PUNICORUM (continued 2)
Reading edition · Edition 2
660... 662. Appius primum Hieronem, deinde Pœnos vicit. Vid. Polyb. I, ii, 12. —indicta more parentum per fecialem. —cæde, propter et post cædem. —Sarrana, Pœnorum. Vid. ad I, 72. —triumphum, de quo vid. Eutrop. II, 10.
Æquoreum juxta decus, et navale tropæum,
Rostra gerens, nivea surgebat mole columna:
665
Exuvias Marti donumque Duilius, alto
Ante omnes mersa Pœnorum classe, dicabat:
Cui, nocturnus honos, funalia clara, sacerque
Post epulas tibicen adest; castosque penates
Insignis læti repetebat murmure cantus.
663. Victoria C. Duilii Cos. qui ante omnes h.e. primus alto, in mari Siculo, ad Liparas ins. usu ferrearum manuum et corvorum, A. U. 494. Pœnos devicit, et triumphum navalem egit, (vid. Flor. II, 2, et Polyb. I, 22, 23; qui tamen cap. 21 memorat, Romanos paulo ante bis, et primum quidem duce Cn. Cornelio Cos. male, sed mox eo capto, prospere adversus Hannibalem in mari pugnasse) tam grata fuit Romanis, ut columna ipsi rostrata in foro poneretur. Ejus basin olim in Capitolinis urbis ruinis repertam, et inscriptionem doctissime a Pet. Ciacconio in singulari comment. suppletam atque illustratam fuisse, quis est qui nesciat? Hoc antiquissimum veteris ævi monimentum exhibent Lips. antiq. lectt. II, 14; Beger. Duker. et Græv. ad Flor. II, 2; Gruter. p. 404; Fleetwood Inscr. antt. Sylloge p. 66, et Funcc. de orig. et puerit. L. Lat. c. 5, p. 298 sq. Columnam ævo suo etiamnum superfuisse tradit Plin. XXIII, 5, et XXXIV, 5. —664. nivea mole, candido marmore. —surgebat, doctius quam erat, ut ap. Virg. Ge. III, 29; Æn. I, 448; X, 476; Ovid. Met. I, 44.
667... 669. Eidem Duilio perpetuus honos habitus, vel potius, teste Catone ap. Cic. de Sen. c. 13, ab ipso privato, nemine prohibente, sumtus est, ut revertenti a cœna, tibicine canente, funalia præferrentur, et ipse quasi quotidie ita triumpharet. Conf. Flor. II, ii, 10; Plin. XXXIV, 5; Liv. Epit. XVII; Val. Max. III, vi, 4. Verba castos penates spectant, ni fallor, ad Duiliam uxorem, quæ vel ea, qua vixit, ætate, exemplar pudicitiæ fuit. Vid. Hieron. advers. Jovian. I, et Merula ad Ennii Fragm. p. 57.
670
Cernit et extremos defuncti civis honores:
Scipio ductoris celebrabat funera Pœni,
Sardoa victor terra. Videt inde ruentem
Litoribus Libycis dispersa per agmina pubem;
Instabat crista fulgens, et terga premebat
675
Regulus: Autololes, Nomadesque, et Maurus, et Hammon,
Et Garamas positis dedebant oppida telis.
Lentus arenoso spumabat Bagrada campo
Viperea sanie, turmisque minantibus ultro
Pugnabat serpens, et cum duce bella gerebat.
670. Hæc de exsequiis, quas L. Cornelius Scipio, Barbati filius, qui, Olbia urbe capta, A. U. 494, de Pœnis, Sardis Corsisque triumphavit, Hannoni in Sardinia cæso fecit, recte intelligunt Marsus, Cell. et Drak. Cf. Flor. II, 2; Liv. Epit. XVII, et inpr. Valer. Max. V, i, 2. —672... 676. Cf. sup. ad v. 299 sq.
677... 679. Cf. v. 140 sq.
680
Nec non projectum puppi, frustraque vocantem
Numina, Amyclæum mergebat perfida ponto
Rectorem manus, et seras tibi, Regule, pœnas
Xanthippus digni pendebat in æquore leti.
Addiderant geminas medio consurgere fluctu
685
Ægates; laceræ circum fragmenta videres
Classis, et effusos fluitare in gurgite Pœnos.
Possessor pelagi, pronaque Lutatius aura
Captivas puppes ad litora victor agebat.
680. Pœnos, gloriæ Xanthippi invidentes, eum navi redeuntem mersisse, memorant, præter Silium, ab aliis jam laudati Appian. de reb. Pun. c. 4, et Zonaras Annal. T. II, quo teste fuerunt etiam, qui eum in desertam insulam expositum, et alii, qui navem ei vetustate fatiscentem datam fuisse, referrent. Eumdem vero incolumem potius domum rediisse, tradit testis fide dignior Polyb. I, 36. —682. seras, quia jam captus eras.
684. Conf. ad I, 61. —geminas; vulgo tres putant esse, ejusdemque fere magnitudinis, et Lilybæo promont. objectas, Phorbantiam, Ægusam et Hieram, quæ post Usticam et Osteodem a Ptolemæo memorantur, et tres Ægates esse creduntur. Quod si verum est, Silius forte geminas dixit pro duas, innuitque τὴν Αἴγουσαν νῆσον et τὴν Ἱερὰν νῆσον, quarum mentionem facit Polyb. I, 60 et 61, ubi de pugna Lutatii et Hannonis agit, quæ primum Punicum bellum confecit. —Addiderant pictores. —685. Ægates, Αἰγούσας ap. Polyb. I, 45.
687. aura prona, vento favente et secundo, vel celeri, quo cursus fiebat pronus ac celer, ut ap. Hor. Od. I, xxix, 11; IV, vi, 39, et Virg. Æn. V, 212; teste Polyb. ll. cc. Pœnis potius, tam in prælium euntibus, quam, eo finito, Hieram ins. repetentibus, subita mutatione, secundus fuit ventus; et Lutatius, L navibus demersis et LXX captis, cum decem fere millibus vectorum Lilybæum promont. petiit.
Hæc inter, cinctus legatorum ordine Hamilcar,
690
Ductoris genitor, cunctarum ab imagine rerum
Totius in sese vulgi converterat ora.
Sed pacis faciem, et pollutas fœderis aras,
Deceptumque Jovem, ac dictantes jura Latinos
Cernere erat: strictas trepida cervice secures
695
Horrebat Libys, ac submissis ordine palmis
Orantes veniam, jurabant inrita pacta.
Hæc Eryce e summo spectabat læta Dione.
692. Ornatum verborum et ferocem illum excelsumque, qui in iis vivit et regnat, spiritum Romanum facile percipias. De ipsa pace, vid. Polyb. I, 62 et 63. —faciem, Drak. exponit genus, ut IV, 591; Sed vid. V.L. —693. Jovem Deceptum, ut I, 482. Cf. ad I, 9. —jura, ut I, 481. —695. submissis palmis, vid. ad I, 673. —696. inrita mox futura, moto scilicet bello Punico secundo.
697. Præclare Venus, quæ Romanis favet, hisce picturis oculos animumque pascere fingitur. —Dione, Venus: vid. ad IV, 106. Nobilissimum ejus templum in Eryce, monte Siciliæ, supra Drepanum. Vid. Heyne in not. et Exc. II; ad Virg. Æn. V, 759.
Quæ postquam infesto percensuit omnia vultu
Adridens Pœnus, lenta proclamat ab ira:
700
«Non leviora dabis nostris inscribere tectis
Acta meæ dextræ: captam, Carthago, Saguntum
Da spectare, simul ferro flammaque ruentem;
Perfodiant patres natorum membra: nec Alpes
Exiguus domitas capiet locus; ardua celsis
705
Persultet juga victor equis Garamasque Nomasque.
698. infesto vultu Adridens, ira cum arrogantia et contemtu mixta. —699. ab ira. Cf. XI, 99, et ad II, 139. —lenta, lente, sensim collecta a singulorum perlustratione. —700. nostris tectis, templis et ædibus sacris. —702, 703. Conf. II, 657... 691. —Perfodiant, ut persultet, ruat, fugiat, vehatur, pro, pictura exprimendos cura perfodientes, etc.
Addes Ticini spumantes sanguine ripas,
Et nostrum Trebiam, et Trasymeni litora Tuscis
Clausa cadaveribus: ruat ingens corpore et armis
Flaminius: fugiat consul manante cruore
710
Scipio, et ad socios nati cervice vehatur.
Hæc mitte in populos, et adhuc majora dabuntur.
Flagrantem effinges facibus, Carthago, Libyssis
Romam, et dejectum Tarpeia rupe Tonantem.
Interea vos, ut dignum est, ista, ocius ite,
715
O juvenes, quorum dextris mihi tanta geruntur,
In cineres monimenta date, atque involvite flammis.»
707. nostrum Trebiam, vid. ad I, 118, et IV, 650. —708. Clausa, ut IV, 621, «clausit magna vada pressa ruina.» —ruat in perniciem, cadat. —709 sq. Confer IV, 466 seq. —cruore ex vulnere.
