PUNICORUM (continued 2)
Reading edition · Edition 2
Sed jam præteritos ultra meminisse labores
Conspectæ propius demsere paventibus Alpes.
Cuncta gelu canaque æternum grandine tecta
480
Atque ævi glaciem cohibent: riget ardua montis
Ætherei facies, surgentique obvia Phœbo,
Duratas nescit flammis mollire pruinas.
Quantum Tartareus regni pallentis hiatus
Ad manes imos atque atræ stagna paludis
485
A supera tellure patet: tam longa per auras
Erigitur tellus, et cælum intercipit umbra.
477. Memoriam priorum calamitatum delevit majus periculum novusque terror, conspectis Alpibus incussus, de quarum transitu cf. Liv. XXI, 32... 38, et Polyb. III, 49... 56.
479 sqq. Imago Alpium earumque altitudinis, quam pluribus, et nimiis fere passimque obviis, coloribus poeticis exornavit, commode præmittitur descriptioni periculosissimi et memoria dignissimi itineris, quod Hann. primus hominum ingressus est. —480. glaciem ævi, æternam, perpetuam. —481. surgenti obvia Phœbo, præclare ad summam altitudinem declarandam. Sol quam primum exoritur, et antequam adscendit, adspicit jam Alpes occidentales, nec tamen radiis suis, qui montem per totum diem feriunt, æternam glaciem liquefacit. Lenz.
483. Cf. Hom. Iliad. θ, 13 seq. Virg. Ge. II, 291, et Æn. VI, 577 seq. —486. cælum, lucis radios.
Nullum ver usquam, nullique æstatis honores:
Sola jugis habitat diris, sedesque tuetur
Perpetuas deformis hiems: illa undique nubes
490
Huc atras agit, et mixtos cum grandine nimbos.
Jam cuncti flatus ventique furentia regna
Alpina posuere domo: caligat in altis
Obtutus saxis, abeuntque in nubila montes.
487. honores, munera, fruges ac proventus, ut ap. Virg. Ge. II, 404; Cf. Burm. ad Grat. 376; Bentl. et Jani ad Horat. Od. I, xvii, 16. Τῶν Ἄλπεων τὰ μὲν ἄκρα καὶ τὰ πρὸς τὰς ὑπερβολὰς ἀνήκοντα, τελέως ἄδενδρα καὶ ψιλὰ πάντ᾽ ἐστὶ, διὰ τὸ συνεχῶς ἐπιμένειν τὴν χιόνα καὶ θέρους καὶ χειμῶνος· τὰ δ᾽ ὑπὸ μέσην τὴν παρώρειαν ἐξ ἀμφοῖν τοῖν μεροῖν, ὑλοφόρα καὶ δενδροφόρα, καὶ τὸ ὅλον οἰκήσιμά ἐστιν. Polyb. III, 55 extr.
492. Iterum poeta in altitudine Alpium exprimenda ingenio suo indulget. —caligat obtutus, ut fere caligans fenestra, quæ tam alta est, ut despici vix sine oculorum vertigine possit, ap. Juvenal. VI, 31.
Mixtus Athos Tauro, Rhodopeque adjuncta Mimanti,
495
Ossaque cum Pelio, cumque Hæmo cesserit Othrys.
Primus inexpertas adiit Tirynthius arces:
Scindentem nubes, frangentemque ardua montis
Spectarunt Superi, longisque ab origine seclis
Intemerata gradu magna vi saxa domantem.
494. Mimas altissimus Ioniæ mons, prope Chium ins. vid. Hom. Odyss. γ, 172; Strab. XIII, pag. 645; Plin. V, 29; Ptol. V, 2, et inpr. Spanh. ad Callim. H. in Del. v. 67. —495. cesserit Alpibus altitudine.
496. Vid. ad II, 356. Verba scindentem, frangentem et domantem ad operosum ornatum spectant. —499. Intemerata gradu, nullis vestigiis humanis profanata, Drak. coll. XV, 532, et XVII, 501 seq. Perseus temeravit nubila volatu dixit Stat. Th. III, 463, et oculis temerare profanis Claud. b. Get. v. 102; temerato litore Lucan. III, 194; conf. ad I, 11, et II, 472. Intemerata, quoniam sacri sunt fines, v. 501. Sacra autem dicuntur maria, fontes, fluvii, arbores, et inpr. montes alti cæloque propiores, propter numina, quæ in iis habitare credebantur: homines enim, subtiliore quadam naturæ scientia destituti, totum hoc universum, sidera, aerem, flumina, etc. dæmonibus, seu numinibus, tanquam motus et agitationis auctoribus, plenum putant, cf. Spanh. ad Callim. H. in Apoll. v. 112, et inf. IV, 70.
500
At miles dubio tardat vestigia gressu,
Inpia ceu sacros in fines arma per orbem,
Natura prohibente, ferant, Divisque repugnent.
Contra quæ ductor (non Alpibus ille, nec ullo
Turbatus terrore loci; sed languida monstris
505
Corda virum fovet hortando, revocatque vigorem):
«Non pudet, obsequio Superum fessosque secundis,
Post belli decus atque acies, dare terga nivosis
Montibus, et segnes submittere rupibus arma?
Nunc, o! nunc, socii, dominantis mœnia Romæ
510
Credite vos, summumque Jovis conscendere culmen.
Hic labor Ausoniam, dabit hic in vincula Thybrim.»
501. Sacros fines Barth. Adv. X, 24, exponit, remotos ab usu hominum; Cell. in quos non liceat hominibus penetrare. Sic vetitas vias adcipio IV, 788, et inlicitas tentare vias, ap. Val. Fl. I, 197; vel inlicitas temerare undas, ib. v. 627, ubi vid. Intpp. —502. Natura prohibente, ipsa invita, quse hanc ob causam arduos montes esse jussit, ne pedibus humanis calcarentur. Lenz.
505. fovet, incendit, excitat, ut θάλπειν ἔρωτα, etc. —506 sq. Cf. Liv. XXI, 30. —obsequio Superum, etc., favore deorum perpetuaque rerum fortuna fessos, emollitos, ut f. luxu XII, 83. —507. dare terga, ut XII, 329, et ap. Prop. III, ix, 6, forma loquendi, a bellica re petita, ut mox (v. 508) submittere arma.
509 sq. Cf. Liv. XXI, 35; Polyb. III, 54, et inf. IX, 213 sqq. —510. Jovis culmen, arcem, Capitolium. —mœnia Romæ summumque Jovis culmen etiam ipsas Alpes dici posse existimat Lenz. coll. Polyb. III, 54, ἀκροπόλεως φαίνεσθαι διάθεσιν ἔχειν τὰς Ἄλπεις τῆς ὅλης Ἰταλίας. Sed Jovis culmen non bene Alpes dixeris, et sublimior est sensus ille, quem et Liv. XXI, 35, similiter expressit: mœnia eos jam (ita pro tum legendum crediderim) transcendere non Italiæ modo, sed etiam urbis romanæ: uno, aut summum altero prælio arcem et caput Italiæ in manu ac potestate habituros.
Nec mora: commotum promissis ditibus agmen
Erigit in collem, et vestigia linquere nota
Herculis edicit magni, crudisque locorum
515
Ferre pedem, ac proprio turmas evadere calle.
Rumpit inadcessos aditus, atque ardua primus
Exsuperat, summaque vocat de rupe cohortes.
514. Adroganter jubet, asperis locis inferri pedem, et propriam a quovis sibi viam muniri. —crudis locorum græce pro, cr. locis, h. non perviis, seu nondum calcatis, cf. ad I, 405: cruda loca, nondum trita, ut rudis Amphitrite Catullo LXIII, 11, mare navibus intactum. —515. proprio, quem primus ipse aperuit; N. Heins.
516. Rumpit aditus, vid. ad I, 54. Graviter ita et prima et difficilis rei molitio exprimitur. —517. Summa rupes, non summum cacumen Alpium, sed primum, quod Hannibal adscenderat, montis jugum. Lenz.
Tum, qua durati concreto frigore collis
Lubrica frustratur canenti semita clivo,
520
Luctantem ferro glaciem premit: haurit hiatu
Nix resoluta viros, altoque e culmine præceps
Humenti turmas operit delapsa ruina.
Interdum adverso glomeratas turbine Corus
In media ora nives fuscis agit horridus alis:
525
Aut rursum inmani stridens avulsa procella
Nudatis rapit arma viris, volvensque per orbem
Contorto rotat in nubes sublimia flatu.
518 seq. Bene comparant Petron. 123. «Sed postquam turmæ nimbos fregere ligatos, Et pavidus quadrupes undarum vincula rupit, Incaluere nives; mox flumina montibus altis Undabant modo nata; sed hæc quoque justa putares. Tum vero malefida prius vestigia lusit, Decepitque pedes: passim turmæque virique Armaque congesta strue deplorata jacebant.» Cf. et Liv. XXI, 35 et 36. —concreto frigore, ut ap. Virg. Ge. II, 376. —qua lubrica semita frustratur sc. pedem (nisi malis Hannibalem), certum vestigium terræ imponere non sinebat canens clivus, nive obductus, Hannibal premit glaciem sc. pedibus, incedit cum exercitu super glaciem, luctantem ferro, quæ armis et militibus resistebat, eos quasi subplantabat et prosternebat, etc., quas ærumnas Pœni in descensu potius passi sunt teste Liv. XXI, 36. Lenz. —524. fuscis alis, ut XII, 617, quæ atras nubes adducunt, unde et venti dicuntur nigri, picei, etc. Cf. Val. Fl. VI, 494, et quos ibi Ill. Harles. laudat, Broukh. ad Tibull. II, i, 89, et Stanley ad Æschyli Prom. v. 88. —525. Invertit Maroniana Æn. I, 102. —527. Contorta flatu, turbine.
Quoque magis subiere jugo, atque, evadere nisi,
Erexere gradum, crescit labor: ardua supra
530
Sese aperit fessis, et nascitur altera moles,
Unde nec edomitos exsudatosque labores
Respexisse libet; tanta formidine plana
Exterrent repetita oculis, atque una pruinæ
Canentis, quacumque datur permittere visus,
535
Ingeritur facies. Medio sic navita ponto,
Quum dulces liquit terras, et inania nullos
Inveniunt ventos securo carbasa malo,
Inmensas prospectat aquas, ac victa profundis
Æquoribus fessus renovat sua lumina cælo.
530. altera moles, laboris species et molestia, nascitur, oritur, adparet. —531. Unde, ex qua altitudine; quæ tanta erat, ut vix sine quadam oculorum animique vertigine despicere possent. —altera moles, novus collis, unde, de quo. Lenz. —533. pruinæ, gelu, seu nivis, ut IV, 744, et ap. Virg. Ge. II, 376; III, 368; IV, 518. —534. permittere, mittere. Ubivis nil nisi nivem conspiciunt, qua totus mons obrutus est, et acies oculorum obtunditur: quod egregia comparatione illustratur. —536. inania, vento non inflata. —537. securo, a vi ventorum, quoniam hi quiescunt. —538, 539. Oculos lassare, vincere et consumere dicuntur æquora omniaque ea, quibus videndis diu intenti sunt, quia tum eadem semper rerum facies redit, nec quidquam novi et jucundi obfertur, cujus varietate oculi reficiantur quasi et recreentur: παπταίνων ἐμόγησα dixit Musæus Amor. Leandr. et Herus v. 78. Cf. v. 157, ad VII, 470; Burm. ad Val. Fl. III, 661, et VI, 174. —ἔκαμον δὲ μοι ὄσσε Πάντη παπταίνοντε πρὸς ἠεροειδέα πέτρην, dixit Homerus, Odyss. μ, 232. Lenz. —538. victa, fessa. —539. renovat, recreat. —cælo, ejus adspectu.
540
Jamque, super clades atque inportuna locorum,
Inluvie rigidæque comæ squalore perenni
Horrida semiferi promunt e rupibus ora;
Atque effusa cavis exesi pumicis antris
Alpina invadit manus, adsuetoque vigore
545
Per dumos, notasque nives, atque invia pernix
Clausum montivagis infestat cursibus hostem.
Mutatur jam forma locis: hic sanguine multo
Infectæ rubuere nives: hic, nescia vinci,
Paulatim glacies sedit tepefacta cruore;
550
Dumque premit sonipes duro vestigia cornu,
Ungula perfossis hæsit comprensa pruinis.
Nec pestis lapsus simplex: abscisa relinquunt
Membra gelu, fractosque asper rigor amputat artus.
Bis senos soles, totidem per vulnera sævas
555
Emensi noctes, optato vertice sidunt,
Castraque præruptis suspendunt ardua saxis.
540 seq. Cf. Liv. XXI, 33; Polyb. III, 51... 53. —542. semiferi, barbari homines montani.
547. sanguine multo ob stragem Pœnorum Alpinorumque. —550 seq. Cf. Polyb. III, 55, et Liv. XXI, 36, extr. —premit vestigia, ut ap. Virg. Æn. XI, 788.
552, 553. Nec jumentorum lapsus unica calamitas fuit, sed adcessit etiam hæc, ut pedes, in acuta et rigida glacie hærentes, frangerentur.
554. Nono id die factum, Polyb. III, 53, et Liv. XXI, 35, tradunt, et forma orationis ut ap. Virg. Æn. III, 203. Drak. —per, inter, vulnera, quæ ad membra fracta et vulnerata, pugnasque cum montanis initas spectant. —555. optato vertice sidunt, ut ap. Virg. Æn. VI, 203. —556. suspendunt, vid. ad I, 128.
At Venus, ancipiti mentem labefacta timore,
Adfatur genitorem, et rumpit mœsta querelas:
«Quis pœnæ modus, aut pereundi terminus, oro,
560
Æneadis erit? et quando terrasque fretumque
Emensis sedisse dabis? cur pellere nostros
A te concessa Pœnus parat urbe nepotes?
Alpibus inposuit Libyen, finemque minatur
Imperio: casus metuit jam Roma Sagunti.
565
Quo Trojæ extremos cineres, sacramque ruinam,
Assaracique larem, et Vestæ secreta feramus,
Da sedem, genitor, tutisque jacere: parumne est,
Exsilia errantes totum quæsîsse per orbem?
Anne iterum capta repetentur Pergama Roma?»
557 sqq. Similis oratio Veneris ap. Virg. Æn. I, 229 sq., et inpr. X, 16 sqq. Dea Romanis suis timet et de periculo ipsis inminente queritur, quasi hostis jam ad mœnia urbis esset. —mentem labefacta, ut ap. Virg. Æn. IV, 395. —558. rumpit querelas, vid. ad I, 95. —561. sedisse h.e. fixas sedes et pacem.
