupem Tarpeiam et Tiberim, nomenque a Carmentæ templo, prope eam posito, adcepit. —50. Alterum omen, quod dat generis auctor. De ara Maxima Herculis ad forum Boarium vid. Cerda et Heyne ad Virg. Æn. VIII, 269 sq.
52. viros, Fabios, qui propter virtutem amplissimus numero exercitus esse videbantur. Virtus non passa est numerari plures milite cædes, h.e. cæsos hostes, qui multitudinem Fabiorum superabant; nisi malis jungere, virtus et cædes, etc. Id tamen non magni momenti facinus agnoscit Ernesti.
Sæpe globo densi, sæpe et per devia passim
Dispersi subiere, vicis meritique labore
55
Æquato: nulli quisquam virtute secundus,
Ducere ter centum Tarpeia ad templa triumphos.
Spes heu! fallaces oblitaque corda caducum
Mortali quodcumque datur! grex ille virorum,
Qui Fabia gente incolumi deforme putabat
60
Publica bella geri, pariter cecidere Deorum
Invidia, subitis circumvenientibus armis.
Nec tamen occisos est cur lætere: supersunt,
Quod tibi sit Libyæque satis: certaverit unus
Ter centum dextris; tam vivida membra, laborque
65
Providus, et cauta sollertia tecta quiete.
55, 56. Haud quisquam ex illis ulli, vel alteri primum quasi virtutis locum et gloriam triumphi concedebat; sed ad hanc omnes simul eodem ardore adspirabant. —Quilibet videbatur esse primus, qui triumphum mereretur, Cellar. coll. Virg. Æn. XI, 441.
57. caducum, scilicet esse. —60. Publica bella, cf. ad v. 43. —Deorum Invidia, vid. ad III, 78 in V.L. —61. armis, armatis hostibus, ut ap. Virg. Æn. II, 409.
62. Supersunt cuncti in uno Fabio Cunctatore, qui solus tibi satis negotii dabit, et omnium virtutem æquat.
Nec vero, calidi, nunc tu, cui sanguinis ætas,
Foderis in pugna velocius ilia planta
Bellatoris equi, frenisque momorderis ora.»
Quem cernens avidum leti post talia Pœnus,
70
«Nequidquam nostras, demens, ait, elicis iras,
Et captiva paras moriendo evadere vincla.
Vivendum est: arta serventur colla catena.»
Hæc juvenis, Divisque tumens ausisque secundis.
66. Post nobiliores ducis virtutes hanc laudem supervacuam esse, et manifeste poetam, dum verborum ornamenta sectetur, ingenio destitui, judicat Ernesti. —67. planta, ut VI, 212. —68. momorderis, læseris, vexaveris; vel doctior ratio pro vulgari, qua equus propr. frenos ore mordet, vel mandit.
69. Imitat. Lucani II, 511 seq., judice Lefeb. sed Cæsar Pœno præstantior. Ed. —71. captiva, quæ captivus ferre solet.
73. Divis, eorum favore. —tumens, cf. ad II, 288.
At Patres Latiasque nurus raptabat ad aras
75
Cura Deum: mæsto subfusæ lumina vultu
Femineus matres graditur chorus; ordine longo
Junoni pallam conceptaque vota dicabant.
«Huc ades, o regina Deum, gens casta precamur;
Et ferimus, digno quæcumque est nomine, turba
80
Ausonidum, pulchrumque, et acu subtemine fulvo
Quod nostræ nevere manus, venerabile donum.
74. Conf. Liv. XXII, 10, et, ex quibus ornatum precesque petiit poeta; Virg. Æn. I, 479 sq.; XI, 477 sq.; et Hom. Iliad. ζ, 269... 312; quæ loca etiam expressit, similiterque a Minerva ad Junonem transtulit a Lefeb. laudatus Stat. Th. X, 49... 69. —77. pallam conceptaque vota, h.e. pallam, quam voverant. Palla, πέπλος, Dearum signis pro veste injici solebat. Vid. Spanh. ad Callim. H. in Apoll. v. 32 et in Pall. v. 70.
79. digno, honesto, nomine matronæ, vel castæ mulieris, donum castæ Deæ obferentis. Quænam digno nomine sit, Stat. Th. X, 56... 59, docere, monet Lef. —80. subtemen simpl. filum, propr. radio stamini inmissum. Vid. Ovid. Met. VI, 55 sq.; Heyne ad Virg. Æn. III, 483, et ad Tibull. IV, i, 121. —fulvo, aureo.
Ac dum decrescit matrum metus, hoc tibi, Diva,
Interea velamen erit: si pellere nostris
Marmaricam terris nubem dabis, omnis in auro
85
Pressa tibi varia fulgebit gemma corona.»
Nec non et proprio venerantur Pallada dono,
Phœbumque, armigerumque Deum, primamque Dionen.
Tanta adeo, quum res trepidæ, reverentia Divum
Nascitur! at raræ fumant felicibus aræ.
82. Imitat. Virg. Ecl. VII, 35... 36; Drak. —84 sq. Marmaricam nubem, agmina Pœnorum: vid. ad I, 311. —Pressa in auro junge, nisi malis inpressa coronæ.
86. proprio dono, peculiari Minervæ insigni, πέπλῳ ποικίλῳ, qui in Panathenæis magnis solenni pompa circumferri, et Deæ signo injici solebat. Vid. Spanh. ll. cc. Hom. Iliad. ζ, 271, 293, 302; Schol. ad Eurip. Hecub. 470 sq.; Meurs. Panathen. c. 17 sq.; Heyne ad Virg. Cir. v. 21 sq., et Æneid. I, 481; Winckelm. Gesch. d. Kunst, T. I, p. 200. —87. Dionen (vid. ad IV, 106.) primam, primum, præcipue, ante alios deos: ei a dictatore etiam ædes vota. Vid. Liv. XXII, 9 extr. et 10 extr.
88, 89. Pulcherrimi versus rerum veritate et verborum dilectu. Dausq. et Draken. præter alios conferunt Liv. V, 51; XXV, 1; Stat. Th. IV, 661, ubi vid. Barth. —89. felicibus, non extis, seu sacrificiis; sed rebus, vel hominibus, quum secunda fortuna est. Ed.
90
Dum Roma antiquos templis indicit honores,
Jam Fabius, tacito procedens agmine, et arte
Bellandi, lento similis, præcluserat omnes
Fortunæque hostique vias: discedere signis
Haud licitum; summumque decus, quo tollis ad astra
95
Imperii, Romane, caput, parere docebat.
90. Cf. Virg. Æneid. I, 632; III, 264. —honores, vid. ad III, 218. —91... 93. Conf. Liv. XXII, 12, pr. Sed idem c. 9... 11, et Polyb. III, 88, memorant, ipsum Fabium, quo die magistratum inierit, sacra curari jussisse, rebusque demum divinis peractis de bello et republ. retulisse. —91, 92. Lenz interpretatur ita: arte Bellandi, opera data, stratagemate quodam, similis lento, similans se ignavum, qui tamen non erat, sed potius prudens cunctator, (quemadmodum Minucius, apud Liv. XXII, 12 extr. eum pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat) præcluserat fortunæ omnes vias, omnem aditum et impetum in se; ut contra deprehendit fortuna temeritatem Minucii apud Liv. XXII, 29. —lento similis, ex industria et cum arte cunctans, Ernesti; cui tamen hoc male ita expressum, et verba ista h.l. valde frigida videntur. —93. Fabius omnes dicto suo parere docebat, adeoque acerrime disciplinam militarem exercebat. Ingentem, teste Liv. XXII, 11, dictaturæ speciem apud cives sociosque fecit, viatore ad Servilium Cos. misso, qui ei nunciaret, ut sine lictoribus ad dictatorem veniret. —94. summum decus... caput, dictatura, hoc est dictator; vel potius ipse Fabius ita dicitur.
Verum ubi prima satis conspecta in montibus altis
Signa procul, fulsitque novis exercitus armis,
Adrectæ spes Sidoniæ, fervetque secundis
Fortunæ juvenis: vincendi sola videtur,
100
Quod nondum steterint acies, mora. «Pergite, clamat:
Ite citi, ruite ad portas, propellite vallum
Pectoribus: quantum campi distamus, ad umbras
Tantum hosti superest. Resides ad bella vocantur,
Quîs pudeat certare, senes: quodcumque videtis,
105
Hoc reliquum est, primo damnatum, ut inutile, bello.
96. conspecta haud procul Arpis, teste Liv. XXII, 12, (quem locum poeta expressit) sed περὶ τας Αἶκας Hirpinorum apud Polyb. III, 88 extr. Cf. Plut. in Fab. —98. Arrectæ spes, ut ap. Virg. Ge. III, 105; ubi vid. Heyne. —101. Cf. Liv. l.c. —102. ad umbras, priusquam pereat. —103 sq. Resides senes, ut ap. Virg. Æn. I, 722; VI, 814; VII, 693. —105. Drak. comparat similia Cestii verba ap. Senec. Suasor. V.
En, ubi nunc Gracchi, atque ubi nunc sunt fulmina gentis
Scipiadæ? pulsi Ausonia, non ante paventem
Dimisere fugam, quam terror ad ultima mundi
Oceanumque tulit: profugus nunc errat uterque,
110
Nomina nostra tremens, et ripas servat Iberi.
Est etiam, cur Flaminio mihi gloria cæso
Creverit; et titulis libeat cur figere nostris
Crudum Marte viri nomen. Quot demere noster
Huic annos Fabio gladius valet! et tamen audet.
115
Audeat! haud ultra faxo spectetur in armis.»
106. De formula ubi nunc est, et heu ubi nunc est, vid. quos Drak. laudat, Heins. ad Ovid. Her. IV, 150; Broukh. ad Prop. III, ix, 59, et Burm. ad Petron. c. 115. —Gracchi, conf. IV, 495 sq. —fulmina gentis Scipiadæ, verba Virg. Æn. VI, 843; ubi vid. Intpp. —fulmina gentis, vid. ad I, 421. —107. Scipiadæ, h.e. Scipiones, ut VIII, 254; Virg. l.c. et Ge. II, 170; Prop. III, xi, 67. Sic et Memmiades, Drak. monente, pro Memmius dicitur Lucret. I, 27; ubi vid. Lambin. Scipiadæ h.l. sunt P. et Cn. Cornelii Scipiones fratres, pater et patruus Africani majoris, adversus Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, missi ad ultima mundi, h.e. Hispaniam, ubi et peremti sunt. —paventem Dimisere fugam, paventes fugere cessarunt. Hannibal gloriatur, eos metu, quem ipse illis incusserit, Hispaniam fugisse, et ripas Iberi, limites imperii, custodire.
113. Crudum Marte, vid. ad I, 405. —Quot, quam paucos annos? quia jam exactæ ætatis Fabius, adeoque eum vincere nulla gloria est. —114. audet, mecum pugnare.
Talia vociferans volucri rapit agmina cursu,
Ac, prævectus equo, nunc dextra provocat hostem,
Nunc voce increpitat; missa nunc eminus hasta
Fertur ovans, pugnæque agitat simulacra futuræ.
120
Ut Thetidis proles Phrygiis Vulcania campis
Arma tulit, clipeo amplexus terramque, polumque,
Maternumque fretum, totumque in imagine mundum.
116. rapit, vid. ad IV, 218. —118. sq. Cf. Liv. XXII, 12. —119. pugnæque agitat simulacra futuræ, ut XVI, 529; Virg. Æneid. V, 585; (ubi vid. Intpp.) et Liv. XXIX, 22, Drakenb. Ita se gerit, ac si jam nunc pugnam committat, adumbrat quasi futuram pugnam, quemadmodum Achilles, armis Vulcaniis ornatus, Græcos clamore claro ad certamen adcendit; Lenz.
120 sq. Cf. Hom. Iliad. ς, 478 seq., 608; τ, 364 sq.; χ, 131 sq.
Cassarum sedet irarum spectator, et alti
Celsus colle jugi domat exsultantia corda,
125
Infractasque minas dilato Marte fatigat
Sollers cunctandi Fabius: ceu nocte sub atra
Munitis pastor stabulis per ovilia clusum
Inpavidus somni servat pecus; effera sævit,
Atque inpasta truces ululatus turba luporum
130
Exercet, morsuque quatit restantia claustra.
123 sq. Cf. Polyb. III, 89, corda Pœnorum. —125. Ἀπομηνίζει, D. Heins. —126 seq. Cf. Virg. Æneid. IX, 59 sq.; Hom. Iliad. μ, 299 sq. al. Sed variata h.l. comparatio cedit tamen, et longe inferior Græca et Latina, ut mos est Silio. Ed. —128. Inpavidus somni, inpavidum ducens somnum, ut ap. Sen. Herc. Œt. 645. —130. restantia, ut morantia claustra, XIII, 108; vid. ad VI, 125. —claustra, fores; Draken.
Inritus incepti movet inde, atque Apula tardo
Arva Libys passu legit, ac nunc valle residit
Conditus occulta, si præcipitare sequentem,
Atque inopinata detur circumdare fraude;
135
Nunc nocturna parat cæcæ celantibus umbris
Furta viæ, retroque abitum fictosque timores
Adsimulat; nunc castra citus deserta relicta
Ostentat præda, atque invitat prodigus hostem.
Qualis Mæonia passim Mæandrus in ora,
140
Quum sibi gurgitibus flexis revolutus oberrat.
131. Cf. Liv. XXII, 12 et 41. —Apula Arva, conf. Polyb. III, 88. —134. Fraus et furta insidiæ, ut ap. Virg. Æn. XI, 515, 522: cf. ad VI, 70; Drak. ad XVII, 91; Barth. Adv. XIII, 7. —135, 136. Observa verborum ambages.
139. Vaga et inflexa Hannibalis itinera egregie comparantur Mæandro, Phrygiæ fl. qui inter Cariam et Mæoniam, h.e. Lydiam, (vid. ad IV, 719 sq.) tot tantisque flexibus fluit, ut sæpe reverti videatur. Cf. Virg. Æneid. V, 251 (ubi vid. Cerda et Heyne); Ovid. Met. VIII, 162 sq., et Epist. IX, 55 sq., ad quæ loca v. Heins. —140. Errare voc. propr. de fluminibus flexuosis, Drak. qui laudat Gron. ad Senec. Herc. F. 684, et Burm. ad Petron. c. 131.
Nulla vacant incepta dolis: simul omnia versat,
Miscetque exacuens varia ad conamina mentem.
