PUNICORUM (continued 2)
Reading edition · Edition 2
Dardana, et in septem discurrere jusserat arces.
Ipse e Tarpeio sublimis vertice cuncta,
610
Et ventos simul, et nubes, et grandinis iras,
Fulminaque, et tonitrus, et nimbos conciet atros.
Concussi tremuere poli, cælumque tenebris
Clauditur, et terras cæco nox condit amictu.
Instat tempestas oculis, hostique propinquo
615
Roma latet: jactæ in turmas per nubila flammæ
Stridorem servant, membrisque insibilat ignis.
605. Jupiter Æthiopum remeans tellure fingitur exemplo Hom. Iliad. α, 423 sq., et Odyss. α, 22 sq., sed minus apte, nec nisi doctrinæ ostentandæ causa. A deorum quoque majestate abhorrere videtur, quod jubentur discurrere in septem arces, h.e. colles, in quibus sita est Roma; vid. Georg. II, 535. Id tamen coll. vs. 707... 725, minus displicebit.
609. e Tarpeio vertice, monte Capitolino, Jovi inpr. sacro Cf. X, 360 sqq. —610. grandinis iras docte pro grandine, quam iratus mittit.
613. Claudi cælum dicitur tenebris, vel nubibus ac frigore, ut contra aperiri, recludi, reserari, resolvi luce, sole ac calore. Vide Weitz. et Burm. ad Valer. Fl. I, 655; Cerda et Heyne ad Virg. Ge. I, 393; IV, 52, et Æn. I, 155, 394; VIII, 523. —cæco, atro, nigro, amictu, ut V, 36.
616. insibilat ignis, vivaciter, ut σίζειν ap. Hom. Odyss. IX, 394; Dausq.
Hinc Notus, hinc Boreas, hinc fuscis Africus alis
Bella movent, quantis animos et pectora possint
Irati satiare Jovis. Fluit agmen aquarum,
620
Turbine confusum piceo et nigrante procella,
Atque omnes circa campos spumantibus undis
Involvit. Celsus summo de culmine montis
Regnator Superum sublata fulmina dextra
Libravit, clipeoque ducis non cedere certi,
625
Incussit. Summa liquefacta est cuspis in hasta,
Et fluxit, ceu conreptus fornacibus ensis.
617. Venti promiscue ponuntur, omisso Euro. Sic Aquilo non memoratur Virgil. Æn. I, 85, ubi v. Heyne Exc. III. —fuscis alis; v. ad I, 589, et III, 524. Hæc vero verba non ad solum Africum, sed etiam ad Notum ac Boream referenda esse, jam monuit Drak. —618. Bella movent; conf. VII, 569 sqq. —619. agmen aquarum; vid. Salmas. Exerc. Plin. p. 59, et Heyne ad Virg. Ge. I, 322. —Fluit ex alto, e cælo, magna vis pluviæ confusa, coacta, conlecta in nubibus piceis; Lenz, coll. Virgil. Ge. I, 322 sqq. Immo, effusus est imber, confusus, commixtus, conjunctus cum turbine, vel procella, vehementiore vento. Ita Liv. VI, 32, et XXIII, 44, ingentibus procellis fusus, scil. effusus imber diremit pugnam, scil. pugnantes. —620. Turbine piceo; cf. II, 630 seq.; V, 37, et VI, 321 sq.; Virg. Æneid. III, 573 (ubi v. Heyne) et Ge. I, 320. —nigrante procella; cf. Virgil. Æneid. IV, 120. —622. montis Capitolini. Conf. v. 609. —624. non cedere certi, ut IV, 448. —625 seq. Cf. simil. loca, a Draken. laudata, Lucan. VII, 158 sq., et Claudian. Consulat. Honorii, lib. VI, 344 seq.
Ambustis sed enim ductor Sidonius armis
Sistebat socios, et cæcum e nubibus ignem,
Murmuraque a ventis misceri vana docebat.
630
Tandem post clades socium cælique ruinam,
Non hoste in nimbis viso, non ense, referri
Signa jubet castris, mæstasque resuscitat iras.
627. sed enim; v. ad I, 33. —628 sq. Sistebat socios, revocabat milites suos in aciem prodeuntes. Hæc ad verbum fere translata e Virgil. Æn. IV, 209 seq., ubi vid. Heyne, qui verbum miscere alio sensu, quam Silius cepit. Cf. inf. XVII, 327 sq. Ex his locis Drak. colligebat, hanc Carthaginiensium de tonitru et fulmine opinionem fuisse. Enimvero designatur potius Hannibalis intrepidus et invictus animus, contemtusque deorum. Cf. omnino sup. I, 58 (ubi v. not.) et 250... 255. Idem Drak. coll. Plin. II, 43, monet, fulmina hæc vana proprie et ex disciplina augurali bruta vocari, ut quæ nulla veniant ratione naturæ. —Sistebat, a fuga retinebat; Lenz.
630. post clades socium, per tempestates et fulmina factas; Lenz. —cæli ruinam; v. ad I, 251.
«Ventis debebis nimirum hiemisque procellis
Unum, Roma, diem: sed non te crastina nobis
635
Lux unquam eripiet; descendat Jupiter ipse
In terras licet.» Infrendens dum talia fatur,
Ecce serenato clarum jubar emicat axe,
Purgatusque nitet discussis nubibus æther.
633. hiemis; v. ad III, 197. —nimirum, ut sup. v. 71, et scilicet, V, 114. —635. Ζεὺς καταιβάτης, de quo vid. Burm. Diss. Poeta immemor fuisse videtur eorum, quæ supra v. 609 finxerat, Lenz. qui etiam docte disputavit de Jove Elicio ac Descensore (Ζεὺς Καταιβάτης) in Magazin für Philologen, Tom. II, p. 48 sqq. et in Obss. ad Ovid. Fast. III, 179 (Braunschw. Schul. Encyclop. p. 118 sq.) —637 seq. «Ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur,» Liv. XXVI, 11, qui tamen postero demum die id factum memorat, quum eodem loco acies instructas eadem tempestas diremisset, ut inf. v. 664 sq. —jubar solis, ut ap. Virg. Æn. IV, 130. —axe, cælo. Vid. ad VIII, 650.
Æneadæ sensere Deum, telisque repostis
640
Submissas tendunt alta ad Capitolia dextras,
Et festa cingunt montis penetralia lauro.
Tum vultus, modo non parvo sudore madentes,
Nunc lætos Jovis adspectant. «Da, summe Deorum,
Da, pater, ut sacro Libys inter prælia telo
645
Concidat: haud alia potis est occumbere dextra.»
639. Æneadæ, Romani, sensere Deum, cognoverunt voluntatem mentemque benignam Jovis. Cf. IV, 120. —640. Silius ante oculos habuit Virg. Æn. IX, 657, Agnovere deum et sensere; Æn. XI, 477... 485, ut hic Hom. Iliad. ζ, 86 sq., 269 seq., 305 seq. Preces saltem inde petitæ. —Submissas tendunt dextras; v. ad I, 673, et IV, 409. — 641. In publica lætitia aræ ac templa deorum coronari, solebant, suspensis in horum postibus sertis, frondibus et infulis. Cf. inf. v. 743; Heyne ad Virg. Æn. II, 248 seq.; Gierig. ad Ovid. Met. VIII, 264; Toup. Opusc. T. II, p. 102; Barth. ad Stat. Silv. IV, viii, 1; Koeppen. ad Hom. Iliad. α, 39. —montis penetralia, templum Jovis in monte Capitolino. —642. De hoc tristi prodigio v. ad I, 86, 98, et VIII, 645. —vultus statuæ.
644. sacro telo; v. ad I, 253, et IX, 538. —645. Hæc magnifice dicta de Hannibale, sed indigne de Romanis, qui tamen non omnes ita sensisse, vel certe dixisse censendi sunt.
Sic adeo orantes pressere silentia, postquam
Abstulerat terras nigrantibus Hesperus umbris.
Quem simul adtollens rutilantem lampada Titan
Obruit, et vitæ rediit mortalibus usus,
650
Pœnus adest, nec se castris Œnotria pubes
Continet. Haud dum enses stricti, mediumque jacebat
Tantum ad bella loci, quantum transmittere jactæ
Subficerent hastæ, quum fulgor hebescere cæli
Per subitum cœpit, densæque subire tenebræ;
655
Atque dies fugere, atque armari ad prælia rursus
Jupiter. Incumbunt venti, crassusque, rotante
Austro, nimborum fervet globus. Intonat ipse,
Quo tremat et Rhodope, Taurusque, et Pindus, et Atlas:
646. silentium premere, ut tenere, obtinere. —647. Abstulerat terras, earum adspectum, Hesperus, Vesper. Cf. IX, 327.