563. Libyen, παθητικῶς, pro exercitu Pœnorum, ut II, 311, et ap. Virg. Æn. I, 68. Auget rem, ut magis moveat Jovem; Mars.
565, 566. Hæc quoque δεινῶς et cum mœroris sensu dicta. Cf. Heyne ad Virg. Æn. V, 787; IX, 259, et Exc. IX, ad Æn. II. —sacra ruina, ut Trojæ cineres, vel potius Palladium διϊπετὲς, quod cum Penatibus et igne sacro etiam conjunxit Lucan. IX, 990 sq. Cf. ad I, 251. —568. Cf. Æn. III, 4.
569. Possis hæc ita explicare: An fata Trojæ bis captæ (vid. ad I, 43.) repetentur, Roma bis capta, quam primum Galli expugnarunt? an Romanis eadem, quæ Trojanis, obtingent? vel: an, Roma iterum capta, Troja restaurabitur et Pergama recidiva erunt? vel etiam: an iterum repetentur Pergama, h.e. an iterum Romani, a Trojanis oriundi, Trojam revertentur, Roma capta.
570
His Venus; et contra genitor sic deinde profatur:
«Pelle metus, neu te Tyriæ conamina gentis
Turbarint, Cytherea: tenet, longumque tenebit
Tarpeias arces sanguis tuus: hac ego Martis
Mole viros spectare paro, atque expendere bello.
575
Gens ferri patiens, ac læta domare labores,
Paulatim antiquo patrum desuescit honori;
Atque ille, haud unquam parcus pro laude cruoris,
Et semper famæ sitiens, obscura sedendo
Tempora agit, mutum volvens inglorius ævum,
580
Sanguine de nostro populus, blandoque veneno
Desidiæ virtus paulatim evicta senescit.
570. Manifesta imitatio Maronis Æn. I, 254 sqq., ubi vid. Heyne, et Exc. XIV, ad Virg. Æn. VI, p. 669. Silium tamen cum eo et novis sententiis imaginibusque, et verborum ornatu contendisse videbis. Forte et respexit Æ. VI, 766... 888. Conf. ad I, 125. —573, 574. Hoc tam gravi bello Romanorum virtutem exercere et explorare, vel ex ejus eventu æstimare constitui. Causam vid. inf. IV, 603, 604, et cf. sup. v. 163 sq., et Flor. I, 13.
575 seqq. Romani ab antiqua virtute et severiore majorum disciplina paulatim desciscunt. Conf. præclara loca Hor. Od. II, 15, tota, et Juven. XIV, 160 seq. —ferri, belli ejusque ærumnarum. —læta domare labores, φιλόπονος, φιλοκίνδυνος, φιλοπόλεμος. —578. sedendo, vid. ad v. 142. —579. Verba Maroniana, ex h.l. explicanda, Æn. XII, 397, ubi vid. Heyne in Exc. IV. Conf. sup. ad v. 123 et 145. —mutum, ut surdum et cæcum. Cf. ad VI, 75, et Ernesti clav. Cic. —volvens, doctius quam agens, ut apud Virgil. Georgic. lib. II, vers. 295. Proprie anni se volvere, seu volvi dicuntur v.c. Æneid. lib. I, v. 234, 269; et lib. IX, v. 7; περιτελλομένων ἐνιαυτῶν, Hom. Iliad. β, 551; θ, 404. —580. Blandum venenum præclare tribuitur desidiæ, quæ in mentes hominum, illecebris ipsius inretitas delinitasque, sensim, instar veneni, se insinuat. Cf. VII, 260; XI, 550; XIII, 536. —581. senescit, conf. ad II, 457.
Magnæ molis opus, multoque labore parandum,
Tot populos inter, soli sibi poscere regna.
Jamque tibi veniet tempus, quo maxima rerum
585
Nobilior sit Roma malis. Hinc nomina nostro
Non indigna polo referet labor: hinc tibi Paulus,
Hinc Fabius, gratusque mihi Marcellus opimis.
Hi tantum parient Latio per vulnera regnum,
Quod luxu, et multum mutata mente nepotes
590
Non tamen evertisse queant. Jamque ipse creatus,
Qui Pœnum revocet patriæ, Latioque repulsum
Ante suæ muros Carthaginis exuat armis.
584. Ad consilium Silii sufficiebat, non nisi viros bell. Pun. II claros, gentemque Flaviam, poetæ temporibus regnantem, laudasse. —maxima rerum, ut ap. Virg. Ge. II, 534, ubi vid. Burm. et Heyne. —585. Nobilior sit Roma malis, ipsis malis cladibusque animosior, major et illustrior. Drak. laudat Sidon. Apoll. V, 65; VII, 6 (ubi vid. Savar.), et verba Liv. XXVI, 41: «Ea fato quodam data nobis sors est, ut magnis omnibus bellis victi vicerimus.» Add. Liv. XXII, 37, pr. XXVII, 14, et inpr. splendid. loc. Hor. Od. IV, 53... 68, ubi vid. Jani. —586. Paulus, L. Æmilius Paulus, Macedonici pater, animæ magnæ prodigus, superante Pœno, Hor. Od. I, xii, 37. —587. gratusque mihi Marcellus opimis, vid. ad I, 133.
590 sq. Jam natus est P. Scipio Africanus; cf. var. lect. et VII, 487 sq.
Hinc, Cytherea, tuis longo regnabitur ævo.
Exin se Curibus virtus cælestis ad astra
595
Efferet, et sacris augebit nomen Iulis
Bellatrix gens baccifero nutrita Sabino.
593. Postea Imperatores, seu Augusti diu summæ rerum præerunt.
594. Sequitur nunc Flaviæ gentis elogium, splendidissimo verborum ornatu expressum, et v. 607 sqq. ubi de Domitiano agitur, quo regnante poeta carmen hoc composuit, in summam turpemque adulationem compositum, quæ eo magis displicet, quod Jupiter loquitur. Quodammodo tamen, si non defendi, certe excusari potest, si miseram illorum temporum hominumque doctorum conditionem reputaveris. Hinc similia poetarum loca v.c. Val. Fl. I, 7 sq., et inpr. Statii passim obvia. Huc adcedit, quod Silius h.l. res Romanas vaticinio exponit, unde facile ad graviorem spiritum adsurgere, resque amplificare et ad miraculum evehere poterat. —Tum regnabit «gens Flavia, obscura illa quidem, ac sine ullis majorum imaginibus, sed tamen reipubl. nequaquam pœnitenda,» ex Sabinis orta, quorum princeps urbs Cures, vid. Sueton. Vesp. c. 1, 2 et 12. —595. Augebit numerum sacrorum h.e. Divorum, consecratorum Cæsarum; nisi malis sacris pro substant. et Iulis pro Iuliis, seu Iuleis adcipere, ut sensus sit: augebit numerum sacrorum imperialium (ut Iuleæ olivæ et habenæ, ap. Martial. IX, xxxvi, 9, et civ, 15), vel flaminum, quales primum D. Julius Cæsar, et deinde Cæsares Juliæ gentis habuerunt, addito Flavialium collegio, quod una cum templo splendidissimo patri fratrique sacravit Domitianus. De utroque vid. Suet. Domit. 4, 15 et 17. VV. DD. ad Val. Fl. I, 15; Panuin. Civ. Rom. c. 27; Reines. Inscr. 49; et Spanh. de V. et P. N. p. 611 (T. II, p. 276). —596. Sabino agro baccifero, olivis abundante; cf. Martial. IV, iv, 10; Virg. Æn. VII, 711; Juven. III, 85. —Sabinum de Vespasiano, et mox patrem de Marte, vel Romulo adcipit Lefeb. Male!
Hinc pater ignotam donabit vincere Thulen,
Inque Caledonios primus trahet agmina lucos:
Compescet ripis Rhenum, reget inpiger Afros,
600
Palmiferamque senex bello domitabit Idumen.
Nec Stygis ille lacus, viduataque lumine regna,
Sed Superum sedes, nostrosque tenebit honores.
Tum juvenis, magno præcellens robore mentis,
Excipiet patriam molem, celsusque feretur,
605
Æquatum imperio tollens caput: hic fera gentis
Bella Palæstinæ primo delebit in ævo.
597. pater, Vespasianus, vincet Caledonios (in Britannia barbara, nunc Scotia), h.e. Britannos. Vid. Sueton. Vespasian. cap. 4; Tacit. vit. Agricol. cap. 13 et 17; Valer. Flacc. lib. I, 7 seq. —donabit vincere, al. dabit, δώσει, Hom. Conf. supra vers. 136. —Thule extremi septemtrionis insula, veteribus ignota, quorum alii Schetlandiam, alii Islandiam, alii denique Scandinaviæ penins. (Sueciam et Norwegiam) intellexisse putantur. Cf. Ill. Voss. ad Virg. Ge. I, 30; Dietz. ad Mel. III, 6, p. 57, Schwedische Bibliotek, P. I, §. 12, p. 22 seq.; Cel. Schlözer. Allgem. Nord. Gesch. (Allgem. Welthistorie, T. XXXI), p. 14... 20, 62, 70, 160 seq., 201 sq. «Insulam Vecten, Britanniæ proximam, in ditionem redegit,» teste Suet. c. 4. Pro ea Thulen posuit poeta. —598. lucos, silvam Caledoniam, notam ex Ptol. Flor. I, 17; Plin. IV, 16; Cæs. b. Gall. III, 10. —599. «Legatus legionis in Germaniam missus est, et sortitus Africam integerrime, nec sine magna dignatione, administravit,» Sueton. c. 4. —Rhenum, ejus adcolas. —600. Senex Judæam in provinciæ formam rediget. Vid. Suet. c. 4; Tac. Hist. I, 10; III, 4; V, 10. —Palmiferam Idumen, cf. VII, 456; et Virg. Ge. III, 12, ubi vid. Heyne.
601, 602. Cf. Virg. Ge. I, 503; Æn. I, 289, 290; et Hor. Od. I, ii, 45 sq. —viduata lumine regna, ut ap. Virg. Cul. v. 372, ubi vid. Intpp.
603. juvenis, Titus. —præcellens robore mentis, cf. Suet. Tit. c. 3; Tac. Hist. II, 1. —604. molem patriam, paterni imperii; vel majestatem et potentiam patris. Vide Gronovii Observat. I, 21 extr. —606. Confer Sueton. ibid. cap. 5; Tacit. Histor. lib. V, i, 10 seq.; et Joseph. de b. Jud.
At tu transcendes, Germanice, facta tuorum,
Jam puer auricomo præformidate Batavo.
Nec te terruerint Tarpeii culminis ignes:
610
Sacrilegas inter flammas servabere terris;
Nam te longa manent nostri consortia mundi.
Huic laxos arcus olim Gangetica pubes
Submittet, vacuasque ostendent Bactra pharetras.
607. Laudes Domitiani, ut XIV, 687 sq. —Vers. 607, quod jam Drak. monuit, spectat ad expeditionem, quam anno Chr. LXX et ætatis circiter XIX, in Germanos suscepit, et ad duplicem de iis triumphum cognomenque Germanici propter victoriam imaginariam a. Chr. LXXXI, ab ipso sumtum. Vid. Dodwell. Annal. Stat. §. 8; Suet. Dom. 2, 6, 13; Tac. Agr. 39 sq.; et Hist. IV, 85 sq.; Martial. II, 2; VIII, 26 al.; Stat. Silv. I, 1; IV, 1 al. —transcendes, ut apud Sen. Troad. 702, et Thyest. 912. —608. puer ex usu Romanorum dicitur. Cf. IV, 130, 454; Duker. ad Flor. II, 6, p. 296, et simil. loc. Martial. II, 2. —auricomo Batavo, Germanis, quibus, æque ac Gallis, crinis tam a natura, quam ab arte rutilus est; cf. IV, 202, et Tac. Germ. c. 4, ubi vid. Lips.
609. Cf. Suet. Dom. 1, ubi vid. Ern. et Tac. Hist. III, 69... 74. —culminis, templi, ut ap. Stat. Silv. III, 202; Claud. R. P. I, 68, et laud. Stil. II, 401. —610. Sacrilegas flammas, vid. Heyne Obss. ad Tibull. III, v, 11. —611. Mundus, totius universi compages, hic pro terra adcipitur, unde nostri mundi, Drak. Sed hanc ipsam ob causam præstiterit, cælum interpretari et longa, longinqua, sera, remota. Cf. mox v. 626, 627. —mundum pro cælo dici, observant Drak. ad XII, 336; Broukh. Vulp. et Heyne ad Tibull. III, iv, 18; Ill. Harles. ad Val. Fl. I, 246 (ipse suo voluit commercia mundo Jupiter, etc.), 563, et in Anthol. lat. poet. p. 9 et 164.
612, 613. Silius imitatur morem poetarum seculi Augustei, qui in Augusti gratiam de rebus ejus Parthicis Indicisque magnifice loquuntur; quorum tamen adulatio honestior est, quoniam Augustus arma certe contra Parthos paravit, eoque tantum iis metum incussit, ut signa militaria restituerent. De Domitiano ne hoc quidem constat. Cf. tamen Dio. Fragm. 49; Stat. Silv. IV, iii, 154 al. Dausq. mentionem facit nummi ap. Occonem, quo Domitianus Cos. V, et Parthus signa reddens cusus est.
Hic et ab Arctoo currus aget axe per Urbem,
615
Ducet et Eoos, Baccho cedente, triumphos.
Idem, indignantem transmittere Dardana signa,
Sarmaticis victor compescet sedibus Istrum.
Quin et Romuleos superabit voce nepotes,
Quîs erit eloquio partum decus: huic sua Musæ
620
Sacra ferent; meliorque lyra, cui substitit Hebrus,
Et venit Rhodope, Phœbo miranda loquetur.
614. Innuitur duplex triumphus de Cattis Dacisque, vid. Suet. c. 6; Stat. Silv. I, i, 7; ii, 180; iv, 89 sq.; Martial. VIII, 65. —currus triumphales, ut I, 616; VI, 546 (ubi vid. Heins. et Drak.); VII, 558; IX, 635. —615. Eoos de Indis et Parthis. —Baccho cedente, cf. XVII, 648; Herman. Mythol. Lyricorum, p. 262; et Virg. Æn. VI, 805.
616, 617. De Sarmatico bello vid. Suet. c. 6; Stat. Th. I, 19 al. Cf. var. lect.