711. mitte in populos, vid. ad II, 511. —majora facinora.
713. dejectum Tarpeia rupe Tonantem, δεινῶς pro, Capitolium occupatum.
716. monimenta, templi picturas.
Liber VI: Variæ Lectiones
2. urgebat Ox. et Put. cum priscis edd. Sed jungebat obponitur τῷ solverat. —3. refecti conj. N. Heins. Ut vero nox terras tenebris, quasi amictu, velis, peplo, palla tegere, sic sol retegere dicitur, quod Draken. illustrat locis Sil. V, 36; XII, 613; XV, 284; Stat. Th. II, 527; III, 416; V, 396; inpr. Virg. Æn. IV, 120; V, 65; Ovid. Met. VIII, 1; et Lucan. IV, 529; conf. Gronov. ad Liv. I, 57. —4. relegebant emend. Burm. ut legere vellera, fila, ramis, etc. Sed minima mutatione lanigeri r. v. luci legi posse, et de voce repetere hoc sensu consulendum esse Gronov. Diatr. Stat. c. 34, monet Drak. Ego potius pectebant scribendum esse olim putavi, et nunc idem editum video a Lefeb. qui in antiquis petebant inveniri testatur, et hinc male repetebant emendatum existimat, ne versus claudicaret. Conf. not. Nec tamen prorsus damnanda est lectio vulgata. —5. En iterum reposuit Lefeb. Non male, sed contra libros. At vel Stat malebat N. Heins. —7. d. in pulvere cæsæ H. h., quæ, etsi abscissæ, etiamnum hastas tenebant, emend. Burm. Non male, judice etiam Drak. conf. V, 670; XIII, 693; in vulnere cæco conj. N. Heins. conf. not. ad V, 2; dextræque in funere (in ipsa morte) cæsæ confidenter edidit Lefeb. dextræque in v.cæsi H. hostis, h.e. manus abscissæ etiamnum telum tenentes in corpus hostile inpressum, conj. Cel. Ernesti. Vulgata forte lectio, si verba dextr. in vulnere, ut reliqua, quæ præcedunt et sequuntur, substantiva ad jacebat retuleris, ferri potest; vel si distinctione post vulnere sublata, verba sic junxeris, cæsi h. hostis in vulnere d., ut paulo durius id dictum sit pro, cæsorum dextræ hastarum loris, seu amentis inhærentes, inplicatæ. —8. jubæque, h.e. galeæ, Oxon. vel potius, teste Lefeb. tres scripti cum R. 1 et 2, quod et Dausq. placuit. Vulgo tubæque; cf. ad V, 166.
14. fuerat tota Col. unde ruerat tota ingeniose corrig. N. Heins. quod recepit Lefeb. quum virtus fracta quidem fuerit, nec tamen tota ruerit; conf. ad XV, 739; ruerat fracta multo elegantius foret, judicio Ill. Ernesti, quum fracta, h.e. adfecta fuerit virtus Romana, sed veluti se erexerit, non corruerit. —15. Bruttius, Col. Vulgo Brutius, ut Βρούτιοι, Βρύτιοι et Βρέτιοι in scriptis quibusdam Græcorum libris, prob. Cluver. Ital. aut. IV, 15, p. 1283; conf. VIII, 568; XI, 10. Sed Βρούττιοι et Βρουττία ap. Steph. Byz. qui ab hoc Calabriæ populo Brettios, Tyrrheniæ gentem, distinguit. Sic et ap. Gruter. p. 196, 199; Reines. Inscr. Cl. VI, 12, et in optimis codd. Livii aliorumque: Βρέττιοι et Βρεττία Polyb. IX, 7, et plerisque Græcis dicuntur; vid. inpr. Strab. VI, p. 176 al. 255, et Diodor. VI, 15, qui originem hujus nominis exponunt; Βρύττιοι ap. Appian. Hannib. c. 54; ubi vid. omnino Cl. Schweigh. T. III, p. 379 sq. —21. magna anima ex emend. Dausq. recepit Cell. coll. vers. 40, et Horat. Od. I, xii, 37; addere scripti et Parm. Vulgo abdere, quod proprie significat a se dare, ἀποδίδοσθαι, amovere, excludere, adeoque contr. τοῦ addere; vid. Heyn. ad Tibul. II, i, 82, et ad Virgil. Georg. lib. III, vers. 96; it. Gronov. de Pec. vet. IV, 8; p. 308; ubi abdere sese castris interpretatur, exesse castris. Contra Dausq. tutius in castris agere et delitescere; nec magnanimis puer addere sese P. g. c. cessarat, vel dubitarat, vel tardarat, vel vitarat conj. N. Heins. Levior forte medicina, nec magnanimis puer abdere sese... optarat. Oratio tamen lenior fere profluere videtur, si post puer interpungatur, vel etiam verba, nec e Volsca... puer, parenthesi includantur. Tum magna anima, seu magnæ animæ, seu magnanimus reponendum, et τό addere e scriptis recipiendum. Sed præstat ingeniosa Ill. Ernesti emendatio: nam magno animo, vel magni animi puer addere, etc. ut ratio eorum, quæ præcedunt, reddatur. —22. acri, non acer, scripti. —32. injecta Col. Vulg. illecta Barth. explicat, omnes in cædem suam illiciens tam forti facinore, et Cell. adpetens mortem, quæ nondum aderat proxime; efficta morte conj. Burm. et injecta mole scilicet corporis, N. Heins. Utrumque arridere potest; infecta, vel inficta morte tentabat Lefeb. illæta non nemo teste Dausq. —35. vigens, non ingens, Col. —37. cassamque, h.e. nil proficientem, quam nequidquam venerabatur, suspic. N. Heins. Possis et flavamque, h.e. auream.
41. meritæ Col. et Ox. Vulgatam merito sibi defendit Lefeb. ut merito scilicet Lævino poeta dixerit (hæc ejus verba sunt) mutatione regiminis ad nobilius genus; conf. not. ad V, 495. —42. Lævinus, non Levinus, Col. —43. præsignis scripti, Med. et Martin. Herbip. non repugn. Dausq. Vulgo persignis, solenni aberratione, ex ταχυγράφων compendio scripturæ orta, cujus exempla dat Drak. —45. Exanimus tacite reposuit Lef. Mox vulgg. arctis, vid. ad V, 477. —51. inundat maluerit N. Heins. col. Virg. Æn. X, 24. —52. satias Oxon. conf. ad IV, 110; satia Col. satiat Put. R. 3; Med. saties, satis est, et satis es in editis.
62. Gentis Atiliæ cognomen in numis et marmm. Sarranus et Saranus scribi, a devictis Sarranis, Tyriis, h.e. Pœnis, (vid. ad I, 72) vel potius a Sarrano, antiquo Umbriæ oppido, unde Sarranates dicti Plin. III, 14, monent Draken. ad h.l. et, qui de familia Atilia doctissime egit, multosque vulgares errores refutavit, Perizon. Animadv. hist. c. 1, p. 2 et 33. Vulgatam scripturam Serranus tuentur Heins. ad Virg. Æn. VI, 845, et alii, qui propter historiam, ex Cic. Rosc. Amer. c. 18, Plin. XVIII, 3, et Val. Max. IV, iv, 5, notissimam, Serrano hoc nomen a serendo inditum putant. Sed inde potius Serenus, vel Seranus certe dicendus videtur. —72. Ac, non Hic, Col. et R. 2; mox ibi, non hic, vel heic; et v. 73, cum, non tum, in scriptis. —74. jam tarda ob senectutem corrig. Barth. Adv. I, 13, quod recepit Cell. quia cum Evolvens jungitur. —76. veste Marsus, et quidam alii, vulgari errore; vid. quos Draken. laudat VV. DD. ad Ovid. Fast. VI, 234, et Broukh. ad Prop. II, xxii, 27. —78. Vulneribus crudis, h.e. recentibus, malebat N. Heins. Non male; sed non necesse est. —81. nimius vitæ, qui nimis diu vixi, Colon. non refrag. Dausq. Vulgatam nimium vitæ... genitus male defendit Barth. Adv. I, 13; ut sit, qui vixit diu, ut videret, quæ maxime omnium nollet. —85. ausi quidam recentt. —86. Expulerant Ox. —87. eu, h.e. heu, conj. N. Heins. —88. Regulus, ac stirpem scripti et R. 2. Vulgo Regulus? an stirpem... domus? Male peritura Nut. et al. —90. medicamina opemque C. belli (ut nec rudis belli sit, longa militia exercitus), vel Callebat telis emend. N. Heins. —95. Vulgo accersere; vid. ad I, 264.
106. Æquus Colon. Æquior volebat N. Heins. Vulgatum ex. Virgil. Æneid, lib. IV, vers. 372, et Valer. Flacc. IV, 1, firmat Drak. —109. Arni ex Col. et R. 2, restituit Lefeb. quem secutus sum; vid. ad V, 7; Arvi Ox. et Benes. Auni Put. et Tell. cum R. 3, et Med. quod et h.l. viri docti præferunt. Hanni Marsus, et quidam alii. —112. prostratoque virum cumulo corrig. N. Heins. qui tamen molem pro corpore h.l. et alibi passim dici sup. ad v. 32, monuerat.