648. «Postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit. Ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur,» Liv. XXVI, 11. —Quem Hesperum simul, simulac, Titan obruit, luce radiisque suis vicit, ejus adspectum abstulit et splendorem restinxit, vel obscuravit. Conf. Stat. Achil. I, 293, et Tac. Agric. 17. —adtollens lampada, graphice, proferens lucem; Ern. —650. Œnotria pubes, ut v. 587. —651. Haud dum enses stricti; cf. ad v. 384, et ad IX, 314, in Var. Lect. Vid. ad IV, 101 seq. —652. bella, prælium. Vid. ad I, 621. —653. Subficerent, valerent, possent, ut ap. Virg. Æn. V, 22 al. In tempestatis instauratæ imagine expende artem non contemnendam poetæ colores variandi, quæ est pars ingenii Siliani maxime insignis et ferax; Ern. —654. Per subitum; v. ad VII, 527. —656. Incumbunt terris, in eas inruunt, ingruunt. Conf. Heyne ad Virg. Æneid. I, 85, et Ge. II, 311; III, 197; Jani ad Horat. Od. I, iii, 31. —crassus globus flammarum, fulmina nimborum, spissis atrisque nubibus excussa. Cf. sup. IV, 441. Conf. V, 384... 388; Virgil. Georg. I, 328 seq., et Horat. Od. I, xxxiv, 5... 12. Sensus h.l. est: Tonitru tota natura et terræ tam altissimæ quam profundissimæ infimæque, nec non remotissimæ (nam Atlas terminus orbis terrarum versus occidentem) partes contremuere.
Audivere lacus Erebi, mersusque profundis
660
Adnovit tenebris cælestia bella Typhœus.
Invadit Notus, ac, piceam cum grandine multa
Intorquens nubem, cunctantem et vana minantem
Circumagit, castrisque ducem subcedere cogit.
659. Erebi lacus, infera loca et manes. —660. De Typhœo; v. ad VIII, 540.
661 seq. Invadit ducem, Hannibalem. —662. vana minantem; v. ad I, 306 in V.L.
Verum ubi depositis sepsit sese aggere telis,
665
Læta serenati facies aperitur Olympi,
Nullaque tam mitem credas habuisse Tonantem
Fulmina, nec placido commota tonitrua cælo.
665... 667. Poeta bene variavit, quæ sup. v. 637 sq. dixerat.
Durat, et adfirmans non ultra spondet in ipsos
Venturam cæli rabiem; modo patria virtus
670
In dextras redeat, nec Romam exscindere Pœni
Credant esse nefas: ubi nam tunc fulmina tandem
Invicti latuisse Jovis, quum sterneret ensis
Ætolos campos? ubi, quum Tyrrhena natarent
Stagna cruore virum? «Pugnat pro mœnibus, inquit,
675
Si rector Superum tot jactis fulmine telis,
Inter tot motus cur me contra arma ferentem
Adflixisse piget? ventis hiemique fugaces
Terga damus: remeet, quæso, mens illa vigorque,
Qua vobis, quum pacta Patrum, quum fœdera adessent,
680
Integrare acies placitum.» Sic pectora flammat;
Donec equum Titan spumantia frena resolvit.
668 sqq. Bene Ernesti Vir. Clar. «Spernens irata numina Hannibal spondet militibus suis, si modo fortes futuri sint, similem diem in posterum numquam rediturum esse. Non poterat superba inpietas hominis luculentius et invidiosius adumbrari. Scilicet artem nunc poetæ, non rei dignitatem exploramus.» Egregie autem singula respondent personæ partibusque Hannibali a poeta adsignatis. Conf. I, 58 (ubi v. not.) et 250... 255. —Durat; cf. ad II, 463; VI, 308; Virg. Æn. I, 207, ubi v. Cerda et Heyne. —672. Invicti Jovis; vid. Doering. ad Cat. 64, 204. —sterneret, stravisset sc. hostium cadaveribus. —673 seq. Ætolos campos, ut I, 125. —Tyrrhena Stagna, Trasymenus lacus in Etruria. —675. telis; v. ad I, 253, et IX, 538. Cf. V.L. —676. Cur me sibi resistentem Jupiter non puniit? non numen ergo esse, cui Pœni cedant, sed ventorum et tempestatis fortuitum casum, patet; Cell. Ordo verborum est: Si rector Sup., tot jactis, quum tot homines dejecit, fulmine pugnat pro mœnibus, cur me contra Jovem arma ferentem adflixisse telis, fulminibus, piget inter tot motus, in tanta tempestate et clade? Sed præstiterit interpunct. vulgari servata legere fulmine teli, hoc est, telo, seu fulmine; Lenz. —677. hiemi, ut III, 197. —678 seq. Hæc spectant ad initium belli Punici II, quo fœdus ruptum, et arma iterum capta sunt; quod etiam Lenz. monuit. Cf. I, 8... 11. —681. Cf. VI, 1 sq.
Nec nox composuit curas, somnusve frementem
Ausus adire virum, et redeunt cum luce furores.
Rursus in arma vocat trepidos, clipeoque tremendum
685
Increpat, atque armis imitatur murmura cæli.
684. trepidos, bis tempestate repulsos. —685. Increpat clipeo, ut Mars ap. Virg. Æn. XII, 332, Sanguineus mavors clipeo increpat, ubi v. Heyne. Ita et fulmina adcensis ignibus imitatur v. 700, ut vanam tempestatis ipsiusque Jovis vim eludat trepidosque erigat milites, qui cum numine sibi pugnandum credebant.
Ut vero adcepit, tantum confidere Divis
Ausonios Patres, submissaque Bætis ad oras
Auxilia, et noctu progressum mœnibus agmen:
Sic agitare fremens obsessos otia, jamque
690
Securam Hannibalis Romam, violentior instat.
686 sqq. «In religionem ea res apud Pœnos versa est. Minuere etiam spem Hannibalis aliæ, parva magnaque res: magna illa, quod, quum ipse ad mœnia urbis Romæ armatus sederet, milites sub vexillis in supplementum Hispaniæ profectos audivit; parva, etc. His motus ad Tutiam fluvium castra retulit;» Liv. XXVI, 11. Poeta autem ita rem variavit, ut potius eam ob causam violentius institerit, et Jovis demum Junonisque interventu a vesano conamine et consilio, Romæ Capitoliique Jovi sacri, obpugnandi deterritus sit. Quod commentum et Hannibalis et Urbis dignitati consentaneum est, atque desumtum ex Virg. Æn. II, 588... 623, ubi Venus Æneam ab audaci consilio Trojæ defendendæ revocat. Ibid. v. 604 sq. Venus Æneæ, ut inf. v. 707 sq. Juno Hannibalis visum acuit, ut varias urbis partes et Deos, qui ipsi eas evertant, videre possit. Colles tamen Romæ et campus Martius, quos Juno Pœno ostendit, a Diis tutelaribus ac præsidibus defenduntur, non diruuntur. Livius bis tantum, epitomator vero ejus, ut Silius, ter Hannibalem impetum in Romam fecisse memorat. Polybius neque repetiti impetus, neque tempestatis mentionem facit: unde tota hæc historia Lenzio V. C. fabulosa videtur. Ed. —687. Bætis ad oras, in Hispaniam. Cf. ad I, 146. —689. fremens, etc., indignans, Romam obsessam tam securam esse et metu vacuam.
Jamque propinquabat muro, quum Jupiter ægram
Junonem adloquitur curis, mulcetque monendo:
«Nullane Sidonio juveni, conjuxque sororque
Cara mihi, non ulla unquam sine fine feroci
695
Addes frena viro? fuerit delere Saguntum,
Exæquare Alpes, inponere vincula sacro
Eridano, fœdare lacus: etiamne parabit
Nostras ille domos, nostras perrumpere in arces?
Siste virum: namque, ut cernis, jam flagitat ignes,
700
Et parat adcensis imitari fulmina flammis.»
693. conjuxque sororque secundum mythum antiquissimi temporis, quo sorores etiam fratribus nubebant. Confer Virg. Æneid. lib. I, 47, ibique Heynium et Cerdam. —695 sqq. Cf. VI, 600 sq. —Addes frena, bellandi pugnandique ardorem injicies. Cf. I, 36 seq. —Fuerit, ut Fas fuerit VI, 604. Vid. ad I, 163. —Exæquare, adscendere et superare. —inponere vincula Eridano ut claudere cadaveribus, vel cæde Eridanum, vel Trebiam sup. IV, 621; VI, 708; XI, 138. Ita et Ernesti V. C. hæc verba interpretatur. Marsus vero ad pontem retulit, quo H. junxerit fluvium et transierit. Sic magno vincula Ponto jacta (h.e. Hellesponto a Xerxe injecta) dixit Virgil. Cul. 30. —inponere vincula Eridano, subigere regionem juxta Padum; Lenz. coll. III, 511; Claudian. Laud. Stil. III, 23; Ovid. Fast. I, 285. Ed. —Eridano pro Trebia et Ticino. Vid. ad I, 132, et XI, 138. —sacro; v. ad v. 215. —697. fœdare sanguine lacus, Trasymenum lacum. —698. Capitolium.
700. Cf. ad v. 685.
His dictis, grates agit, ac turbata per auras
Devolat, et prensa juvenis Saturnia dextra,
«Quo ruis, o vecors? majoraque bella capessis,
Mortali quam ferre datum?» Juno inquit, et atram
705
Dimovit nubem, veroque adparuit ore.