618. Eloquentia iis quoque Romanis antecellet, qui ea maxime inclaruere, cf. Suet. c. 20. Minervæ filium se jactabat, teste Philostr. vit. Apoll. VII, 12; VIII, 10. Sapientia Palladi Jovique par dicitur Stat. Silv. I, i, 37 sq.; et Martial. VI, 10. —619. Studium ejus poeticum turpiter laudant multi v.c. Quintil. Inst. Or. IV; Proœm. et X, i, 91; Val. Fl. I, 12 sq. (ubi vid. Heins.); Tac. Hist. IV, extr. Plin. in Præf. Stat. Ach. I, 14. —huic sua Musæ Sacra ferent, poetæ in ejus honorem carmina scribent, vel tanquam fautor et princeps poetarum coletur. Sed proprie hæc intelligere, a reliqua adulatione vix abhorret. —620. melior lyra, etc., vincet ipsam Orphei Thracii lyram, quæ tamen fluviorum retardavit cursum, et montes silvasque secum duxit; cf. Hor. Od. I, xii, 7 sq., et a Drak. laudatum Occonis numisma XVII, cum duabus lyris.
Ille etiam, qua prisca, vides, stat regia nobis,
Aurea Tarpeia ponet Capitolia rupe,
Et junget nostro templorum culmina cælo.
625
Tunc, o nate Deum, Divosque dature, beatas
Imperio terras patrio rege. Tarda senectam
Hospitia excipient cæli, solioque Quirinus
Concedet, mediumque parens fraterque locabunt:
Siderei juxta radiabunt tempora nati.»
622. Capitolium, incendio absumtum (v. 609), et a Vespasiano jam instauratum, (Suet. Vesp. 8; Tac. Hist. IV, 53) sed de cælo tactum iterum restituit. Vid. Suet. c. 5; Stat. Silv. I, 6, extr. IV, iii, 16. —623. Aurea Capitolia dixit exemplo Virg. Æn. VIII, 348, ubi vid. Heyne. —624. Hæc inprimis spectant ad splendida ingentiaque templa, quæ Flaviæ genti Jovique Custodi, in Capitolio, sacravit, vid. ad v. 595; Suet. c. 5; Tac. Hist. III, 74; Martial. IX, 4 (Addita quid Latio Flavia templa polo, etc.) et 35, ubi aliarum quoque ædium mentio fit. Cf. Virg. Æn. VIII, 99.
625. Comparant Virg. Æn. IX, 642, et Stat. Silv. I, i, 76. Statio et Martiali passim Deus, Jupiter, Tonans, dicitur. Vota Jovis personam dedecent. —dature, geniture, ut VII, 492. —626. Tarda senectam Hospitia excipient cæli, sero Dii senem in consortium recipient. Cf. Hor. Od. I, ii, 45 seq. Sed poeta iterum personæ, quam loquentem ipse induxit, inmemor fuisse videtur. Jupiter certe falsus fuit vates: nam Domitianus anno ætatis XLV occisus est. Nec Divos quoque dedit; sed unicum habuit filium. —627. Hospitia, ut XIII, 278. —solioque Q. Concedet, cedet, vel decedet, adsurget, honoris causa. —629. Post apotheosin, Cæsares eorumque liberi sidera nova fieri putabantur. Vid. Burm. ad Val. Fl. I, 19, et Ovid. Trist. V, ii, 52. Corona autem, vel caput radiatum divinitatis, sive consecrationis signum. Vid. Suet. Aug. 94; Flor. IV, 2; Plin. Paneg. c. 52, ubi vid. Schwarz. Lucan. VII, 458. Cf. Stat. Theb. I, 27 sq. —tempora, caput, nati, qui inmatura morte defunctus et consecratus est. Vid. Græv. et Ern. ad Suet. c. 3. Vocem nati pluraliter capiebat Dausq. qui Domitiano quoque filiam fuisse, Domitiam Longinam, cum Cell. et aliis putabat. Sed hanc potius uxorem ejus, ex Suet. Dom. c. 1 notam, fuisse, nec aliorum Domitiani liberorum mentionem facere Stat. Silv. I, i, 99 sq. aliosque, sed tantum patrem, filium, fratrem ac sororem memorare, jam monuit Drak. qui etiam h.l. exprimendum curavit nummum Domitiani, a Tristan. Comment. Hist. T. I, p. 348, illustratum, in quo filius stellatus conspicitur, orbique insidet, ut pater ap. Occonem, quem laudavit Dausq.
630
Dum pandit seriem venturi Juppiter ævi,
Ductor Agenoreus, tumulis delatus iniquis,
Lapsantem dubio devexa per invia nisu
Firmabat gressum, atque humentia saxa premebat.
Non acies, hostisve tenet; sed prona minaci
635
Prærupto turbant, et cautibus obvia rupes.
Stant clausi, mœrentque moras et dura viarum;
Nec refovere datur torpentia membra quiete.
630. Cf. Liv. XXI, 36, 37, qui copiosius planiusque eadem memorat. —seriem al. ordinem. Vid. Burm. ad Val. Fl. II, 218; IV, 449. —633. humentia nive. —635. obvia forte contraria, adversa, cautibus, propter saxa aspera et abrupta; cf. VV. DD. ad Virg. Æ. III, 499. —rupes obvia cum cautibus, ad perpendiculum fere declivis; Lenz. Sed vid. var. lect.
Noctem operi jungunt, et robora ferre coactis
Adproperant humeris, ac raptas collibus ornos.
640
Jamque ubi nudarunt silva densissima montis,
Adgessere trabes; rapidisque adcensus in orbem
Excoquitur flammis scopulus: mox proruta ferro
Dat gemitum putris resoluto pondere moles,
Atque aperit fessis antiqui regna Latini.
645
His tandem ignotas transgressus casibus Alpes,
Taurinis ductor statuit tentoria campis.
638. Noctem operi jungunt, ut ap. Virg. Æn. VIII, 411, ne noctu quidem ab opere cessant. —coactis, densis, pluribus oneri submissis; vel incurvis, ut vertice coacto pinus, ap. Sen. Hippol. 1223.
640 sq. Montes nudari, exui, spoliari arboribus, ut contra amiciri iis et vestiri dicuntur. Vid. Burm. ad Val. Fl. III, 332. —Mireris Silium non fecisse mentionem rei multo mirabilioris, aceti, quo infuso ardens rupes refrixerit, et magis putrefacta sit: tota quoque hæc historia, propter silentium Polybii, difficultatem adgerendarum arborum, quæ in superioribus Alpium jugis frustra quæruntur, aliasque rationes, in dubium vocata est nuper a Matthiæ in Obss. ad Liv. lib. XXI, p. 40 sq. sed defensa a Boettigero in Ephemerid. Brunsvic. Lenz. —643. pondere, saxo, resoluto, diviso, vel putrefacto igni et infuso aceto; unde putris moles, montes igne exesi, πέτρα ψαφαρὰ, ap. Appian. b. Hannib. c. 4, quem vide et Liv. XXI, 37. —644. aperit regna Latini, ostendit Latium, et viam in hanc terram pandit. —646. Cf. Polyb. III, 60; et Liv. XXI, 38, 39. —Taurini in Italia Transpadana ad Alpium radices habitabant, eorumque urbs, Augusta Taurinorum, nunc Turinum vocatur et Pedemontii caput est. Plin. III, 17. —statuit tentoria, quinto vel sexto mense, postquam ex Hispania moverat, Alpibus die XV superatis. Vid. Appian. l.c. et Liv. XXI, 38 pr. Quanam parte Hannibal Alpes transierit, ne inter antiquos quidem scriptores constitit. Vide Liv. XXI, 38; Lips. Epist. ad Belgas Cent. I, Ep. 93; Opp. T. II, pag. 826 sqq., et Folard ad Polyb.
Interea, voces Jovis atque oracula portans,
Emensis aderat Garamantum lætus arenis
Bostar, et ut viso stimulabat corda Tonante:
650
«Maxime Belide, patriis qui mœnibus arces
Servitium dextra, Libycas penetravimus aras.
Nos tulit ad Superos perfundens sidera Syrtis:
Nos pæne æquoribus tellus violentior hausit.
Ad finem cæli medio tenduntur ab orbe
655
Squalentes campi: tumulum natura negavit
Inmensis spatiis, nisi quem cava nubila torquens
Construxit turbo, inpacta glomeratus arena:
Vel si, perfracto populatus carcere terras,
Africus, aut, pontum spargens super aera, Corus
660
Invasere truces capientem prælia campum,
Inque vicem ingesto cumularunt pulvere montes.
647 sqq. Cf. sup. v. 6... 13, et ad I, 414. —650. Belides, Hannibal, cf. II, 49.
652. Cf. Lucan. IX, 447... 497, et de campis Bactrianis Curt. IV, 7, et VII, 4. —Cf. Virg. Æn. III, 564 sq. ubi vid. Heyne. —653. violentior, ob arenas et ardorem solis.
654. Ad occasum a meridie porriguntur. Cf. Cellar. Geogr. I, 1, 2, p.7, 8; Lucan. IX, 351, 496. —655. Squalentes, cf. ad I, 211. —656. Ut ap. Hom. Iliad. μ, 157. —658. Conf. VII, 569 sq. —carcere, cf. Virg. Æn. I, 54; et Burm. ad Val. Fl. I, 584. —659. Africus et Corus venti contrarii. —660. capientem prælia, iis aptum, patentem.
Has observatis valles enavimus astris:
Namque dies confundit iter; peditemque profundo
Errantem campo, et semper media arva videntem,
665
Sidoniis Cynosura regit fidissima nautis.
Verum ubi defessi lucos nemorosaque regna
Cornigeri Jovis, et fulgentia templa subimus,
Exceptos hospes tectis inducit Arisbas.
Stat fano vicina (novum et memorabile!) lympha,
670
Quæ nascente die, quæ deficiente tepescit,
Quæque riget, medius quum sol adcendit Olympum,
Atque eadem rursum nocturnis fervet in umbris.
662. Commentarii loco sint verba Lucan. IX, 493 sqq.; Curt. VII, 4, §. 28, 29; Plin. IV, 5; Arrian. III, 1; VI, 5. —enare pro evadere, transire, quoniam via per hos campos, ut in mari, ad astra dirigitur, quod jam monuit Drak. coll. XV, 375, et XVI, 335; Add. XVII, 370, et vid. inf. ad v. 682. —663. dies confundit iter, incertum reddit, quoniam astra non conspiciuntur. —665. Cynosura, h.l. pro quovis sidere, et reliqua ad ornatum spectant. Nam Cynosura proprie est ἄρκτος, vel Ursa minor, quæ Phœnicum, ut major, vel Helice Græcorum navigationem dirigebat, cf. Ovid. Fast. III, 107; Epist. XVIII, 149; et Trist. IV, iii, 1; Val. Fl. I, 17; Manil. I, 299 seq.; Strab. I, p. 3; Schwarz. ad German. Arat. v. 40, et Scheffer. milit. nav. vet. IV, 6.
666 sq. De templo Jovis Hammonis cf. Curt. IV, 7. Lucan. IX, 511 sqq.; Diodor. I, 13; XVII, 50; Herodot. II, 42; IV, 181. De vestigiis ejus etiamnum reliquis, vid. Grammaye Afric. illustr. p. 10.
669 sq. De Solis fonte, vid. Curt. l.c. Ovid. Met. XV, 309 sq.; Plin. II, 103; V, 5, ubi vid. Hard. Mel. I, 8; Diodor. XVII, 50, pag. 528, al. 589, B; Herodot. IV, 181; Arrian. III, 4, et inpr. Lucret. VI, 848 sq., ubi in causas hujus miraculi inquirit, Silioque præivisse putatur. —671. Cf. Virg. Ge. IV, 401. Sed adcendit h.l. est, illustrat; Cf. XV, 681; Claud. Cons. Mall. Theod. 78, et Burm. ad Val. Fl. III, 411, et V, 370. —medius sol, vid. ad I, 258.
Tum loca plena Deo, dites sine vomere glebas
Ostentat senior, lætaque ita mente profatur:
675
«Has umbras nemorum, et connexa cacumina cælo,
«Calcatosque Jovi lucos prece, Bostar, adora.
«Nam cui dona Jovis non divulgata per orbem,
«In gremio Thebes geminas sedisse columbas?
«Quarum, Chaonias pennis quæ contigit oras,
680
«Inplet fatidico Dodonida murmure quercum.
673. loca plena Deo, sc. silvas, in quibus oraculum erat. Cf. Lucan. IX, 522. —dites sine vomere glebas, sponte frugiferas, cf. Lucan. IX, 420 seq.; Curt. IV, 7, §. 16. —675. cacumina nemorum. —676. Calcatos, sæpius visitatos, quia locus ipsi sacer; vel, quod D. Heins. jam monuit, habitatos, ut χορεύων ap. Musæum, v. 48, pro ναίων.
677. De origine oraculi cf. Herodot. II, 54... 57, Jac. Gronov. ad Steph. Byzant. Fragm. de Dodone, Strab. VII, p. 329, al. 506. Triglandi Conjectan. in Thes. Antiq. Gr. T. VII; Parrhas. ad Claud. de R. P. I, 31; Serv. ad Virg. Ecl. IX, 13, et D. Heins. ad h.l. qui omnes fere fabulam inde ortam putant, quod πελειάδες et columbæ et mulieres fatidicæ dicuntur, et columbæ fuerunt subjectum τῶν ἐνταῦθα μαντευομένων, singularisque earum in vaticiniis usus, vid. et Tiraq. ad Alex. ab Alex. VI, 2, et Aristoph. in Avib. 720 sq. —678. In gremio Thebes, ἐν Θήβῃσι, sed ταῖς Αἰγυπτίῃσι, ut κόλπους λειμώνων ap. Aristoph. in Ranis, D. Heins. Cf. Drak. et ad II, 574. Sunt vero etiam, qui fabulentur, has columbas e gremio Thebes, virginis, evolasse. Lefeb. hæc notat: «An hæc ficta e Theba q.d. arca Noachi, qui columbas emisit? Valde suspicor.» Sed veremur, ut multis id adrideat.
679. Chaonias oras, Epirum. cf. Intp. ad Virg. Ecl. IX, 13; Ge. I, 8, et Prop. I, ix, 5. —681. Mare Carparthium pars maris Ægæi, a Carpatho ins. (hod. Scarpanto) inter Cretam et Rhodum sic dicta. Sed quare columba tam late vagatur? Poeta forte v. 678, Thebas Bœotiæ perperam innuit, non Ægypti urbem, a qua Hammonii non nisi decem dierum iter aberant, teste Herodoto IV, 181.