Sicut aquæ splendor, radiatus lampade solis,
Dissultat per tecta, vaga sub imagine vibrans
145
Luminis, et tremula laquearia verberat umbra.
141 sq. Imitat. præclari loci Virg. Æn. VIII, 20 sq.; ubi vid. Heyne. Rationem poetarum, adfectionem animi commoti, fluctuantis, irati, etc., comparandi cum rebus sub sensus cadentibus notat Ernesti coll. IX, 358 sq.; XIII, 24 sq.; Virg. Æn. VII, 462; Ovid. Met. VIII, 472; X, 373. —versat Miscetque in animo, perpendit.
143. splendor aquæ, propr. solis, in aquæ superficiem incidens, et ab ea repercussus. —144. vibrans se, celeriter et tremule ultro citroque se movens; quod vario ornatu exprimitur. Cf. ad I, 539. —vaga, quæ celeri motu fulgebat. Vid. Burm. ad Val. Flac. III, 558. —145. De laquearibus, vid. Ernesti Clav. Cic. voc. lacunar.
Jamque dolore furens ita secum inmurmurat iræ:
«Obvia si primus nobis hic tela tulisset,
Nullane nunc Trebiæ et Trasymeni nomina? nulli
Lugerent Itali? nunquam Phaethontius amnis
150
Sanguinea pontum turbasset decolor unda?
146. Cf. Liv. XXII, 12, pr. —147... 150. Color orationis, ut X, 29 sq., et apud Virg. Æn. XI, 285 sq.; ubi vid. Heyne. Si Fabius in hoc bello primus Rom. dux fuisset, nonne nulla nunc Trebiæ et T. fama foret? (nonne eorum nomina nulla, h.e. obscura et ignobilia, nec meis victoriis nobilitata essent?) nonne nullus Romanorum, fortunam suorum tum lugeret? etc. Encliticum et interrogativum ne pro nonne passim occurrit (quod vel Lexicographi et Ernesti in Clav. Cic. tirones docebunt), et in adfectu etiam non repetitur. —149. Phaethontius amnis, Padus vel Eridanus, qui Trebiam et Ticinum in mare Hadriaticum devehit. Cf. IV, 634, 647, 691; V, 129, inpr.; VI, 108; XVII, 501 et 606. Cur Phaethontius dicatur, vel tironibus notum ex Ovid. Met. II, 324.
Inventum, dum se cohibet, terimurque sedendo,
Vincendi genus; et quoties, velut obvius iret,
Discinxit ratione dolos, fraudesque resolvit!»
151, 152. Withof. cf. sup. IV, 41; Val. Fl. II, 194; Virg. Æn. VIII, 487; Senec. de Ben. IV, cap. 40, (ubi vid. Gron.) et, qui h.l. imitari videntur, Florus II, 6, et Mamert. Paneg. ad Jul. cap. 5. —se cohibet a pugna, eam detrectat; vel in castris se includit. —terere, τρίβειν, ἐπιτρίβειν, comminuere, adfligere, conficere, perdere. —sedendo, vid. ad III, 142, et Klotz. ad Tyrt. p. 143 seq. —Vincendi me vel nos. — 153. ratione, prudentia, arte. —Discingere sensu metaph. id. qd. resolvere, καταλύειν, detegere, et hinc inritum facere; (nam sinus etiam de iis, quæ clam fiunt, v.c. de iis, qui in sinu gaudent, adhibetur, et, si discingimur, quæ in sinu gestamus, patefiunt) deinde, metaphora a laxa et fluente toga desumta, effeminare, frangere v.c. ingenium ap. Sen. Ep. 92, extr. et denique exarmare, ut VIII, 34; Juvenal. VIII, 120; Martial. IX, 103, unde discincti dicuntur, vel negligentes, luxuriosi mollesque homines (vid. ad II, 56), vel exauctorati, et cum ignominia missi, qui cingulo armisque privabantur. Cf. Ernesti Clav. Cic. Omnia hæc ad dolos fraudesque bene transferri possunt.
Hæc secum, mediam somni quum buccina noctem
155
Divideret; jamque, excubias sortitus iniquas,
Tertius abrupta vigil iret ad arma quiete.
154, 156. Ut dies ap. Romanos in quatuor excubias, quarum quælibet tres horas continebat, ita et nox in totidem vigilias, vel excubias, quæ a tubicine committi, et a cornicine finiri atque revocari solebant, dividebatur. Vid. Veget. III, 8, et Polyb. lib. VI, 37. Horæ diurnæ breviores, et nocturnæ longiores erant hieme, at vice versa æstate, quoniam quævis et dies et nox per æstatem et hiemem duodecim habebat horas, ad rationem solis comparatas. Prisci vero Græci noctem in terna tantum quatuor horarum spatia, φυλακὰς, dispescebant, quod ex Hom. Iliad. κ, 253; Odyss. ξ, 483, et Mosch. II, 2, (ubi vid. Schweb.) intelligitur: nisi quod Eurip. in Rheso τετράμοιρον νυκτὸς φρουρὰν jam Trojanis temporibus in usu fuisse innuit. Cf. Drak. ad IV, 89; Heusing. ad Corn. Nep. XVIII, 9, §. 3; Burm. ad Petron. c. 26; Bochart. Hieroz. T. I, p. 396. In sacris libris noctem in ὀψὲ, μεσονύκτιον (concubium), ἀλεκτρυοφωνίαν et τὸ πρωῒ dividi, monet D. Heins. Post mediam noctem tertiam fuisse vigiliam, ex h.l. adparet. Cf. XV, 605; Senec. Thyest. 799; Liv. VII, 35, pr.; XXVII, 47. —155. excubiæ tam nocturnæ sunt, quam diurnæ. —sortitus; nam sorte milites inter se vigilias dividebant, quæ inde Græcis λάχη dicuntur. Cf. IX, 92, et inf. v. 368; ubi Drak. hæc notat: per vices excubasse vigiles, Claud. in Eutrop. II, 418, innuit: nimirum quilibet milites excubabant suis vicibus; at qua quisque noctis vigilia, sorte comparabant. —iniquas: vigiliarum enim commodiores et æquiores prima ac quarta, Dausq. Sed et quævis vigilia gravis est, ac periculosa belli tempore. Cf. inf. v. 318. —156. Abrumpere quietem, ut κατασχίζειν ὀνείρους dixit Anacr. III, 9; ubi vid. Cl. Fischer. Cf. Drak. ad XV, 48.
Vertit iter, Daunique retro tellure relicta,
Campanas remeat notus populator in oras.
Hic vero, intravit postquam uberis arva Falerni,
160
(Dives ea, et nunquam tellus mentita colono)
Addunt frugiferis inimica incendia ramis.
157. De itinere Hannibalis, et vastatione Falerni agri cf. Livius XXII, 13... 15, et Polyb. III, 88, 90... 92. —Dauni tellure; vid. ad I, 291. —158. notus, quia nunc remeat, iterumque populatur Campanos agros. Conf. VI, 650 sq.
160. Tellus numquam mentita, quæ numquam avidi coloni spem mentita est (ut ap. Hor. Epist. I, vii, 87), h.e. fefellit, decepit, lusit, cui opponitur terra mendax, ingrata, fallax, infida, γῆ ἄπιστος. Nam segeti agroque fides tribuitur, quatenus ei creditur semen, adeoque ipse domino, tamquam creditori, debet, et, si fruges gignit, semenque reddit cum fœnore, fidem solvit. Cf. Drak. ad h.l. Intpp. ad Hor. Od. III, i, 30; xvi, 30. Broukh. et Heyne ad Tibull. II, i, 19, et vi, 21, 22; Heins. ad Ovid. ex Ponto, II, ix, et ad Val. Fl. VII, 229. Sed expende h.l. verborum ambages. —161. inimica incendia, ut ap. Virg. Ge. IV, 330.
Haud fas, Bacche, tuos tacitum tramittere honores,
Quanquam magna incepta vocant: memorabere, sacri
Largitor laticis, gravidæ cui nectare vites
165
Nulli dant prælis nomen præferre Falernis.
Massica sulcabat meliore Falernus in ævo
Ensibus ignotis senior juga: pampinus umbras
Nondum uva virides nudo texebat in arvo;
162. Falernus ager in Campania, inter Cales et Sinuessam, ad radices montis Massici, (qui est orientalis pars continuorum montium, quorum pars occident. Gaurus, et septemtrionalis Falernus dicitur, de quo vid. Intpp. ad Flor. I, 16; II, vi, 28) ferax vini generosissimi, ex Plin. III, 5; XIV, 6; Athen. I, 21; Horat. aliisque notissimi, cujus origo h.l. describitur, translatis ad Falernum, quæ alii poetæ de aliis fingunt. Similiter enim Bacchus Œneum, Icarium aliosque vini usum docuisse dicitur, ut Ceres Triptolemum sationem frugum. vid. Diodor. III, 63 sq.; Heyne ad Tibull. IV, i, 9; ad. Apollod. p. 114 et 840; Munker ad Hygin. f. 129 et 130; Drak. cum Silio conferri jubet Achill. Tat. amor. Clitoph. et Leuc. II, p. 67; quo teste Tyrii idem apud se accidisse fabulantur. —tuos honores, ut ap. Virg. Ge. II, 393. —163 sq. sacri laticis, propter originem vini et usum in sacris. Cf. Hor. Od. I, xviii, 1, et Val. Fl. V, 193.
166. Falernus est vel adjectivum, vel nom. propr. —ævo meliore, aureo, ut ap. Virg. Æn. VI, 649. —167. Ensibus ignotis, quum nota nondum essent bella, vel arma, quibus nunc misere montem illum Hannibal vastabat, Drak. qui laudat Cic. Nat. D. III, 63; Sen. Hippol. v. 531... 549; Broukh. ad Tibull. I, iii, 35 et 47.
Pocula nec norant succis mulcere Lyæi,
170
Fonte sitim et pura soliti defendere lympha.
Adtulit hospitio, pergentem ad litora Calpes
Extremumque diem, pes dexter et hora Lyæum;
169. Pocula, aquam, ut ap. Virg. Ge. I, 9, vel potum. —mulcere, dulciora reddere, et suaviora. Cf. Virg. Æn. VII, 34; Ovid. Met. I, 108, et Fast. I, 155; Prop. IV, vii, 60. Notus est veterum mos, vinum aqua miscendi, vel temperandi, de quo vid. Spanh. ad Callim. H. in. Pall. v. 46, et Jani ad Hor. Od. III, xix, 12. —170. defendere; vid. ad V, 490.
171. hospitio, ad hospitium seu domum Falerni. —litora Calpes; vid. ad I, 141. —172. Extremum diem occidentem, plagam occidentalem, Hispaniam, quam sol postremo illustrat, ut XIV, 8. —pes dexter et hora, prospera fortuna. De Bacchi itinere et expeditione in Hispaniam vid. Varro ap. Plin. III, 1; Sosthen. Iberic. lib. XII, apud Plut. de flumin. p. 1159.
Nec pigitum parvosque lares humilisque subire
Limina cælicolam tecti: cepere volentem
175
Fumosi postes, et ritu pauperis ævi
Ante focos mensæ: lætus nec senserat hospes
Advenisse Deum; sed enim de more parentum
Grato cursabat studio, instabatque senectæ,
Donec opes festas puris nunc poma canistris
180
Composuit, nunc inriguis citus extulit hortis
Rorantes humore dapes: tum lacte favisque
Distinxit dulces epulas, nulloque cruore
Polluta castus mensa cerealia dona
Adtulit, ac primum Vestæ decerpsit honorem
185
Undique, et in mediam jecit libamina flammam.
173. Pulcherrimi versus, quibus elegantiarum studiosi comparent dulcissima loca Ovid. Met. VIII, 626 seq. de Baucide ac Philemone, et Fast. V, 495 sq. de Hyrieo. —parvosque lares, etc. Cf. ad I, 616. —174. volentem, vid. ad XI, 445. —cepere ut adcepit, XVI, 2. —175 sq. ritu... mensæ, quod notum ex Ovid. Fast. VI, 305 seq. et aliis. —178. instabat senectæ, ut urgere ultra vires dixit Quinctil. XI, iii, 51, vid. ad I, 268; II, 407, et cf. VI, 100. —179. opes festas, festis diebus destinatas ac reservatas. —182, 183. Μιασμοὺς multi veterum præter Pythagoræos putabant τὰς τῶν ἐμψύχων ἀφαιρέσεις, D. Heins. Præterea Silius fingit, hæc aureo sæculo, aut proximo certe tempore acta esse, quo nemo mensam sanguine vel carne pollutam habebat, sed herbis vel fructibus vescebantur homines, Drakenb. coll. Ovid. Met. I, 103 sq.; XV, 96 sq. —184. primum Vestæ decerpsit honorem, primum quædam in honorem Vestæ desumsit, libamina detraxit. Cf. V.L. et ad III, 218. —185. in mediam jecit libamina flammam, ἐν πυρὶ βάλλε θυηλὰς, Hom. Iliad. ι, 220. Cf. Lips. ad Tac. Ann. XV, 30.
Deesse tuos latices, hac sedulitate senili
Captus, Iacche, vetas: subito (mirabile dictu)
Fagina pampineo spumarunt pocula succo,
Pauperis hospitii pretium; vilisque rubenti
190
Fluxit mulctra mero, et quercu in cratera cavata
Dulcis odoratis humor sudavit ab uvis.
188. Fagina pocula ad simplicitatem priscæ vitæ et aureæ ætatis pertinent. Drak. comparat Tibull. I, x, 8; Ovid Met. VIII, 668 sq., et Fast. V, 520. —189. rubens, vel nigrum fere fuisse vinum Falernum, docent Dausq. et Drak. ex Martiali VIII, 77; IX, 23; XI, 9 et 50. —190. Fluxit mulctra, propr. merum in mulctra. Cf. Virg. Æn. III, 626, et Ge. II, 166; Val. Fl. VI, 360. —191. Dulcis humor videtur esse jucundus: nam vinum Falernum propr. austerum, vel amarum erat, (unde severum, ardens, ferox, v. 211, et indomitum, Lucan. X, 163. dicitur) et hinc Chio, dulciori vino, vel aqua temperari solebat. Vid. Jani ad Hor. Od. I, xxvii, 9; II, xi, 19; Broukh. et Heyne ad Tibull. II, i, 28. De odoratis uvis, vid. Vulp. ad Prop. II, xxxiv, 30; III, xv, (17) 27. Ernesti ad Hom. η, in Bacch. v. 34 sq. (Οἶνος ἡδύποτος κελάρυζ᾽ εὐώδης, ὤρνυτο δ᾽ ὀδμὴ Ἀμβροσίη), et Heyne ad Virg. Ge. IV, 279.