117. acervantem Ox. et Put. cum Parm. ac Med. ex more ævi recentioris; vid. quos Drak. laudat, Pier. ad Virg. Æ. XI, 407; Barth. ad Stat. Th. III, 214; XII, 75, et Carr. ad Val. Fl. VI, 655. —119. Quidquid id est, et en pro et e c. Tell. recepit Lefeb. Prius etiam conjecerat N. Heins. prob. Drak. qui citant inf. v. 582; Virg. Æ. II, 49; V, 710; Ovid. Epist. VII, 71; XIX, 203, et ex P. I, i, 21; vi, 25; II, ix, 77; Senec. Thyest. v. 827, 963; Martial. VI, 68; Nemes. Cyneg. v. 219; Rutil. Itin. I, 311. Sed viri docti non viderunt, omnibus his locis illam loquendi formam absolute poni, et h.l. voc. duri adjici. —125. illam recte, opinor, emend. N. Heins. —133. hunc Col. nunc Ox. et R. 2. Vulgo en, et quidam ni: instat Ox.
141. Bagrada scripti tres, R. 2 et 3, ut I, 407, et in optimis codd. Ptolem., Liv. XXX, 25; Cæs. B. C. II, 24; Plin. VIII, 14; Gell. VI, 3, et al. conf. Cl. Schweighaus. ad Appian. b. civ. II, 45. Vulgo Bragada, quod etymo Punico proprius esse monet Lefeb. Βαγάδρας dicitur Strab. XVII, p. 572; non ulli amni victus, ut V, 552; malebat N. Heins. et v. 145, riguis arvis, et v. 149, furvoque coll. v. 161. De hac voce docte egit ad Ovid. Met. III, 273. Vulgatum curvoque firmat Drak. ex Val. Fl. III, 636, et Claud. Cons. Olybr. et Prob. v. 209, quibus locis Virg. Ge. II, 216, addit Lefeb. —150. Sub terra corrig. N. Heins. in quod facile quis incidat; et proclivis error, quoniam litera s sequitur. Sed præpos. sub non semper sexto casui jungitur, si de quiete in loco, et quarto, si de motu ad locum agitur. Sic Livius, ut alios omittam, dixit sub jugum et sub jugo mittere, sub terram necari, sub terra demitti, sub terra edere pugnam, et alia lib. I, 26, III, 28; XXII, 17, 57; XXXVIII, 7; cf. Burm. et Heyne ad Virg. Ge. IV, 43, et Aen. II, 472, in V.L. —152. viderit, non viderat, Col. et Put. quod suadente N. Heins. cum Lef. recepi. —155. veneni R. 3; Parm. Med. ut II, 220; quod cur N. Heins., qui Silianos Græcosque loquendi modos captare solet, minus h.l. quadrare censeat mireris. —156. defusi R. 3. Error ortus ex compendio scripturæ depusi, quod in R. 2, deprehendit Lef. qui v. 158, tactæ refinxit. Sed tractæ sunt detractæ, adtractæ, delapsæ propter fœtorem, qui eos adflabat enecabatque. —160. informidate Put. Tell. R. 2; eandemque repletus R. 3; eademque r. Med. tandem Benes. Hinc saniemque... (h.e. sanguinem, vel venenum) eructabat ingeniose conj. N. Heins. cui locum Virg. Æn. III, 632, a Silio expressum, favere jam monuit Draken. Vulgatam lectionem, quæ utique ferri potest, nollem Lefeb. his verbis defendisset: «Ineptit H. qui vult saniem: prope assentit incautus Drak. in notis»; sanieque, vel tandemque conj. Withof. —162. ab æstu pro pastu suspic. N. Heins. —165. aversæ ed. Drak. errore typogr. —167. Avente, non Havente, Col. —168. faciemque locis conj. Burm. Male! —169. tacitos in artus maluerit N. Heins. vid. similia in Ind. sed conf. Heyne ad Virg. Æn. VII, 446, et respice verba seq. occulto frigore. Tacitus Horror, et occultum frigus est ille terror, quem animus veluti præsagiens periculum concipit, cujus tamen rationem certam reddere sibi non potest, eine bange schauderhafte Ahndung. Ita bene jam a Cl. Ernesti expositum video. Conf. VIII, 485. —171. nomenque Col. —176. gutture, non gurgite, Oxon. et Put. —179. Post Adspicimus punctum ponit N. Heins. prob. Lefeb. qui infinitivos histor. sequi putat. Possunt et omnia a voc. visi pendere, et hoc pro auditi simul positum videri, quoniam non solum cum uno verbo, unde generalis notio petenda est, plura ab illo per se aliena jungi solent, ut flere fata et luctus inf. v. 314, et similia, vel in prosa oratione centies obvia; (vid. Jani ad Hor. Od. III, x, 7 et 8, et inpr. Stroth. ad Liv. III, 68) sed etiam verba sensuum, ut εἰδεῖν, ὁρᾷν, videre, et alia, sæpius permutantur, de quo vid. VV. DD. ad Prop. II, 13, al. xvi, 49. (Vidistin’ toto sonitus procurrere cœlo?) Wesseling. ad Herodot. p. 155, n. 96; Klotz. lectt. Venus. p. 308. Krebs. Obs. in N. T. p. 412, et inpr. Schrader. ad Musæi v. 5, p. 5 sqq. Posteriorem ob causam Drak. non displicet major distinctio, quam post voc. solum ponendam putabat Burm. quum nihil alioquin sit, quod adspexerint. Certe verba resonare solum cum Adspicimus jungere, minus durum est, quam supplere nos, (etsi h.l. egregie id timori conveniat) vel τό vicissim, h.e. per vices, cum Lefeb. interpretari, alter alterum; vid. not. —184. Junonis et anguis Col. Male: cf. Heins. ad Ovid. Fast. I, 55. —185. despecta tellure opinabatur N. Heins. quod multis exemplis citra necessitatem illustravit Drak. Vulgatam lect. tuetur Schmid. et explicat, prodiens, erumpens e terra; quum non adpareat, quomodo dici possit extulit caput, si præcesserit despecta tellure, et ratio poscat, ut dictum sit, extulit caput, et despexit terram, scilicet jam elatus, seu erectus; disjuncta Tell. unde recte forsan disjuncta reposuit Lefeb. —188. tenuemque Col. Oxon. R. 2, quod ut legamus, rem ipsam suadere monet Modius, quum ea sit natura metus inopinati et magni, ut clamandi facultatem adimat. Conf. Intpp. ad Phædr. I, ii, 26, et Virg. Æn. III, 48. Vulgatam lect. Diffugimus tamen, atque, quam ex comp. script. tn ortam putat Lefeb., defendit Dausq. qui non male notat, clamorem propter sibila serpentis, non ob metum, frustra sublatum esse. Idem sensisse videtur N. Heins. qui jam sibila scribendum suadet, etsi Dausq. graviter taxat. Sed τό nam etiam ad Diffugimus referri potest. —190. At, non ac, scripti et Med. —193. possit, non posset, R. 3; Parm. et Med. —194. spiris stringentibus, vel quod Lefeb. recepit cingentibus arcte, ingeniose conj. N. Heins. quia ingenti modo præcessit. arctæ Gryph. artæ, typorum forsan errore, in ed. Drak. qui et altæ legi posse monet. Sed τό artæ etiam nunc repositum video ab Ill. Ernesti, qui jungit spiris ing. artæ, h.e. arcte circumvolutæ voluminibus caudæ, quibus eam abstraxit, h.e. inflexit. Cf. ad V, 477. —195. adstrinxit forte præstiterit, ne poeta ter idem dicat. —202. ripaque Colon. relatos, non relatus, scripti et ed. Parm.