«At quæ, Carpathium super æquor vecta, per auras
«In Libyen niveis tranavit concolor alis,
«Hanc sedem templo Cythereia condidit ales:
«Hic ubi nunc aram lucosque videtis opacos,
685
«Ductore electo gregis, (admirabile dictu!)
«Lanigeri capitis media inter cornua perstans
«Marmaricis ales populis responsa canebat.
«Mox subitum nemus atque annoso robore lucus
«Exsiluit, qualesque premunt nunc sidera quercus,
690
«A prima venere die: prisco inde pavore
«Arbor numen habet, coliturque tepentibus aris.»
682. niveis, vid. V.L. Nota D. Heins. hæc est: «Nigræ πελειάδες sunt: πέλον enim τὸ μελανίζον χρῶμα, nigricans color; unde et bovem nigram πέλλην dicunt, et πελίωμα τὸ μέλαν.» —concolor Afris fuscis, sed Lefeb. judice, quia voc. Libye, ab orientali Lub, significat nigrum, ustum. —tranare, ut nare, seu enare, pro volare. Cf. XII, 95; XIII, 185, 238. Hinc pennarum et alarum remi XII, 98; Ovid. Met. V, 558; remigium alarum Lucret. VI, 743; Virg. Æn. I, 301, et VI, 19, ubi vid. Heyne. εἰρεσία πτερῶν Lucian. in Timone, T. I, p. 183, edit. Schmid. (Chrestom. Gr. Stroth. p. 166.) Cf. ad v. 662; Cerda ad Virg. Ge. IV, 59, et Æn. IV, 245; VI, 16; Heins. ad Ovid. A. A. II, 47, et Drak. inf. ad XII, 98, ubi verba Aristophan. in Avib. τὼ πτέρυγε ναυστολεῖν et Nonn. Dionys. XXXI, 15: νηχόμενος πτερύγεσσι excitat, et contra volare de navi monet dici, ut διαπτᾶσθαι Eurip. Med. 1, unde ἐρετμὰ, τάτε πτερὰ νηυσὶ πέλονται ap. Hom. Odyss. λ, 124; de quo vid. Cerda ad Virg. Æn. III, 520, et Barth. ad Claud. Cons. Hon. VI, 38. —683. Cythereia ales, columba, Veneri sacra. —685... 687. De columba, quæ medio arietis capiti insidens oracula ediderit, vid. Turneb. Advers. XIV, 18; Dempster. paralip. ad Rosini Antt. Rom. II, 5, et inpr. Beger. Thes. Brandenb. T. III, p. 221 sq., unde Drak. gemmam h.l. exprimendam curavit.
688. subitum, subito enatum, unde exsiluit. —689. premunt, alias feriunt, vel tangunt vertice. —690. venere, provenere, crevere, ut ap. Virg. Ge. I, 54, et II, 11. —pavore, vid. ad I, 82. —691. Arbor numen habet, vid. ad v. 499, 673, et cf. X, 167; Gronov. Obss. I, 13, pag. 111, et Intpp. ad Virg. Ge. II, 16.
Dumque ea miramur, subito stridore tremendum
Inpulsæ patuere fores, majorque repente
Lux oculos ferit: ante aras stat veste sacerdos
695
Effulgens nivea, et populi concurrere certant.
Inde ubi mandatas effudi pectore voces,
Ecce intrat subitus vatem Deus: alta sonoro
Conlisis trabibus volvuntur murmura luco,
Ac major nota jam vox prorumpit in auras:
694. ferit, vid. ad II, 580, et Drak. ad h.l.
697. Cf. Virg. Æn. VI, 45 sq., 77 sq. Deus dicitur intrare (Stat. Achill. I, 514.) ut insidere, inrumpere (Lucan. V, 167; Stat. Th. X, 341), possidere, inplere, inhabitare, incolere vatem, qui ita plenus et totus Dei, ὅλος τοῦ θεοῦ, vel κάτοχος ἐκ τοῦ θεοῦ et ἔνθεος fit, (Phœbo intrata sacerdos XII, 323.) et deum pectore adcipit, tenet, vel suspirat (IV, 777), ut contra, furore cessante, excutit. Cf. ad I, 124; Burm. ad Val. Fl. I, 207; IV, 445; VI, 673; Heyne ad Virg. Æn. V, 679. —alta murmura, ut alta vox. —698. Conlisis trabibus, arboribus sono quasi percussis et repercussis. —699. major nota vox, ut ap. Val. Fl. II, 226.
700
«Tenditis in Latium, belloque agitare paratis
«Assaraci prolem, Libyes: cœpta aspera cerno,
«Gradivumque trucem currus jam scandere, et atram
«In latus Hesperium flammam exspirare furentes
«Cornipedes, multoque fluentia sanguine lora.
705
«Tu, qui pugnarum eventus, extremaque fati
«Deposcis, claroque ferox das vela labori,
«Invade Ætoli ductoris Iapyga campum:
«Sidonios augebis avos, nullique relinques,
«Altius Ausoniæ penetrare in viscera gentis;
710
«Donec victa tibi trepidabunt Dardana regna.
«Nec ponet pubes unquam Saturnia curam,
«Dum carpet superas in terris Hannibal auras.»»
700. Cf. ad I, 125, et Virg. Æn. VI, 83 seqq. —agitare, cf. ad I, 146. —701. Assaraci prolem, cf. v. 566, et Virg. Æn. I, 284. Libyes, o Pœni, vid. ad I, 189. —702, 703. flammam atram, atri belli, et æstum furoris.
705. extrema, finem, eventum. —706. Deposcis, scire cupis. —dare vela labori, ut famæ ap. Martial. VIII, 70; pro studere, operam dare; vel summo studio ad laborem perficiendum adcelerandumque ferri, quo forte sensu vela dare fatis, h.e. mandatis consiliisque deorum, dixit Virg. Æn. III, 9, et contra vela contrahere Hor. Od. II, 10, extr. —707. Pete Cannas, vid. ad I, 51 et 125. —708. augebis avos, h.e. majorum gloriam, ut αὔξειν, ὀφέλλειν. —nulli relinques, sc. gloriam et famam, h.e. permittes, concedes, adeoque nemo poterit.
711. Romani non sine timore et bello erunt. —712. Cf. Virg. Æn. I, 387, 388. —In hoc Hammonis oraculo, sicut in toto Silii poemate, continuam Virgilii imitationem deprehendere est, quæ, licet aliquando felicior, sæpius tamen ibique præsertim pallet, et quasi Maroniani solis radios caliganti orbe jam debiles remittit. Non ita profecto vaticinatur Cumæa illa sacerdos, quum, vere Deo præsente plena, nec jam mortale sonans, divina voce, Horrendas canit ambages, antroque remugit. Ed.
713
Talia portabat lætis oracula Bostar,
Inplebatque viros pugnæ propioris amore.
Liber III: Variæ Lectiones
4. litora Put. solemni varietate. —8. adyti reposuit Lefeb. quasi poetæ non Cyrrhæis scripsit, et Cyrrheis Dausq. Sed Κίῤῥαν quis nescit?
14. cornigeri emend. Modius. Male! Poeta enim non amplius de Jove Hammone, sed de Hercule Gadit. agit, et voce Exin sermonis seriem abrupit. Numum Hadriani, qui Herculem Gadit. clavigerum, κορυνηφόρον, exhibet, ex Tristani Comm. histor. T. I, p. 486, exprimendum curavit Drak. —16. semusta, et IX, 123, semanimi, auctore N. Heins. scripsere Drak. et Lefeb. Sed vid. Pier. Heins. et Heyne ad Virg. Æn. III, 578; V, 697; X, 396. Semiambusta sup. II, 681. Conf. inf. ad v. 495, et ad II, 353. Vel pueris nota est συνίζησις. —19. Hinc, non hic, Col. et Put. cum Ven. Marsi et all. edd. prob. N. Heins. Tum suppl. hic, sc. hoc in templo, quod durum est. Ego potius crediderim legendum esse, Hic c. g. Concessisse sc. vita, seu fato et naturæ. h. mortuum esse, ut ap. Tac. Ann. IV, 38; XIII, 30. Nam teste Mela III, 6, ut sanctum sit templum, ossa Herculis ibi sita efficiunt. —25. Et, non Ex, scripti et priscæ edd. —26. Non thura, a θύω, sed tura, a voc. Celt. tyr, resina, recte scribi notat Lefeb. male rem, ex Arabia adlatam, a Celtis repetens. Servius ad Virg. Ge. I, 57; a glebis tunsis, quibuscum tus de arboribus fluens coalescat, sed melius alii a tusis granis tus dictum putant. —30. nullæ e. s. vota D. utique corrigendum censebat N. Heins. contra sentiente Drak. quo judice mens poetæ est, in hoc templo simulacrum Herc. non nosci ejusque effigiem non exstare. Vid. not.
33. nixuque h.c. magno conamine, Nut. et al. Male! Ora nexu, ἅμμασι, elisa, more Herculis, cujus præcipua vis in brachiis erat, quibus arte adductis leonem ab eo elisum fuisse (ἀγχθῆναι), omnes fere numi et poetæ declarant. Conf. Drak. ad h.l. et Heyne ad Apollod. p. 342; sed de vi et usu verbi elidere Bentl. ad Hor. Od. III, xxvii, 60, et voc. nexus Gronov. Diatr. Stat. c. 25; Gesn. et Burm. ad Quintil. II, viii, 13, et c. 12 pr. —34. cælantur pro celantur recte emend. Bentl. et N. Heins. —35. Ast, Stygias, etc. conj. Burm. et mox inferno tum primum abstractus N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Met. VII, 413. Sed æternum antrum est, quod jam Drak. col. IX, 118; XIII, 611, et XVII, 471, docuit, unde numquam abstrahendus erat, ubi æternum manere debebat. —39. cervi Col. Ox. R. 2, 3; Parm. Med. unde cum Lefeb. recepi. Sic et ap. Hygin. Fab. 30; Plaut. in Persa I, i, 3; Martial. IX, 101, et alios, quos laudat Drak., qui tamen vulgatum cervæ retinuit, cui favent Virg. Æ. VI, 803, et quos excitavit Muncker. ad Hygin. l.c. Nec negari potest, verba ἡ ἔλαφος, ἡ ἵππος, ἡ πάρδαλις, τίγρις, κύων, ἄρκτος, ut cerva, bos, canis, equa, panthera, tigris, leo, promiscue de utroque sexu usurpari, et Græcos certe sæpius femin. genere uti. Vid. Muncker. l.c. Heyne ad Virg. Ge. I, 59; Burm. ad Val. Fl. VI, 70, 71, 347; Græv. et Spanh. ad Callim. H. in Dian. 102; Ernesti ad Hom. Il. υ, 221 et ad Callim. in Lav. Pall. v. 2; Spanh. de V. et P. N. p. 163 seq. et Drak. ad h.l. qui posterior ita quoque factum monet, ut alii Herculem Geryonis boves masculos, alii feminas ex Hispania abduxisse, (vid. ad VI, 629, et Cerda ad Virg. Æ. VIII, 203) et alii eum equis, alii equabus suis Diomeden objecisse tradiderint. Vid. Heins. ad Ovid. Epist. IX, 68, et Met. IX, 194. Hinc et cornua cervæ facile defendi possunt, etsi cornigeras cervas inveniri negarunt jam olim Aristot. hist. anim. IV, extr. et alii, quibus suffragantur Swart. Analect. I, 2; Bochart. Hieroz. III, 17, et Salmas. Exerc. Plin. p. 157; sed reclamant Græv. et Spanhem. l.c. Schol. ad Eurip. Herc. fur. 375; Scalig. de re poet. III, 4 et 9; Wessel. ad Diodor. p. 258, 72; conf. Heyne ad Apollod. p. 349. Omnino in talibus non argutandum, neque poeta ad physicorum subtilitatem exigendus est. —42. Vulgo male legitur, frontemque timet minor omnis A., quæ verba Cell. ad Acheloum cujus frontem parvuli Acarnanum timuerint, referebat: Dausq. autem. cujus nugis Barth. temere subscribit, ad Abantas ὀπισθοκόπους, qui postea in Ætoliam translati et Acarnanes dicti fuerint. Vid. Hom. Il. β, 542; Plut. Thes. p. 2; Strab. X, p. 714, A. frontemque minor nunc omnis A. Col. f. timet nunc omnis A. Oxon. f. illinc (ab altera parte) minor amnis A. conj. Bentl. non improb. Drak. f. minor truncam amnis A. indubitate scribendum videbatur N. Heins. ad h.l. et ad Sabini Epist. III, 91; quod recepere Drak. et Lefeb. Nec dissimulo, literas am in truncam facile excidere potuisse, quia et eliduntur, et in initio sq. voc. repetuntur. Sed non adsequor, cur respuamus τὸ nunc, quod non modo optimorum libb. auctoritate firmatur, sed minus quoque languet, quam truncam, cujus vis et notio voce minor satis declaratur. Itaque revocavi lectionem c. Col., nisi quod pro omnis reposui amnis, cui medelæ, per se satis obviæ, boni etiam libri favent.
45. variæ malebat N. Heins. frustra. —47. Injectum Col. Tell. et omnes fere edd. Inventum Put. Innectum Parm. Invectum Ox. quod præter Barth. prob. N. Heins., qui et Ingestum legi posse monet. —51. Proruptum, non Præruptum. Col. —52. Oceanus scripti et editi ante Marsum, qui primus dedit Oceani, in quo adquiescit Lefeb. —55. fractoque corrig. N. Heins. ad h.l. ad Val. Fl. VII, 583, et ad Ovid. Met. XI, 729. Tacite id receptum a Lefeb., nec displicuisse videtur Draken. qui multis certe exemplis ostendit, undam, fluctus, æstum, mare frangi, quum impetus eorum litore, scopulis, aliove impedimento retundatur. Plura qui desiderat, consulat Burm. ad Val. Fl. III, 36, ad Ovid. Epist. VII, 69, et ad Petron. c. 123. Enimvero mare non ad scopulos, vel litora frangi solet, quum sponte in recessu post æstum relabitur et residet, sed quum intumescit. Quare si quid mutandum, stratoque potius legerem. Sterni, ut στορεῖσθαι et καταστορεῖσται, dicitur mare planum et tranquillum, quod prius intumuerat. Vid. Heyne ad Virg. Ecl. IX, 57, et Æn. V, 763. Possis etiam tractutque r. æstus refingere, ut tractus undarum ap. Lucan. III, 551; V, 565; X, 257; et flammarum ap. Virg. Ge. I, 367; Lucret. II, 207, al. Sed vid. not. —56. Stat ratis conj. N. Heins. et Gron. Obss. IV, 17. quod iterum, lectore non admonito. recepit Lefeb. nec intercederem, nisi a vulg. lect. nimis recederet et hæc utique ferri posset. —57. Et fusi, quod Dausq. jam divinaverat. Col. et Ox. Vulgo Effusi. Sed Et fusis in transtris, h. sedentes, seu jacentes, a manu ipsius Silii fuisse putabat N. Heins., quod impense adridebat Drak. coll. VII, 303, et Virg. Æn. I, 214. Plura exempla vid. ap. Heins. ad Claud. bell. Gild. 327; Burm. ad Val. Fl. I, 252, et ad Petron. c. 130. Sed nostra forte lectio eodem modo explicari potest. —60. Tethys, Τηθὺς, priscæ edd. Vulgo Thetis, et Lefeb. Thetys, claudicante versu. Draken. laudat Bentl. et Davis. ad Cæs. b. G. III, 12, et Richter. Specim. Obss. Crit. p. 74. Tethys ut XVII, 244 et al. pro mari, ut Thetis, etsi Deæ sunt diversæ.