«En cape, Bacchus ait, nondum tibi nota, sed olim
Viticolæ nomen pervulgatura Falerni,
Munera»: et haud ultra latuit Deus: inde nitentem
195
Lumine purpureo frontem cinxere corymbi,
Et fusæ per colla comæ, dextraque pependit
Cantharus, ac vitis, thyrso delapsa virenti,
Festas Nysæo redimivit palmite mensas.
194. De variis divinæ præsentiæ signis in discessu vid. Heyne Exc. XIII; ad Virg. Æn. I, et de Bacchi indiciis a Drak. laud. Broukh. ad Tibull. I, vii, (viii) 45. —195. corymbi, (vid. Heyne ad Virg. Ecl. III, 39.) h.l. corona hederacea Bacchi, qua et capita eorum, qui Orgia agebant, ornabantur, unde Bacchus κορυμβοφόρος, βοτρυφόρος, βοτρυόκοσμος, κισσοκόμης, κισσοχαρὴς, κισσόβρυος, dicitur. —Lumine purpureo, splendido, vel potius pulchro juventæ nitore et gratia, ut πορφυρέη Ἀφροδίτη, etc. Cf. omnino Heyne ad Virg. Æn. I, 590; VI, 641; Jani ad Hor. Od. III, iii, 12; IV, i, 10; Vulp. ad Tibull. III, v, 4; pupureus vultus Bacchi, Stat. Th. VII, 148. Bacchus autem et Apollo sunt pulcherrimi deorum, quibus æterna est juventas, et coma promissa ac intonsa, fusæ per colla comæ (v. 196), unde uterque etiam ἀκερσεκόμης, ἀκειρεκόμης, ἀβροκόμης, χρυσοκόμης, χρυσοπλόκαμος, καλλιέθειρος, intonsus, indetonsus, semper puer et juvenis. Vid. Broukh. ad Tibull. I, iv, 37, 38; Intpp. ad Ovid. Met. III, 421; IV, 13... 18; Hor. Od. I, xxi, 2; Ill. Harles. Anthol. Gr. poet. ad Anacr. XXIX, 33 et 43, p. 32, 33. —197. De Cantharo Bacchi et Sileni vid. Heyne ad Virg. Ecl. VI, 17; Dorville Sicula p. 408 sq.; Burm. ad Val. Fl. II, 272, et Drak. ad h.l. qui docet, eum ab una tantum parte ansam habere ap. Tristan. Comment. hist. T. II, p. 614; Vaillant. num. Colon. T. II, p.m. 64, et Beger. Thes. Brand. T. I, p. 15; sed ab utraque parte apud Cuper Apoth. Hom. p. 175. —198. Nysæo, Bacchico. Vid. Heyne ad Apollod. p. 563 sq., et ad Virg. Æneid. VI, 806.
Nec facilis læto certasse, Falerne, sapori,
200
Postquam iterata tibi sunt pocula, jam pede risum,
Jam lingua titubante moves, patrique Lyæo
Tempora quassatus grates et præmia digna
Vix intellectis conaris reddere verbis,
Donec composuit luctantia lumina Somnus,
205
Somnus, Bacche, tibi comes additus. Hic ubi primo
Ungula dispersit rores Phaethontia Phœbo,
Uviferis late florebat Massicus arvis,
Miratus nemora, et lucentes sole racemos.
200, 201. Hæc ex Eubuli versibus ap. Suid. voc. Οἶνος expressa putabat D. Heins. et ex Virg. Ge. II, 94; Drak. qui comparat Lucret. III, 478; Oppian. Venat. IV, 202, et multa aliorum loca. —202. Tempora quassatus, ut quassus, (Ovid. Rem. Am. 146.) ictus, percussus vino, ὀινοπλήξ. Vid. Broukh. et Heyne Obss. in Tibull. I, ii, 3. Heins. ibid. et ad Prop. III, vii, 14; Burm. ad Val. Fl. VIII, 81. —204. luctantia lumina, quæ claudi nolebant, et cum somno quasi pugnabant, ut ap. Val. Fl. VIII, 85. Cf. inf. X, 343. —205. Somnus Bacchi comes in antt. monum. Vid. Lessing. wie die Alten d. Tod gebildet, p. 48, et Grut. Inscr. p. LXVII, 8. —206. Ungula Phaethontia, equi solis. —207. Massicus, vid. ad v. 159. —208. Conf. Virg. Ge. II, 82. Pulcher versus, ut et sqq. lucentes propr. uvæ.
Id monti decus, atque ex illo tempore dives
210
Tmolus, et ambrosiis Ariusia pocula succis,
Ac Methymna ferox lacubus cessere Falernis.
210. Tmolus, Lydiæ mons, vino nobilis. Vid. Plin. V, 29, 30; XIV, 7; Intpp. ad Virg. Ge. I, 56; II, 98, et Ovid. Met. VI, 15. —Ariusia pocula, vinum Chium. Vid. Plin. XIV, 7; Strab. XIV, p. 625, 637 (ubi ἡ Ἀριουσία χώρα), et Athen. I; quos Dausq. jam laudavit. Conf. Victor. Varr. Lectt. XV, 24; inpr. Pier. Heins. et Heyne ad Virg. Ecl. V, 71; ubi dulce hoc vinum nectar dicitur, ut h.l. —ambrosii succi. Conf. ad v. 191. —211. Methymna, h.e. vinum Methymnæum, ab urbe Lesbi ins. unde Lesbium quoque vocatur. Cf. Virg. Ge. II, 90; Prop. IV, viii, 38, et Cell. Geogr. T. II, p. 15. —ferox, austerum, generosum, ut inmite, VIII, 378; cf. ad v. 190. —lacus propr. est receptaculum, quo mustum continetur prelo expressum, ut doliis excipiatur; (vid. Burm. ad Petron. c. 70 et 135.) h.l. ipsum vinum, ut prela Falerna sup. v. 165.
Hæc tum vasta dabat, terrisque infestus agebat
Hannibal, et sicci stimulabant sanguinis enses,
Ludificante ducem Fabio: jamque inproba castris
215
Ausoniis vota, et pugnandi prava libido
Gliscebat; proni decurrere monte parabant.
212. Cf. Liv. XXII, 14; Polyb. III, 89... 92. —213. sicci stimulabant sanguinis enses. Cf. ad I, 11.
Da famæ, da, Musa, virum, cui vincere bina
Concessum castra, et geminos domitare furores.
«Fervida si nobis corda, abruptumque putassent
220
Ingenium Patres, et si clamoribus, inquit,
Turbari facilem mentem; non ultima rerum,
Et deplorati mandassent Martis habenas.
217. Da famæ, vid. ad IV, 73. —bina castra, et Hannibalis et sua, in quibus Romani instinctu Minucii, magistri equitum, eadem, qua Pœni cupiditate ardebant, Fabiique cunctationem increpabant. Cf. Polyb. III, 90, et Liv. XXII, 14, 15; ubi Minucii oratio exstat, ut h.l. Fabii, qui ejus criminationes refellit.
219. Oratio Fabii, qua feroces militum animos frangit, tam ob dignitatem gravitatemque sententiarum, quam ob dilectum verborum, in perfectissimis Silii locis adnumeranda est. —Poeta quod jam Drak. ex Mureti Var. Lect. II, 14, adnotasse video, expressit verba Cic. pro C. Rabir. c. 6. «Nihil me clamor iste commovet, sed consolatur, quum indicat, esse quosdam cives imperitos, sed non multos. Numquam, mihi credite, populus Romanus, hic, qui silet, consulem me fecisset, si vestro clamore perturbatum iri arbitraretur.» Conf. Claud. b. Get. v. 111 sq. —Ingenium abruptum, ut præceps, h.e. temerarium, fervidum, præproperum; unde agere abrupte, h.e. temere et incaute, dixit Justin. II, xv, 4. —220. clamoribus, ut ap. Cic. l.c. vel turbulentæ Minucii orationes per contemtum ita dicuntur, ut clamator et clamare, Drak. coll. Petron. c. I; Quintil. Inst. Or. II, 12; Gell. XIX, 9; Cic. Divinat. in Cæcil. c. 15, et Brut. c. 49; Add. Cic. Or. III, 21 et 34.
Stat pensata diu belli sententia; vincam
Servare invitos, urgentesque ultima fata.
225
Nulli per Fabium e vobis cecidisse licebit.
Si lucis piget, et supremis esse cupido est
Nominis Ausonii, tædetque in tempore tali
Nullum clade nova, claræque fragore ruinæ
Insignem fecisse locum; revocandus ab atris
230
Flaminius vobis est sedibus: ille ruendi
Jam dudum properans signum auspiciumque dedisset.
223 sq. Cf. Polyb. III, 89, 90. —vincam servare, ut ap. Prop. I, ix, 5. Drak. vel ut v. 398, quamquam impedior, tamen pertinaciter id agam ut servem, κρατήσω σώζειν, Schmid. Cf. ad V, 552. —224. urgentes ultima fata interitum adcelerantes, in summum discrimen inruentes. Vid. ad IV, 731.
226. lucis piget, ut ap. Virg. Æn. V, 678. —supremis esse cupido est, ut IX, 322; XVI, 493. Nota elegantia, quam multis exemplis illustravit Heins. ad Ovid. Her. XIV, 64. —227. tempore tali, tam tristi et importuno, ut XII, 311; Conf. Drak. ad VIII, 112, et Burm. ad Val. Fl. II, 144. —228, 229. Ad vecordiam diraque vota Caligulæ ap. Sueton. c. 31, adludi censebat Drak. Si vos tædet, nondum quartam cladem adcepisse, etc. —claræ fragore ruinæ, ut Hesperiæ sonitus ruinæ apud. Horat. Od. II, i, 32, ubi vid. Jani.
«An nondum præceps vicinaque fata videtis?
Una, ut debellet, satis est victoria Pœno.
State, viri, et sentite ducem: quum optabile tempus
235
Deposcet dextras, tunc ista ferocia dicta
Æquentur factis. Non est, mihi credite, non est
Arduus in pugnas ferri labor: una reclusis
Omnes jam portis in campum effuderit hora.
Magnum illud solisque datum, quos mitis euntes
240
Jupiter adspexit, magnum est, ex hoste reverti.
232. præceps, præcipitium, h.e. maximum et imminens periculum. Vid. Drak.
233. debellet, bellum finiat.
234. Vid. Var. Lect.
239. quos mitis, æquus, propitius, Jupiter adspexit, ut ap. Virg. Æn. IV, 372; IX, 209, et inpr. VI, 128 seq., quem locum poeta respexisse videtur.
Fortunæ Libys incumbit, flatuque secundo
Fidit agens puppim: dum desinat aura, sinusque
Destituat tumidos subducto flamine ventus,
In rem cunctari fuerit. Non ulla perenni
245
Amplexu Fortuna fovet: jam copia quanto
Artior est nullo Tyriis certamine! quantum
Detritum est famæ! quin inter cetera nostra
Haud laude abfuerit, modo qui.... Sed parcere dictis
Sit melius. Jam vos acies et prælia et hostem
250
Poscitis? o maneat, Superi, fiducia talis!
Interea, exclusa majoris sorte pericli,
Me solum, quæso, toti me opponite bello.»
241. incumbit Fortunæ; conf. ad IV, 731, etsi propter ea, quæ sequuntur, suspicari fere possis, hoc loquendi genus petitum esse a navi, quæ propellitur a nautis, qui remis incumbunt. Fortunam vero secundam cum felici navigatione, et adversam cum tempestate atque naufragio comparari, ex Ovid. Trist. I, v, 17, 36, aliisque locis vel tironibus notum est. Cf. Jani ad Hor. Od. I, 14. —242. dum, donec. —sinus velorum tumidos, ventu secundo inflatos. —243. subducto, cessante. —244. In rem, utile. —245. copia, commeatus. —246. nullo certamine, quum nulla sit pugna. —247. Detritum, minutum. —248. Haud a laude nostra abfuerit, h.e. laudis parandæ occasionem mihi dederit. —modo qui, vid. ad VI, 110. Videtur Minucium carpere voluisse, judice etiam Lefeb. Hannibal nobis porro gloriæ materiam dabit, modo is non consilia mea impediat, qui a me dissentit. Cellar. supplebat: qui modo Romanos tot cladibus adfecit: et sic fere Cl. Ernesti: qui modo solus victor habebatur; quæ ultima verecunde reticuerit Fabius, ne Hannibalis laude inminuta suam ipse augere videatur.
His dictis fractus furor, et rabida arma quierunt.
Ut, quum turbatis placidum caput extulit undis
255
Neptunus, totumque videt, totique videtur
Regnator ponto, sævi fera murmura venti
Dimittunt, nullasque movent in frontibus alas;
Tum, sensim infusa tranquilla per æquora pace,
Languentes tacito lucent in litore fluctus.
253. Imitat. Virg. Æn. I, 127... 148 sq.; VI, 102.
257. alas, vid. ad I, 589. —in frontibus: nam tempora quoque, vel capita ventorum alata finguntur, v.c. Zetæ et Calais ap. Hygin. f. XIV. Cf. quos Drak. laudat, Cuper. Apoth. Hom. p. 178, et Barth. ad Stat. Th. V, 434. —258. pace; cf. ad VI, 168. —259. lucent, reducto sole, ut ap. Virg. Æneid. I, 143, et quia ventis non amplius turbantur.
260
Sensit cura sagax Pœni, fraudisque veneno
Adgreditur mentes. Pauca atque hæc ruris aviti
Jugera, nec multis Fabius vertebat aratris;
Massicus uviferis addebat nomina glebis.
Hinc pestem placitum moliri, et spargere causas
265
In castra ambiguas: ferro flammisque pepercit,
Suspectamque loco pacem dedit arte maligna,
Ceu clandestino traheretur fœdere bellum.
260. Conf. Liv. XXII, 23; Val. Max. VII, 3, extr. 8; Frontin. I, viii, 2, et Plut. in Fab. —Sensit, furorem militum in castris Rom. sævire, vel etiam Fabii oratione consedisse. Hinc dolo invidiam duci parat. —cura sagax Pœni; vid. ad IV, 599.