204. Vix suspic. N. Heins. —206. Et propero Ox. prob. Barth. Adv. I, 13. —208. pugnas scripti; pugnamque editi, nisi quod pugnam extat in ed. Parm. in pugnam Martemque volebat Dausq. —209. magna, ut IV, 430, non magno, Col. non contra sentiente Dausq. Alioquin audere etiam simpl. pro audere egregia et fortia poni docet Drak. ad h.l. et ad IX, 452. —210. capi Oxon. vid. ad IV, 98. —213. Consequitur jusso scripti, R. 2, 3, Med. C. jussum Parm. Obsequitur jussu in editis recentt. rapto C. passu non male conj. Burm. sed frustra, judice Schmidio, quum τό jusso absolute explicari possit, ut audito et similia. —218. hinnitu, non immani, Col. —221. Ac Nut. —226. sinuatis lege tribus syllabis; vid. ad III, 495. —228. derecto Col. vid. ad II, 92. Id tacitus recepit Lef. et prob. N. Heins. ut sit erecto, quod rejicit Schmid. quum serpens erectus sit quasi stans, et sensus postulet, eum in longitudinem extensum et diductum fuisse. —230. anhelat, non anhelans, scripti, R. 3, et Parm. —231. A. serpentis equus scripti et priscæ edd. ante Nicandrum, qui primus A serpente et equus Silio obtrudit. Conf. ad X, 370, et XIV, 246; A. serpens et equus ed. D. Heins. —234. Nutat Colon. quod verbum, quia intransit. est, respuit Lefeb. et Mittit e c. Tell. recepit, Coll. Virg. Æn. V, 469; unde potius jactat refingerem. Sed nutat κατὰ caput exquisitius est, ut ap. Val. Fl. VIII, 88, et al. passim; conf. Heins. ad Claud. bell. Gildon. v. 220 et 281; Mutat Ox. et Put. cum priscis edd. quod minus displiceret, nisi mox sequeretur, Motat ed. Junt. et quæ inde expressæ sunt: non infelici vel errore vel emendat. Nam verba mutare et motare centies vim movendi habere, et a librariis tam inter se, quam cum nutare confundi, docent VV. DD. ad Virg. Ecl. V, 5; VI, 28; Æ. III, 581; V, 702; XII, 37, et, quos Drak. laudat, Heins. ad Ovid. Met. XIII, 937, ad Claud. bell. Get. v. 595; Scalig. ad Catull. carm. XXII, et inpr. Gronov. Obss. III, 1. —236. tunc, non nunc, Col. et Ox. tum tacite dedit Lefeb. vid. ad VI, 299. —239. victorque scilicet serpens, non victasque, scripti et R. 2. —240. arreptas R. 2; arrectas Tell. —247. hæc clamans, atque imperterritus malebat N. Heins. —248. per inane Col. vid. not. ad I, 97; p ma ve Oxon. quod eodem ducit. Hinc ortæ aberratt. primave, primamve, primamque et primumque. —251. ferri refinxit Lefeb. coll. v. 268, tamquam exquisitius. —252. datur, non datus, scripti et R. 2. —253. iræ volebat N. Heins. ut iræ inpatiens, vel iræ dare terga inpatiens jungantur. Sed num serpens iræ inpatiens terga dabit? an iræ quis terga dare potest? Quid vero causæ est, cur τό ira furere displiceat? Studium captandi exquisitiores loquendi modos, (iræ impatiens, et furit dare) ut sæpe, fraudi fuisse videtur viro doctissimo. —254. novusque doloris conj. Burm. conf. not. ad IV, 530. Sed vulgata quoque bene se habet; vid. Ernesti ad Tac. Agric. c. 16, et Ann. I, 3, pr. c. 20, extr. et II, 66, ex quibus tamen locis fere conjicias, dolore legendum esse. —256. rapidi scripti et priscæ edd. rapidi e R. 2, recepit Lefeb. Non male; sed etiam τό rapidi (hoc est instantis, rapide seu raptim inruentis) ferri potest; conf. ad lib. V, v. 451. Vulgata rapido ex Nicandri ingenio profecta. Præstitisset saltem rabido dolore, vel rapidi fuissent impetus. —257. ablato Col. cum R. 2, et Veneta a. 1492, in comment. Marsi. Conf. ad V, 633, et h.l. not. allato Put. Vulg. alato. —258. rursusque tres scripti cum R. 2; Parm. et Benes. cursusque Tell. et Med. unde vulgatam cursuque ortam putat Drak. —260. lævam h.e. ad l. manum seu partem, recte, puto, rescripsit Lefeb. quem secutus est Ill. Ernesti. Possis et lævum reponere. Sed quodammodo defendi potest vulgata, si exponatur: manu sinistra detortis; vel, læva parte effugisset; effudisset scripti et priscæ edd. ante Basil. Wolfii. qui primus veram lect. revocavit.
262. Torpebam emend. Burm. vid. eundem ad Virg. Æn. V, 355; Broukh. et Heyne ad Tibull. III, iv, 50. Sed conf. inf. v. 600, sup. v. 136. et ad II, 29; tanti emend. Withof. —265. urguentia scripti et R. 2. Sic ubique in Col. aliisque cod. scribi monent Drak. et, quem laudat, Pier. ad. Virg. Æn. V, 202. Vulgg. ingentia. —270. jam scripti et priscæ edd. Hæc vox primum in ed. Marsi omissa est operarum vitio, quod alii temere servarunt. Wollius autem, ut metro consuleret, enim intexuit; non amplius conj. Voss. ad marg. ed. Junt. Ceterum verba nec jam amplius bis sumenda, et tam ad præstante, quam ad instat referenda, vel nec jam amplius, ægra (hoc est ægre, nisi ipsa hæc vox substituenda) distinguendum, vel denique vers. 272, instat scilicet se, scribendum videtur, ut ita certe iram prodiderit serpens, quum vires eum ad altius se a terra tollendum deficerent. Conf. v. 275, et not. ad I, 539. Hac conj. admissa, verba nec jam... caput etiam parenthesi includere possis, quod, lectione non mutata, perperam fecit Dausq. Quum hæc jam scripsissem, video Cel. quoque Ernesti in alteram, a me propositam, rationem incidisse, eique legendum videri: nec jam amplius, ægre... caput, acrius instat. —271. rigorem, non vigorem, scripti cum R. 3, et Parm. —272. Ut solito in n. tollit perperam edidit Wolfius, quem tamen secuti sunt Colin. D. Heins. Dausq. et Cell. qui posterior meliora, quæ noverat, non restituit, etsi vix serpentem illum tam saucium fuisse ballistis putat, quam hunc locam. —275. atrum nonnulli pro aer. —276. spes ultima c. Tell. cum edd. recentt. forte et Col. ac Put. quorum certe lectionem h.l. silentio prætermiserunt viri docti. Hoc recepi cum Lefeb. et Cl. Ernesti, qui et Ingentis caudæ ex ed. R. 3, et Med. reposuere, quæ ratio durior videtur, quam si ita exponas verba: cauda, spes ultima, in qua extremam posuerat spem, ingenti serpenti (quæ forte vox non supplenda est, sed substituenda) hæret humi. Vulgo specus ultima, post quæ verba colon ponunt, et de specu (hiatu) vulneris cogitant, coll. Virg. Æn. IX, 700. Utrumque displicuit Barth. Adv. I, 13, et Drak., qui post saniem distinguunt, et specum ultimam putant esse imum ventrem. Ille frustra provocat ad Virg. l.c. hic ad Phædr. IV, v, 10 (ubi vid. Burm.) ad Prudent. hym. VII, Cathemer. 115, et Avien. descr. orb. v. 791. Sed tum quoque Ingens ac cauda, vel Ingenti serpenti ac cauda rescribendum videtur; ultima specula conj. Dausq. pars ultima, vel spira ultima jamque Ingentis caudæ jaculis N. Heins. Mox pondere contis Barth. ut pondere saxa ingentia ballistis expulsa intelligantur, quoniam conti cuspide, non pondere noceant. Sed copula certe sic repetenda erat, et vid. not. —278. lassoque scripti et priscæ edd. laxoque Marsus, et deinde alii; lapsoque e R. 2, recepit Lefeb. qui graphice ita caput humi repens exprimi arbitratur; conf. Heins. ad Virg. Æn. IX, 436. —282. Lucentem Med.
283. Erumpit tacite refinxit Lefeb. et minus recte, quoniam ulularunt mox sequitur. —289. trepida Col. repug. Drak. qui undam docet tepidam dici propter ardorem solis, qui in Africa ferventissimus sit, ut Nilum tepentem Prop. II, xxiv, 3, et Martial. XI, 12; cf. sup v. 140. Bragada vulgo scribitur; vid. ad v. 141. Mox Non violasse scripti, ut inf. v. 399, 400, et ap. Virg. Æn. VI, 620. Ita N. Heins.