61, 62. Ita scripti et editi ante Nicandrum, qui in. Junt. primum vulg. lect. protulit, nam multa fatigant Pondera curarum, primum subducere bello, quæ et ipsa suas veneres habet, et latini leporis gustum præ se fert. Sed alteram præferunt Mod. Barth. N. Heins. et Drak. (qui conf. IX, 134; XI, 379; XIII, 468; XVII, 76) quidquid obloquatur Dausq. —66. in ore scripti et editi ante Marsum, qui dedit in ora, idque exposuit, in regione Saguntina. Quod quum metri legibus repugnare videret Nicander, reposuit ad ora, ut vulgo legitur. Male! In ore est coram, prope, in conspectu, v.c. urbis ap. Flor. II, xv, 7; Drak. laudat X, 464, et Senec. de Ben. VII, 19; conf. Heins. ad Claud. Honor. IV, 270, et ad Ovid. Epist. X, 126: more R. 2.
72. Quîs scripti et editi ante Marsum, qui primum Qui male intulit: jam gesta timoris Oxon. unde jam justa timoris, h. quæ jam timendi causam habeat, suspic. Barth. Adv. VI, 15, et jam certa t., h. quæ jam noverat, olim sibi timendum esse, N. Heins. qui tamen vulgatum exemplis, a se congestis ad XV, 135, et ad Val. Fl. III, 737, defendi posse recte monet. —75. Ingens hic malis Oxon. teste Barth. l.c. qui inde non male conj. Italis. Nullam in cod. suo discrepantiam scripturæ ex Oxon. notatam vidit N. Heins., qui quidem Ingens Hesperiæ, vel I. hic Teucris legi posse, sed vulgatam quoque bene se habere fatetur, adsent. Draken., qui monet, terras IX, 59; XIII, 790, 893; Val. Fl. I, 631 (ubi vid. Intpp.); Virg. Æ. VI, 870; Sen. Herc. fur. 250, et al. homines dici, in terra viventes, et Hannibalem sperasse, Carthaginem non modo Italiæ, sed et totius terrarum orbis caput a se relictum iri. —78. tantis inviderit actis conj. Bentl. non improb. Drak. quia Dii VI, 84, 340; VII, 61; XV, 514, et al. nimium felicibus hominum rebus invidere, eorumque fortunam omni conatu abrumpere dicantur. —79. Et non male corrig. Bentl., quod prob. Drak. et tacite recepit Lefeb. nostra maluerit N. Heins. et v. 80 bellis, non male, judice etiam Schmidio, cui tamen pignus belli videtur esse, qui magnorum bellorum futurus est administrator. —82. Vulgo Elisæas, vel Eliseas. Vid. ad I, 81.
86. dedicet omnino scribendum censebat N. Heins. coll. vet epigr. ap. Trebell. Pollion. in vita Aureoli (pontem Aureoli dedicat et tumulum) et Gruter. Inscr. p. 931. Sed Drak. putat, vulgata lect. non male exprimi jactantiam Hannibalis, qui in Capitolio locum, quasi ad se pertineat et injuste a Romanis possideatur, sibi vindicari velit, ut in eo sepeliatur: proprie enim vindicari a nobis ea, quæ nostra sint, sed quorum possessione exciderimus. —94. longæ instare senectæ conj. N. Heins.
99. Pro vatis forte leg. fontis, vel nati, ut intelligatur Castalius fons, vel, unde huic nomen inditum tradunt Probus ad Virg. Ge. III, 293 et alii, Castalius, Apollonis f. —103. Leg. f. Lascivo et genitus. —104. Milichus scripti, prob. etiam Dausq. quoniam idem nomen ap. Tac. Ann. XV, 54, 55, 71, et Martial. II, 63 occurrat, idemque vocis origo (Μείλιχος) prope flagitet. Vulgo Milicus, ut ap. Marian. I, 12.
109. salute Col. et Vulgg. salutem. Nihil interest. —111. gelidos ut scandere Col. Ox. Parm. probb. Barth. N. Heins. et Drak. sic scandere Med. et al. Vulgatum gelidosne scandere, Nicandri ingenio procusum, more suo tuetur Dausq. nec deseruit Lefeb. Metri tamen leges ei non adversantur: (vid. ad VII, 618) unde frustra gelidosne escendere conj. Davis. ad Cæs. B. G. VII, 27, prob. Richter. Spec. Obss. crit. p. 74: gelidos ut s. t. Deficiar emend. N. Heins. ad h.l. et gelidos nec s. t. Deficior idem ad Ovid. Epist. V, 150; ubi usum verbi pass. defici pro deficere multis quidem exemplis confirmat, sed defici simpl. sic poni non probavit. —114. fixumque relinqui scripti et editi ante Nicandrum, qui in Junt. perperam edidit sexumque relinquis, quod ipsi Dausq. displicuit. —121. nec ulla R. 3; Parm. Med. non ulla Put. —125. conferet Ox. et. Put. —126. Sed tu, Bele, oro, genitor, miserere coll. I, 73; III, 650; VIII, 31, et Virg. Æn. I, 626 corrig. Bentl. ad Hor. Od. I, xxxv, 29; ubi vulgatam lect. inter meras nugas refert, quærens, ex qua uxore, vel amica Mars bella genuerit? Sed genitor, vel pater sæpius etiam dicitur vel auctor, vel præses alicujus rei, quam amore et cura quasi paterna complectitur, unde patris instar colendus est. Sic Jupiter deorum hominumque pater, Augustus pater patriæ, Romulus Romanæ pater urbis, Ovid. Fast. III, 72; Æolus ventorum pater Hor. Od. I, iii, 3; Neptunus genitor profundi Ovid. Metam. XI, 202; Mars νίκης εὐπολέμοιο πατὴρ Hom. η, in Mart. v. 4. Ita et genitor fraudum inf. XIII, 738: g. vitiorum Plin. XV, 4; conf. ad I, 606, et Burm. ad Virg. Æn, I, 155. Schmidio bellorum genitor est, qui bella ex bellis serit, hisque solis delectatur.
129. pandentibus, vel tendentibus, sc. carbasa, in mentem veniebat. N. Heins. quod languet, quoniam hæc idea jam verbis aptabat c. exprimitur. Idem tamen monebat, vulgatam pendentibus arbore, h. a malo, loco Lucani II, 697, firmari. —134. æque pro ævi suspicit N. Heinsius. —135. ille per ora duo codd. teste Dausq. ire per auras corrig. Modius. Male. —143. sum R. 2, non improb. Lefeb. ut, qui sim, ne sciat omnis conj. N. Heins. Tum ut ne pro ut non, vel simpl. ne, ut passim ap. Cic. et alios. Vid. Gronov. a Draken. laud. ad Cic. Ep. ad Qu. fratrem I, 1. —146. Nec tamen, non Ne tamen, Col. et Oxon. —147. Est nobis, est lucis honos, tamquam ἐνεργητικώτερον, malebat Dausq. —157. Ita scripti, quorum lectionem tuentur N. Heins., Gronov. Diatr. Stat. c. 40, et Draken. cujus verba sunt: Pontus visum consumit, quum in medium mare provecti nautæ nil nisi undas undique cernunt, postquam terra jam ex oculis evanuit: (conf. not. ad v. 538) recedere autem terra dicitur, a qua recedimus, ut ap. Virg. Æn. III, 72; Ovid. Metam. XI, 466; Val. Fl. II, 8; Stat. Th. I, 550. Sic et diffugere et discedere maria dixit Val. Fl. IV, 655: tellus transit, quam nos transimus, id. II, 431; V, 121; conf. Gronov. ad Senec. Med. 164. Ita Drak. qui ad XV, 215, observat, eodem modo passim dici rem adtolli et crescere, quo propius eam accedamus, et decrescere (v.c. ap. Claud. R. Pros. I, 190) quo quis longius decedat. Vulgo male h.l. legitur, C. visus, tellus pontusque r. quod misere torsit Barth. Adv. VI, 15; ubi postremo ad conj. tellus pone usque recessit, confugit.
161. Sensum h.l. non perspexere N. Heins. et Drak. Itaque ille emend. solliciti cessit vix cura laboris; hic vero solliciti c. vis dura laboris, h.e. durus labor, qui sollicitudinem ei creabat, vel etiam solliciti c. vix cura sopori, ut ap. Stat. Th. VI, 237, seris vix cessit cura tenebris. Sed nulla mutatione opus. Sententia h.l. est: Hannibal (cujus singularis constantia in laboribus cujuscumque generis ferendis sup. I, 242, et al. laudatur) tandem curis ærumnisque belli defessus, somno obprimebatur. Vis dura, pertinax et indurata ad laborem (vid. not. ad I, 558) labori cessit, succubuit, ut εἴκειν μαργοσύνῃ dixit Apollon. III, 795: εἴκειν κακοῖς Æschyl. Prom. 320; cedere malis Virg. Æn. VI, 95, et alia, quæ vid. ap. Burm. ad Quintil. Declam. VI, 16; labori sollicito, curis belli, quæ animum ejus sollicitum, inquietum reddebant, eum vexabant, cruciabant, ut sollicitus metus dicitur Ovid. Trist. III, 11, 10; amor Virg. Ecl. X, 6 (ubi vid. Heyne); dolor Ovid. Fast. V, 372; opes Hor. Serm. II, vi, 79; curæ Stat. Th. IX, 603: Gr. μέρμερα ἔργα, μέρμερον κακὸν, vel ἔθνος, etc. conf. ad v. 132. Dura est et ab h.l. aliena Marsi ratio: vis dura, vehemens amoris affectus cessit post longam belli cogitationem et studium. Lefeb. hæc adnotat: durus, ut in Virg., h. infatigable, opiniâtre. —165. Vulgo inepte distinguunt labores Præcipitat, consulta viri, segnemque, etc.
171. ac monitis, non monitisque, scripti cum Parm. ac Med. —179. En age, si quid inest animi, par fortibus ausis Fer gressus corrig. Burm. Non male.
192. non æquis malebat N. Heins. vel non siccas, ut hic serpens cælestem illum magnitudine etiam superare dicatur. Sed vid. not. —196. rupti Col. Vulgo perperam rapti legitur et comma ponitur post æquat. —197. permixtam Col. et Tell. non improb. Drak. Sed permixta Ox. et Put. cum R. 3; Parm. Med. quod exquisitius est, et firmatur locis Virg. Æ. IV, 120, 161; cf. Bentl. ad Hor. Od. IV, i, 24, et Epod. IX, 5.
202. depascat conj. N. Heins. quem vid. ad Claud. Laud. Stil. II, 115. Vulgatum defendit Draken. coll. I, 677; II, 30, 44; confer ad XVI, 681. —205. moto, non toto, scripti et R. 2, ut XV, 145; conf. Heins. ad Ovid. Fast. III, 347. —211. decurrens... Involves, non decurres Involvens, Col. et Ox.
218. Instauratus, non Instauratur, Ox. R. 2, 3; Parm. Med. Ald. —219. Placatus, non Placatur, scripti cum R. 3; Parm. Med.
222. Vulgg. Prodito, quod præter Dausq. tuetur Cell., qui forte non ita sensisset, nisi a Modio prodita præferri falso putasset. Prodite Col. et Ox. cum Med. et Junt., ad exemplum Virg. Æ. IX, 525. Nam poetæ aliique scriptores, quum verba ad collegium, aut plures conjunctos faciunt, unum adloqui, et addito plur. numero reliquos simul innuere et respicere solent: quæ vulgo enallage, vel syllepsis et synthesis numeri dicitur. Vid. Cerda ad Virg. l.c. Burm. ad Val. Fl. VIII, 178; Heins. ad Ovid. Rem. Am. v. 164, et ad h.l. ubi conf. inf. v. 288, 369; XII, 390 (Sed vos, Calliope, etc.); XVI, 212; quibus locis add. VI, 292, 562. —224. Hiberas Col. non improb. N. Heins. qui tamen malebat in domitis Hiberis, quod R. 2, exhibet. Idem tamen fatetur, pro vulgata facere v. 327; conf. etiam Horat. Od. IV, v, 27; 14, 50. —226. Libyæ Dausq. et alii. —228. Sævior hac volebat N. Heins. Sed vulgata doctior, et Silius tam imaginem, quam ipsa verba debet Maroni Æn. VII, 222 seqq. —229. ruptis Col. et Oxon. rapidis conj. D. Heins. raptis in Trojam mille e. Salmas. Epist. 85; raptis in Pergama mille c. N. Heins. ad marg. Silii. Mitior forte medicina: raptis Graiorum mille c. nisi malis Argivum, vel Actiacum refingere pro Acrius, ut verba tam dirum infremuit jungantur. Vulgatam defendit Drak. putans, non necessariam esse h.l. Trojæ mentionem, quum mille carinæ Trojanum bellum intelligi satis declarent; tam dirum autem bellum esse maximopere dirum, dirissimum: quod tamen loca Terent. Andr. III, v, 2; et Adelph. II, iv, 10; mihi certe non persuasere.
233. at, non ac, Col. et ed. Rapheleng. —234. his tum Put. vid. ad VI, 299; radiis tum R. 3; rude sutum parma, h.e. rudi opere suta, conj. N. Heins. quem vid. ad Virg. Æn. X, 313. —235. at, non ac, Col. —238. Hos malebat N. Heins. et mox patrioque tumultu. Neutrum vulgatæ lect. præferendum: nam his nitet exquisite pro, his est, dicitur, et gratus tumultus, quod jam Drak. monuisse video, est strepitus Magoni gratus, quo delectabatur; quod viri fortis et bellicosi indicium est.