264. Hinc, ex hoc agro. —pestem moliri, exitium parare, ut insidias, calamitatem, periculum, pestem patriæ civibus, etc. moliri dixit Cic. Cluent. 63, 64. Sext. I, et Catil. II, 1; cf. ad I, 645. Id moneo, ne quis amoliri interpretetur cum Draken. ad XIII, 48. —spargere causas, etc., ex Virg. Æn. II, 98; ubi vid. Heins. —266. pacem dedit, pepercit, eum incolumem intactumque servavit.
Intellectus erat Fabio, Tyriosque videbat
Dictator sævire dolos: at non vacat ægre
270
Invidiam gladios inter lituosque timere,
Et dubia morsus famæ depellere pugna;
Donec reptantem, et nequidquam sæpe trahendo
Huc illuc castra, ac scrutantem prælia Pœnum,
Qua nemorosa juga, et scopulosi vertice colles
275
Exsurgunt, clausit sparsa ad divortia turma.
271. Verba morsus famæ vel ad calumniam invidiamque, cui dens et inf. v. 512 stimulus tribuitur, vel ad dolorem, ex maligna fama haustum, spectat. Dolor enim et cura mordet, edit, adedit, exedit, urit, fodit, stimulat, pungit animum, δάκνει φρένας, ἀμύσσει, κατέδει θυμὸν, vel, ut ap. Pind. Isthm. V, 74, κνίζει ὄπιν. Cf. XIII, 581, 665, 679; XVII, 345; Hom. Iliad. α, 243; ε, 493; ζ, 202; et vid. ad I, 85 in V.L., ad VIII, 25; Heins. ad Val. Fl. III, 694; V, 365, et ad Ovid. Met. XIV, 208. —274. Cf. Polyb. III, 92, 93, et Liv. XXII, 16. —juga Calliculæ. —colles Aminei Lefeb. coll. Liv. l.c. ubi tamen Calliculæ potius mentio fit. De illis collibus vid. Intpp. ad Virg. Georg. II, 97. —275. sparsa, etc., militibus dispositis in omnibus viis. —divortia, fauces, seu angustias præsidio occupavit; Lenz. Silius imitatur Virg. Æn. IX, 379. Cf. etiam supra V, 42, 46.
Hinc Læstrygoniæ saxoso monte premebant
A tergo rupes; undosis squalida terris
Hinc Literna palus: nec ferri aut militis usum
Poscebat regio; septos sed fraude locorum
280
Arta fames, pœnas miseræ exactura Sagunti,
Urgebat, finisque aderat Carthaginis armis.
276. Læstrygoniæ rupes, ut Formiana saxa ap. Liv. l.l. Formiæ, olim Hormiæ, opp. Latii in finibus Campaniæ, prope Caietam (hod. Gaeta), in intimo sinus Caietani, seu Formiani recessu, ubi prisca Læstrygonum, horumque regum, Lami, et ab eo oriundi Antiphatis sedes, et nunc Mola est, in Terra di Lavoro. Cf. v. 410; VIII, 529 sq.; Plin. III, 5; Strab. III, p. 161; V, p. 223; Intpp. ad Tibull. IV, i, 59; ad Ovid. Met. XIV, 233 sq.; ad Cic. Att. I, 3, 4, 10; II, 13; Eustath. ad Hom. Od. κ, 81; Spanh. ad Callim. H. in Dian. 67; Jani ad Hor. Od. III, xvi, 34; xvii, 1... 9, inpr. Heyne Exc. I; ad Virg. Æn. VII, 2. —278. Literna palus, vid. ad VI, 654; Literni arenæ stagnaque perhorrida situ; Liv. XXII, 16. —280. Arta fames, ut V, 477, et mox v. 310.
Cuncta per et terras et lati stagna profundi
Condiderat somnus, positoque labore dierum,
Pacem nocte datam mortalibus orbis agebat.
285
At non Sidonium curis flagrantia corda
Ductorem, vigilesque metus haurire sinebant
Dona soporiferæ noctis: nam membra cubili
Erigit, et fulvi circumdat pelle leonis,
Qua super instratos projectus gramine campi
290
Presserat ante toros: tunc ad tentoria fratris
Fert gressus vicina citos; nec degener ille
Belligeri ritus, taurino membra jacebat
Effultus tergo, et mulcebat tristia somno.
282. Idem orationis color apud Virg. Æn. IV, 522... 532; VIII, 26 sq.; IX, 224 sq.; Hom. Il. β, pr. et κ, pr. Narratio autem, quæ sequitur v. 290... 347, ex heroum ævo, et tota fere ex Hom. Iliad. κ, petita est. —stagna, aquas, ut ap. Virg. Æn. I, 126; X, 765. —stagna profundi, ut inf. v. 500, et ap. Lucan. VIII, 853. —stagna profundi, mare, ut λιμνη; Lenz. —284. Pacem, quietem.
285. Cf. VIII, 207 sq. —288. Cf. ad II, 156. Ὀρθωθεὶς ἐέσσατο δέρμα λέοντος Αἴθωνος, Hom. Iliad. κ, 21, 23. —289. Dormientibus olim pelles (terga, v. 293) substernebantur, inpr. in castris. Cf. quos D. Heins. et Drak. citarunt, Hom. Odyss. υ, 2; Iliad. κ, 155; Nonn. Dionys. XVI, 94 sq.; Add. Hom. Odyss. ξ, 530; Iliad. ι, 657; H. in Ven. 158 sq; Virg. Æn. VII, 88, 94, et VIII, 368; ubi v. Heyne. —290. fratris, Magonis. —291. nec degener ille, etc., servans ritus bellicos.
Haud procul hasta viri terræ defixa propinquæ,
295
Et dira e summa pendebat cuspide cassis:
At clipeus circa, loricaque, et ensis, et arcus,
Et telum Baliare simul tellure quiescunt.
Juxta lecta manus, juvenes in Marte probati;
Et sonipes strato carpebat gramina dorso.
294. Bene comparant Homer. Iliad. κ, 74 sq., et 151 sq. —hasta terræ defixa, ἔγχεα Ὄρθ᾽ ἐπὶ σαυρωτῆρος ἐλήλατο, Hom. l.c. Cf. Intpp. ad Virg. Æn. VI, 652, et XII, 130. —295. dira cassis, ut minax apud Stat. Th. IV, 205, et torva ibid. VIII, 707; δεινὸν δὲ λόφος καθύπερθεν ἔνευεν, Hom. Iliad. γ, 337; cf. Iliad. ζ, 468, 469, et Burm. ad Val. Fl. VI, 519. —e summa pendebat cuspide cassis, ut apud Val. Fl. VIII, 309; Drak.
300
Ut pepulere levem intrantis vestigia somnum,
«Heus! inquit (pariterque manus ad tela ferebat),
Quæ te cura vigil fessum, germane, fatigat?»
Ac jam constiterat, sociosque in cespite fusos
Incussa revocat castrorum ad munera planta,
305
Quum Libyæ ductor: «Fabius me noctibus ægris,
In curas Fabius nos excitat; illa senectus,
Heu! fatis quæ sola meis currentibus obstat.
Cernis ut armata circumfundare corona,
Et vallet clausos conlectus miles in orbe.
310
Verum, age, nunc quoniam res artæ, percipe porro,
Quæ meditata mihi. Latos conrepta per agros
Armenta adsueto belli de more sequuntur.
300. vestigia, sonitus pedum. —301. inquit, scilicet Magus.
304. Incussa planta, λὰξ ποδὶ κινήσας, Hom. Iliad. κ, 158. —307. fatis currentibus, ut in cursu est fortuna et dolor ap. Ovid. Met. X, 401, et ex Ponto IV, xi, 18; cf. v. 479, et ad IV, 731.
309. vallet in orbe, undique circumdet; Lenz.
310. Cf. Liv. XXII, 16, 17; Polyb. III, 93, 94 (qui tamen Hasdrubali, non Magoni id negotii mandatum tradunt); Frontin. Strateg. I, v, 28; Appian. VII, xiv, 15; Plut. in Fab. et quos Drak. laudat, Cornel. Nep. Hann. 5; Quintil. Inst. Orator. lib. II, 17, et Pausan. Achaic. c. 26. —311. conrepta et avecta ex agris hostium.
Cornibus arentes edicam innectere ramos,
Sarmentique leves fronti religare maniplos;
315
Admotus quum fervorem disperserit ignis,
Ut passim exsultent stimulante dolore juvenci,
Et vaga per colles cervice incendia jactent.
Tum terrore novo trepidus laxabit iniquas
Custos excubias, majoraque nocte timebit.
320
Si cordi consulta (moras extrema recusant),
Adcingamur, ait.» Gemino tentoria gressu
Inde petunt: ingens clipeo cervice reposta
Inter equos, interque viros, interque jacebat
Capta manu spolia et rorantia cæde Maraxes,
325
Ac dirum, in somno ceu bella capesseret, amens
Clamorem tum forte dabat, dextraque tremente
Arma toro et notum quærebat fervidus ensem.
316. exsultent, discurrant.
318. laxabit, deseret. —319. Custos, milites Rom. qui Pœnos vallibus includebant, et ad transitum saltus insidendum locati erant.
320. extrema, summa pericula. —322. Milites olim, scutis capiti substratis, dormiebant. D. Heins. ad v. 292; laudavit Hom. Iliad. λ, 730, et Claud. b. Gildon. 352 sq. quibus Drak. addit Iscan. b. Troj. VI, 163 sq., et Sax. Gram. hist. Dan. IV, p. 57. —324. rorantia cæde, sanguine. Vid. ad I, 525, et IV, 447. —325. Confer I, 64 seq. —326. Clamorem tum forte dabat, interruptum nempe, qualem edunt dormientes. Ed.
Huic Mago, inversa quatiens ut dispulit hasta
Bellantem somnum: «Tenebris, fortissime ductor,
330
Iras compesce, atque in lucem prælia differ.
Ad fraudem occultamque fugam tutosque receptus
Nunc nocte utendum est: arentes nectere frondes
Cornibus, et latis adcensa inmittere silvis
Armenta, obpositi reserent quo claustra manipli,
335
Germanus parat, atque obsessa evellere castra.
329. Bellantem somnum, in quo bellare sibi videbatur; somnians se pugnare.
334. Ut milites Fabii, in præsidio viarum collocati, eo decedant.
Emergamus, et hic Fabio persuadeat astus,
Non certare dolis.» Nihil hinc cunctante, sed acris
Incepti læto juvene, ad tentoria Acherræ
Festinant, cui parca quies, minimumque soporis,
340
Nec notum somno noctes æquare: feroci
Pervigil inservibat equo, fessumque levabat
Tractando, et frenis ora exagitata fovebat.
At socii renovant tela, arentemque cruorem
Ferro detergent, et dant mucronibus iras.
338. Acherræ, cf. III, 299. —339. In his valde luxuriatur poeta. —340. æquare noctes somno, usitatius, somnum nocte; Schmid. —341. inservibat per sync. ut sævibat, scibat, custodibat, lenibat, vestibat, nutribat, operibat, Dausq. Cf. App. —342. fovebat, ἁπαλύνει, quod vel mulcendo adeoque manu fiebat, vel aqua tepida, vel oleo, teste Polluce I, §. 201; D. Heins.
343. arentem cruorem, ut X, 511. —344. Conf. v. 534, 535. —dant mucronibus iras, ut ap. Stat. Achill. I, 436; h.e. deterso sanguine, situ ac rubigine, gladios saxo exasperant, ut IV, 19; Drak.
345
Quid fortuna loci poscat, quid tempus, et ipsi
Quænam agitent, pandunt, et cœptis ire ministrum
Haud segnem hortantur: discurrit tessera castris,
Intentique docent, quæ sint properanda, monentque
Quisque suos: instat trepidis, stimulatque ruentes
350
Navus abire timor, dum cæca silentia, dumque
Majores umbræ: rapida jam subdita peste
Virgulta, atque altis surgunt e cornibus ignes.
347. Drak. monet, tesseras, συνθήματα, duplicis olim generis ususque fuisse; primi, ut iis milites in pugna se internoscerent, neque vigiles fraude hostium circumvenirentur, (quæ breves et sæpe unius vocis fuerint, ut apud Eurip. in Rheso 521; Xenoph. Cyrop. III, p. 85; VII, p. 174, et de exped. Cyri I, p. 264; VI, p. 386; Pausan. Phoc. I; Dion. Cass. XLIII, p. 235; XLVII, 352; LIX, p. 662; Val. Max. I, 5, ex. 6; Suet. Calig. 57, et Ner. 9; Tac. Ann. XIII, 2, al. sed interdum totam sententiam continuerint, ut ap. Polyæn. I, 11, et Dion. Cass. LX. p. 675) alterius generis, (τὰ παραγγέλματα καὶ διατάγματα) quibus dux militibus significaverit, quid fieri voluerit, ut h.l. et XV, 478 sq.; Liv. VII, 35; IX, 32; XXVII, 46; Suet. Galb. 6; cf. Lips. Exc. A. ad Tac. l.c. et Mil. Rom. V, 9; Intp. ad Virg. Æn. VII, 637; Stewich. ad Veget. II, 7; Bernart. ad Stat. Th. X, 17. —discurrit, vid. Onosandri Stratag. c. 25; D. Heins. —349. instat trepidis. Cf. I, 268, et II, 407. —350. timor Navus, qui navos, strenuos, fortes facit. Cf. ad IV, 25. —351. Majores umbræ, occidente sole. Cf. Virg. Ecl. I, 84; primis tenebris noctis Liv. —rapida peste, igne sarmenta raptim pervadente; Cell. —peste, ut mox malum et lues. Vid. ad I, 174. —subdita peste Virgulta, quibus ignis subditus est, ut XVII, 224.
Hic vero ut, gliscente malo et quassantibus ægra
Armentis capita, adjutæ pinguescere flammæ
355
Cœpere, et vincens fumos erumpere vertex:
Per colles dumosque, (lues agit atra) per altos
Saxosi scopulos montis lymphata feruntur
Corpora anhela boum, atque obsessis naribus igni
Luctantur frustra rabidi mugire juvenci.