299. Tum, non Tunc, Tell. et Benes. quod recepi cum Lefeb. etsi tunc idem valere putant ap. Liv. XXII, 29, pr. Stat. Th. I, 497; Claud. Cons. Hon. III, 33, et aliis locis, ubi tamen libri variant, vel errori tam proclivi eadem forte medicina adhibenda est; conf. ad v. 600 et al. —300. Percepit, non Præcepit, quatuor scripti cum R. 3, et Med. prob. N. Heins. quia præsumta p. sequitur, ne poeta bis idem dicat: quæ tamen ratio in Silio minus me movet, quam librorum auctoritas. —303. Theramne priscæ edd. ut apud Plin. IV, 5: Θεράμναι ap. Steph. Byz. p. 303. Sed Θεράπνη dicitur et Θεράπναι Suidæ, Pausan. Lacon. 14 et 20; Pind. Isthm. I, 43; Melæ II, 3; Statio et aliis; conf. Meurs. Miscell. Lacon. IV, 12, et Cl. Scheller in Lex. lat. cui Theramne vitiosa videtur pronuntiatio, ut ὄμμα ab ὄπτομαι, τέτυμμαι a τέτυφα, etc. Secunda corripitur quidem VIII, 412, et XIII, 43; sed passim quoque producitur; vid. ad IV, 776; Heins. ad Ovid. Met. XIII, 430; Salmas. Exerc. Plin. p. 33, et Voss. art. gram. II, 12. —305. in, non at, scripti et R. 2. Vulgo male post membris punctum, et post artus comma ponitur. —307. Martem regere Col. cum ed. Basil. Wolfii et aliis recentt., h.e. ducem esse, bello præesse, ut, quod Drak. monet, bella regere VII, 47, et disciplinam r. ap. Suet. Cæs. c. 48, et Aug. c. 24. Add. Cæs. B. G. VI, 16; ubi Mars bella regit. Martem ciere Oxon. et Put. cum priscis edd. quod defendit Gronov. Obss. IV, 6; nec inprobat N. Heins. si cire scribatur, verbo antiquo, unde concire, excire, etc. ne versus laboret. Idem tamen conj. Martem tegere, vel occulere, quod langet, quoniam de insidiis in altero hemistichio agitur. —308. durus ducere vitam ex edit. Parm. et Med. recepere Draken. et Lefeb. suadente N. Heins. cf. Horat. Sat. I, iv, 8. Ipse suspicabar aliquando legendum esse, Et doctus, vel docilis, ut III, 233; IV, 8; XIII, 120. Sed nunc re adcuratius perpensa vix dubito, quin vera lectio sit duris, quam ex scriptis et plerisque edd. revocavi, sublata interpunctione majori post vitam, quæ displicuit etiam Lefeb. qui tamen τό durus præferendum putat. —309. ipsi malebat N. Heins. inmemor eorum, quæ ad Virg. Æn. VII, 110, notaverat. —313. Quotquot libri sunt noti, habent mœnia f. Phœnissæ ruere scil. urbis, vel Didonis, quæ utraque ratio dura est. Hinc sine ulla literarum mutatione scripsi mœnia f. Phœnissa eruere, scilicet ducem, vel Regulum vidissem. Audacior est emendatio N. Heins. Phœnissæ aut ruere, nec quidquam proficit. —314. at nulla nunc morte conj. Burm. prob. Draken. et Ill. Ernesti, qui tamen, etsi in sensu non valde hæret, verba seq. non valde probat, quibus in omni Silio nulla alia duriora et magis absona exstent; ducis: at, nulla quos m. n. i. Exutus, servans, etc. refinxit Lefeb. ut exutus sit pro exuar. Ita solus hunc locum intellexisse videtur sibi, non mihi, nec facile aliis. Sed τό Exutus arridere potest, et mihi quoque in mentem venit: non flevissem fata d. et luctus, quos servans portabo in Tartara, exutus, liberatus ab iis, (conf. I, 86) nulla m. n. i. vid. not.
318. Hinc dedit Nicander, quem secuti sunt alii; Hic iter in medios Marsus prob. Dausq. Hic Nomadum in medios memorandi R. ausi tentabat N. Heins. —319. Vulgo Laxabat ferro, campoque pericla ruebat, quod Cell. et alii activo sensu accipiunt, prosternebat, dimovebat pericula; conf. not. ad V, 392; Laxabat f. campumque pericla ruebat Colon. campum ac pericla Oxon. campo ac pericla Put. Hinc laxabat f. campum (ut sup. V, 174 et 269, ubi vid. not.) ac per tela ruebat corrig. N. Heins. et campum ac per iniqua r. Gronov. Obss. IV. Hoc recepit et exemplis illustravit Drak.; illud vero, quod ad ductum literarum propius adcedit, Lefeb. Ego levissima mutatione lectionem cod. antiquiss. restitui, quoniam omnes libri, tam scripti quam inpressi, in pericla conspirant, et campu inque facillimo lapsu in campumque mutari potuit.
326. innectens putabat N. Heins. Nescio cui bono? conf. not. ad III, 233. —327, 328. Ita locum fœde corruptum ex c. Col. restituit N. Heins. et jam ante eum Modius, nisi quod hic gyros et facta pro Graius et ficta ibi scriptum testatur et gyros probat; vetice pro vertit Put. utre subito certamina gratos Oxon. vertit s. certamine gyros Parm. Vertice claudebant s. certamine gratos Med. Ita quoque Marsus et Mart. Herbip., nisi quod gyros pro grates habent. Nicander, novo versu interjecto, hæc Silio obtrudit: Claudebant linquens, subito in c. gyris Vertit equum simulatque fugam graviora ruina, Et d. t. c. ficta f. d. Omnia hæc fideliter expressere Ald. Gryph. Nut. Wolf. (qui v. 328 perperam omisit) Colin. Dausq. et alii, præterquam quod omnes, excepto Aldo, graviore pro graviora, et Colin. Dausq. aliique victa pro ficta substituerunt. Ceterum vertit s. certamina Graius emend. Barth. Adv. I, 13, et Condebant pro Claudebant Burm. At f. n. socios, ubi c. s. Claudebant, vertit, etc. melius forte distingui posse putabat Drak. h.e. vertit socios, ubi saxa claudebant, h.e. desinebant, ut ap. Gell. I, 7, ubi vid. Intpp. Claudere, includere et excludere pro finire passim occurrunt, v.c. XIII, 686, ubi Drak. laudat XV, 655; Ovid. Fast. III, 384; Prop. II, 12, extr. (ubi vid. Passerat.) Stat. Silv. II, Præf. et Gronov. ad Senec. Epist. XII. Sed confer not. —329. et stabulis Oxon. Put. R. 3, a stabulis Parm. stabilis quædam edd. recentt.
335. Majorem interpunct. post amore in edd. vulgg. excepta Parm., positam sustulit N. Heins. —336. solis Oxon. soli corrig. Barth. Adv. I, 13; condensa Put. —337. intento Col. et Parm. conf. Heins. ad Claud. laud. Stil. I, 256; intentæ Oxon. R. 3, Med. intende Put. intendens prælia primus interpolavit Marsus, quem secuti sunt alii; intenta ex emend. Barth. recepit Cell. —338. Pœna, h.e. Pœnica, seu Punica, Colon. quod probaverat N. Heins. ad Claud. l.c. qui tamen in not. ad h.l. prætulit conject. Barthii Pœnûm , adsentiente Drak. pene Parm. pœnæ i. jus et pena v. Oxon. Vulgo pœnæ; spreta pro sæva volebat Barth. et cæca N. Heins. de quo voc. vid. sup. ad v. 7; atque uni pro et Pœna legendum putabat Withof. —339. notandum Dedecus Ox. et R. 3. —342. ten’ et mox tune huic conj. N. Heins. Eodem suadente Drak. interrogandi, sed Lefeb. non male exclamandi notam post carcer et Superis posuit.
346. Vulgg. Elisæi et pessime Elisei; vid. ad I, 81. —348. vinctam Col. quod ex v. 343 firmant N. Heins. et Drak. Vulgatum victam servavit Lefeb. quia captivam sequitur. Parum interest. Vulgarem lect. victam Withof. quoque retinendam censebat, ne bis idem dicatur, (sequitur enim vinctam) et quoniam inter prælia non vinciantur homines, sed vincantur. At dura oratio est, inter prælia vinci, nec tautologiæ a Silii ingenio alienæ. —349. Forte leg. rectore, quoniam duci modo præcessit; conf. v. 368 et 370.
358. trifido in æquore, h.e. trifidi rostri reddente imaginem, malebat N. Heins. coll. I, 86. Idem v. 360, conj. Durum ad tempus. Serum ad tempus suspic. Ill. Ernesti. Sed vulgata doctior est et aptior. —363. Suspicor, Ad numerum ut plaudant (scilicet remi) legendum esse, vel aliud mendum irrepsisse in contextum. Nam κελευστὴς ipse non remigat.
365. ventoque scripti cum Med. et, teste Lefeb., R. 1 ac 2, prob. N. Heins. ut dedere ad nautas spectet. Sed nautæ vela et navem, non mare dant ventis. Hinc loco non movenda videtur vulgata lectio ventique dedere p. scilicet placatum, vel iter per mare; conf. Virg. Æn. III, 69, 70. Vulgata servanda etiam videbatur Withofio, qui tamen, coll. v. 528. et Pac. Paneg. c. 33, malebat ventique dedere profundo, scilicet nos, vel ratem. —368. Pro Fortuna, cujus voc. nec causam nec ornatum intelligebat, importuna scilicet turba conj. Ill. Ernesti, cui tamen succurrebant verba Livii in simili re Epit. XVIII: Quærente Fortuna, ut magnum utriusque casus exemplum in Regulo proderetur, etc. Conf. not. —374. putabat, scilicet Regulus, non putabam, Col. et Oxon. —380. viri, non viro, iidem codd. quod suadente N. Heins recepi, quia viro subsequitur, etsi duci, vel patri legendum crediderim. —383. patrio Put. patrio Tiberini a. a. conj. N. Heins. —384. ac, non et, scripti. —389. junctis, h.e. vicinis, corrig. N. Heins.