243. Tunc Cell. Lefeb. et alii. —248. usquam alii.
252. Vocis Cyrene prima syllaba producitur, ut IV, 628, et VIII, 57, alias corripitur. Vid. Spanhem. ad Callim. H. in Apoll. 73. —253. parvas fidei Put. parvos f. Parm. et Med. Battiadæ proavos conj. D. Heins. gnavos fidei Barth. Adv. VI, 15; coll. VIII, 57 seqq. Drak. nihil mutandum censebat et suspicabatur, Silium his verbis vel ad perfidiam Batti, qui Annam, Didonis sororem, cui dextram, fidei signum, tetenderit, audito fratris ejus, Pygmalionis, adventu ejecerit (v. VIII, 62 seq.), respexisse; vel ad historiam, nunc nobis ignotam, adlusisse; vel denique duos Battos, alterum Laconem, Cyrenarum conditorem, alterum pastorem, quem ob perfidiam a Mercurio in lapidem indicem mutatum esse copiose memoret Ovid. Metam. II, 676 seq. confudisse, quales poetarum errores notaverint Heins. ad Sabin. Epist. I, 33; Broukh. ad Prop. III, xviii, 25; Gronov. Diatr. Stat. c. 55. Per eundem lapsus videtur poeta inf. VIII, 57; ubi multo juniorem Cyrenarum conditorem confundit cum Batto, Melites rege, cujus in eadem historia mentionem facit Ovid. Fastor. III, 567 sq. ubi vid. Burm. et Neapol. Conf. ad v. 423. Sed in illis Drak. conjecturis non facile adquiescas. —255. belli non bello, scripti, prob. N. Heins. cui non Consilii quoque in mentem venisse mireris. Ilerces Col.
256. Sabratha scripti, probb. N. Heins. et Drak. quum vicina oppida sint Œa et Leptis magna. Rectius forte Sabrata Marsi Ven., Junt. et al. Vid. not. Sabraca Med. In ed. Basil. primum Drak. invenit vulgatam Tabraca, quæ est urbs maritima Numidiæ, et Ptol. IV, 3: Θάβρακα, Plin. V, 3, Tabracha dicitur. —257. Œaque Col. Oraque, Æaque, Eaque aberratt. —259. Tam vaga Col. Tinuaga Put. et Med. —260. cavit, non cernit, Col. et Ox. spernit conj. N. Heins. —261. Rama R. 3; Rutulo nunc s. Col. Rutulamine s. Ox. et Put. Rutulonun Put. in marg. Rutulo de s. priscæ edd., Vulgg. Rutulorum s., quod per πρόληψιν intell. Dapsus Col. Vulgo Tapsus. Sed Thapsus recte emend. N. Heins. Θάψος dicitur Ptol. IV, 3; Strab. XVII, p. 572; al. 834; Plin. V, 4, et Liv. XXIX, 30; ubi vid. Sigon. —263. ac, non a, scripti.
266. In hoc versu, de quo Intpp. tacent, semper hæreo. Putaveritne poeta, solis Æthiopibus magneta esse? An potius legendum, soli est honor (vis) ille metallo (magneti), vel solis metallis scil. his, pro huic metallo soli? Hunc certe lapidem etiam in Magnesia, Thessaliæ parte, (quæ Plinio, Lucretio et aliis magnetis patria dicitur, unde nomen quoque adceperit) in Cantabria, India (vid. Ptol. VII, 2) alibique reperiri, docent Barth. et vett. auctt. quos in not. laudavi. —269. Exusti v. Nubæ Col. et Put. quod etiam conj. Ortel. et Dausq. Nube Oxon. Mibe plures antt. Vulgg. Exusto Mibæ. Pessime Mybæ R. 2. —270. non tenditur Col. unde recepi. Vulgo nec t. —273. inflammare ingeniose corrig. N. Heins. ad h.l. et ad Val. Fl. I, 108; idque recepit Lefeb. —276. velamine Sætigero scripti et priscæ edd. Vulgatum velamina Sætigeri in ed. Marsi, qui in Comment. velamine agnoscit, culpa typogr. irrepsisse, et hinc ad reliquas promanasse monet Drak. —278. cætra Col. h.l. et v. 548. Conf. Intpp. ad Virg. Æn. VII, 732, et Drak. ad Liv. XXI, 21; XXVIII, 5. Vulgo cetra, quod defendit Pier. ad Virg. l.c. et h.l. Lefeb., cui voc. Punicum, et, si ad originem spectes, cethra potius scribendum videtur. falcatus in harpen emend. N. Heins. quod prob. Drak. et recepit Lefeb. qui verbis ab arte vix sensum inesse putat. Sed hæc lectio a vulgata nimis recedit et mihi potius languere videtur: nam inter ἅρπην et falcatum ensem nihil differt. Ab arte autem est artificiose, vel pro simpl. arte, ut ap. Tibull. I, v, 4 et ix, 66; ubi vid. Heyne. —279. Adyrmachidis Col. et Ox. quod et conj. Dausq. Achimaridis, vel Achimaradis in reliquis membrr. et priscis edd. Vulgo Adyrmachidæ. —283. Vicini Hesperidum lucis, vel Hesperidum venam (argenti et auri) e lucis conj. N. Heins. forsan quia Hesperidum horti h.l. in Mauretania collocantur. Sed vid. Heyne ad Virg. Æ. IV, 484, et ad Apollod. p. 408 sq. Ego potius gens ultima terræ legendum crediderim.
288. Gætulia sueta Col. Conf. V, 217; sup. ad v. 222, Heins. ad Ovid. Rem. Am. 164, et Fast. I, 393; Gætule adsuete f. emend. Gronov. de pecun. vet. II, 4, quod recepit Cell. Sic sup. v. 222, Gætuli adsueti gregibus miscere ferarum conj. Dausq. Gætula sueta Ox. et Put. cum R. 3; quod proxime ad veram lectionem accedit; Gætula adsueta Med. In vulgata gregibus, Gætuli, adsueta f. adquiescit Barth. Adv. VI, 15; ubi adsueta ad castra refert, quo non omnis difficultas removetur. —292. Hinc Col. et Ox. Vulgo His. —293. ruebant, non ruebat, scripti. —299. Acherras Colon. ut VII, 338, in omnibus libris. Vulgg. Acheras, ut in Col. inf. X, 76; ubi Acerram vulgo legitur et Acherram scribendum suspic. Drak. quia Acherres notus Ægypti rex.
302. tactum revocavit N. Heins. e cod. Col., in quo tamen tactus invenere Modius Novant. Lect. Ep. 98, et Gronov. Obss. II, 1; tactū R. 2; tactus Put. Vulgatum cantus defendit Dausq. qui vel silices, opinor, concoquere maluisset, quam Modio suffragari. Cf. ad I, 412. —303. Banjuræ Colon. Bamuræ, Bamure, Bamurre aberratt. Banjuræ et cruda j. corrig. N. Heins. —310. quos scripti et antt. edd. quo ed. Junt. et quæ inde fluxerunt. —312. rabidas, non rapidas, scripti et R. 2, quod et conj. Dausq. —315. Libyam, non Libya, Col. —317. Coaspes alii. Sed a Persiæ vel Indiæ fl. nomen ductum videtur. —319. libratum emend. N. Heins. liberandum c. Tell., unde librandum reposuit Lefeb. Vulgatum tuetur Drak. ut sit telum celebre, satis notum, propter ingentia, quæ inferebat, vulnera. Vid. Lips. Poliorc. IV, 4. —320. Huic Col. in quo v. 322; Huc, quod bis scribendum putabat N. Heins. et recepit Lefeb. —æquoreo fluctu malebat N. Heins. et vs. sq. averrere (v. 321), coll. Horat. Sat. II, iv, 37; (ubi vid. Bend.), vel etiam avertere, coll. Virg. Æn. X, 78. Illud significat ita auferre, ut nihil relinquatur; hoc abigere, per fraudem inpr. auferre et in rem suam convertere, νοσφίζεσθαι. Posteris recte, puto, præferendum videtur Drak., qui laudat Gronov. Obss. IV, 5; Lindenbr. ad Ammian. Marcell. XIV, 2, et Muret. ad Catull. nupt. Pel. et Thet. v. 5. Add. Burm. ad Virg. Æn. I, 472.
325. motus placebat N. Heins. —329. Forte leg. taxo, h.e. veneno. Taxi baccis in Hispania præcipue venenum letale inesse testatur Plin. XVI, 10.
334. Astur R. 3. Sed Astyres quoque in antt. marmorr. reperiri monet N. Heins. —335. natus ex ingeniosa emend. N. Heins. recepit Lefeb. Sic gr. πεφυκὼς. Drak. laudat VI, 341; XV, 464; Intpp. ad Hor. Od. I, xxvii, 1; Broukh. ad Prop. II, ii, 93; Gronov. Obss. IV, 17; Heins. ad Ovid. Rem. Am. 220. —337. rapit, non trahit, Col. et Ox. —338. Cydnus Col. Κύδνος Ciliciæ fl. vid. ad I, 306; Erdnus Ox. Ervus Put. Erdus e R. 2 et 3 recepit Lefeb. quod plures hujus nominis fluvii olim apud Celtas fuerint, et hodie prope Nannetes sit fl. Erde. Alii Ardus, Arvus, Ergus, Herdus.
341. Vulgo post cremari διαστίζεται, ut sensus sit: cremant cadavera cæsorum, quia piaculum putant, a feris ea lacerari. Male, et repugnante usu loquendi. —342. Tabe nefas emend. N. Heins. quo indice excidit versus, qui innuerit corpus resolvi Tabe nefas. Vile pro Tale legendum esse non male opinabatur Withof. quem vide in Spec. ad Guntheri Ligurinum, p. 60 et 61. N. Heins. mox In pastus conj. Sed conf. VII, 129; Virg. Æn. IX, 339; X, 560.
345. Callæcia antt. membrr. Alii Gallæcia et Gallecia, vid. ad II, 397. —349. cara voluptas, vel sera, post bellum, maluerit N. Heins. Vid. not. —350. abdere Put. Sed addere pro simpl. dare, vel tradere centies occurrit. Vid. Ind. —352. gerendum, non gerendum est, scripti. —354. Viriathus Col. h.l. et X, 220; ubi Drak. monet, ita etiam esse in ant. marm. ap. Gruter. p. 871, n. 2, (quod tamen Scaligero spurium videbatur) et Οὐιρίαθος in excerptis Dion. p. 614; ed. Vales. probb. Fabric. ad Cic. Off. II, 11, et Schott. ad Aurel. Vict. de viris ill. c. 71. Vulgo Viriatus forte rectius ut ap. Gruter. p. IX, 4; XII, 11; et Gr. Οὐϊρίατος. Viriatthus quædam edd., ut Οὐρίατθος et Οὐιρίατθος apud Appian. Hisp. c. 60, 74; ed. Schweigh. (nam in aliis Οὐριάθος) et ap. Diodor., v.c. in excerptis p. 346, ed. Vales. et al. conf. Drak. ad Liv. Epit. 52; et quos Reimar. ad Dion. T. I, p. 32 sq. laudavit. —356. Omen R. 2.
357. Cerretani Col. Κεῤῥητανοὶ Strab. III, p. 111, al. 162; Martial. XIII, 54, et Plin. III, 3; Terretani Ox. Put. R. 3; Vulgo Ceretani, ut in vet. marm. Κερήτανοι ap. Dion. l. 48; p. 382. Sed Κεῤῥοιτανοὶ Ptol. II, 6. —359. Non Col. Vulgo Nec. —361. Concane, non Concave, scripti. Κόγκανα Ptol. II, 6; (in cod. Palat. pro Κούκανα) urbs mediterr. Cantabrorum, hod. Cangas de Onis, Κωγκανοὶ ap. Strab. III, p. 107, al. 159, ubi ita pro Κωνιακοὶ legendum putabat a Drak. laudatus, Delrius ad Senec. Hippol. 110; cf. Jani ad Hor. Od. III, iv, 34. —362. Ebosos, secunda correpta, malebat N. Heins. ut Ἐβοῦσος, Ἔβοσος et Ebosia ap. Stat. Silv. I, vi, 15. Vid. quos Drak. citavit, Gevart. Lectt. Papin. I, 41, et Gronov. Diatr. Stat. c. 14. Sed Ebusus dicitur Plin. III, 5, extr. Mel. II, 7; Livius XXII, 20, et, producta media, Avien. descr. orbis 621; Gr. Ἔβουσος, Ἔβυσος (Strab. III, p. 240 et 254) et Ptol. Ἔβυσσος. —Mox Arbacus Col. prob. N. Heins. quoniam Ἀρβάκη ap. Steph. Byz. urbs Celtiberiæ, Arbachi, vel Arbaci ap. Aurel. Vict. de viris illustr. c. 61, et Arrebaci ap. Plin. III, 3; ubi tamen Harduin. recte edidit Arevaci, quibus Arevam fl. nunc Arlanzo nomen dedisse, Plinius ibid. extr. tradit. Ἀρεουάκοι Strab. III, p. 112 al. 162 et 246. Ἀρεουάκαι Ptol. II, 6; Arbatus Put. R. 3; Parm. Arbutus Ox. Vulgatum Artabrus respuit N. Heins. quoniam gentem Artabrum nullam esse manifeste prodat Plin. IV, 22, quem tamen refellit Resendius Antiq. Lusit. I, 22; Artabrus certe Lusitan. prom. (nunc Cap de Fineterre) memoratur Plin. II, 108; IV, 21, et Arrotrebæ atque Arrotrebarum vel Celticum prom. IV, 20, et bis c. 22. Hoc Strab. III, p. 106, al. 154 et Ptol. II, 6: Νέριον ἄκρον dicitur: sed ille adcolas ejus Ἀρτάβρους et Ἀροτρέβας (al. Ἀρετρέβας) sua ætate adpellatos tradit, hic juxta illud Ἀρταβρῶν λιμένα ponit. Præterea uterque cum Plin. IV, 22; consentiunt in eo, quod e regione hujus promont. fuerint insulæ, Græcis a stanno, κασσιτέρω, Cassiterides dictæ, ad quas Silius forte h.l. respexit, ubi de insulis Hispaniæ agit, quamvis eæ nusquam fuisse videntur. Conf. et Mela III, 1. —363. Aclyde, non Aclide, Col. ut VIII, 550; vid. Intpp. ad Virg. Æn. VII, 730, et ad Val. Fl. VI, 99; Lips. Poliorc. IV, 4, et Salmas. ad Trebell. Claudium c. 14; tereti veruto emend. Cerda ad Virg. Æ. VII, 665. Sed differentiam forte inter veru Sabellum Maronis et verutum Arbacorum Silii fuisse, idemque tenue simul et teres esse posse, monet Drak. —364. Lyndus alii, etiam Drak. et Lefeb. Sed est Λίνδος; vid. not. —365. Funda, non Fervida, scripti; prob. etiam Dausq. propter copulum et; ferens, h.e. inferens, movens, ex c. Col. et priscis edd. restitui, idque non spernendum videbatur Drak., qui conf. I, 386; X, 68; Stat. Th. III, 665; VIII, 76; add. Ovid. Epist. VIII, 26. Sic et ferre tela IX, 545; vulnera forte V, 235; certe ap. Virg. Æn. XI, 749; f. plagam Æn. X, 797; XII, 299: φέρειν πόλεμον, φόνον, θάνατον, ἄρεα, πῆμα, etc. Vulgo gerens. Sed serens ex emendat. N. Heins. recepere Drak. et Lefeb. vid. ad I, 394; 235. —Baliaris, non Balearis, Col. Βαλλιαρίδες certe Straboni esse et Βαλιαρίδες Steph. Byz. monet N. Heins. et Drak. laudat Tenull. ad Frontin. III, iii, 16, et Salmas. exerc. Plin. p. 199. —366. Gravidos ed. Ven. vid. ad I, 235.