354. Lefeb. hæc notat: «Die, flammæ adjutæ motu boum primum crescunt obscuræ; dein magis ac magis exardescentes erumpunt per fumum, clarumque tandem earum vertex lumen vibrat. Pinguis non hic usurpatur de pice, ut male intellexit Prudent. Rom. vers. 850 seq. sed de obscuritate flammæ, quam veluti involvebat initio fumus, et legendus erat Salmas. in Solin. T. I, p. 558, A. ed. Paris. Sic murex pinguis X, 569, de intense rubro, in obscurum veluti cedente.» Sed forte pinguescere h.l. est ali, nutriri, crescere. —adjutæ, vid. V.L. et ad IV, 289. —355. vincens fumos, quibuscum antea luctabatur, erumpere ad cælum cœpit vertex flammæ; Drak. Conf. ad II, 631. —357. Cf. ad I, 459. —358. Corpora boum, vid. ad IX, 572. Duo millia boum fuisse, Plut. et Polyb. tradunt.
360
Per juga, per valles errat Vulcania pestis,
Nusquam stante malo, vicinaque litora fulgent:
Quam multa, adfixus cælo sub nocte serena,
Fluctibus e mediis sulcator navita ponti
Astra videt; quam multa videt, fervoribus atris
365
Quum Calabros urunt ad pinguia pabula saltus,
Vertice Gargani residens incendia pastor.
362. adfixus, intentus, cælo. Heins. et Drak. comparant Tibull. I, iii, 87; vi, 61, et Sen. Consol. ad Marciam, c. 2; intenta in unam rem et toto animo adfixa. Sic et pendere, vel suspensum esse ab astris, etc., ap. Val. Fl. I, 481; vultibus inhærere dixit Ovid. Trist. IV, iii, 19; conf. ad VI, 565. —364 sq. Cf. Hom. Iliad. υ, 490 sq.; Virg. Æn. X, 405 sq., et inpr. Lucan. IX, 182 sq. —365. urunt ad pinguia pabula saltus, ut gramina faciant pinguiora. Cf. Virg. Ge. I, 84 sq. —fervoribus, cineribus. Ad ornatum spectat mentio Calabriæ et Apuliæ, cujus mons est Garganus. Vid. ad IV, 561. In his vicinis regionibus optima erant pascua, quæ Hor. Od. I, xxxi, 5; Colum. VII, 2, et alii laudant.
At facie subita volitantum montibus altis
Flammarum, quîs tunc cecidit custodia sorti,
Horrere, atque ipsos nullo spargente vagari
370
Credere, et indomitos pasci sub collibus ignes.
Cælone exciderint, et magna fulmina dextra
Torserit Omnipotens, an cæcis rupta cavernis
Fuderit egestas adcenso sulfure flammas
Infelix tellus, media in formidine quærunt.
367. Cf. Liv. XXII, 17; Polyb. III, 94. —368. cecidit, obtigit, evenit, ut ap. Sall. Cat. 21, et Jug. 31; Cic. Rabir. 2; Verr. I, 2; ad Att. III, 1, et ad Qu. Fr. I, 3; Drak. —sorti, pro sorte, ut igni, I, 115, et inf. v. 358; sorti provincia evenit, Liv. XXIX, 20; ubi vid. Gron. et Gifan. Ind. Lucret. voc. Colli; Heins. ad Claud. in Rufin. I, 9; ad Ovid. Her. IV, 31; ad Vell. Pat. II, 30; Bentl. ad Hor. Serm. I, v, 72; Perizon. ad Sanct. Minerv. I, 6; II, 7; Drak. qui tamen non vidit, hæc esse verba Virg. Ge. IV, 165; ubi vid. Heyne in V.L. Cf. sup. ad v. 155, et ad VIII, 125, in V.L. —369. Excubitores, miraculo rei adtoniti, non ab hominibus, vel adeo jumentis ignes spargi, sed sponte vagari credebant, ignari, utrum cælo deciderint, an e terra eruperint.
371. magna dextra, ut IX, 438, et apud Horat. Od. III, iii, 6; χεὶρ ἀνίκητος Διός, Sophocl. Œd. Col. 1517. —372 sq. De ignibus subterraneis multa disputat Dausq. et plura Hard. ad Plin. II, 106, et VII, 16.
375
Jamque abeunt; faucesque viæ citus occupat armis
Pœnus, et in patulos exsultans emicat agros.
Huc tamen usque vigil processerat arte regendi
Dictator, Trebiam et Tusci post stagna profundi,
Esset ut Hannibali Fabium Romanaque tela
380
Evasisse satis: quin et vestigia pulsi
Et gressus premeret castris, nisi sacra vocarent
Ad patrios veneranda Deos: tum, versus ad Urbem,
Adloquitur juvenem, cui mos tramittere signa
Et belli summam primasque jubebat habenas,
385
Atque his præformat dictis, fingitque monendo:
376. agros Allifanos.
377 sq.; copiosior Liv. XXII, 18. —378 sq. Ut post victorias ad Trebiam et Trasymenum satis esset H. h.e. is contentus esset, etc. Cf. X, 591. —381. Conf. Liv. XXII, 18, et Polyb. III, 94. —gressus premeret, pressisset; quod fecit, donec in Larinate agro castra communiret. —sacra gentis Fabiæ, in colle Quirinali obeunda, quæ ne in bello quidem intermitti fas erat. Vid. Val. Max. I, i, 11, et Liv. V, 46 et 52. An publica sacra sunt intelligenda, quum Fabius b. Punico II, non modo quinquies consul, sed etiam pontifex, et XLII, vel LXII annos augur fuerit? vid. Liv. XXX, 26; Val. Max. VIII, xiii, 3; Plin. VII, 48. —383, 384. Intell. magistrum equitum, cui tramittere signa h.e. summum imperium tradere, absente dictatore, mos jubebat; quod Barthium et Cell. non vidisse mireris. Ille monet, jubere rem alicui dici pro, imperare ei, ut ap. Claud. laud. Stilic. III, 85: hic jungit jubebat habenas, scilicet capere, ut regem jussit, scilicet creari apud Liv. I, 22. —385. præformat, h.e. antea format, et fingit monendo. Conf. ad I, 441.
«Si factis nondum, Minuci, te cauta probare
Erudiit Fortuna meis; nec ducere verba
Ad verum decus, ac pravis arcere valebunt.
Vidisti clausum Hannibalem: nil miles et alæ
390
Juvere, aut densis legio conferta maniplis.
Testor te, solus clausi; nec deinde morabor.
Dis sine me libare dapem et solennia ferre:
Hunc iterum atque iterum vinctum vel montibus altis,
Amnibus aut rapidis (modo pugna absistite) tradam.
386. cauta, consilia, probare, et pravis, temerariis audacibusque præferre. —387. verba, monita mea.
392. solennia sacra, solenne ac statum sacrificium, ap. Cic. Tusc. I, 41. —393 sq. vinctum tradum, includam.
395
Interea (crede experto, non fallimus) ægris
Nil movisse salus rebus: sit gloria multis,
Et placeat, quippe egregium, prosternere ferro
Hostem; sed Fabio sit vos servasse triumphus.
Plena tibi castra atque intactus vulnere miles
400
Creditur: hos nobis (erit hæc tibi gloria) redde.
Jam cernes Libycum hunc vallo adsultare leonem,
Jam prædas obferre tibi, jam vertere terga,
Respectantem adeo, atque iras cum fraude coquentem.
Claude, oro, castra, et cunctas spes eripe pugnæ.
395. Summa δεινότης in his vss. —Interea, ut alibi interim, pro interdum, h.l. (et ap. Sen. Cons. ad Marc. c. 2; Quinctil. Inst. Or. II, 3, aliisque locis, a Gron. ad Sen. de Ben. V, 42, et Pric. ad Appul. Met. IX, p. 532, excitatis) positum non male putabat Drak. quia Silius expresserit Liv. XXII, 18, extr. «Medicos quoque plus interdum quiete, quam movendo atque agendo proficere.» Cf. V.L. —crede experto, ut ap. Virg. Æn. XI, 283, et Ov. A. Amat. III, 511; Drak. —396. Comparant Fabii verba ap. Liv. XXII, 25. —397. quippe, v. ad V, 117.
401. leonem, ut ap. Hor. Od. III, ii, 11; cf. Hom. Iliad. ο, 592, 630; ω, 41, et sup. I, 569. —403. iras coquentem, vid. ad II, 327; unde recocti adpellantur homines subdoli, quinque premere, quod sentiunt, ad maturam occasionem possunt. Ed.
405
Hæc monuisse satis: sed si compescere corda
Non datur oranti, magno te jure pioque
Dictator capere arma veto.» Sic castra relinquens
Vallarat monitis, ac se referebat ad Urbem.
406. jure pio, quo in salutem patriæ utor, vel potius jure æquo, potestate justa, ut pium bellum XV, 162; justum piumque bellum, Liv. XXXIX, 36; XLII, 23; jusque piumque, Ovid. Art. I, 200, et Her. VIII, 4. —jure pio, sancto summi magistratus; Lenz. —408. Vallarat, tuta fecerat.
Ecce autem flatu classis Phœnissa secundo
410
Litora Caietæ, Læstrygoniosque recessus
Sulcabat rostris, portusque intrarat apertos,
Ac totus multo spumabat remige pontus;
Quum trepidæ fremitu vitreis e sedibus antri
Æquoreæ pelago simul emersere sorores,
415
Ac possessa vident infestis litora proris.
409. Hæc classis Punica videtur eadem esse, quæ primo in Sardiniam, et deinde Pisas in Italia, ubi, qui in ea erant, Hannibali se conjungi posse speraverant, adpulit, sed classe Cn. Servilii conspecta, cursum repetiit, teste Polyb. III, 96. —410. Vid. ad v. 276. —413. Pulcherrimum ornatissimumque episodium, cui magnam poeta suavitatem adfudit imitatione, Virg. Ge. IV, 387... 529. Forte etiam ante oculos habuit, Hom. Odyss. δ, 384 sq. Sed quorsum illud inseruerit, vix adsequaris, nisi forte eo efficere voluit, ut lectores tum docerentur, cur Venus tantopere Romanorum partibus faveat perpetuoque rebus ab illis gerendis intersit, tum ad summam quidem, huic populo inminentem cladem, sed finem quoque malorum et splendidas, tunc a Scipione Africano, patriæ vindice, agendas, partes præpararentur; unde iterum in subsidium adhibet vaticinium, ut I, 125 (ubi vid. not.), et III, 570 sq.; ubi eadem arte legentium animos sensusque ad Scipionem juvenem inclinaverat, v. 590 sq., ut ad Fabium VI, 613 sq. Poeta tamen melius forte carminis dignitati prospexisset, si narrationi cladis Cannensis hoc episodium subjunxisset, et tum animos lectorum, inpr. Romanorum, magna exspectatione suspensos et adflictos, brevi rerum futurarum indicio recreasset: nisi potius omnino ejusmodi vaticiniis animi adtentio magis infringitur, quam excitatur. —vitreis sedibus antri, vid. ad IV, 344, in V.L. et Heyne ad Virg. Ge. IV, 363.
Tum magno perculsa metu Nereia turba,
Adtonitæ propere refluunt ad limina nota,
Teleboum medio surgunt qua regna profundo,
Pumiceæque procul sedes: inmanis in antro
420
Conditur abrupto Proteus, ac spumea late
Cautibus objectis rejectat cærula vates.
416. Nereia turba Νηρηΐδες, de quibus, vid. Apollod. I, ii, 7, et ad eum Heyne, p. 27 sq. —418. Teleboum regna, ut ap. Virg. Æneid. VII, 735. Capreæ ins. (hod. Capri) ad sinum Neapolit. et Sirenum scopulos, ex adverso Surrenti, cujus incolæ Teleboæ et rex Theron. Cf. VIII, 541; XIV, 443; Strab. V, p. 171; Sueton. Tiber. c. 40, 43; Tac. Ann. IV, 67; Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 733 sq., p. 140, et ad Apollod. II, iv, 5, p. 312; Cluver. Ital. ant. IV, p. 1168. Ibi antrum pumiceum, sedes Protei, quæ etiam in Pharo, Ægypti ins. et in Pallene Thessaliæ ei adsignatur; vid. Burm. ad Val. Fl. II, 318; Heyne ad Virg. Ge. IV, 387; Æn. XI, 262, et ad Apollod. p. 385. —419 sq. antro abrupto, doctius pendentia pumice tecta, ap. Virg. Ge. IV, 374; conf. ibid. v. 418.
Is postquam (sat gnarus enim rerumque metusque)
Per varias lusit formas, et terruit atri
Serpentis squamis, horrendaque sibila torsit,
425
Aut fremuit torvo mutatus membra leone,
«Dicite, ait, quæ causa viæ? quisve ora repente
Pervasit pallor? cur scire futura libido?»
422 sq. Cf. Virg. Ge. IV, 396... 414, 440 seq., et ibid. Heyne ad v. 387; it. Clariss. Hermann Myth. Hom. et Hesiod. p. 411, 412. —424. sibila torsit, ut IX, 443, et ap. Val. Fl. VII, 525, et Prop. IV, viii, 8; cf. ad IV, 278.
Ad quæ Cymodoce, Nympharum maxima natu
Italidum: «Nosti nostros, præsage, timores.
430
Quid Tyriæ classes ereptaque litora nobis
Portendunt? num migrantur Rhœteia regna
In Libyam Superis? aut hos Sarranus habebit
Navita jam portus? patria num sede fugatæ
Atlantem et Calpen extrema habitabimus antra?»
428. Cf. Virg. Ge. IV, 338; Æn. V, 826, inpr. X, 225.
431. num regna Rhœteia, h.e. Romana (vid. ad. I, 115). —Superis migrantur, h.e. a diis transferuntur? Nam migro active est migrare facio, transfero, ut ap. Liv. X, 34, extr.; Gell. II, 29, et, quem Draken. laudat, Cic. Off. I, 10, ubi vid. Intpp. —432. Sarranus, vid. ad I, 72. —434. antra, judice Dausq., in Libyæ insula, quam Triton amnis circumdat. Cf. Diodor. III, 69. Sed vid. V.L.