394. Addebatur scripti cum Med. Ald. Gryph. Nut. Vulg. lect. Abdebatur perperam tuetur, et patrios cultus de Punico vestitu, vel tunica accipit Dausq.
403. Marcia, non Martia, Col. ut in antt. hujus gentis denariis et lapidibus; cf. ad v. 576, et XIII, 700, quosque Drak. laudat, Sigon. ad Liv. I, 32, et Broukh. ad Prop. III, i, 52, et ad Tibull. III, vi, 58. —405. tristes ex Colon. auctore N. Heins. recepere Drak. et Lefeb. Ego priscam servavi scripturam, quæ in c. Agripp. passim quoque obvia est. —413. Arceri emend. N. Heins. prob. Drak. Frustra, nec tamen absurde, quod putat Lefeb. Nam verbum jubere, quod vel tironibus notum est, si de persona, vel re, cum qua aliquid faciendum est, agitur, cum infinit. pass. plerumque jungitur; at non semper; vid. mox v. 452; Virg. Æn. V, 773; (ubi conf. Burm.) XII, 584, et al. Pro patet, quod cum inpenetrabilis connectitur, forte lego manet, vel leviori mutatione amplexus pater: inpenetrabilis ille, etc. vid. tamen not. —414. corda volebant N. Heins. Drak. Sed vid. not.
422. quanto maluerit N. Heins. Sed quantum quoque passim pro quanto, vel in quantum et quantopere ponitur et comparativo jungitur v.c. quantum magis, longius, inferior, etc. dixere Liv. III, 15; XLIV, 7; Flor. I, 18, et alii. —425. Ni, Mare Col. Tell. Mars. Mi Mare: nam Oxon. addito versu spurio, Wof. Cell. et alii. Ni male R. 3, Parm. Med. et recentt. edd. Mox forte leg. mærebamus. —434. vota Tell. quod etiam conjecerat N. Heins. probb. Drak. et Lef. Ferrem, si de templo ageretur; sed arma votiva ab h.l. aliena videntur. Malim quoque nota monimenta quam n. spicula jungere, unde distinctionem mutavi. —435. Magno duo veteres, (qui sint, nescio) teste Lef. qui id recepit coll. v. 404. Non minus ei adridet lectio ed. R. 2, magni m. triumpho. Equidem neutrum defendere ausim. —437. Pœnicus scripsit Lef. —439. en conj. N. Heins. cui et verba quid, oro... nobis non sana videbantur. Sed vid. not. —444. procedere scripti cum R. 3, Parm. Med. Marsi, Benes. et Mart. Herbip. quod suadente N. Heins. recepit Drak. qui observat, procedere proprie dici solennem consulum pompam, qua primo initi magistratus die ex ædibus in Capitolium deduci consueverint; conf. quos laudat, Claud. Cons. Hon. III, 8; Norism. de numm. Dioclet. Diss. I, 5; Cuper. ad Lactant. de mort. persecut. c. 17. et, qui inde processionibus Catholicorum Romanensium nomen inditum docent, Savaron. ad Sidon. Apoll. Epist. V, 17, et du Cange Glossar. mediæ Latin. Add. Spanh. de Pr. et Usu Num. Diss. VIII, p. 705 sqq. ed. secundæ. Similiter procedit funus ap. Terent. Andr. I, i, 100. Vulgo præcedere ut VIII, 486, ubi ad has solennes pompas non respici putat, adeoque nihil mutat Drak. —446. meritis pro mecum malebat N. Heins. —449. fas est Ox. Put. R. 3.
451. clusit Col. (teste Lefeb. duo scripti) ne improb. quidem Dausq. clusit ἀρχαϊκῶς pro clausit, ut in quibusdam codd. Stat. Th. XI, 58; Val. Fl. I, 34; Virg. Æn. I, 233; VI, 734, et al. Vulgo duxit; conf. ad II, 52. —453. adiri conj. N. Heins. vid. ad v. 413. Mox Lybias, non Lybicos, Col. vid. ad I, 189. —455. quænam consulta (h.e. consilia) Senatus emend. N. Heins. prob. Drak. quæ consultata Senatu (h.e. Senatui idque pro deliberata a Senatu) reposuit Lefeb. Sed nil forte mutandum, quoniam poetæ adjectivis, vel particip. neutrius generis pro substantt. uti amant. —456. Quasque rectius videtur.
459. vocabant (Senatus, scilicet universus) non vocabat, Colon. —460. est a Colon. Oxon. et R. 2, abest. Hinc adspernatur conj. N. Heins. In vulgata longe graviorem inesse sententiam putat Lef. quod equidem non adsequor. —464. hac pro ac malebat N. Heins. et v. 467 sator. Ipse aliquando conjiciebam pater, vel potens, vel denique stator, h.e. tutor, conservator, defensor, quo sensu idem Jupiter stator urbis, imperii et Rom. nominis dicitur Cic. Catil. I, 13, et Vellei. II, 131. Vulgatam certe non satis mihi persuasit Drak. eo, quod Dii δωτῆρες ἑάων Hom. Odyss. θ, 325, 335, et Bacchus lætitiæ dator vocatur Virg. Æn. I, 784; conf. tamen Spanh. et Græv. ad Callim H. in Jov. v. 96: δίδου δ᾽ ὐρετήν τε καὶ ὄλβον. —468. Serranaque Col. et Mars. non improb. N. Heins. ut Juno numen tutelare gentis Atiliæ fuerit. Sed vid. not. —470. Si, non Sit, Col. —473. Sit scripti. —474. Pendere (h.e. solvere, seu pensare, ut v. 486) conj. N. Heins. qui tamen maluerit Vendebat, quod verosimillimum videbatur Drak. ut contra dicitur emere; conf. not. ad IV, 754. Sed vid. Obss. Wilhof. opinabatur In nobis r. e. d. h. Perdere. —480. En ex Colon. recepit Lefeb. qui et vobis reposuit ex duobus antiquis, nescio quibus. Et Put. parat, non paret. Put. et Parm. aspera bello pectora maluerit N. Heins. frustra: vid. not. ad v. 19. —485. Libyes, non Libyci, Col. et Ox. vid. ad I, 189.
491. fidoque Col. more librariorum, qui epitheta proximo voc. adcommodant. —495. Ita ex ed. Benes. reposuit Lefeb. et jam ante eum ex Dausq. emend. Cell. et Drak. Vulgo Personat, et luctu campis r. libebat. —496. captum quidam libri, teste, et non improb. Lefeb. Sed gravior est vulgata lect. raptum, h.e. abreptum, incensum, dolore, nisi malis raptum a Pœnis ad naves.
498. puppi... intrare Col. et Oxon. ut VII, 464; IX, 289; XI, 473; XII, 435, 491; XIII, 814; XIV, 551, quod N. Heins. concinnius videbatur. Sed conf. Burm. ad Val. Fl. I, 590, et ad Virg. Æn. VIII, 389, ubi hoc serioris ævi esse monet. Vulgo puppim, ut XIV, 391 et 423; conf. ad II, 378. —500. Libyes, non Libyci, denuo Col. et Oxon. —506. Vulgo ad pœnas, quod primus dedit Nicander in Junt. ad pœnus Mart. Herbip. —509. eadem atque una hora conj. N. Heins. coll. Virg. Æn. XII, 847.
515. litora, non sidera, scripti.
521. raptim, non raptum, scripti et priscæ edd. Idem, vel rapti conj. Dausq. —522. immane Æquor Col. ut immensum, ingens, magnum, vastum mare ap. poetas, a Drakenb. laudatos: ἅλς δία, πόντος ἀπείρων, εὐρὺς et ἀπείριτος ap. Homer. Iliad. α, 141; Odyss. α, 197; δ, 510; κ, 195. Pinuque minante Oxon. Vulgo juvente. Sed innante conj. Dausq. non improb. N. Heins. qui etiam pinuque in transtra cavata tentabat, quia immensæ undæ et inmane æquor, quod tantundem sit, male jungantur: quæ tamen in Silio non est justa emendandi ratio. Pinuque infame cavata malebat Withof. —526. Verba letum... pœnam in vulgg. edd. omittuntur, prob. Dausq. Sed exstant in quatuor scriptis et in R. 2, ac Med. nisi quod in poster. ed. est in pœnam.
538. orientes Col. et R. 2, haurientes Oxon. Vulgo humentes.