369. dant T. R. 3, et Med. quod arridebat N. Heins. vid. ad v. 222 et 288. —370. Lyeo quidam. Sed est Λυαϊος, quoniam vinum λύει, solvit curas. —372. Sedetana Col. et Put. probb. N. Heins. et Draken. Hedetana emend. Modius. Veteres auctt. admodum variant. Sedetani memorantur Livio XXVIII, 24; XXIX, 1, 2; XXXI, 49; XXXIV, 20: Σηδητανία Appian. Hisp. c. 77; Edetani, seu Hedetani, Ἠδητανοὶ Ptolem. II, 6, et Plin. III, 3; Σιδητανοὶ Strab. III, p. 112; Editani Gruter. p. 481. Vulgatum Sedentana tuentur J. Marca in Marc. Hispan. II, 6, et Dausq. Sed nemo Sedentanorum mentionem facit. —373. Sætabis Col. ut in marmorr., in numo ant. ap. Anton. Augustin. Dial. VII, et in vetustis codd. Grat. Cyneg. 41; Σαιταβὶς etiam Ptol. II, 6. Ita N. Heins. et Drak. Conf. Inscript. ap. Murator. p. 1077, n. 4. Vulgo Setabis, ut et XVI, 475; Σέταβις Strab. III, pag. 110 al. 160. Sic et ap. Plin. Præf. pr. et III, 3; XIX, 1; arte, pro arce, quidam. —374. sprevisse (ἀοριστῶς pro spernere) superba, scripti cum R. 3; Parm. Med. quod et Dausq. amplectabatur. Vulgo superbas. —375. linum c. lino, vel filum c. filo malebat Vlit. ad Grat. Cyn. 41.
378. Vectonum Col. h.l. et XVI, 366, ut in antt. exempl. Cæsaris; Livii et Plinii. Sed Vettonum reposui, quam scripturam etiam defendit N. Heins. ad h.l. et ad Prudent. περὶ στεφ. III, 187, etsi inf. XVI, 366, Dausq. carpit, qui idem sentiebat. Gr. Οὐέττονες, et sic quoque ap. Gruter. p. 383, n. 7, et p. 591; Vasconum Parm. Vulgo Vetonum. præit æquore conj. N. Heins. non invito metro. Præstiterit alis volat, vel potius alas rapit, ut ap. Virg. Æ. VII, 725; X, 178. Sed vid. not. —380. perstat (h.e. stat, ut ap. Virg. Ge. III, 273.) Col. prob. N. Heins. qui conf. v. 686, et VI, 385; sed ante hunc versum nonnihil excidisse putabat; præstat Ox. et Put. Vulgo prostat, quod retinuit Lefeb. prostrat quidam. —383. Tertiaque nonnulli, quos Modius refutat ad Justin. XLIV, 3; vid. not. in stabulis corrig. D. Heins. æstas, non ætas, Col. ut ap. Virg. Georg. III, 190; IV, 207; unde ne Dausq. quidem displicebat.
384. Suvana Put. Saunia Parm. Vulgo Susana, cujus nemo meminit. Suxama Col. unde Uxama emend. N. Heins. quod recepi cum Drak. et Lefeb. qui posterior Sarmaticam urbis originem, Heinsio ignotam, a Jaxamatis, gente Sarmatica, repetit. Uxama memoratur Plin. III, 3; duplex Οὔξαμα ἀργέλλαι, et Οὔξαμα Βάρκα Ptol. II, in Gallæciæ litore Marianæ III, 18, et Antonino in itinere ab Asturica Cæsaraugustam; nunc forte Osma ad Durium, in vet. Castilia. Sed si poeta non omnem prorsus ordinem neglexit, quod in urbibus quidem, non vero in partibus Hispaniæ describendis fecit, h.l. vel Lusitaniæ, vel Hisp. Bæt. urbem designare debebat. Forsan itaque leg. Sucrana, de qua v. Plin. III, 1; vel Cartama, cujus opp. pulcherrima monumenta præclare exposuit Carter. Reise von Gibraltar nach Malaga p. 204 sqq. —387. jussis magistri emend. Dausq. et recepit Cell. —388. Rhyndacus; non Rindacus, in priscis libris. Ῥύνδακος Mysiæ fl.
391. Fulgent ex. Put. recepi cum Drak. auctore N. Heins. Vulgo Fulget, quod non minus probum. Parsania Col. —393. Dei Nysæis conscia, vel etiam concita pro conscia, quod voc. mox sequitur, conj. N. Heins., quoniam secunda syll. in Dionysius corripi solet. Bacchus vero non tantum Διόνυσος, sed etiam Διώνυσος et Διώνυσσος poetis dicitur v.c. Hom. Il. η, 132, 135; Odyss. ω, 74, et H. in Bacch. I, pr. Hesiod. Theog. vss. 940, 946. Callim. II. in Cer. v. 71, et Fragm. 171. —395. arcano Col. et quidam alii, quod recepit Drak. non repugn. N. Heins. Quos secutus sum, etsi tertium casum cum nocturna junctum vix alibi reperias, unde non levis me suspicio tenet, pro arcano poetam acclan̅s, h.e. acclamans Lyæo, (clamans, io Bacche! Evoe!) vel orgia agens, vel simile quid scripsisse, et compendium scripturæ fraudi fuisse librariis; hortando R. 3, et Parm. Vulgatam lect. Hortano ab Horta urbe, prope Nebrissam sita, cujus tamen nemo mentionem facit, repetebat Marsus. Ortano, h.e. Oretano, conj. Rosweidus, laudatus a Dausq., qui ipse hortanti proponebat; Orthano, vel rectius Orthanæ h.e. Baccho, ingeniose tentabat N. Heins. et prius valde arridebat Drak. Ὀρθανὴς deus Atheniens. Priapo similis, et ab erecta, ὀρθῆ, ut putant, virilitate dictus: Priapus vero Bacchi comes, (B. rustica proles Tibull. I, iv, 7) qui cum eo a quibusdam confunditur. Vid. Meurs. Ath. Act. II, 14; quosque Heins. et Drak. citarunt. Strab. XIII, p. 404, al. 587; Hesych. v. Ὀρθανὴς (non Ὀρηθανὴς) Plat. in Phaone ap. Athen. Deipn. X, p. 441; Tzetz. ad Lycophr. Alex. v. 538 (ubi Ὀρθανὴν leg. pro Ὀρθάγην) Palmer. Exerc. in auctt. Gr. p. 783; Athen. I, 23, p. 30, et Voss. ad Mel. II, 11, p. 133. Sed non ipse Bacchus Ὀρθανὴς dicitur, et tum duo certe h.l. sum Bacchi nomina: Lyæus enim, etsi propr. adject. est, semper simpl. Bacchus vocatur. Orthana tamen exhibet ed. Genev. quod perperam ab editorr. Amstelod. in Hortano mutatum monebat Salvinius, a Drak. in fine Præfat. laudatus. Orthane, græca forma, scripsit Lefeb. qui male interpretatur: redimita s. n. et in O. Lyæo, h.e. cum orthane, phallo Ebræorum, quem gestat in extremo thyrso. —Menas Dausq. Lefeb. et alii. Sed est Μαινὰς. —398. Ter quinos decies conj. Mariang. Accurs. ad Auson. Epist. X, 5, non improb. Lef. —400. Hemathios scripsere Drak. et Lef. —401. æriferæ ex Plin. XXXVIII, 2, adfectate corrigi posse notabat Dausq. —402. Phorcys Col. nomen a Deo marino desumtum, qui Φόρκυς, seu Φόρκυν, sed et Φόρκος (ut Phorcus inf. X, 174) dicitur. Vulgo Phorcis. —403. Arauricus Col. ut V, 557. Ab Araurio, Galliæ Narbon. fl., qui aliis Rauraris vocatur, nomen deductum suspicabatur N. Heins. Aranticus, Aranthicus, Avaricus in reliquis libris. —405. Bætis, Βαῖτις, in membranis. Vulgg. Bethis, vel Bætes.
407. lustransque scripti; lustrasque R. 2. Vulgo lustratque. —410. curru Colon. et Ox. Vulgatum cursu male defendit Dausq. —414. connectunt e Col. restituendum censebat N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Epist. V, 48. Sed vulgata convertunt loco forte non movenda erat, judice etiam Drak., quia magis natantium, ut nectere, vel jungere brachia saltantium gestus exprimit.
418. late scripti. Vulgatum alte tuetur Dausq., ut sit ὑψόθεν, ex alto. —422. Geryonæ, ut XIII, 201, scripti cum priscis edd. Gerionis primus edidit Buschius in ed. Wolfii Basil. Gr. Γηρυόνης et Γηρυὼν. Vid. Heyne ad Apollod. p. 386, et, quos Drak. laudat, Heins. ad Virg. Æn. VIII, 202; ad Ovid. Epist. VIII, 9; ad Vellei. Pat. I, 1; Gronov. ad Senec. Herc. fur. v. 1170, et Agamemn. v. 841; Serv. ad Virg. Æn. VII, 662. —426. Vulgatam distinct. miseræ, Deus edidit alvo. Namque, etc. mutavit N. Heins., qui et τὸ patriasque pro patrias ex scriptis et editis ante Marsum libris restituit. Tum Pyrene serpentem peperisse dicitur: quod quia offendit VV. DD., quum tamen hæc narratio, teste, quem Drak. excitavit, Plin. III, 1, et ipso quoque Silio v. 425, fabulosa inprimis fuerit; ex ingenio hunc locum sanare conati sunt. Davis. ad Cæs. b. G. III, 20, tentabat edit ut alvo, et Barth. miseræ Deus: edita ut alvus (Namque, ut serpentem, patrias e. i.) Confestim, etc. Dausq. Deus: edidit, vel dumque edidit alvo; (scil. Galaten f., ab Hercule ex Celtici regis filia genitum, teste Diodor. V, 25, p. 210) Confestim dulces l. t. penates: Namque, ut serpentem, p. e. i., ut alias, cane pejus et angue. Docte Salmas. Epist. 85, conj. edidit alvo Namque ut Cenchream; ut librarius serpentem, cujus genus quoddam, maculis sparsum, instar milii granorum, Κεγχρίης, Κεγχρίνης, seu Κεγχρίτης dicatur, ad oram notaverit, idque postea in contextum irrepserit. Quod si verum est, vel poeta Πυρήνην, Bebrycis regis f., ab Hercule compressam, cum Πειρηνῃ Acheloi quæ ex Neptuno Κεγχρείαν peperit, confudisse, vel Salmas. hunc errorem ei obtrudisse censendus est. Illud Lefeb., hoc Draken. nobisque probabilius videtur.
429. in auris R. 3, et Med. arvis quædam edd. antt. prob. N. Heins. —436. At, non Ac, Col. et Put. motis malebat N. Heins. summis Burm. ad Val. Fl. II, 91. —439. resonant scripti, et R. 2. Sed teste Lefeb. non nisi duo MSS. id exhibent, et duo alii (qui sint, ut solet, tacuit) reboant, quæ vulgata lectio tum omnino præferenda est, et placuit etiam Drak. ut firma et stentoria Herculis vox declaretur; memorant Parm. et Med. —440. intercidet duo scripti et R. 2; teste Lefeb. qui id recepit.
448. Proserit Col. ut ap. Lucan. IV, 412; Plaut. Asin. IV, i, 50; Avien. descr. orb. 342; 702; exserere sup. I, 30; Sen. Herc. fur. 594, et Œdip. 532. Ita N. Heins. et Drak. Procidit Put. Vulgo Prosilit. —449. vortice coll. Virg. Ge. I, 481, conj. Lefeb. pro gurgite, quod voc. mox vss. 452 et 457, repetitur. Drak. v. 452, commendat Burm. emendat. vorticibus anhelis coll. Claud. R. P. I, 25, ubi tamen Heinsius ex MSS. et nostro loco gurgitibus anhelis reposuit.
456. arma tuentur scilicet ab aquæ injuria, scripti et editi ante Nicandrum, qui primus tenentur edidit; quod servavit Lefeb. —457. undis Oxon. et Puteol. cum R. 3; Parm. Med. —460. ratibus vada edd. Paris. prob. Dausq. —461. operire rates, quod et nobis in mentem venit, emend. N. Heinsius qui et vers. 462, revolutis malebat. Sed conf. Liv. XXI, 28. —463. inlapsu Col. et Ox. et lapsu Put. Vulgo allapsu. Mox atras Exp. moles conj. N. Heins. quod summopere blandiebatur Drak. qui conf. Sidon. Apollin. XXII, 58, nigrantes elephanti; Claud. laud. Stil. III, 351, nigra cervice; Lucan. VI, 208, squalenti tergo; Avien. descr. orb. v. 777, tætros elephantos; et Græv. ad Flor. II, 6; Add. inf. IV, 618, et IX, 240. Sed vid. not.