701. grates agit Juno Jovi, quod Hannibalem, cui favebat, coercendi, atque ita Jovis iræ eripiendi et a periculo liberandi occasionem sibi dederit; Ern. —grates agit Jovi, quod non prostraverit Hannibalem fulmine, sed sibi ejus eripiendi copiam dederit; Lenz. —turbata; v. ad I, 477. —705. Juno, densa nube, qua involuta adcesserat, dimota, ipsa specie divina se videndam præbet Hannibali. Sic Dii heroibus hominibusque a se amatis in conspectum veniunt. Vid. Heyne Exc. XIII ad Virg. Æn. I, 402 sq., et cf. Æn. II, 589 seq.
«Non tibi cum Phrygio res Laurentive colono;
En, age; namque, oculis amota nube parumper,
Cernere cuncta dabo, surgit qua celsus ad auras,
Adspice, montis apex, vocitata Palatia regi
710
Parrhasio plena tenet et resonante pharetra,
Intenditque arcum, et pugnas meditatur Apollo.
706 sqq. Cf. sup. ad v. 686 sq., et Virg. Æn. II, 601 sqq. —non tibi res est et pugnandum cum Phrygio Laurentive colono, cum Romanis et hominibus, sed cum Diis tutelaribus Romæ. Conf. ad I, 106, 110, 514; II, 352. —709 sq. vocitata Palatia regi Parrhasio, montem Palatinum. Vide ad VI, 631 sq. —vocitata regi; conf. IV, 59, ibique Var. Lect. —710. Parrhasio, Arcadio: nam Parrhasia urbs et Parrhasius mons Arcadiæ. —711. Apollo præsidet monti Palatino et Palatinus olim dictus a splendido marmoreoque templo, quod Augustus in Palatio in memoriam victoriæ Actiacæ exstruxerat, et cui addita porticus cum bibliotheca Latina Græcaque. Vide Suet. Aug. 29; Dio LIII, i, p. 496; Propert. II, 31, et IV, 6. —pugnas meditatur; cf. ad V, 315, et Heyne ad Virg. Æn. X, 455.
«At, qua vicinis tollit se collibus altæ
Molis Aventinus, viden’, ut Latonia virgo
Adcensas quatiat Phlegethontis gurgite tædas,
715
Exsertos avidæ pugnæ nudata lacertos?
Parte alia, cerne, ut sævis Gradivus in armis
Inplerit dictum proprio de nomine campum.
713. Hæc efficta, quoniam in monte Aventino inter reliqua opera publica ædesque sacras eminebat templum Dianæ commune, Romanorum Latinorumque sumtibus consilio Servii Tullii exstructum, unde Diana etiam Aventina dicta, et mons Martial. XII, xviii, 3, collis dominæ Dianæ. Cf. Liv. I, 45; Dionys. Hal. I, p. 25; Alex. Donati Roma vetus et recens, c. 13, pag. 213, et Nardini Roma antica lib. VII, c. 8, p. 445. —714. Ita Erinnys supra II, 610 (ubi v. not.) et ap. Virg. Cul. 245. —714. tædas Adcensas Phlegethontis gurgite, h.e. letales, vel proprie, quia Diana etiam Hecate est, adeoque Dea inferna; Lenz. —715. nudata pugnæ, ad pugnam, κατὰ lacertos exsertos, nisi malis jungere nudata lacertos exsertos pugnæ, ad pugnam; more venatricum et bellatricum, ut Dianæ ac Nympharum, quarum humerus pectusque dextrum in numis et statuis nudatum conspicitur. Vid. sup. ad II, 78 sq.; Heyne ad Virg. Æn. I, 492 et inpr. XI, 649; Spanhem. ad Callim. H. in Dian. v. 212, 213.
716. Mars campum Matium obtinet. —717. Inplerit armis, curru et comitatu (conf. ad IV, 324 sq., 430 seq.); vel potius, armorum et currus strepitu, ut IV, 436; vel denique, ut IX, 448, clipeo campum involvens. —proprio, ut VIII, 422.
Hinc Janus movet arma manu, movet inde Quirinus,
Quisque suo de colle Deus: sed enim adspice, quantus
720
Ægida commoveat nimbos flammasque vomentem
Jupiter, et quantis pascat ferus ignibus iras.
Huc vultus flecte, atque aude spectare Tonantem,
Quas hiemes, quantos concusso vertice cernis
Sub nutu tonitrus! oculis qui fulgurat ignis!
725
Cede Deis tandem, et Titania desine bella.»
718. Janus tuetur Janiculum, et Quirinus collem Quirinalem. —719 sq. Jupiter in monte Capitolino se parat prælio. —quantus Ægida commoveat; vid. ad I, 642. —720. Conf. Virg. Æn. VIII, 354, ibique Heyne. Docte autem ægis ipsa dicitur vomere nimbos flammasque, h.e. fulmina, quæ Jupiter dextra jaculatur, dum læva concutit ægidem.
723. hiemes, ut III, 197. —concusso vertice, capite tuo. —724. Sub nutu, potestate Jovis, ad ejus quasi nutum paratos, ut IV, 712. Nam de nutu, quo Jupiter totum tremefacit Olympum (Hom. Iliad. α, 528 sq.; Virg. Æn. IX, 106; X, 115), vix cogitandum videtur. —725. bella Titania, h.e. bellum cum Diis, quale Titanes gesserunt; bella temeraria et infausta. Ed. —desine bella; vide Heinsium ad Ovid. Art. Am. II, 725.
Sic effata, virum indocilem pacisque modique,
Mirantem Superum vultus et flammea membra,
Abstrahit, ac pacem terris cæloque reponit.
727. flammea membra ad oculos inprimis referenda, qui flammei et flammantes dici poetis solent in iratis et atroci vultu conspicuis; Ern. Sed eo potius vultus flammei spectant, utrumque vero maxime ad insignem splendorem multamque lucem, in qua Dii, quos Juno Hannibali videndos præbuerat, hominibus a se amatis heroibusque (nam alii mortales ne adspectum quidem eorum ferre possunt) manifesti nonnumquam in conspectum veniunt. Cf. Heyne Exc. XIII, ad Virgil. Æn. I, 402 sqq. —728. Abstrahit, invitum, et cum vi, a Roma, vel ejus obpugnatione et audaci conatu, avertit. Sic avellere Pœnum sc. invitum ac nolentem, inf. XVI, 637. Conf. ad III, 591 in Var. Lect. —reponit, reddit, restituit. Cf. ad V, 535.
Respectans abit, et castris avulsa moveri
730
Signa jubet ductor, remeaturumque minatur.
Redditur extemplo flagrantior æthere lampas,
Et tremula infuso resplendent cærula Phœbo.
At procul e muris videre ut signa revelli
Æneadæ, versumque ducem; tacita ora vicissim
735
Ostentant, nutuque docent, quod credere magno
Non audent hærente metu; nec abire volentis,
Sed fraudem insidiasque putant, et Punica corda:
Ac tacitæ natis infigunt oscula matres,
Donec procedens oculis sese abstulit agmen,
740
Suspectosque dolos demto terrore resolvit.
729 seq. Respectans; v. sup. ad v. 594, et ad VIII, 108. —avulsa Signa, ut vers. 733, revelli Signa, noto more, cum castra moverentur.
731 seq. Cæli serenitas extemplo oritur vel redit discussa tempestate. Conf. sup. v. 637 sq., 664 sq. —732. Cf. II, 663 sq., et ibi not. —cærula, ut I, 21. —infuso Phœbo; conf. Gronov. Obss. II, 7.
733. Bene Ernesti: «Egregius locus expressa veritate naturæ. Romani Hannibalem abeuntem vident. Jam respirant, idque primum vultu et ore taciti significant. Nam metus hæret adhuc in animis, et fraudis suspicionem alit. Sensim tollitur timor, sublato ex oculis hoste. Tum demum lætabundi sacris faciundis vacant.» —737. Punica corda; v. ad I, 5, et II, 56.
738. Versus hic bene opponitur Virg. illi Æn. VII, 518. Ed.
Tum vero passim sacra in Capitolia pergunt,
Inque vicem amplexi permixta voce triumphum
Tarpeii clamant Jovis, ac delubra coronant.
Jamque omnes pandunt portas; ruit undique lætum,
745
Non sperata petens dudum sibi gaudia, vulgus.
Hi spectant, quo fixa loco tentoria regis
Adstiterint: hi, qua celsus de sede vocatas
Adfatus fuerit turmas: ubi belliger Astur,
Atque ubi atrox Garamas, sævusque tetenderit Hannon.
750
Corpora nunc viva sparguntur gurgitis unda:
Nunc Anienicolis statuunt altaria Nymphis.
Tum festam repetunt, lustratis mœnibus, urbem.
743. delubra coronant; v. ad v. 641.
744 sqq. Imitat. Virg. Æn. II, 26 sqq. Diluta verbis gravitas Maroniana; at iniquior Clément (Essai critique, T. I, p. 58), quod in singulis verbis Silium carpebat; Ernest.