435
Tum sic involvens repetita exordia retro
Incipit ambiguus vates, reseratque futura:
«Laomedonteus Phrygia quum sedit in Ida
Pastor, et, errantes dumosa per avia tauros
Arguta revocans ad roscida pascua canna,
440
Audivit sacræ lentus certamina formæ:
436. ambiguus vates potest esse obscuris vera involvens, ut utar verbis Virgil. Æn. VI, 100. Sed quia clare loquitur Proteus, varias potius, quas induit, formas innui censet Drak. ut ap. Ovid. Met. II, 9; ὀλοφώϊα εἰδὼς, Hom. Odyss. δ, 460; cf. Burm. ad Val. Fl. II, 318, et ad Ovid. Amor. III, xii, 28. Schmidio videtur ut epitheton vatis solenne adcipiendum, quod non semper aptam suo loco vim habeat, qualia multa sint apud poetas. —reserare, ut recludere I, 19. —437. Fabula de judicio Paridis, quam in posterioris ævi commentis numerat Hemsterh. ad Lucian. T. I, p. 253, a. (ubi versus Hom. Iliad. ω, 28... 30, pro panno, a mala manu adsuto, habet, refrag. Scalig. Poetic. V, 3, extr.), vel tironibus nota est; vid. Hygin. f. 92; Lycophr. v. 90 sq.; Eurip. Troad. v. 925 sq., et Lucian. Dial. Deor. 16 et 20. —Laomed. Trojanus, ut VIII, 172. —sedit, ut ap. Sen. Agam. 730, et Stat. Silv. I, ii, 44; nam proprium est judicum; Drak. Cf. Intpp. ad Phædr. I, x, 6, et Ernesti Clav. Cic. Ex marm. et numo Paridem coram deabus sedentem nobis exhibuit Drak.; vid. ad v. 447, in V.L. Cf. etiam Beger. Th. Br. T. I, p. 43, et Montf. Antiq. expl. T. I, p. 1, pl. 108. —in Ida, et quidem in ejus cacumine, Gargaro, teste Luciano. Locum ipsum Καλλικολώνην dictum tradit Schol. ad Hom. Iliad. υ, 3, et Ἀλεξάνδρειαν, Steph. Byz. h.v. —438. Pastor, Paris, quem olim expositum pastores in Ida educasse dicuntur. —errantes, pascentes, ut ap. Virg. Ecl. I, 9; Æn. I, 185, et Hor. Epod. II, 12. —439. Arguta canna, canoro calamo. —440. lentus, vid. ad II, 489. —sacræ, divinæ, ut v. 463, 469; ἱερὸν αἷμα, ap. Bion. Id. I, 22.
Tum matris currus niveos agitabat olores,
Tempora sollicitus litis servasse, Cupido.
Parvulus ex humero corytos, et aureus arcus
Fulgebat, nutuque vetans trepidare parentem,
445
Monstrabat gravidam telis se ferre pharentram.
441. olores, vid. a Drak. laud. Barth. ad Stat. Silv. I, ii, 142, et cf. Pitture d’Ercol. T. I, tav. 10. Passeres quoque (vid. Ill. Harles. Anthol. Gr. poet. p. 203), vel columbas in monumm. antt. nonnunquam et leones (v.c. ap. Beger. Thes. Brand. T. I, p. 170) ejus currui junctos videmus. —442. Sollicite observabat tempus illud, ne, si Venus serior venisset, crederetur male de forma sua præsumsisse, aut aliis victoriam cessisse; Drak.
443 sq. Ἐρως ap. Mosch. Id. I, 18 sq.: τόξον ἔχει μάλα βαιὸν, τυτθὸν τὸ βέλεμνον, καὶ χρύσεον περὶ νῶτα φαρέτριον. —445. Monstrabat, etc. quo innuit, se facile Paridem amore inflammare animumque ejus matri conciliare posse. —gravidam telis pharetram, ut ap. Hor. Od. I, xxii, 3; cf. Heins. ad Ovid. Met. I, 443.
Ast alius nivea comebat fronte capillos,
Purpureos alius vestis religabat amictus,
Quum sic suspirans roseo Venus ore decoros
446. De Veneris in ornanda coma studio docte et copiose disputat Spanh. ad Callim. H. in Pall. v. 17, 21, 22 et 31. —446. alius... alius, ut ap. Bion. Id. I, 80 sq., nam ὁπαδοὶ Ἀφροδίτης sunt multi Ἔρωτες, Νυμφῶν παῖδες, τυτθοὶ omnes; unde agmen Amorum ap. Stat. Silv. I, ii, 54; turba Veneris inf. XI, 397; exercitus Cupidinum, ibid. v. 413, et ap. Val. Flacc. VI, 457, ubi v. Burm. Ab his diversi Veneris nati, v. 449, et XI, 390. Ἔρως et Ἀντέρως, vel Ἔρως et Ἵμερος, quibus Pausan. Att. 43, Πόθον addit. Vid. Cic. N. D. c. 23, et Jani ad Hor. Od. I, ii, 34; xix, 1. Ceterum eandem operam, quam Cupidines h.l. præstant, Nymphis tribuit Claud. loco insigni Nupt. Hon. et Mariæ, v. 49 sq. —447. Purpureos alius, πορφύρεον φάρος Bion. Id. I, 3. —vestis religabat amictus, h.e. vestem ligabat sc. cesto. Drak. monet, amictum vestis etiam capi posse id, quod vesti superinjiciatur, quum vestes sint interiora corporis tegumenta, amictus vero superiora, de quo vid. Brouk. ad Tibull. I, ix (al. 8.), 13. Similiter Venerem exornant Gratiæ, ejus ministræ, venustatisque conciliatrices, apud Hom. H. in Vener. v. 61 sqq., et Claudian. de Nupt. Honor. et Mar. Carm. X, vers. 100 seq. De Venere autem, fingendis disponendisque crinibus operam dante, locus class. est Apollon. III, 45 sqq. —448. roseo ore, ut purpureo ap. Hor. Od. III, iii, 12: ῥοδίνη παρειὴ, Παφίη ῥοδέη, vel ῥοδόχρους Ἀφροδίτα ap. Anacr. XXIX, 18, et LIII, 22, ubi vid. Cl. Fischer. Cf. sup. ad I, 577, et Kœppen ad Hom. Iliad. θ, 1.
Adloquitur natos: «Testis certissima vestræ
450
«Ecce dies pietatis adest: quis credere salvis
«Hoc ausit vobis? de forma atque ore (quid ultra
«Jam superest rerum?) certat Venus: omnia parvis
«Si mea tela dedi blando medicata veneno,
«Si vester, cælo ac terris qui fœdera sancit,
455
«Stat supplex, quum vultis, avus; victoria nostra
«Cypron Idumæas referat de Pallade palmas,
«De Junone Paphos centum mihi fumet in aris.»
453. medicare, inficere, oblinere, ut XIII, 197. Cf. Heyne ad Virg. Ge. I, 193; IV, 65. —blando, μειλίχῳ, veneno et telis, eo unctis, comparantur vis amoris, et, quæ eum excitant, oscula, etc. quod multis exemplis docuit Dorville ad Chariton. T. II, p. 203: τὸ φίλαμα καθάπερ ἰὸς εἰς τὰ σπλάγχνα κατεδύετο, ibid. T. I, p. 24; τὰ χείλεα φάρμακον ἐντί, Mosch. Id. I, 27, ubi vid. Ill. Harles. in Anthol. Gr. p. 129. Ἀκίδας ἐβαπτε Κύπρις, Μέλι τὸ γλυκὺ λαβοῦσα. Ὁ δ᾽ Ἔρως χολὴν ἔμισγεν, Anacr. XLV, 5 sq., ubi vid. Fischer V.C. cf. sup. ad V, 19, et Cl. Barth. ad Prop. II, xii, 13... 19. —454. Ornate pro, si ipse Jupiter supplex stat, se victum vobis tradit, a vobis vinci potest; facite, ut victoriam de Pallade et Junone reportem. Ἔρως κρατεῖ πάντων τῶν θεῶν, καὶ αὐτοῦ τοῦ Διός Chariton. VI, 3; Ὅδε καὶ θεῶν δυνάστης, Ὅδε καὶ βροτοὺς δαμάζει, Anacr. LVIII, 4, ubi vid. Fischer. Cf. et Hom. H. in Ven. v. 34 sq., et alia loca ap. Rittershus. ad Oppiani Cyn. 410. —fœdera, leges, ut ap. Virg. Ge. I, 60, et Æn. I, 62. —456. Idumæas referat palmas, ut ap. Virg. Ge. III, 12, ubi vid. Heyne. Cf. ad III, 600. —Cyprus ins. ejusque urbs Paphos sacra Veneri, quæ inde Κύπρις, Κυπρογένεια, Παφίη, Cypria, Paphia, dicitur; vid. Hesiod. Theog. v. 199; Spanh. ad Callim. II. in Del. v. 21; Jani ad Hor. Od. I, iii, 1; xxx, 1. —457. Præivit iterum Virg. Æn. I, 415 sq., ubi vid. Heyne.
«Dumque hic aligeris instat Cytherea, sonabat
Omne nemus gradiente Dea; jam bellica virgo,
460
Ægide deposita, atque adsuetum casside crinem
Involvi tum comta tamen, pacemque serenis
Condiscens oculis, ibat, lucoque ferebat
Prædicto sacræ vestigia concita plantæ.
458. Egregii versus ob dilectum verborum, et singulæ deæ suis veluti notis insignitæ repræsentationem. —instat, precibus eos fatigat. —aligeri, ὑπόπτεροι Ἔρωτες, de quo vid. pulcherr. loca Bion. Id. IX, 6, 7 (ubi vid. Schwebel.); Mosch. I, 16, et Longi Pastor. II, p. 33 sq., ubi cf. Moll. p. 40 sq. —sonabat, etc. Cf. ad IV, 442 sq. —459 sq. Alia species Palladis, ad terrorem incutiendum adcommodata, adumbratur IX, 442 sq., 461 sq., et Hom. Iliad. ε, 733 sq. Eam in ipso Paridis judicio retinuit, testibus, a Drak. jam laudatis, Appul. Met. X, p. 233, et Callim. H. in Pall. v. 18 sq., ubi Spanhem. monet, tres deas minus sapienter comtas exhiberi ab Eurip. Helen. 682 sq., et Androm. 283; it. in Anthol. IV, 19, epigr. 37. —461. pacem, mansuetudinem et hilaritatem, (conf. ad VI, 168) serenis, placidis, (ut XIV, 81). —462. oculis Condiscens, adsumens, (ut, monente Drak. discere consortia, ap. Claud. R. P. II, 368, ubi vid. Heins.) præclare, si severitatem torvamque bellicæ deæ faciem cogitaveris. Ipsa autem verba, quod Gron. Obss. I, 17, docet, ab histrionibus petita, qui gestus discunt et meditantur, quos deinde in scena agunt.
Parte alia intrabat jussis Saturnia silvis,
465
Judicium Phrygis et fastus pastoris et Iden
Post fratris latura toros: postrema nitenti
Adfulsit vultu ridens Venus: omnia circa
Et nemora et penitus frondosis rupibus antra
Spirantem sacro traxerunt vertice odorem.
470
Nec judex sedisse valet, fessique nitoris
Luce cadunt oculi, ac metuit dubitasse videri.
465. Judicium superbi pastoris in Ida post Jovis conjugium perlatura; ei se submissura, quamvis connubio digna adeoque pulcherrima ab ipso Jove judicata esset, et sic summum formæ præmium tulisset. Cellar. exponit: judicium Paridis propter conjugium Jovis contemnens. Sic quoque Ernesti; quia Junonis perpetuus character sit, majestate sua commovere. Enimvero eam non sprevisse judicis sententiam, sed hanc potius causam fuisse excidii Trojani et omnium malorum bellorumque, quibus postea tam Trojani, quam ab his oriundi Romani ira Junonis et Palladis adflicti sint, intelligitur ex v. 472 sq., et Virgiliana expositione, Æneid. I, 26. Ed. —466. Dulcissimi versus! nitenti vultu ridens, ut dulce adridens XI, 392: Φιλομμειδὴς Ἀφροδίτη, Hom. Il. γ, 424; δ, 10, al.; ἡδὺ γελοιήσασα, et ἐφ᾽ ἱμερτῷ δὲ προσώπῳ αἰεὶ μειδιάει, Hom. H. in Ven. I, 49; III, 2; μειδιάσας ἀθανάτῳ προσώπῳ Sapph. II, 14; cf. Hesiod. Theog. 205, et Heins. ad Ovid. Met. X, 558. —467. Adfulsit, præclare pro adparuit, quonium et dii insolito aliquo splendore in conspectum veniunt, et Venus dearum pulcherrima est; vid. Jani ad Hor. Od. IV, v, 6, 7. —468 sq. Ornatius extulit Maroniana Æn. I, 402 sq., ubi vid. Heyne et in Exc. XIII. Virgilio forte præivit Hesiod. Scut. H. v. 7, 8: Τῆς (Alcmenæ) καὶ ἀπὸ κρῆθεν βλεφάρων τ᾽ ἀπὸ κυανεάων Τοῖον ἀηθ᾽, οἷον τε πολυχρύσου Ἀφροδίτης. Theogn., v. 8 sq., de Apolline, Πᾶσα μὲν ἐπλήθη Δῆλος ἀπειρεσίη Ὀδμῆς ἀμβροσίης· ἐγέλασσε δὲ γαῖα πελώρη, Γήθησεν δέ βαθὺς πόντος ἁλὸς πολιῆς.
470, 471. Conf. Hom. Iliad. γ, 396 sq., et H. in Ven. v. 182 seq. —oculi fessi, quorum aciem nitor deæ hebetaverat. Cf. ad III, 538. Non diu ferre poterant adspectum pulchræ deæ, nimia luce coruscantis, ut ex Argonautis οὐδέ τις ἔτλη Ἀντίον αὐγάσασθαι ἐς ὄμματα καλὰ Θεοῖο, h.e. Apollinis, ap. Apollon. II, 683. —metuit dubitasse videri. Ne dubitasse videretur, confestim Venerem formosissimam judicavit, eique aureum malum dedit; Drak.
«Sed victæ fera bella Deæ vexere per æquor,
Atque excisa suo pariter cum judice Troja.
Tum pius Æneas, terris jactatus et undis,
475
Dardanios Itala posuit tellure Penates.
Dum cete ponto innabunt, dum sidera cælo
Lucebunt, dum sol Indo se litore tollet,
Hic regna, et nullæ regnis per secula metæ.
At vos, o natæ, currit dum inmobile filum,
480
Hadriaci fugite infaustas Sasonis arenas.
472. bella vexere, Græcos adduxere Trojam.
474, 475. Vid. Heyne, Exc. XII, ad Virg. Æn. I, 378, et Exc. IX, ad Æn. II, 293; cf. sup. ad I, 43. —terris jactatus et undis, ex Virg. Æn. I, 3.