540. densumque, non densusque, Colon. quod græce et poet. pro dense dicitur. —543. Quocumque inflexum Oxon. et R. 3, probb. Barth. N. Heins. Drakenb. Lefeb. Quocumque flexum Colon. Quocumque inflexo perducto Puteol. perducto etiam in Oxon. Quodcumque inflexus Parm. Quoscumque in flexus in plerisque edd. Mox torpor ex emend. Dausq. recepere Cell. Drak. Lefeb. Tactor Put. cum R. 3, et Parm.: tortor in reliquis libris: somnique hac fraude negati Quocumque inflexum producto tempore torpor Inclinavit i., fodiuntur viscera, corpus corrig. N. Heins. ut verba somni et tempore jungantur. Sed minus durum videtur, τό somnis pro somno accipere, et τό fodiunt ad mucrones et stimulum referre. —546. Hæc superat currus Col. Hos superat currus Oxon. teste N. Heins. non cursus, quod ex eo protulit Barth. Adv. I, 13, ubi fortunæ cursus h.l. innui putavit: currus est quoque in R. 2. Vulgo Hos s. casus. —548. inviolabile Put. non improb. N. Heins. si virtuti legatur. Post nomen distinxi, ut vivet ad Regulum spectet. Idem fecisse video Lefeb. coll. Tibull. I, iv, 65.
554. Fama et mox Pavor majoribus literis init. scripsi, ut personæ sint, per orbem Ox. Put. R. 3, Parm. Med. —558. Hinc, scilicet ex urbe tempestas ruit, Oxon. quod suadente N. Heins. recepit Drak. Vulgatum Hic servavit Lefeb. ut hic ad viros, et aliæ v. 560, ad mulieres spectet. —559. jaciuntque omnes scripti et R. 2. Vulgo jaciunt, quod metro ad versari fatetur etiam Dausq. —561. Vertunt Ox. et Put. cum nonnullis edd. vitiose, ut passim. —563. jacent, non jacet, Oxon. et Puteol. cum priscis edd. ante Basil. conf. ad III, 222 et 288, stimulante dolore, vel vulgantque dolorem, vel cumulantque dolorem, vel denique, quod Drakenborgh in contextum recepit, ululantque dolore tentabat N. Heins. cui tamen postremo nil mutandum videbatur. Recte! vid. not. —564. reboantumque et v. 567, Quærendo conj. N. Heins. Sed cave quidquam mutes. —568. Hinc semper scribendum putavi, non hic, quia inde sequitur; et nunc Lefeb. id reposuisse video, cujus exemplum secutus sum. —569. Perculsæ Tell. —571. redeuntum, vel redeuntia pro vulg. redeuntis emend. Dausq. et N. Heins. Hoc recepit Drak. illud. nos cum Lefeb. cujus nota est hæc: «In antiquis fuit redeuntu pro redeuntū: hinc, neglecta nota, u sæpe mutatur in is, et scriptum redeuntis a librariis. Sine fide Drak. redeuntia, quod in nullo veteri vidi.» Sed in quonam veteri vidit redeuntum? —572. sollicite læti Col. Marsus et post hunc alii, sollicitæ læti Parm. sollicite læti Med. sollicitæ leti et sollicite lethi in reliquis libris, adfunduntur emend. N. Heins. ut IV, 251; V, 66 al. Sed vid. not.
574. Hinc quædam edd. antt. probb. Marso et Cell. ut sensus sit: hinc Romam reducebat ad matrem. —576. Marcia, non Martia, Col. vid. ad v. 403. —577. haud passa oræ libri sui adscripserat Scalig., non, quod Cell. credebat, N. Heins. —580. Hunc, scilicet filium, Col. et R. 2. Vulgo Nunc legitur, et, quod N. Heins. jam observavit, male interpungitur, inante pro an alte conj. Dausq. sublatis interrogandi notis, ut sententia h.l. sit: nunc reddis leve vulnus, quod inante, h.e. ante, altissimum. Sed voc. inante boni ævi Latio receptum non fuisse, monet Drak. et quos laudat, Gronov. Obss. I, 15, Burm. ad Ovid. Met. II, 524, IX, 325, et Broukh. ad Prop. II, ii, 52, etsi illud vindicare conati sunt Gebhard. Crepund. II, 5; Scipio Gentil. Parerg. I, 14, et Aus. Popma de usu antiq. locut. c. 14. Nonnulla, quibus Marcia filium adgnoverit, excidisse putabat Barth. Adv. I, 13. —582. Quidquid id est, h.e. quidquid vulnerum filius sustinet, scripti cum R. 3, Parm. Med. ne inprob. quidem Dausq. conf. ad v. 119. Quidquid adest Marsus, et post eum alii. —586. Neu, non Nec, Colon. vel potius, teste Lefeb., tres scripti et R. 2. —589. At, non Hac, Colon. In eodem Discissa, probb. N. Heins. et Lefeb. quibus tamen nec vulgata displicebat. —592. timor scripti et R. 2. Vulgo dolor, quod retinuit, et tam in duobus scriptis, quam in priscis edd. legi testatur Lefeb. qui frustra tamen provocat ad Virg. Æn. VI, 382.
600. Tum quassans caput, ut in simili loco Virg. Æn. VII, 292, ex c. Tell. recepi cum Lefeb. Vulgg. Tunc, vid. ad v. 299. Tibi, Jupiter inquit, O juvenis, dederim etiam legi posse monuit Drak. quod recepit Lefeb. quem tamen sup. v. 262, personarum permutatio, quæ optimis poetis in deliciis est, non offendit. Non equidem intercedo, quo minus dederim rescribatur, sed tum interpunctio retinenda, verbaque Jupiter dederim jungenda videntur, conf. ad v. 262. —601. transcindere e c. Tell. reposuit Lefeb. ut sit id. qd. frangere et perfringere portas inf. X, 603, et XIII, 255. —604. accedere scripti, quod, quum Hannibal revera T. collem, h.e. Romam adcesserit (vid. XII, 565), adscendere interpretatur Drak. qui ad exempla, a Gifanio Obss. ad ling. lat. prolata, provocat, et vel insolentiorem vocis vim librariis fraudi fuisse, vel vulgatam lect. glossema esse existimat. Sed possis etiam explicare: in Capitolium, sedem meam, venire. Vulgatum adscendere e scripto, nescio quo, et priscis edd. revocavit Lefeb. qui v. 601, transcindere poetæ obtruderat, et ad III, 510, respici arbitratur, a quo loco nostra tamen lectio non abhorret. Ceterum haud multum abfuit, quin refingerem: T. adcendere collem, h.e. Capitolium, vel ipsam Romam. Hinc utraque illa lectio facile nasci potuit incuria librar. vel ab his substitui, ne collis adcendi diceretur. Conf. inf. v. 712, 713. —605. Murisve emend. Lefeb. et ve pro immo positum putat. Mox corusca dextra concinnius foret, ut ap. Virg. Ge. I, 328, et Horat. Od. I, ii, 2. Nec tamen quidquam mutare ausim: cf. Bentl. ad Hor. Od. III, iv, 44.
609... 611. dat n. m, Æneadis, gentem g. d. t. R. tandem, corrig. Drak. Sic quoque Lef. nisi quod tandem g. d. t. R. gentem audaciori conj. reposuit, addita hac nota: «Sensus est, tandem post tam funestas clades concedit, ita facit Jupiter, ut Æneadæ deponant gremio, etc. Quo nil clarius, nihilque minus perspectum omnibus editoribus. Æternus forem, (!!) si eorum nugas hic ventilarem. Pro tandem legit Drak. mentem contra fidem scriptorum, et v. seq. tandem absurde pro gentem. Non dixit poeta dat mentem, sed dat deponere, ut dat habere, ne alia sexcenta adferam (vid. ad I, 3, IV, 716, et V, 324; quod tamen loquendi genus huic loco non satis convenit): hebraismus est. (!!) Non male fuit affectus hic locus, nisi ab ipsis editoribus; legendi erant scripti.» Vult itaque vir doctus, conjecturis suis non minus fidei tribui, quam libris scriptis: nam ad hos provocat, quum illas venditet. Nunc video, Ill. Ernesti emendationem Lefeb. adsensu suo comprobasse, ut sensus sit: dat n. m. A. inspirit Romanis, ut deus, ut Romanam gentem, h.e. copias suas, tandem aliquando tuto g. deponant, meliori ductori regendas tradant, qui veluti in gremio ipsas foveat, iisque melius parcat. Meo qualicunque judicio Silius expressit Maronem Æn. XII, 554, et sola vox tandem spuria est, quam etiam Dausq. et N. Heins. vario modo correxerunt. Ille non male conj. Romuleam gentem: hic R. cladem, vel frondem (tamquam Romanis solennem), vel laurum (in gremium Jovis Capitolini delatam, de qua vid. not. ad IX, 546), vel denique laudem; quod posterius ad vulgatam lect. proxime adcedit. Possis et famam, vel sortem tentare. —614. blando Col. cum R. 2. et Ven. ant. libido Oxon. Vulgg. Libyco fuco.
620. quantum Colon. (ex quo Modium male protulisse tanquam, docebat N. Heins.) et R. 2, tantam conj. Dausq. Vulgo (mirabile) tantum.
634. læto, non læta, Col. et R. 2, feta malebat N. Heins. —640. tunc, non nunc, scripti et R. 2, Hannibalem: quantus tunc, Pœne, fuisti conj. Dausq.