746. regis, Hannibalis. Vid. ad IV, 196. —747 sq. celsus de sede Adfatus fuerit turmas; cf. sup. v. 567, 577 seq. et 622 in Var. Lect. —748. Astur, Hispani, pars exercitus Pœnorum. Cf. I, 231 seq. —749. Garamas pro Afris, altera exercitus parte. Cf. ad I, 142, 414; III, 313. —atrox et sævus, fortis; vid. ad I, 2. —Hannon forte pro supplemento Carthagine vel ex Hispania misso, cui præfuisse videtur. —tetenderit scilicet tentoria; vid. ad III, 274.
750 sq. Nota expiatio et lustratio, ante sacrificia, preces solennes, ludos aliasque festivitates. Conf. Virg. Æn. III, 278 seq.; IV, 635. —viva unda, pura, gelida et fluente. Cf. VIII, 125; Virg. Æn. II, 719. —751. Nymphis Anienicolis, Anienis, ad cujus ripam Hannibal castra posuerat. —752. festam urbem, ut XI, 270. —lustratis mœnibus, amburbio. Conf. Lucan. I, 592 sq.; Vopisc. Aurel. 20, et Fest.
Liber XII: Variæ Lectiones
2. astrifero R. 1. —7. Riphæa, Rhiphæa, Rhiphea, Ryphæea alii. Sed vid. ad XI, 459, flamina, scilicet κατὰ; sed flamine poetam scripsisse crediderim. —9. spondente die Col. Tell. et R. 2, quod recepit Lefeb. putans diem esse tempus, sive tempus anni, ὥραν. Sed Silius expressit Maroniana in lucem et arduus ad solem Æn. II, 471, 475, et Ge. III, 439, ubi vid. Ill. Voss. Nova cutis maxime micat, coruscat, repercussis radiis solis, ad quem caput extollit serpens. —10. afflat Ox. et Put.
16. Inpulerat conj. N. Heins. coll. Lucan. I, 69; VII, 16, et aliis locis, quæ laudavit ad epist. Ulixis Sabiniani v. 68. Sed vid. not. —18. Molli luxu labefacta meroque, Et somni illecebris t. m. f. opinabatur N. Heins. coll. I, 256; III, 557; Virg. Æneid. IV, 395; VIII, 390; Lucret. IV, 1112; Val. Fl. VII, 175 et al. Sed Drak. bene monet, τὸ madefacta apprime convenire ac conjungi et τῷ fluebant, (quum luxu fluere dicatur homo eo enervatus Liv. VII, 29 et 32) et voci mero. Sic et fluere mollitia, vel diffluere luxuria dixit Cic. et poetæ passim vino madere, madidum esse, inrigari, dilui, tingui, proluere se; βρέχεσθαι, τέγγεσθαι, quin et madet mens Lucret. III, 477, quem Drak. præter alios laudavit. Madefacta et madida etiam dicuntur vel omnino repleta, plena, propr. vino, (ut madere, seu madidum esse vitiis, artibus, jocis, Socraticis sermonibus apud Gell. XIII, 8; Martial. I, xl, 3; IV, xiv, 12; Hor. Od. III, xxi, 9, ubi vid. Jani) vel quæ madida sunt aqua, et hinc mollia, effeminata. Utraque notio h.l. apta. Ceterum possis etiam distinguere post madefacta, et jungere mero torpentia m. f. Membra, largiore meri usu in somnum delapsa, torpent; unde merum poeta egregie per adpositionem vocavit somni inlecebras. Sed præstiterit hæc verba tam ad luxum, quam ad merum referre. N. Heinsius luxum de Venere tantum adcipit, et Ernesti inlecebras somni verecunde pro Venere poni putat. Neutrum defendere ausim. —23. clipeive Put. et Tell. Vulgo clipei, claudicante versu: quam tamen licentiam non insolentem forte in poeta esse, monet Lefeb. —24. arma fovere haud dubitanter emend. N. Heins. coll. VIII, 92, 128; IX, 43; Lucan. IV, 152, et al. Sed vid. not.
28. Verba non spreta vigoris corrupta videbantur Barthio Adv. IV, 10; ubi hanc putabat poetæ mentem esse, non propter opes, nec quod gloriam ex victoria quæreret, Hann. ad Neapolin movisse, sed portus gratia. Negandi vero particula contrarium infert. Hinc et tum spreta vigoris corrig. N. Heins. non læta, vel non feta vigoris Burm. non aspra (pro aspera) vigoris Marcil. ad Hor. Epod. V. Sed omnibus his non opus; neque ea forte in mentem venissent viris doctis, nisi de urbe otio ac mollitie diffluente cogitassent. Sed poeta ipse memorat v. 41 seq. et 53 seq. Neapolitanos fortiter olim Hannibali repugnasse, nunc vero (v. 31, 32.) in otio vivere; cf. not. —30. quos peteret suspic. N. Heins. ut ad portus referretur. Sed doctior forte vulgata. —31. Nunc Col. Ox. et Tell. cum edd. Marsi, quod recte probavit N. Heins. coll. v. 396 sq. et Virgil. Æn. II, 21, (quibus locis add. sup. I, 293) ut poeta agat de suo tempore, quo studia maxime Neapoli exculta sint. Idem et Jam molles legi posse arbitrabatur; cf. ad XI, 41. Huc Put. Hinc Parm. Vulgo Nam. Male! —33. et ante memorabile inseruit Nicander: in scriptis certe et omnibus ante Juntinam edd. non legitur, sacrum et memorabile nomen conj. Withof. suis... muris castigandum opinabatur N. Heins. non inprob. Drak. ut vel τὸ suis positum sit pro ejus, scilicet Neapolis, (quem reciproci usum vindicari dicit a Perizon. ad Sanctii Minerv. II, 11; Victor. ad Cic. Ep. ad Att. XII, 28; Rittersh. ad Gunth. Ligur. I, 452; Gifan. in Ind. Lucret. voc. dispansus, Barth. Adv. XII, 13; ad Rutil. I, 292, et Muncker. ad Hygin. fab. CXXI) vel Neapolis dicatur urbs Parthenopes Sirenis, quæ suis muris, seu suæ urbi, ex se nomen inposuerit, ut Sirenum domus Petron. Sat. c. 5. —38. Non ulla valuit p. P. Tutas mole vias, vel non ullas Tuta mole vias corrig. N. Heins. coll. vss. 70 et 108, ut moles tuta sint mœnia oppidi. At vid. not.
48. æde Tonantis maluerit N. Heins. Sed sedem T. etiam eadem Jovis dici posse, vel Tarpeium montem, in quo ejus templum fuerit, jam monuit Drak. coll. X, 432; XI, 85; XII, 517 al. Add. XIII, 55.
51. primis Col. et Ox. incepti Mars. in not. Vulgata lectio haud dubie corrupta. Irritus inceptus prima si a. u. conj. Barth. Adv. IV, 10; Irritus incepti, vel insessa, vel obsepta primus si a. u. Dausq. Irritus incepti (ut VII, 131, et similia passim millies) primi, vel prima si a. urbe N. Heins. Posterius et mihi in mentem venit, idque ed. Lefeb. et prob. Drak. ut sensus sit, Neapolin primam in Italia urbem fuisse, quam obpugnaverit Hannibal. —53. e muris conj. N. Heins. et mox pluebant, quod recepit Lefeb. qui illud a Petrarcha lib. VI, ex h.l. petitum putat; conf. Stat. Theb. VIII, 417, et sup. ad I, 311. Nec tamen video, quid sit, quod vulg. displiceat, vid. not. ad II, 131, et inpr. Heyne Obss. in Tibull. I, x, 68.
55. quæ pro quos reponendum putabat N. Heins. et quum Dausq. In utramque conjecturam ego quoque incidi, et posterior præferenda videtur, quia sequitur illa, et antiqua scriptura quom facilius vitiosam lectionem quos gignere potuit.