476, 477. Orationis color similis Maronianæ, Ecl. V, 76 sq., et Æn. I, 607 sq., ubi vid. Cerda. —Indo litore, cf. Tibull. II, iii, 56, et IV, ii, 20. —478. Hæc sumsit a Virg. Æn. I, 278, 279.
479. Descriptio pugnæ Cannensis. Cf. ad I, 50 sq. —natæ Nerei. —currit inmobile filum Parcarum, fatum inmutabile. Cf. ad v. 307. Quamdiu adversa Romanorum fata durant. —480. Conf. IX, 469. —Sason parva ins. maris Ionii, seu Hadriatici, in quod Aufidus, Cannensi clade nobilitatus, fluit. Cf. I, 52 sq. Sason inter Epirum et Brundusium, humilis vadis, unde æquore perfunditur, teste Lucano; vid. V.L. et Palmer. Antiq. Græc. I, 33.
Sanguineis tumidus ponto miscebitur undis
Aufidus, et rubros inpellet in æquora fluctus;
Damnatoque Deûm quondam per carmina campo
Ætolæ rursus Teucris pugnabitis umbræ.
485
Punica Romuleos quatient mox spicula muros,
Multaque Hasdrubalis fulgebit strage Metaurus.
483. carmina Marciana vulgo intelligunt propter locum Livii XXV, 12; sed Sibyllina Drak. coll. IX, 57 sq. —484. umbræ Ætolæ, Diomedis, vid. ad I, 125. —rursus Teucris pugnabitis, quoniam Romani, a Trojanis oriundi, in campo Diomedis pugnabunt. Animo poetæ insidebat locus Virg. Æn. X, 26 et sqq.
485. Conf. XII, 507 sq. —486. Conf. XV, 558 sq.; Liv. XXVII, 43 sq.; Flor. II, 6, et Hor. Od. IV, iv, 37 sq., ubi vid. Jani. —Metaurus, Umbriæ fl. (nunc Metro, seu Metaro) non confundendus cum Metauro in Bruttiis, quem errorem notavit quidem Hummel, sed nihilo secius per eum lapsus est, Handbuch d. alten Erdbeschr. T. I, P. II, p. 456 et 508. —fulgebit, clarus erit, vel potius, ut flagrare sanguine I, 126.
Hinc ille, e furto genitus, patruique piabit
Idem ultor patrisque necem: tum litus Elissæ
Inplebit flammis, avelletque Itala Pœnum
490
Viscera torrentem, et propriis superabit in oris.
Huic Carthago armis, huic Africa nomine cedet.
Hic dabit ex sese, qui tertia bella fatiget,
Et cinerem Libyæ ferat in Capitolia victor.»
487. Hæc ad Scipionem Afric. spectant. —e furto Jovis genitus, σκότιος Hom. Iliad. ζ, 24, vid. ad IV, 476. Furtum, quidquid furtim, vel clam fit, hinc clandestini amores, furtivus concubitus. Sic φώριος εὐνὴ, ὑποκλέπτεσθαι εὐνὴν, σκοτόεσσαν ὑποκλέπτειν Ἀφροδίτην, D. Heins. —patruique, Cn. Corn. Scipionis Calvi, patrisque, P. Corn. Scipionis, necem piabit, ut XV, 10. Cf. XIII, 382 sq., 671 sq. —488. litus Elissæ, Carthaginiense, Africanum; vid. ad I, 81. —489. avelletque, etc. Cf. III, 590 sq. —490. Viscera, ut medullæ et venæ, (quæ verba jungit Cic. Phil. I, 15, et Catil. I, 13) partes intimæ. Conf. Intpp. ad Virg. Æn. VI, 834. —torrentem, ferro ignique vastantem, Drak. ad h.l. et ad VIII, 272. Sic urere, exurere, φλέγειν, φλέγεσθαι, vel πόλεμος ἄστυ ἀμφιδέδηε ap. Hom. Iliad. ζ, 329; μ, 35; ν, 736. Conf. Ind. et Gron. ad Sen. Phœniss. 560; Cl. Ernesti Glossar. Liv. voc. urere. —propriis, Libycis.
491. huic Africa nomine cedet, δεινῶς pro, Africani cognomen adcipiet. Cf. Liv. XXX, 45.
492. Hujus Africani majoris filius, P. Corn. Scipio, adoptavit L. Æmilii Pauli filium, P. Corn. Scipionem Africanum minorem Æmilianum, qui b. Punicum III, finiet, Carthaginemque exscindet. —dabit ex sese, ut III, 625. —fatiget, vid. ad I, 63; II, 75. —493. cinerem Libyæ, παθητικῶς, ut apud Virgilium, Æn. V, 787.
Quæ dum arcana Deûm vates evolvit in antro,
495
Jam monita et Fabium bellique equitumque magister
Exuerat mentem, ac præceps tendebat in hostem.
Pascere nec Pœnus pravum ac nutrire furorem
Deerat, et, ut parvo majora ad prælia damno
Eliceret, dabat interdum simulantia terga.
500
Non aliter, quam qui sparsa per stagna profundi
Evocat e liquidis piscem penetralibus esca,
Quumque levem summa vidit jam nare sub unda,
Ducit sinuato captivum ad litora lino.
494. Retexitur filum narrationis, inde a v. 409, abruptum. —495. Cf. Liv. XXII, 23 sq., et Polyb. III, 101, 102. —monita Fabii, vid. v. 385 sqq. —496. Exuere aliquem κατὰ mentem, oblivisci, vel repudiare, ut ἐκδύσασθαι τινὰ, e. magistrum Tac. Ann. XIV, 52, extr. ubi vid. Ern. Contra induere patrem dixit Claud. Cons. Hon. III, 157.
497. Cf. V.L. —499. dabat simulantia terga, fugam simulabat.
500 sq. Cf. V, 47 sq. —stagna profundi, vid. ad v. 282. —502. levem, velociter natantem. Cf. ad III, 394. —503. sinuato, ob motum et formam, epith. orn.
Fama furit, versos hostes, Pœnumque salutem
505
Invenisse fuga: liceat si vincere, finem
Promitti cladum: sed enim ditione carere
Virtutem, et pœnas vincentibus esse repostas;
Clausurum jam castra ducem, rursusque referri
Vaginæ jussurum enses, reddatur in armis
510
Ut ratio, et purget miles, cur vicerit hostem.
Hæc vulgus: nec non Patrum Saturnia mentes
Invidiæ stimulo fodit et popularibus auris.
Tunc indigna fide censent optandaque Pœno,
Quæ mox haud parvo luerent damnata periclo.
504 sq., cf. Liv. XXII, 24, 25, et Polyb. III, 103. —504. Fama furit, ut bacchatur ap. Virg. Æn. IV, 666. —505. Singula invidiose dicta in Fabium. —506. ditione, vi ac potestate. Cf. Metilii et Fabii verba ap. Liv. XXII, 25. —507. Virtutem, Minucium, virum fortem. —510. purget se, rationem reddat.
512. stimulo fodit, vid. ad I, 113, et sup. ad v. 271. —aura popularis, levis favor plebis; vid. Ern. Clav. Cic. et Jani ad Hor. Od. III, ii, 20.
513. Cf. Liv. XXII, 25... 27, et Polyb. III, 103.
515
Dividitur miles; Fabioque equitumque magistro
Imperia æquantur penitus: cernebat, et expers
Irarum senior, magnas ne penderet alti
Erroris pœnas patria inconsulta, timebat.
Ac tum, multa putans secum, ut remeavit ab Urbe,
520
Partitus socias vires, vicina propinquis
Signa jugis locat, et specula sublimis ab alta
Non Romana minus servat, quam Punica castra.
Nec mora: disjecto Minucî vecordia vallo,
Perdendi simul et pereundi ardebat amore.
516 sq. Non tam patienter eandem rem tulit L. Papirius Cursor, de quo vid. Liv. VIII, 30... 35. —cernebat, Cell. exponit, prævidit periculum; et Lefeb. «senex, expers irarum, quid agebat inconsulta patria, cernebat, et timebat, ne ipsa penderet, etc.» —518. Cf. Liv. XXII, 36, extr. —patria inconsulta, cui male consultum erat, unberathen, übelberathen; Lenz. Immo temeraria: illa certe notio vocis hujus nullo, opinor, exemplo firmari potest. Vid. ad VIII, 217, sententiam virorum doctorum. Ed.
519. multa putans, secum, ut ap. Virg. Æneid. VI, 332. —522. servat, vid. ad III, 380.
523. Minuci vecordia, ut virtus Catonis et sapientia Læli ap. Horat. Cf. ad IV, 599.
525
Quem postquam rapidum vidit procedere castris
Hinc Libys, hinc Fabius, simul adcendere sagaces
In subitum curas: propere capere arma maniplis
Edicit, vallique tenet munimine turmas
Ausonius: torquet totas in prælia vires
530
Pœnorum ductor, propellitque agmina voce:
525. Cf. Liv. XXII, 28, et Polyb. III, 104, 105. Sensum h.l. qui cuivis facile in oculos incurrit, Drak. ita exposuit: Quum Minucium castris procedere videret hinc Fabius, inde Hannibal; ille, ut milites arma caperent, edixit, quos tamen intra castra continebat ad subita rerum paratos: hic autem suos in aciem eduxit, ut absente Dictatore cum magistro equitum manum consereret. —527. In subitum, ut subitum, de subito, subito, per subitum, per longum, per tacitum, quæ vid. in Ind. et ap. Drak. et N. Heins. ad XV, 145; Cf. Heyne ad Virg. Æn. IX, 31. —curæ sagaces in subitum, scil. periculum, seu consilium capiendum, h.e. cautio et prudentia, quæ in quovis repentino casu consilia habet parata et in promptu; Lenz. —529. Ausonius, Romanus, Rom. dux, Fabius, ut Pœnus dicitur Hannibal. —torquet vires, ut IV, 640.
«Dum dictator abest, rape, miles, tempora pugnæ.
Non sperata diu plano certamina campo
Obfert ecce Deus: quoniam data copia, longum
Detergete situm ferro, multoque cruore
535
Exsatiate, viri, plenos rubiginis enses.»
531. rape tempora, vid. ad I, 569.
534. Cf. sup. v. 343, 344. —535. Exsatiate enses, vid. ad V, 274.
Atque ea Cunctator pensabat ab aggere valli,
Perlustrans campos oculis, tantoque periclo
Discere, quinam esset Fabius, te, Roma, dolebat.
Cui natus, juncta arma ferens, «Dabit inprobus, inquit,
540
Quas dignum, pœnas; qui per suffragia cæca
Invasit nostros hæc ad discrimina fasces.
539. Hæc de suo addidit poeta. Cf. ad v. 567 sq. —natus, Q. Fabius, de quo vid. Liv. XXIV, 9, 12, 43... 46. Ejus verba h.l. summum indignationis adfectum spirant. —540. suffragia cæca, ut VIII, 255; possunt esse, seu plebis cæcæ et ignobilis (vid. ad V, 2), vel incerta ac vana, ut suffragia ventosæ plebis dixit Hor. Epist. I, xix, 37. Sed præstat explicare inconsulta, vel plebis cæco impetu, studio et favore in Minucium inclinantis. —541. Invasit, ut II, 292, et IV, 712, ad se rapuit, vi nobis extorsit.
Insanæ spectate tribus! pro lubrica rostra,
Et vanis fora læta viris! nunc munera Martis
Æquent imperio, et solem concedere nocti
545
Sciscant inbelles! magna mercede piabunt
Erroris rabiem, et nostrum violasse parentem.»
542. rostra lubrica, periculosa; vel fallacia, ut ap. Virg. Æn. XI, 716; vel denique levia, mobilia, (ut mobiles Quirites ap. Hor. Od. I, i, 7) fluctuantia, inconstantia, ut lubricus adsensus ap. Cic., Acad. IV, 108. —544. solem concedere nocti, δεινῶς pro, Fabium, tantum ducem, cedere Minucio. Cf. Hor. Sat. I, vii, 24, et Cic. N. D. II, 5. —545. Sciscere voc. propr. de legibus jubendis, et quidem plebeiis, quæ inde scita plebis, vel plebiscita dicuntur; Drak. —inbelles, h.l. non timidi et ignavi esse videntur, sed ad bellum inepti, rectæ belli gerendi rationis ignari. Ita adversariis idem probrum, quo Fabium lacerabant, etsi alio sensu ingeritur.
Tum senior, quatiens hastam, lacrimisque coortis:
«Sanguine Pœnorum, juvenis, tam tristia dicta
Sunt abolenda tibi: patiarne ante ora manusque
550
Civem deleri nostras? aut vincere Pœnum,
Me spectante, sinam? nos æquavisse minori,
Solvetur culpa, si sunt mihi talia corda.
Jamque hoc (ne dubites) longævi, nate, parentis
Adcipe, et æterno fixum sub pectore serva:
555
Succensere nefas patriæ, nec fœdior ulla
Culpa sub extremas fertur mortalibus umbras.
548. tristia dicta, vid. ad I, 147. —549. abolenda, expianda. Conf. ad I, 61.
554. æterno, æternum, semper. Conf. ad II, 235, in V.L. —556. fertur mortalibus, eos prosequitur.
Sic docuere senes. Quantus qualisque fuisti,
Quum pulsus lare et extorris Capitolia curru
Intrares exsul! tibi corpora cæsa, Camille,
560
Damnata quot sunt dextra! pacata fuissent
Ni consulta viro, mensque inpenetrabilis iræ,
Mutassentque solum sceptris Æneia regna,
Nullaque nunc stares terrarum vertice, Roma.
Pone iras, o nate, meas: socia arma feramus.
565
Adceleremus opem.» Jamque intermixta sonabant
Classica, procursusque viros conliserat acer.
557. Præclare Fabius filio ad imitandum proponit exemplum M. Furii Camilli, qui damnatus in exsilium abiit Ardeam, sed mox ibi, injuriarum oblitus et publica, quam sua, fortuna mæstior, Gallos in castris trucidavit, precibusque ingratæ civitatis cedens in patriam rediit, ubi Dictator dictus Gallis internecione occisis triumphavit, et, post incensam a Senonibus urbem, solus Romanos a consilio Veios migrandi revocavit; quaæ nota sunt ex Liv. V, 32, 43... 55. —558. curru, triumphali; vid. ad VI, 546. De hac Camilli victoria et triumpho prorsus tacet Polybius, unde utrumque ab historicis Rom. confictum putant. Cf. Duker. ad Flor. I, 13, 17, p. 117. Sed vid. sup. commentat. Argumento lib. VI subjuncta. —559 sq. tibi Damnata dextra, a te damnato. —561. inpenetrabilis iræ, ut VI, 413. —563. Hæc Silii magis, quam Fabii temporibus conveniunt.