466. intendit Put. h.e. tendit, contendit, ut in eadem narratione tetendit ap. Liv. XXI, 31, vel intendit se, seu iter, ut ap. Liv. IV, 19; X, 43; XXI, 29, 30; Cic. Mur. 9; extr. Terent. And. II, ii, 6, et al. Conf. Heins. et Burm. ad Val. Fl. VI, 540, 600; VII, 114; incendit Ox. Vulgo incedit. —467. Vocontia alii. Οὐοκόντιοι dicuntur Strab. IV, p. 128, sed Οὐοκούντιοι p. 140. —469. tardavit conj. N. Heins. vexavit, h.e. impedivit, Burm. ut ap. XXXVI, 30; XLIII, 21. Id recepit Lefeb. coll. Gell. II, 6. Withof. conj. ductoris tristavit, vel lassavit, ut apud Ovid. Met. XI, 730; vel stitit acris iter.
480. Æquam ævi glaciem tentabat Barth. Adv. VI, 15; et Æquævam g., scil. cum grandine, Dausq. et, qui præterea tectæ, ut græcismus esset, malebat N. Heins. Atque cui Ox. Pæne ævi glaciem conj. Withof. —481. Ætheriæ in ed. Paris. 1531, irrepsit errore typogr. quem D. Heins., Dausq., Cell. et alii temere descripserunt.
494. Mimanti pro Minanti e Col. revocavit N. Heins. coll. Ovid. Met. II, 222, et Lucan. VII, 450; v. not. —495. Phlegeo e Col. recepit Lef. et. ad gallicum edit. suæ indicem, qui mihi ad manus non est, provocat. Pholoe conj. N. Heins. coll. Stat. Achill. I, 238, et al. Add. inpr. Lucan. VII, 449. Pindo volebat Dausq. ex Ovid. Met. II, 225, et Plin. IV, 8; quod recepit Cell. putans vulgatam lect. Pelio legibus metricis repugnare. Vocatur quidem Πήλιον, sc. ὄρος; sed δισσύλλαβος vox per συνίζησιν occurrit ap. Catull. a Dausq. laud. et Virg. Ge. I, 281; Conf. Bentl. ad Hor. Serm. II, viii, 1; et Gronov. ad Senec. Thyest. v. 233. Similiter sinuatis inf. VI, 226; VII, 503; X, 182. Conf. sup. ad v. 16. An leg. Phiceo, vel Phicio? Τὸ Φίκειον, vel Φίκιον ὄρος in Bœotia, sedes Sphingis; vid. Heyne ad Apollod. p. 601; Æmo pro Hæmo substituebat Spanhem. ad Callim. H. in Cer. 87.
504. mæstus e scriptis recepit Drak. Sed tum H. simul mœstus et nullo terrore turbatus fingitur, et vulgatum monstris, quod multo aptius et concinnius est, indoctis librariis deberi, quis sibi persuadeat? conf. Virg Æn. III, 307; V, 659; VII, 376, et Heyne ad h.l. Hinc illud servavi ei parenthesin induxi; quod et tacite Lefeb. fecisse video. —511. et dabit hic Colon.
512. quum motum emend. N. Heins. et vers. 515, prono calle, quia agmen jam in collem erectum. Sed in Alpium cacumen nondum evasisse, monet Draken. —521. e culmine, non a c. scripti. —522. Umenti Col. vid. ad II, 125. Viventi Oxon. Viventis Put. Hinc Uventi legendum putabant N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Amor. III, v, 6, et Gronov. Diatr. Stat. c. 24. Sed vid. ad II, 469. Undanti audacter reposuit Lefeb. qui male provocat ad Petron. v. 122. Vulgatum Viventes turmas mordicus tenebat Dausq. quia viventes efficacius, quam si mortuos operiri dicas. —523. glomeratas, non glomeratus, Colon. —525. sursum rapit conj. N. Heins. —526. Nudatis viris, non Audacis viri, Col.
529. Erepsere gradus, h.e. lento gradu et quasi repentes montem transcenderunt, suspic. N. Heins. et Erepsere gradu edidit Lefeb. Cf. XIII, 332; XV, 617; Hor. Sat. I, v, 79, Stat. Th. VII, 451. Enimvero Pœni nondum superaverant Alpes, sed evadere nituntur et in adscendendo clivo gradum erigunt, h.e. altius tollunt: ut taceam, nos gradu non repere. —532. plana, quæ arduis et præruptis obponuntur, non plena, Col. et Ox. idemque jam conj. Dausq. conf. Heins. ad Ovid. A. A. II, 243. —534. promittere Col. quod prob. N. Heins. et recepit Lefeb. ut sit, extendere oculos, ut p. capillum ac barbam ap. Liv. VI, 16; p. tela in veterr. ed. Rom. Hirt. B. G. VIII, 9; p. ramos ap. Colum. V, 6, et ibid. VII, 8; trans maria promitti ex emendat. N. Heins. quam et adhibet ap. Lucret. IV, 687, 694.
540. super cautes, vel calles scribendum videbatur N. Heinsio. Sed super clades est, præter stragem, vel ærumnas et calamitates; vid. ad lib. I, v. 40. —543. effusa scripti; vid. not. ad II, 151. Vulgatum evulsa perperam præferebat Dausq. ut sit emphasis eos notans, qui vi quadam de novo adsumta, vel expromta se alicunde agunt; quum potius invitum ac difficilem motum innuat. —549. cruori malebat N. Heins. —551. Vulgg. compressa. Sed comprensa, vel deprensa corrig. N. Heins. et prius cum Lefeb. recepi, quia premit proxime præcessit. —552. lapsu ex emend. N. Heins. tacite recepit Lefeb. abscisa, non abscissa, scripti, ut X, 52, 148. Abscidere, vel abcidere (unde abscisus, vel abcisus et abscidit, seu abcidit, media producta), ex abs, vel ab et cædere; abscindere vero (unde abscissus et abscidit, media correpta) ex ab et scindere compositum est; vid. quos Drak. ad XV, 473, laudat, Heins. ad Val. Fl. I, 837; ad Prudent. Apotheos. v. 945; Gronov. ad Liv. XLIV, 5; ad Sen. Phœniss. 194, et Muncker. ad Fulgent. I, 2; Add. Heins. ad Virg. Ge. II, 23; Æ. IV, 590, et conf. inf. ad VII, 643. —554. per scrupea, vel lubrica conj. N. Heins. —556. proruptis ed. Lefeb. qui id in quibusdam libris antt. reperiri testatur; ostendunt Med.
560. ecquando non male conj. N. Heins. et recepit Lefeb. Cf. Intpp. ad Virg. Æn. III, 341. Val. Fl. II, 395. —569. repetuntur R. 2.
570. Sic Venus malebat Withof. at contra ex emend. N. Heins. reposuit Lefeb. coll. Virg. Æn. I, 325; X, 16. —571. ne refinxit Lefeb. pro neu, quod non nisi pro neve et post ne poni putat. Sed neu, seu neve, μήτε, vel ne et aut ne, præmisso ne, sive ut; vel, quod non minus usitatum est, nec, neque, et non significare, quodvis lexicon eum docere poterat. —581. effeta in mentem veniebat N. Heins. Nihil mutat Drak., qui monet, evicta esse penitus victa. Conf. Broukh. ad Prop. IV, vii, 2; Intpp. ad Hor. Od. I, v, 8 al. Nec tamen hæc emphasis, ut vulgo fit, nimis sectanda est.
585. huic R. 3. —587. gratisque malebat N. Heins. —591. revulsum conj. Drak. et recepit Lefeb. coll. VII, 489, et XVI, 636; quum Scipio, bellum in Africam transferendo, Hannibalem ab Italia invitum abstraxerit (extorserit Flor. II, 6, extr.), non vero repulerit, numquam in Italia cum eo congressus. Sed quoties repellere δεινῶς pro arcere, avertere, dicitur? —595. Versus hic in edd. Marsi operarum errore, (nam in Comment. eum illustravit) et hinc temere in aliis prorsus omittitur, in Parm. autem et Med. sequenti postponitur. Exseret Col. et R. 3; quod respuit N. Heins. sed restituit Lefeb. et placere potest, quia ignobilitatem gentis Flaviæ, nunc primum in lucem quasi protractæ, vividius exprimit; vid. not. et ad I, 30. Forma tamen orationis paullo insolentior est et durior; sacris Iülis Parm. vid. Heins. ad Val. Flacc. I, 9; Iulus scripti, R. 3. Med. Vulgo Iuli. —596. bacifero quidam, prob. N. Heins. ad VIII, 134, et XV, 535; quibus locis Drak. monet, utroque modo scribi posse, etsi non desint, qui ita distinguant, ut bacca sit fructus arboris, baca vero gemma, unio. Utrumque tamen in optimis MSS. plerumque baca dicitur; pacifero edidit D. Heins. et conj. Voss. ad marg. ed. Junt. Male! —597. Hinc, non Huic, scripti et edd. antt.
602. sedem scripti; superam sedem, et v. 604, celsoque malebat N. Heins. —607. transcendes Oxon. Vulgo transcendens. —608. præformidate, non performidate, scripti. Britanno scripti et priscæ edd. Tum sensus h.l. est, Britannos, quibus rutilæ comæ a Tac. Agric. c. 11, tribuuntur, timuisse, ne Domitianus olim, patris exemplo, (de quo vid. not. ad v. 598) bellum ipsis inferret. Sed vulgata aptior, judice etiam Drak. Batano R. 2. —613. obtendent ingeniose emend. N. Heins. prob. Drak. Cf. XIII, 69, 341; Virg. Æn. VIII, 116, 128; Ovid. Trist. II, 227. Vulgatum defendit Schmid. et interpretatur: ostendent Parthi pharetras suas vere vacuas, et sine fraude se agere.
617. cætibus Put. sectibus Oxon. legibus, vel cædibus conj. Dausq. et posterius quoque N. Heins. repug. Gronov. Diatr. Stat. c. 2; ubi hanc docet esse poetæ mentem: perdomabit Istrum sedibus S., h.e. Sarmatas in sua ripa, transgressus Istrum indignantem, non illos transgressos in ripa Romana. —619. Qui ferit Col. Qui serit e. patrum decus Put. Bisque erit corrig. N. Heins. —622. Ille Med., ut conj. N. Heins. et Scalig. vides Col. et Ox. Vulgatam lect. Illa etiam q. p. Fides, etc. propugnat Dausq., quia Fides passim prisca dicitur et in Capitolio colebatur. Male! Cf. quos Drak. et Heins. citarunt, Noster inf. IV, 425, 665; IX, 528; XII, 708, XIII, 733, 825; Virg. Æ. VI, 760, Gron. Obss. IV, 17. —625. Tuque o n. Deum, vel Dei malebat N. Heins.
635. turbant, non turbat, Col. et Oxon. ovia Puteol. abvia Tell. obsita conj. N. Heins. invia Burm. avia reposuit Lefeb. Quæ omnia et mihi in mentem venerunt. Cautes Alpium inviæ dicuntur Plin. XXXVII, 2, et cursibus, vel potius et cuntibus obvia rupes emend. Withof. coll. sup. v. 481, 530 sq.; IV, 518, 651; VII, 147, 307; IX, 272; Ovid. Met. III, 91, 568; VIII, 548; XI, 138; quibus locis obvium dicitur, quod conatui alicujus obstat. —643. putris Col. Vulgo patiens moles, quod Dausq. venuste dictum putabat pro rupes reluctari nescia, cedens et cædua, quum antea esset incædua et non nisi Herculi pervia. Male!
650. Ita scripti et priscæ edd. Vulgo Belidæ, patriis qui a m. a. Sed Belida edidit Lef. quæ forma græca et N. Heinsio in mentem venerat. Cf. ad XII, 258; XIII, 71, 796; XVI, 192; Heins. ad Ovid. Epist. III, 87, et ad Virg. Æ. III, 475; VI, 126. —651. aras, h.e. templum Hammonis, non oras, Col. et Ox. —654. panduntur conj. Burm. orbe scripti, R. 3; Med. Vulgatum ore ortum ex errore typogr. in ed. Marsi, qui in Comment. nostram lect. illustravit. —657. Constrinxit Put. —659. surgens Oxon. non improb. N. Heins. ut sit pro surrigens, ut porgens pro porrigens; aera, non æthera, scripti; aut (populatus) pontum, surgens super æquora, Corus perperam reposuit Lefeb., quo judice absurdam huic loco medicinam facit N. Heins., nec altius sapit Drak. quod nollem ei excidisset! —661. montes Colon. Vulgata montis non spernenda tamen, si ἀρχαϊκῶς scripta censeatur.
667, 668. Ita Col. et Oxon. Vulgo novus versus, ab infaceto versificatore procusus, inseritur: fulgentia t. columnis Advenimus (Advehimur ant. ed. Ven. quod reponere præstat, quam attigimus, vel adpulimus, similiusve cum Dausq.) magnis, quam læta fronte (mente Put.) sacerdos Exceptos, hospes, etc. Hunc versum vel propterea delendum monet Drak., quod Arisbas hospes est, non sacerdos, a quo v. 694, distinguitur. —671. medius... accendit Col. et Put. Vulgo medium: Non male, et ne opus quidem videtur, ut tum, vel adscendit coll. Hom. Iliad. θ, 68, et Virg. Æn. VIII, 97; corrigas cum N. Heins., vel adcedit cum Drak. qui et medius sol adscendit O. ex Val. Fl. II, 444; defendi posse notat, licet ei lectio c. Col. propter antithesin, quam Silius hoc et seq. vs. captaverit, præferenda videtur.
680. Dodonida R. 2; prob. Lefeb. murmure, non munere, scripti et editi ante Marsum, ne improb. quidem Dausq. Conf. v. 698. Chaonis quercus loquax Sen. Herc. Œt. 1623, de silva Dodonæa, in qua columbæ oracula reddunt, quod vel ex Hom. Odyss. ξ, 328; π, 233, notum. —682. Vox niveis et contextui et fabulæ adversatur; vid. Herodot. II, 57 al. Hinc furvis conj. N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Met. III, 273; piceis Burm. nigris Drak. et Beger. Thes. Brandenb. T. III, p. 222, quod et mihi in mentem venit et a Lefeb. receptum video; liveis Dausq. voce inaudita et metro contraria. —683. templo, non primo, Col. et Oxon. non repug. Dausq. —684. nunc arma scripti constanter, unde aram cum Drak. dedi, suadente N. Heins. Vulgo aras. —685. Ductori non male emend. N. Heins. Idem v. 690, malebat tenuere scil. æthera. Sed vid. not. Ibid. pavore in scriptis, suffrag. Dausq. vid. ad v. 31, et ad I, 82. Vulgo favore, quod operarum errore in ed. Lefeb. relictum.
701. Vulgarem distinctionem, prolem: Libyes cœpta, etc. sustulit N. Heins.