61. Vulgo legitur Defessus subigit, quod Ernesti servavit et ita interpretatur: cogit, imperat militibus ad Cumas se vertere. Quam rationem, etsi valde contortam, concoquerem tamen, modo militum vel in his vel in præcedd. verbis mentio fieret. Quæ difficultas tollitur, si levi mutatione Defessos reposueris auctore Barth. Adv. IV, 10; subiit Col. unde Defesso subiit (h.e. succurrit, in mentem venit) conj. N. Heins. prob. Drak. Defessum subiit ed. Lefeb. Sed neutra emendatione nodus ille solvitur. Hinc scripsi Defessos subiit, qua lectione admissa nihil superest, quod displicere et lectorem obfendere possit. Defessos milites ad Cumas vertere, ducere, subiit, cœpit, conatus est Hannibal. Sic subisti pellere tela, et torquere carinam, dixere Stat. Silv. V, ii, 105, et Claudian. de cons. Mall. Theod. 46. —64, 65. Reduxi vulgatam, etsi suspectam, lectionem, quoniam nulla VV. DD. conjectura mihi satisfacit. —Sedere pro adsidere, vel obsidere positum existimabat Cell. quod non plane repudiandum videtur: nam verba simplicia centies pro compositis, et hæc pro illis occurrunt, inpr. in scriptoribus posterioris ævi. —Portus Col. quod etiam conjecerat Dausq. idque adridere potest coll. v. 29, et verbis Liv. XXIII, 36: Hannibal, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem, maritimam urbem, habere cupibat; conf. not. ad v. 27 seq. Sed eamdem notionem poeta jam v. 60, expresserat, et hinc consilium urbis obpugnandæ declaraverat voce portus nomini ejus adjecta. Itaque voc. iterum ejusque repetitio ad ea, quæ v. 37, 40, traduntur, spectare videtur, et ut sup. mœnia, viæ ac portus Neapolis, sic h.l. muri, aditus et portus Cumarum memorantur. Præterea de obpugnatione urbis sermo est, quam Hannibal frustra tentabat, a Graccho repulsus, de qua plura vid. ap. Liv. XXIII, 37; iterumque sedere Ad portas, vel potius portus, (ut sedere ad Suessulam, Trebiam, Ticinum, mœnia Romæ et similia apud Liv. VII, 37; XXII, XXIII, XXVI, 11; Virg. Æn. V, 440 et al.) scribendum putabat N. Heins. qui tamen suspicabatur, aliquid forte apud Silium excidisse, quoniam vetabat ad sedere referri non posset. Portarumque aditus malebat Withof. iterumque tenere Portus, atque, etc. conj. Burm. non inprob. Drak. qui tamen eamdem difficultatem hac distinctione removisse sibi videbatur: iterumque sedere, Portus atque a. i. s. vetabat; si modo sedere exponeretur, nihil agendo tempus sine fructu perdere, (vid. not. ad X, 598) et ad hoc verbum intelligeretur jubebat, vel cogebat, quum dudum notaverint eruditi, veteres interdum duabus pluribusve vocibus unum verbum addidisse, quod uni tantum responderet, omisso, quod alteri conveniret. Distinctionem illam, a Dausq. jam propositam, præter Drak. recepere Lefeb. et Ernesti, qui hanc quoque interpretationem adscivit, et eumdem contulit Phædri locum Fab. IV, 17, 31, non veto dimitti, verum cruciari fame, scilicet jubeo. Neque etiam ignoro vel diffiteor, a scriptoribus tam Græcis quam Latinis sæpe duobus pluribusve membris unum jungi verbum, cujus plenus significatus ad unum modo membrum referri possit: sed tum ex hoc verbo generalis vel cognata notio, non vero contraria, petenda et ad reliqua membra transferenda est, nisi hæc durities additis vocc. verum, sed et similibus mitigetur, ut ap. Phædr. l.l. vel ap. Liv. III, 55, negant quemquam sacrosanctum esse, sed eum, qui eorum cuiquam nocuerit, sacrum sancire; conf. Liv. III, 48, pr. XXII, 12; Cic. ad Div. VIII, 10 (de quo negant Cæsarem laborare, sed Pompeium valde nolle) Vetare est id. qd. jubere non, et negare id. qd. dicere non, eaque notio generalis vel pars tantum pleni significatus ad alterum membrum referenda: at tum semper adjectis conj. sed, verum al. contraria designatur sententia; conf. sup. ad VI, 179; Faber et Burm. ad Phædr. l.c. Gron. Obss. IV, 2; Manut. ad Cic. pro Quintio c. 26, et ad Div. IV, 5; Janii A. P. p. 270, et inpr. Stroth. ad Liv. III, 48, 55 et 67, ubi multa exempla, quum Græca tum latina, congessit. Neque tamen in vulgata lectione adquiesco. Poeta forte scripsit iterumque nocere Portis, scilicet pulsando et quatiendo, ut sup. v. 40, vel iterum quassare Portas, vel, quod his præstiterit quodque minus a vulgata scriptura recedit, iterumque ferire Portas, h.e. pulsare, quatere, (cf. sup. v. 40) ut ferire murum arietibus ap. Sallust. Jug. 76 al. 79, et similia passim obvia. —66. rimaturque scripti; rimatur omnia priscæ edd. errore operarum, unde Nicander, ut laboranti versui mederetur, primus rimatur et omnia edidit in Juntina, et inde alii, —68. qui legitur in Oxon. et priscis edd. quas Drak. consuluit, forte et in aliis libris et scriptis et editis, quorum lectionis varietatem h.l. non adtentisse videtur N. Heins. quis primum exstat in Junt. Ego restitui qui, tum ob auctoritatem codd. tum propter ea, quæ dixi ad II, 645. —75. tene, heu! Col. Vulgo tenet heu! quod revocavit Lefeb. ut per emphasin iteretur tenet, et pronomen more Silii omissum sit. —76. Gracchusque Paris. nescio quæ, teste Dausq. —77. Vox Non semper me obfendit; nam Gracchus eruptione ex oppido simul duabus portis facta, stationes hostium fudit fugavitque in castra, vid. Liv. XXIII, 37. Id vero novum est argumentum, quo Hannibal utitur ad ignaviam militum increpandam; conf. not. Nunc video, eamdem difficultatem sensisse Lefeb. qui reposuit Nunc. Non male, nisi præstiterit En, quod sarcasmo adfectuique irati H. aptius, et Silio in deliciis est. —78. A vobis quidam. —79. Casu ut gesta putent malebat N. Heins. Vos per Tyrrhena, etc. primus edidit Nicander apud Juntam. Sed vid. ad I, 658. —81. vestræ Col. unde dignos vestræ famæ scribendum putabat N. Heins. Conf. not. ad VIII, 383. Mihi potius pron. vestra languere videtur, quoniam jungitur verbis quam trahitis, et vosmet modo præcessit. Neque etiam facile expedias formulam loquendi famam trahere; utrum sit possidere, an secum quasi ducere, an, quo sensu Ern. adcepit, huc usque comparasse. Nihil horum satisfacit, et crediderim potius legendum esse, dignos jam vosmet reddite, gestis (h.e. ex vel a rebus gestis) Quam trahitis, fama. Sic famam trahere a censu dixit Juvenal. XI, 23; nomen e causis t. Plin. XV, 14, et similia alii, ut et ducere nomen, etc. ex vel ab aliqua re. —82. in pectore primus edidit Marsus. Male. Conf. Heins. ad Claudian. in Rufin. II, 79.
84. Arrigere tacite et contra librorum fidem scripsit Lefeb. mentes, non mentem, scripti. —85. hinc perlustrans, postquam nempe militum animos adhortando erexerat, conj. N. Heins. coll. III, 45, 46. —86. Vulgo Virius, ut et v. 104; conf. ad XI, 65. —87. Inmeritus, vel Ante omnes ductor, (ut inf. v. 299) vel Intuitus ductor opinabatur N. Heins. Infidus ductor Burm. Sed vid. not. —89. bella timeret Col. timeret scripti et R. 2; cum aliis vetustis edd. teste N. Heins. Sed priscæ edd., quas Drak. consuluit, in vulgatum regna teneret conspirant, nisi quod tenerent legitur in ed. Benes. et in marg. R. 1. Vox regna e Virg. Æn. VI, 14, margini adscripta, et deinde recepta videtur; bella in cod. Col. legi solus notavit N. Heins. non, quod mireris, Modius. Sed recte, opinor, monuit Withof. vulgatum regna retinendum esse, quod et loco citato Virg. firmetur, et aptissimum sit h.l. quod Minos non opus habuerit, Dædalo in regno suo adhuc commoranti bellum inferre, adeoque Dædalus timuerit regna, non bella Minois, ideoque fugerit.
105. atros pro actos Put. —106. invia tecta conj. N. Heins. vel irrita cœpta, quod recepit Lefeb. Sed exquisitior et doctior est vulgata lectio, vid. not.
118. Vulg. dispulit æquor, quod primus edidit Nicander, et Dausq. etiam inprobavit. —119. victor Col. Vulgo vector. N. Heins. emendabat abductor, vel rector, vel ductor. —121. Verbum monstrat suspectum videri potest vel in h. versu vel sup. v. 115. Sed hujus incuriæ; culpa in ipso forte poeta residet.