564. iras meas, quæ potius me decent, qui, dimidia imperii parte ademta, læsus sum; Mars. et Barth. Adv. I, 13. Male Dausq. quibus honori meo consultum is, vel in quas imperium meum est.
Primus claustra manu portæ dictator et altos
Disjecit postes, rupitque in prælia cursum.
567 sq. Si Liv. XXII, 29; Polyb. III, 105; ceterisque historicis fides habenda, Fabius Hannibalem repulit tantum et cedere coegit, non justa acie cum eo conflixit, qua vinci eum posse primus apud Nolam docuit M. Marcellus; vid. Liv. XXIII, 16, et Val. Max. IV, i, 7. Silius vero brevem pugnæ Fabianæ mentionem, quam illi injiciunt, in Dictatoris laudem amplificavit, ut contra tot alia prælia, a Livio memorata, silentio fere prætermittit, quia ad lectoris delectationem reique summam minus momenti habent. Quid enim ad rerum magnitudinem, quæ animum admiratione percutit, ad narrationis splendorem, et ad popularium inpr. mentes tenendas, majorem vim habere poterat, quam imago magni viri, qui adhuc singulari prudentia certamen fugit, summaque constantia in consilio, nihil temere audendi, mansit, nunc autem, salute patriæ et re ipsa ita postulante, Hannibali non magis virtute, quam rei militaris peritia cedit? Hinc etiam filius tanti viri, qui militiam auspicatur, v. 713 sqq., inter ceteros virtute eminet: de quo in historicis nihil reperias. Cf. ad IV, 417. —568. rupit cursum, vid. ad I, 54.
Non graviore movent venti certamina mole,
570
Odrysius Boreas, et Syrtim tollere pollens
Africus: obnixi quum bella furentia torquent,
Distraxere fretum, ac diversa ad litora volvunt
Æquor quisque suum; sequitur stridente procella
Nunc huc, nunc illuc, raptum mare, et intonat undis.
575
Haud prorsus daret ullus honos, tellusque subacta
Phœnicum, et Carthago ruens, injuria quantum
Orta ex invidia decoris tulit: omnia namque
Dura simul devicta viro, metus, Hannibal, iræ,
Invidia, atque una Fama et Fortuna subactæ.
569. Splendida comparatio militum, qui magno strepitu ex tentoriis castrisque undique effusi in hostes ruunt et inter se conliduntur, cum ventis inter se pugnantibus. Aliquantum congruit locus Virg. Æn. X, 356 sq. —570. Odrysius Boreas, vid. ad I, 587, et IV, 431. —571. obnixi, ut ap. Virg. l.c. ubi dubia est lectio. —bella torquent, vid. ad IV, 431. —572 sq. volvunt quisque, conf. Heins. ad Ovid. Met. I, 59, et Stroth. ad Liv. I, 59. —573. stridente procella, ut ap. Virg. Æn. I, 102; ὑπὸ λιγέων ἀνέμων σπέρχωσιν ἄελλαι Hom. Iliad. ν, 334; λιγυρῇσι πνοιῇσι Iliad. ε, 526; λιγυπνείοντας ἀνέμους Odyss. δ, 567.
575. Hæc prorsus divina, sententiarum verborumque gravitate! —576... 579. injuria quantum, etc., quum omnibus persuaderet, quanta injuria adfecissent eum, qui solus rectam belli gerendi rationem teneret patriamque ab interitu retraxisset.
580
Pœnus ab excelso rapidos decurrere vallo
Ut vidit, tremuere iræ, ceciditque repente
Cum gemitu spes haud dubiæ præsumta ruinæ:
Quippe aciem denso circumvallaverat orbe,
Hausurus clausos conjectis undique telis.
585
Atque hic Dardanius pravo certamine ductor
Jam Styga et æternas intrarat mente tenebras.
580. excelso vallo, colle, seu tumulo, in quo Fabius castra ponere solebat. Conf. v. 731. —581. tremuere iræ, tremuit Hannibal, qui ante iratus et ferox erat. —583. Aciem Minucii corona militum circumdederat. —584. Hausurus, vid. ad I, 392.
585. Minucius, dux pravus, metu prope jam exanimatus erat. —586. mente intrarat, se intraturum putabat; Drak. coll. II, 352; Stat. Th. X, 556, et inpr. Homer. Iliad. ο, 251: Καὶ δὴ ἔγωγ᾽ ἐφάμην νέκυας καὶ δῶμ᾽ Ἀΐδαο Ἥματι τῶδ᾽ ὄψεσθαι. Add. Hor. Od. II, xiii, 21, 22, et inf. v. 741, ubi se jam vidisse umbras æternas Minucius memorat.
Nam Fabium auxiliumque viri sperare pudebat;
Quum senior, gemino complexus prælia cornu,
Ulteriore ligat Pœnorum terga corona,
590
Et modo claudentes aciem, nunc extima cingens,
Clausos ipse tenet: majorem surgere in arma,
Majoremque dedit cerni Tirynthius: altæ
Scintillant cristæ, et (mirum) velocibus ingens
Per subitum membris venit vigor: ingerit hastas,
595
Aversumque premit telorum nubibus hostem.
Qualis post juvenem, nondum subeunte senecta,
Rector erat Pylius bellis ætate secunda.
588. gemino complexus, suo et Minucii. Cf. Liv. c. 29; Polyb. c. 105. —589. Ulteriore, exteriore. —590. Lenz. comparat Cic. Somn. Scip. IV, 9, orbium unus est cælestis extimus, qui reliquos omnes complectitur. —591. surgere in arma, cf. ad IV, 619. Conf. Virg. Æn. I, 589, ubi vid. Heyne. Conf. etiam Kœppen ad Hom. Iliad. δ, 439; ε, 1 sq., et quæ disputavi in Magazin für Philologen, T. I, p. 205 sq., 233 sq. —592. Tirynthius, generis auctor; vid. ad II, 3. —594. Per subitum, cf. ad v. 527. —595. telorum nubibus, vid. ad I, 311.
596. juvenem, juventutem. —597. Rector Pylius, Nestor. —ætate secunda, media. Cf. Hom. α, 260 sq., ubi ipse de suis laudibus rebusque gestis prædicat. Sic nostras J. B. Rousseau,
Au midi de mes années, Je touchais à mon couchant. Ed.
Inde ruens, Thurin, et Buten, et Narin, et Arsen
Dat leto, fisumque manus conferre Mahalcen,
600
Cui decus insigne, et quæsitum cuspide nomen.
Tum Garadum, largumque comæ prosternit Adherben,
Et geminas acies superantem vertice Thulim,
Qui summas alto prensabat in aggere pinnas.
Eminus hos: gladio Sapharum, gladioque Monæsum,
605
Et Morinum pugnas æris stridore cientem,
Dexteriore gena sedit cui letifer ictus,
Perque tubam fixæ decurrens vulnere malæ,
Extremo fluxit propulsus murmure sanguis.
601. largum comæ, εὐπλόκαμον. —603. aggere, vallo, vel muro. Cf. I, 265. Res in miraculum aucta.
605. pugnas æris stridore cientem, ut adcendere ære VIII, 488; utrumque ex Virg. Æn. VI, 165; Drakenb. Add. Val. Fl. VI, 92. —607 sq. Cf. IV, 169 sq.
Proximus huic jaculo Nasamonius occidit Idmon.
610
Namque super tepido lapsantem sanguine, et ægra
Lubrica nitentem nequidquam evadere planta,
Inpacto prosternit equo, trepideque levantem
Membra adflicta solo, pressa violentius hasta,
Inplicuit terræ, telumque in cæde reliquit.
615
Hæret humi cornus motu tremefacta jacentis,
Et campis servat mandatum adfixa cadaver.
610. lapsantem sanguine, ut Æn. II, 551. —611. Lubrica evadere, ex lubrico loco emergere. —612. Inpacto equo, vid. ad IV, 370. —613. adflicta solo, vid. ad I, 674, in V.L. —pressa violentius hasta, ut ap. Virg. Æn. X, 347. Conf. ad I, 383. —614. Inplicuit, adfixit. —telum in cæde, vulnere reliquit, ut ap. Virg. Æn. XI, 637.
615 sq. Luxuriantis ingenii versus.
Nec non exemplo laudis furiata juventus,
Syllæque, Crassique simul, junctusque Metello
Furnius, ac melior dextræ Torquatus, inibant
620
Prælia, et unanimi vel morte emisse volebant
Spectari Fabio: miser hinc vestigia retro
Dum rapit, et molem subducto corpore vitat
Intorti Bibulus saxi, atque in terga refertur;
Strage super lapsus socium, qua fibula morsus
625
Loricæ crebro laxata resolverat ictu,
Adcepit lateri, penitusque in viscera adegit,
Exstabat fixo quod forte cadavere, ferrum.
617. furiata, ἐναργῶς pro excitata, ut XIV, 281; XVII, 298; conf. ad I, 32. —620. emisse, vid. ad IV, 754. —621. Spectari Fabio, h.e. ejus plausum et favorem. Bibulus retro cedens labitur super cadaver, ex quo telum exstat, quod in latus adcipit. —623. in terga refertur, id. q. vestigia retro rapit, vid. ad IV, 315. —624. qua fibula, etc., imitat. Virg. Æn. XII, 273, 274. ubi vid. Heyne, et ad Æn. I, 169; XII, 782. —morsus, ut ap. Ovid. Met. VIII, 318; Claud. Cons. Olyb. et Prob.; 88 Drak.
Heu sortem necis! evasit Garamantica tela
Marmaridumque manus, ut inerti cuspide fusus
630
Occideret, telo non in sua vulnera misso.
Volvitur exanimis, turpatque decora juventa
Ora novus pallor; membris dimissa solutis
Arma fluunt, erratque niger per lumina somnus.
629. iners cuspis, a nullo conjecta, et sine vi, ut i. ignis V, 572, et fere κόφων βέλος Hom. Iliad. λ, 390, vel telum sine ictu Virg. Æn. II, 544. —fusus, vid. ad II, 113. —630. telo non in sua vulnera misso, ut alieno vulnere dixit Virgil. Æn. X, 781.
632. membris solutis, ut λύθη ψυχὴ Iliad. ε, 296; λῦσε γυῖα Iliad. δ, 469; λῦντο γυῖα Iliad. η, 16; ο, 435. —633. Arma fluunt χαμαὶ πέσον. Cf. ad II, 131. —erratque niger per lumina somnus, ut σκότος ὄσσ᾽ ἐκάλυψε, vel στυγερὸς μὲν σκότος εἷλε, et ἀμφὶ δὲ ὄσσε κελαινὴ νὺξ ἐκάλυψε, Hom. Iliad. δ, 461; ε, 47, 310. —niger somnus, ut mors atra, μέλας et πορφύρεος θάνατος, vel μέλαινα κῆρ Iliad. β, 834; ε, 22, 83; cf. ad II, 574. Hinc et fuscæ alæ, quibus nos Somnus, etiam æternus ille, obumbrare dicitur; vid. ad X, 345.
Venerat ad bellum Tyria Sidone, nepotum
635
Excitus prece, et auxilio socia arma ferebat,
Eoa tumidus pharetrati militis ala,
Gens Cadmi, Cleadas; fulva cui plurima passim
Casside, et aurato fulgebat gemma monili.
634 sq. Episodium multis verborum ambagibus ornatum. —nepotum, Pœnorum, cf. ad I, 6. —636. Eoa ala, ut ap. Virg. Æn. I, 489. —637. Gens Cadmi, vid. ad I, 6, et II, 185. —Miles orientis auro superbit, genio terræ materiam suppeditante; Dausq. —fulva, aurea.
Qualis ubi Oceani renovatus Lucifer unda
640
Laudatur Veneri, et certat majoribus astris.
Ostro ipse, ac sonipes ostro; totumque per agmen
Purpura Agenoreis saturata micabat ahenis.
639. Imitat. Virg. Æn. VIII, 589 sq., ubi Heyne recte monet, non satis commode comparari Hom. Iliad. ε, 5 sq. Magis huc spectant loca Iliad. χ, 317 sq., et Apollon. II, 40 sq.; quos imitati sunt, a Drak. laudati, Ovid. ex P. II, v, 49, et Sen. Hippol. 749 seq. —renovatus exponit D. Heinsius, ex Hespero Lucifer factus; sed est modo ortus, unde Lucifer hic positus erit pro Hespero; Hesperus enim idem astrum vocatur, quum oritur, Lucifer vero, quum occidit; Drak. Veteres autem, Stoici in primis, putabant, sidera, cursu suo fatigata, terræ humoribus vaporibusque maris ali, pasci, refici, renovari ac recreari, ταῖς τῶν ὑδάτων ἀναθυμιάσεσι τρέφεσθαι Plut. Plac. Phil. I, 3; Πίνες Θάλασσα δ᾽ Αὔρας· Ὁ δ᾽ Ἥλιος Θάλασσαν· Τὸν δ᾽ Ἥλιον Σελήνη Anacr. XIX, 3 sq.; ubi vid. Clar. Fischer. Cf. loc. simil. inf. XII, 248; Burm. ad Val. Fl. II, 62 et 441; Heyne, Cerda et Burm. ad Virg. Æn. I, 608; Spanh. ad Callim. H. in Dian. v. 141; Jablonsk. Panth. Æg. P. II, p. 103, et, quos Drak. laudat, Gron. Diatr. Stat. pag. 234; Lambin. ad Lucret. I, 232; Lips. Physiol. Stoic. II, 14, et Livinei. ad eumen. paneg. Constant. Aug. c. 7. —640. Laudatur, placet, Veneri, cujus stella est; vid. Guell. ad Virg. Æn. VIII, 590; Cic. N. D. II, 20; Somn. Scip. 4 et 5. —saturata, tincta, ut ap. Ovid. Met. XI, 166; Martial. VIII, 48, et satur ap. Virg. Ge. IV, 335, ubi vid. Heyne. —642. Agenoreis Tyriis (vid. ad I, 15) ahenis, ut ap. Stat. Silv. I, ii, 151, et Sen. Herc. Œt. 663. Conf. inf. XVI, 177.