643. Pulsando Colon. —644. summi, non summum, Colon. quod recepi cum Drakenb. suadente N. Heins. qui et Devexum lateris volebat, ut adtonitus serpentis et mille talia apud Silium. Sed devexum lateri, h.e. in latere, ut d. jugo VIII, 360. —645. lætis campis, ut VIII, 456, suspic. N. Heins. et Drak. Vulgata ex IV, 545, defendi potest, etsi τό lætis præstiterit, quoniam cum projecta jungitur. —646. Porrecta suspicari possis: vid. tamen not. —649. dives p. ex scriptis et priscis edd. restituit N. Heins. refrag. Lefeb. qui dites edidit, ut conveniat verbis Livii XII, 9, pr. Picenum agrum refertum præda, quem effuse avidi atque egentes rapiebant. Eandem lect. firmant Polyb. III, 86, extr. et Appian. b. Hannib. c. 12, init. et, quod Ill. Ernesti monet, qui se primum fundit in agros populandi et prædandi causa, nondum dives est prædæ, si subtiliter disputare velimus: etsi consequens etiam pro anteced. passim ponitur. Vulgg. cupidus prædæ primus dedit Nicander, eandem forte Livii auctoritatem secutus, judice Drak. qui tamen, quod omnes libri prisci exhibent, non mutare ausus est: quod nunc forsan, si etiamnunc viveret, fecisset, ut effugeret certe censuram Lefeb. qui satis modeste suo, non Gallico, more pronuntiat, eum in textu absurdissimum esse, et in notis (in quibus tamen nihil præter ea, quæ dixi, continetur) prope delirare.
654. Literni, non Linterni, Col. h.l. et inf. VII, 278, et VIII, 531: Λείτερνον dicitur Ptolem. Λίτερνον Strab. V, p. 168; Appian. B. Civ. I, 39, et sic quoque in tabula Peuting. et in optimis exemplarr. Livii, Frontini. Plin. III, 5, Festi et al. Cf. Heins. ad Ovid. Met. XV, 714, Sigon. ad Liv. XXII, 16. —659. si nosci fata darentur R. 3, et Med. nascere R. 2. —660. indicta pugna, non indictæ pugnæ, Col. et R. 2; indicta pugnæ Ox. —661. laurosque R. 2, lapsu felici, si lapsus est, nec potius genuina lectio. —664. ferens Put. niveæ columnæ legendum, et post τό columnæ distinguendum videbatur N. Heins. —665. Duellius Put. Vulgo Duillius Sed Duilius Med. ed. ut in fastis triumphal. et Gr. Δουΐλιος. Aliis Bellius, Billius, Βίλιος, Λίβιος dicitur. Confer VV. DD. ad Polyb. I, 22 et 24. Pighius ad A.U. CDXCIII. et, quos Drak. jam laudavit, Merula ad Enn. Ann. I, p. 59, et inprim. Ciaccon. ad column. rostrat. —669. læto Benes.
671. celebraret Col. unde Cernit ut... celebraret scribendum putabat N. Heins. —674. effulgens R. 3. —678. turmisque minantibus scripti et priscæ edd. ante Junt. in qua primum operarum vitio editum turmisque minitantibus, pro quo turmis minitantibus reposuit Aldus, quem secuti sunt alii. Ultor malebat N. Heins. quod verbis Flori II, 2, quasi in vindictam Africæ nata serpens convenire notat Drak. qui tamen τό ultro servat, et coll. XI, 517, pro insuper, ut Lef. cum emphasi, ut apud Virg. passim, et apud alios insuper, vel volens, positum existimat. Equidem malim interpretari adeo, sogar, quæ notio plerisque, ubi ultro occurrit, locis respondet.
680. e puppi volebat N. Heins. —682. Rectorem scripti et R. 2. Vulgata lectio Xantippum e marg. in contextum inrepsit. —683. Indigno rector pendebat R. 3. Parm. et Med. quæ lectio ex emendatione profecta videtur, ne idem nomen, ut vulgo fit, repetatur. —686. affusos, scilicet fragmentis navium, vel remis, emend. N. Heins. Cf. ad IV, 251. Idem prob. Drak. et recepit Lefeb. Non male: sed in vulg. quoque lect. effusos (h.e. vagos, dispersos, vel effuse) nihil esse video, quod displicere debeat. —687. pronaque Lutatius a. scripti et priscæ edd. pronaque Luctatius Veneta Marsi. Vulgata lectio prona Luctatius debetur Nicandro. Lutatium scribi in unico hujus gentis numo ap. Ursin. in familiis Rom., et primam a poetis syllabam corripi, sed in corpore Gruteri et Reinesii utramque orthographiam inveniri, monet Drak. qui laudat Heins. ad Claud. in Eutrop. I, 455; Carrion ad Sallust. Hist. I, p. 453, ed. Gruteri, et Fabrett. Inscriptt. p. 675 et 750. Præterea nostram scripturam confirmant Græci: nam Λυτάτιος dicitur Polyb. I, 59 sqq. et Λουτάτιος Appiano de reb. Sic. II, Exc. 18, T. I, p. 93. ed. Schweigh. —689. Hæc omnes scripti et edd. ante Drak. victos Colon. junctos Oxon. vincto Parm. et Med. religatus in ordine scripti cum R. 3, Parm. et Med. Vulgata lectio juncto legatus in ordine auctorem habet Marsum, qui in ordine pro continuo dictum putabat. Hic inter victos religatus in o. H. conj. Dausq. prob. N. Heins. nisi quod, Hoc... in ordine, scilicet captarum navium, maluerit. Id recepit Drak. qui tamen recte jam monuit, alto historicorum de captivitate Hamilcaris (qui ne pugnæ quidem navali interfuit) silentio auctoritatem librorum plerorumque infringi, nisi forte hæc verba cum Dausq. ad imaginem Hamilcaris, quam Romani in triumpho religatam gestarint, referantur, de quo conf. XVII, 630 sqq. inpr. v. 644, 645. Mira hæc videtur oscitantia Lefeb. qui Hoc, inter victos Legatus, in o. H. reposuit, addita hac nota: «Non capti, sed ad incitas adacti milites Hamilcaris, cujus arbitrio, ait Nepos, pacem permiserat Carthago. Ideo dicitur a poeta legatus, constitutus quidem, non missus: id est, plénipotentiaire, german. gevollmächtigt, quod nemo ante me animadvertit.» Nihil horum omnium satisfacit, et ipse quoque receptam textus lectionem deserendam putavi, etsi ab ea discedere, ubi aliquam certe veri speciem habet, religioni duco. Sententia verborum, quæ ex vestigiis librorum, donec meliora certioraque quis suggesserit, reposui, hæc est: Inter hæc, scilicet tabularum argumenta (ut inter ea dixit Virg. Æn. I, 479) Hamilcar, dux, non legatus, Pœnorum in Sicilia, cujus tamen arbitrio hi pacem, cujus mox mentio fit, permiserant, cinctus ordine legatorum, h.e. decem legatis, ex ordine tabula expressis, quos Romani, pacis conditionibus, quas Lutatius dixerat, rejectis ad eum miserant, teste Polyb. I, 62 et 63, converterat, etc. Possis etiam eodem sensu legere junctus legatorum ordini, vel ordine: nisi malis picto legatorum ordine. Viderint acutiores. —690. junctarum conj. N. Heins. et v. 692, Sed pacti faciem, vel Sed pacti auspicium, ut verba pacti fœderis jungantur; faciem scripti et Parm. faciens Med. Vulgo facies, adversante metro. Pacis majore litera initiali scripsi, quia ipsam Pacis faciem, h.e. imaginem pictura expressam puto, ut aras, Jovem et Latinos. —695. Horrebant Libyes contra fidem libb. dedit Lefeb. vulgare substituens exquisitiori. —696. horrida pacta edd. antt. inrita pacti malebat N. Heins. ut acuta belli, dura laborum, etc.
699. læta ira et v. seq. dabunt conj. Dausq. utrumque parum acute. —702. ferroque flammaque, non flamma ferroque, scripti, quod concinnius videbatur N. Heins. nescio quare. —704. capiet, non capiat, scripti et R. 2. —705. Nomasve tacite edidit Lef. Male! —706. Addes T. scripti Adde T. Parm. et Med. Adest R. 2, Adde etiam Ven. Marsi et edd. inde expressæ, contra metri leges. Adde et T. conj. Dausq. quod non improb. N. Heins. et recepit Cell. ac legendum esse haud dubitabat Withof. quia v. 702, præcesserit da spectare. —708. Plausa in mentem veniebat N. Heins. ruet Tell. ruato R. 2, teste Lefeb. qui hæc notat: «an pro ruito? quod placebat præ ceteris, propter concursum vocalium.» —709. manetque cruore opinabatur N. Heins. —712. effugies Col. unde effinges emend. Modius; effingens aliquot edd. —716. monimenta, non monumenta, R. 2, ut semper scribendum monet Lefeb. Recte. Conf. Cl. Schelleri Præcepta stili bene lat. P. I, p. 35, et Cell. Orthogr. Utrumque tamen in lapidibus occurrit.