127. voramine Col. a vorare, judice Lefeb. —130. At juxta caligantes, longumque Col. et R. 2, nisi quod in hac justa legitur errore typ. Vulg. Ac juxta caligante situ, quod quum metri legibus repugnaret, D. Heinsius τὸ Ac sustulit, quem sequutus est Rapheleng. prob. Richter. Specim. Obss. Crit. p. 74. Illud ac etiam omissum in ed. Basil., at juxta post situ positum. Juxta ac caligante situ Cell. caligante, omisso τῷ situ, Put. teste N. Heins, sed, si Lefeb. fides habenda, At mixta caligantis locumque. —135. Ostentant Tell. quam veram lectionem, quod mireris, primus Nicander revocavit in ed. Junt. Obstentant Put. Ostentat Col. et Oxon. cum priscis edd. At proxime præccssisse narrant, et mox sequi tradunt, jam monuit Draken. —138. τὸ Parturit mendosum videbatur Barth. Adv. IV, 10 (ubi leves has adtulit rationes: «illud exsibilat minime de igni capere potes, nec ad id, quod sequitur, intelligendum, quum ibi inmugit legatur, neque tellurem exsibilare dicere licet; quare necesse est, ad τὸ flatus referas») et N. Heins. Ille emendabat Pars ruit, pars flatuum intus conceptorum exhalatur, cum furore et magno impetu; hic Par furit, vel Perfurit, ut hæc verba referri possint ad illa de Vulcano, quæ sequuntur, Mulciber inmugit, et prius agatur de flamma ac vapore hic locorum exundante, nunc de fremitu, qui sub terris audiatur, ut ap. Petron. c. 120: Est locus, exciso penitus demersus hiatu Parthenopen inter magnæque Dicarchidos arva, Cocyta perfusus aqua, nam spiritus, extra Qui furit effusus, funesto spargitur æstu. Hæc conjectura non inprobanda videtur, nisi potius vel hic vel præc. versus ejiciendus est et glossam redolet: sensu certe parum differunt, et æstuat respondet τῷ parturit, ut exhalat τῷ exsibilat. Non ignoro quidem, me in poeta luxuriantis ingenii versari; at vix crediderim, eum tam abrupte dixisse, tellus æstuat et exhalat, parturit et exsibilat. Lefeb. monet, Barthium et Heins. mirum quantum ineptire, et Ernesti, eorum conjecturis non opus esse: sed neuter rationes adjecit. Verbum parturit τῷ rumpere obponi et ad Vulcanum referendum, adeoque minorem distinctionem in fine versus ponendam esse, existimabat Withof. —140. fretis Col. Ox. R. 2, fletis Put. et Tell. Vulgo foras. —143. gigantas pro gigantes primus edidit Drak. ex emendat N. Heins. vid. ad IX, 309. —145. minatur primus reposuit Aldus, errore forsan operarum. —147. Munanto Ox. Numanton Put. Numanta priscæ edd. solemni varietate vid. ad III, 494, et IV, 276. Veram scripturam primus restituit Wolf. in ed. Basil. et defendit Delr. ad Senec. Herc. Fur. v. 980. —150. eructantem conjicere possis. Sed vid. Burmann. ad Valer. Flacc. lib. II, vers. 30, et Heins. ad Ovid. Metam. lib. V, v. 353.
152. Vesvina Put. quod reduxit N. Heins. pro vulg. Veseva, cujus voc. prima syllaba a poetis corripitur. Besvina Col. vid. not. ad VIII, 654. Vesuvina tamen in Put. legi testatur Lefeb. —153. stratusque ruina, h.e. obstratus saxis exesis et late ejectis, ex probabili conj. N. Heins. statusque Put. Vulgo fractusque. —154. Ætnæ saxis certantia saxa, hoc est inmensæ altitudinis, conj. Dausq. et Dorleans ad Tac. Ann. IV, p. 499, ubi tamen vulgatum quoque non prorsus respuit, et recte ita explicat, ut Vesuvius eadem fata, quæ Ætna habere dicatur, globos scilicet saxaque ignea eodem modo volvens.
159. Phereciadum Col. prob. N. Heins. At vellem, rationes adjecisset, et post muros perperam additur in priscis edd. non in scriptis libris, et bene illud extrusere D. Heins. Raphel. et Cellar.
168. ferri scripti et R. 2, quod etiam conj. Dausq. fere R. 1. Vulg. ferre, et sic quoque ed. Lefeb. sed errore typ. pubem Rapheleng. ed. —169. capite scripti et R. 2. Vulg. rapite; at sequitur capitque. —170. Circumdant rapide malebat N. Heins. et v. 171; volat pro sonat. Sed sonat Marcellus, i.e. clara voce, ita ut audiri possit, dicit, quæ a Nerone et Tullio fieri velit; Drak. —174. Larinantia Oxon. et ed. Dausq. —179. revellere Col. et R. 2, quod tamen, quia modo præcessit, corruptum et e glossa ortum videri potest. Vulg. evellere. —180. tentare irrumpere emend. Lefeb. Sed rumpere poetis etiam est id. qd. inrumpere, intrare, ut ap. Val. Fl. II, 37; Virg. Æn. XII, 683, et al. Conf. not. ad I, 54.
182. Hinnitusque (equorum) Col. Invitusque Oxon. Vulgo Tinnitusque simul litui, quod ipsum quoque recte dicitur et apte, vid. not. ad XIII, 146. —184. undique pro incita Puteol. unde recepere Drak. et Ern. suadente N. Heins. Sed quomodo hoc ex illo oriri potuerit, difficile dictu est, et τὸ undique glossam potius redolet vel emendationem; disjectis portis (ut VII, 523 et 568) Put. Tell. et R. 2, recte, quoniam de erumpentibus sermo est, d. turmis Col. perperam e v. seq. Vulgo d. telis. —185. flumine scripi, si fides habenda N. Heins. Sed Lefeb. contendit, in omnibus et scriptis et editis libris legi turbine, quod idcirco reduxit. Verba certe turbine turmæ auribus ingrata sunt, et τὸ flumine tum elegantius est, tum aptius τῷ effusæ, vid. not. et Heins. ad Claud in Rufin. II, 427, ubi etiam turbæ e scriptis recipiendum putavit. Eum sequuti sunt Cell. Drakenb. et Ern. Ego vulgatum turmæ revocavi cum Lefeb. et vers præc. ad pedites, hunc vero ad equites refero. Silius expressit Liv. XXIII, 16; Patefacta repente porta, Marcellus signa canere, clamoremque tolli, ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu, in hostem erumpere jubet. —187. aut Borea malebat N. Heins. Tum vero vs. sq. etiam Aut, vel Et rupto scribendum erit. Silium contra in illo ter repetito ut elegantiam captasse putabat Drak. —189. terrente R. 2, et hinc alii, viso Put. quod recepit Drak. ut sensus sit: Hannibal, viso militum in se ingruentium torrente dejectus, victoriam sperare non audet, visu Ox. R. 1, Med. et recent. edd. Vulgatam lect. terrente visu non inprob. Drak. si exponatur: Hannibal non sperare potest, se truci vultu (qualis describitur sup. XI, 337 sq.) arma ei viros dejecturum, seu repulsurum esse. Ita quoque Ernesti verba armorum v. dejectus sperare valet interpretatur, ut dejectus sit vox substant. non participium, ne sperare nude ponatur et dura efficiatur sententia, torrente nisu Col. et ex eo Lefeb. qui coll. XVI, 248, et Virgil. Æn. XI, 852, hanc putat esse h.l. sententiam, eleganter et graphice expressam; Hann. dejectus vehementissimo impetu Romanorum, non valet sperare. Nihil horum satisfacit, et poetam scripsisse crediderim: Nec, torrente, Libys, viso armorumque virumque Dejectus spe, (ut ap. Cæs. B. G. I, 8) stare valet, cf. mox v. 195, 196. Si quis tamen nostram lectionem retinere malit, ea sic videtur explicanda: viso torrente, multitudine armorum virumque, Romanorum, cum impetu inruentium, (vid. not. ad v. 185) dejectus animo (ut ap. Virg. Æn. X, 858) non bene sperare valet. —190. Dejectum Mars. et inde alii. —191. prægressus Col. ut prævectus V, 170, ubi vid. Var. Lect. Vulg. progressus. Quidam jungunt adtonito equo, et Drak. malebat legere dux D. instat Adtonitis, militibus Punicis. Sed τὸ Adtonito referendum ad præc. Libys, —192. asta Med. et Rom. 1, ad cujus marginem docta manu emendatum est astat. —193. fert h.e. regit gressus dexter Deus corrig. N. Heins. Sed fer gressus eodem sensu dici, quo XV, 559, monuit Drak. —194. ad muros, non in muros, scripti. —196. sta scripti et R. 2, stat campus in vulg. stet campus emend. Dausq. non inprob. Barth. Adv. IV, 10, qui tamen malebat stent et Mars his manibus. Sed τὸ sta δεινῶς repetitur, et in manibus dicitur, ut apud Val. VI, 460, Stat. Thebaid. X, 29; Lucan. VII, 253, et al. vid. not. ad VII, 35. —197. τὸ a abest a Col. et hinc ab ed. Lefeb. e cæde Put. dimitte conj. N. Heins. et v. 205, summo Dedecori. Idem v. 208, pro sævo, quod mox sequitur, reponendum putabat lævo, quod recepit Lefeb., vel fœdo, vel sævo.
212. Pulydamanteis præter alios scribendum censebat Heins. ad Ovid. Met. XII, 547, quod in Πολύδαμας prima corripiatur. Sed idem recte monet ad Ovid. Epist. Her. V, 94, membranas veteres in locis Ovidii, Silii, Propert. III, i, 29, et Pers. I, 4, constanter pro vulgata stare scriptura, ei Græcis non modo Πολύδαμας et Ion. Πουλύδαμας, sed etiam dialeclo Dor. et. Eol. Πωλύδαμας dici, ut Κοράλλον, Κουράλλον et Κωράλλον. Ὄλυμπος, Οὔλυμπος aliaquæ similia. Idem jam animadvertit Dausq. —220. Aonio plectro Col. Recte. Vulgo Aonios, et sic quoque ed. Drak. errore typ. —221. duxere parem suspicabatur N. Heins. prob. Drak. —222. Hunc versum, qui a vulgatis libris abest, revocavit Modius e cod. Col. in quo tamen natior invenit N. Heins. qui conj. gratior, vel carior. At vid. ad XI, 512. —225. Vulgo post Pauli, et decoris v. 228; et undis v. 231, puncta ponuntur. Sed apodosis sequitur demum v. 234 sq. et verba puer illa gerebat... advectus ab undis pro parenthesi habenda sunt; quæ quoniam longa est, memoriæ juvandæ causa protasis v. 232 et 233, repetitur; conf. inf. ad v. 441. Hinc distinctionem mutavi. —227. ora, Col. R. 1, Parm. Med. Marsi et Martini Herbip. edd. hora cum adspirat. Ox. Conf. Heins. ad Claud. de laud. Stilic. II, 136, ore Put. et vulg. edd. —231. ab Indis primæ edd.
234. Ceu, non Cum, Col. Ox. Parm. —242. spoliatque jacentem conj. Burm. At vid. not. —244. honoræ Parm. unde et formæ populator honoræ corrig. N. Heins. quod legitur in R. 1, et Med. Verius tamen putabat esse et formæ populatur honorem, ut ap. Iscan. de bell. Troj. IV, 70, At honores doctius dixit Silius pro honore, ut Virgil. Æneid. I, 591. —245. tum lactea cervix emend. N. Heins. nostra verba nihili esse putans: et dubius hærebat Drakenb. Si quid mutandum, reponerem et violacea cervix. At vid. not. —248. sacrat, vel saccat pro jactat Col. —251. rapta casside maluerit N. Heins. coll. vers. 258.
253. ad socios primus edidit Nicander apud Juntam —258. Antenorida tacite edidit Lef. ex emendat. N. Heins. Cf. ad III, 650, et Serv. ad Virg. Æn. III, 475.
266. Suspicor legendum esse discrimine vitæ, (quæ lectionis varietas et vocc. leti ac vitæ permutatio passim reperitur v.c. ap. Virg. Æn. X, 511) vel Avehitur parvo ductor discrimine leti Turbatus; cf. Heyne ad Virg. Æn. IX, 143; X, 511, et Heins. ad Ovid. Met. VII, 426. —267. furens, quod conjecerat Dausq., est in scriptis, teste N. Heins. cui et fremens in mentem venit. At Lefeb. reduxit vulgatum ferens, et hæc notat: «In nullo cod. vidi furens, et ferens parum tute mutatur in furens: idiotismus est solentissimus auctori.»
273. primus, non primo, Col. et Put. Cf. ad II, 235. —277. sub casside conj. Dausq.
285. mene... statui, scilicet decet, vel æquum, seu par est, emend. N. Heins. Recte puto: nam elliptica talis oratio, quod jam monuit Drak. qui tamen vulgatam lect. sine necessitate non repudiandam putabat, iratis et indignantibus, quique turbato sunt animo, maxime convenit; cf. Virg. Æn. I, 37; Gron. ad Stat. Theb. IX, 65; Lambin. ad Horat. Epod. VIII, i, et Sat. II, iv, 83; jam pro tam R. 1, 2; Ben. et Marsi sec. ed. quod edidit Lefeb. turpi pro vulg. tristi e scriptis et R. 2; recepi cum eodem, probb. N. Heins. et Drak. tam turpi crimine dignum suspicari possis coll. simili loco Virg. Æn. X, 668 et 681, ubi Heyne monet, fugæ flagitium a viro forti crimen adpellari. —289. ad abest a Put. unde quum bella vocarent (de qua locutione vid. ad X, 112, et not. ad IV, 508) conj. N. Heins. cui tamen vulgata scriptura videbatur verior, quam Draken. firmavit coll. II, 452; VII, 103; IX, 647; XII, 345; XVI, 53. —294. spolium (scilicet galeam Pauli v. 224 sq.) e Col. recepi suadente N. Heins. Vulgg. spolia.
295. At jam sueta non male conj. Withof. —296. recreata, non recreare, Col. Tell. Rom. 2. —304. meditati... Metelli Col. et Ox. meditari Put. et Med. meditatum R. 1, meditantum Marsus et alii eum sequuti. —305. Concilium emend. Heins. ad Claud. in Eutrop. II, 325, in marg. Male! Eidem τὸ scelerata mendosum videbatur: at Drak. monet, poetam, quum Metelli consilium mitiori, quam par esset, vocabulo culpam vocasset, ingravasse insuper, culpam sceleratam dicendo; mitius enim esse culpam, quam scelus, et has idcirco voces ubique ab Ovidio, inpr. Trist. IV, i, 24, distingui. —306. cessat, non cessit, scripti, R. 1, 2, Med.
309. derepta, non direpta, scripti; conf. ad IX, 29; X, 318. —310. ruunt tacite scripsit Lefeb. Leviori mutatione ministrat reponi potest. Sed nec ea forte opus est. —311. tantæ malebat N. Heins.
320. Cirrha non est in Colon. Parnaside Cirrha (ut apud Ovid. Metam. XI, 165, et similiter Argolis, Tænaris, Cecropis et alia) corrig. N. Heins. qui conf. ad Ovid. Epist. Her. VI, 81; VIII, 72, ej. Art. Am. I, 172 et al. Id. prob. Drak. cui Parnasia responsa languere videbantur. Vulgg. Parnassia: at in codd. melioris notæ scribitur Parnasus et Parnasius, vid. Perizon. ad Ælian. V. H. VIII, 11; Pier. et Heins. ad Virg. Ecl. X, 11; Casaub. ad Pers. Prol. v. 2. Græcis tamen tam Παρνασσὸς, quam Παρνασὸς et Παρνησὸς dicitur. —323. intacta Put. unde instincta (ut ap. Lucan. V, 150) conj. Lefeb. —325. Adversi et q. duro sub M. m. Put. Adversi en quidquid duro s. M. m. vel Adverso en q. duri s. M. m. (ut ap. Ovid. Fast. I, 60) suspicab. N. Heins. —331. meminisse Puteol. R. 1, Mediol. miserasse conj. N. Heins. coll. Virgil. Æneid. lib. VI, vers. 56. Sed cur poetam non deceat, variare verba? —335. violentus Col. Tell. et R. 2, quod recepi cum Lefeb. pro vulg. violenter, quod glossam redolet. Illud doctius est: violentis Oxon.
337. Atque, non Ast, Col. Parnasi, non Parnassi, omnes antiqui; conf. ad v. 320.
343. Sardoas p. quatiebat m. turres, ut XIII, 36, 107, 267; Hor. Od. IV, 6, et Lucan. VI, 136, maluerit N. Heins. qui tamen terras quoque et campos quati exemplis sup. I, 297, probaverat. —345. Hampsicora, seu Hampsicoras in membranis legitur Liv. XXIII, 32, 40 et 41: in vulgatis Harsicoras; vid. ibi Drak. qui scriptorum fidem sequutus est: Hypsagoras, vel Hapsagoras scribendum putabat Dausq. —347. Hostus erat, cujus Col. Ortus erat Cumis Ox. Put. R. 1, Parm. Med. Vulgo Oscus erat, cujus; conf. v. 403, 413, et sup. ad I, 437. —348. Asper pacis, ut lenis belli in vet. exemplari Stat. Theb. VII, 26; Rom. 1; Ben. ei inde Lefeb. —351. accendere, h.e. adhortari, Put. R. 1, Parm. Med. Cf. IV, 169; IX, 244, (ubi vid. Var. Lect.) Claud. in Rufin. II, 173, et 296; ad quæ loca vid. Barth. et Heins. Vulgatum accedere reduxit Lefeb. non inprob. Drak. modo jungas pugnæ avidas dextras, h.e. milites pugnandi cupidos. Sic dextræ sup. XI, 539, inf. XVI, 18, et al. vid. Gron. Diatr. Stat. c. 40, p. 263. —352. tenebrosa Col. unde recepi: nemorosa invia inf. v. 376; salebrosa conj. N. Heins. Vulgo latebrosa. —353. profusa primus edidit Marsus, et perperam defendit Dausq. ut sit longa semita; fuga Oxon. captans Modius e Col. —354. Virgulta,... valle, h.e. virgultis obsita, (ut ap. Sallust. in Fragm. p. 1009, ed. Cort.) Ox. vel potius, si Lefeb. fides habenda, tres scripti et R. 2, vid. not. ad I, 173. Vulgo Occulta valle, ut VII, 133, et ap. Liv. X, 14; XXVI, 5; XXVIII, 11. Sed τὸ virgulta, quod elegantius est et doctius, quam ut ab indoctis librariis excogitari potuerit, præferunt Barth. (Adv. IV, 10,) Heins. Draken. Lefeb. et Ern.
356. Fastigatur Col. unde recepi cum Lefeb. qui exponit, ex aquis earumque verticibus altissimis eminet. Sed vid. not. ad V, 50. Sensim fastigans compressa cacumina nectit. Ibi Drak. laudavit Cæs. B. G. II, 8; IV, 17; B. Civ. II, 10; Plin. XXIV, 19; Elmenh. ad Appulei. Florid. p. 346, et Savaro. ad Sidon. Apollin. Epist. III, 6. Vulgo Castigatur, h.e. comprimitur, coercetur, constringitur et nonnullibi coartatur, ne continua sit, aut procurrat latius in pontum. Ita bene Barth. Adv. XXII, 14, et Draken. qui lectores remisit ad Gron. Diatr. Stat. c. 24; Dresem. ad Iscan. bell. Troi. I, 157; Barth. ad Stat. Theb. IX, 687, et Burm. ad Petron. Sat. c. 47: Homer. ἱμάσσειν Iliad. β, 782: contulit D. Heins. —357. sub margine Marsus edidit errore librariorum, et hinc alii. —366. in deest in Oxon. et Put. —370. inviduata Ox. prob. Barth. qui exponit, prorsus viduata, et viduata Put. viduata veneni emend. N. Heins. coll. II, 247. Sed v. exempla ibi laudata, et Bentl. ad Hor. A. P. 60. —371. tristi cælo scribendum censebat N. Heins. Sed vulgata doctior est. —373. Squalidaque intus Arva corrig. idem Heins. prob. Drak. qui pallida Arva quæ sint, non satis se intelligere fatetur; cf. not. ad I, 211. Sed exquisitior est vulgata lectio, et pallida arva sunt, quæ nimio solis ardore nimiaque siccitate torrida, pallent, quorum seges, frondes, gramina, etc. pallescunt, h.e. nativum perdidere colorem. Sic vitio cæli pallet ægra seges, dixit Ovid. Fast. I, 688, et Ceres non sic pallet adusta gelu, Quantum, si culmos Titan incalfacit udos ibid. IV, 918; pallescunt frondes Ovid. Art. III, 704; cf. Senec. Œdip. 45; Rutil. I, 479, et Passerat. ad Prop. I, xv, 39: Ernesti monet «ad naturam factum epitheton pallida, hoc est exusta nimio sole, quo sensu pallorem anni dixit Plin. II, 30.» Hunc locum jam contulerat Lefeb. qui non mirum esse dicit, si pallida illic arva, ubi triste est cælum quia ἄηρ δολερὸς, et ubi sol vix puro splendet lumine. Plinius tamen de pallore solis deficientis loquitur. —374. nimio cancro atque humentibus, vel uventibus Austris emend. N. Heins. Id vero a vulgata scriptura nimis recedit, et humentes Austri h.l. non conveniunt. Drak. hanc poetæ mentem esse putahat, Sardiniam tam inclementi sole tamque torrido cancro infestari, ut omnem humiditatem omnesque nubes, quas Auster secum advehere soleat, siccet, et in fumum ire cogat. Ernesti vero ita vulgatam lectionem interpretatur: «venti ardentes nimio sole, calidissimi: fumus enim ignem consequitur; unde fumantia saxa de monte ignivomo Virg. Æn. VIII, 417.» Neutra ratio ita comparata est, ut in ea adquiescere possis, et fumus a vento alienus esse videtur. Silius forte scripsit Cancro candentibus Austris; conf. I, 193, 194, 256, 258. —375. favoris Put. propenso favore, et v. 376 creber maluerit N. Heins.
377. Hostus, et 378 Vela, et 379 Cui postquam emend. idem. —381. videntum Put. videntur, vel jubentur, et v. 383 campi ut properatis conj. N. Heins. —384. exsertos enses idem et jam ante Livineius recte, opinor, scribendum putavit. Id recepere Cellar. ac Lefeb., et probavit Draken. coll. Stat. Theb. X, 450, et XI, 377; vid. sup. ad IX, 314, et h.l. not. Heins. ad Val. Fl. III, 246, et Claud. in Rufin. II, 400, ubi præterea Deventum, sed memoriæ haud dubie vitio, scripsit, quod nolim in locum τοῦ Perventum a Cell. substitutum esse. —385. dira inde lues, cæduntque caduntque Col. et R. 2; conf. V, 623; Lucan. IV, 558; Heins. ad Valer. Fl. III, 246; IV, 426. Vulgo dura inde lues, ceduntque c.
387. fata opinabatur N. Heins. quoniam facta mox sequuntur; sed quatuor demum versibus interjectis. —391. ut, non in, scripti et R. 2.
393. Mesapi, Mersapi, Mesappi alii. Sed Messapi Col. Cf. Intpp. ad Virg. Æn. VII, 691; Gruter. Insc. p. 297; Turneb. Adv. XXII, 3. —395. dextram est ex emendat. Gron. in Diatr. Stat. Vulgo dextra. —399. Infaustam Argo male corrig. Dausq. Infaustus potius Cyzicus fuit, non Argonautæ, nisi quod inprudentes et ignari illum, hospitem suum, obtruncarunt. Infectam Merula in vita Ennii p. XII. Vulgatum tuetur Drak. et infestum exponit infestatum, qui infestatur, coll. Gell. IX, 12, (Infestus adpellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde inpendet malum, etc.) Non Marc. verbo Infestum et Barth. Adv. XXII, 9; conf. not. ad II, 99. Sed vid. not. ad h.l. Cyzicus, non Cizicus, Col. Argo, non Argon, Col. Med. Mars. et Martin. Herbip. —401. Spectandum is sese, ut τὸ is repeteretur, malebat N. Heins. —402. dextris cædibus, emend. Barth. Adv. IV, 10, ut sensus sit: successu pugnæ virtus augebatur. At vulgata lectio bene se habet, et τὸ dextræ tam cum ardor, quam cum cædibus jungi potest. Dextra passim pro virtute, et manu viri fortis. —403. spernens Col. et Oxon. hostis Col. et R. 1; Hostus R. 2, et ita legendum duxerat N. Heins. Vulgo Oscus; cf. ad v. 347. —404. perlibrat turbidus (v. sup. not. ad I, 477) vel fervidus (ut V, 320, IX, 129, 422) opinabatur N. Heins. Sed cf. II, 124; Virg. Æn. IX, 431, et Ovid. Met. V, 32. Drak.
407. Hæc verba varie emendavit N. Heins. nimium que superbe S. h.; (quod etiam conj. Scalig. et recepit Cell.) superbi Sperati hausisti; superba Sperata h.; (ut et non nemo apud Dausq.) nimiumque superbi Irrita spes ausi est, vel Spes ablala ausi est, vel Spe fata hausisti. Si quid mutandum, equidem maluerim, Nimium en vanam nimiumque superbam Spem mente hausisti, ut ap. Virg. Æn. X, 648. Turnus animo spem turbidus (forte turgidus) hausit inanem. Vulgatam lectionem, quæ omnino corrupta videri potest, tuetur Dausq. et Barth. Adv. IV, 10. Ille intelligebat superbi viri sperata, ut monstrata supra (conf. V, 364); hic: nimium superbi et nimium juvenis sperata animo concepisti. Reliqui intpp. h.l. tacent. Withof. ingeniose emend. nimiumque superbi Sperare hæc ausi est: qua ipsius sententia nil literis vicinius, clarius certiusque dici potest. —408. auxisti pro hausisti Tell. et R. 2. —409. τὸ est primus omisit Marsus operarum lapsu, et recte jam restituerunt Gryphius, Nutius, D. Heins. et alii, etsi hiatum illum exemplis firmavit Barth. Adv. XX, 18, et ad Calpurn. ecl. V, 12. —412. Latiis R. 1, Parm. Med. Vulgo latis, solenni aberratione; cf. Heins. ad Claud. de Raptu Pros. II, 177, ad Ovid. Met. I, 560, et Fast. II, 555; V, 241. Merula in fragm. Ennii p. 2; Grot. ad German. Arat. Phœn. p. 3. Silium tamen h.l. Hesiodi tantum, nec potius Homeri meminisse, recte obfendit Barth. Ad. IV, 10, et Wesseling. Obss. varr. L. II, c. 30, p. 280, 281. Hinc ille emendabat Ascræo Smyrnæve seni; hic vero, nec cedet Homero, quod omnino adridere potest; nisi potius verba Ascræo seni a docta manu ex Virg. Ecl. VI, 70, margini olim adscripta in textum inrepserunt, et vera lectio fuit, nec cedet honore Cumæo, vel potius Smyrnæo famave seni; conf. not. ad VIII, 594. Comparatio certe Ennii cum Hesiodo parum apta est, quum non eodem carminum genere inclaruerit: nam quod græcam Evhemeri historiam de origine Deorum latine et quidem prosa oratione reddidit, nihil facit ad rem. —413. Hosto Col. et R. 2, Hosco Tell. Vulg. Osco; cf. ad v. 347, et 403. —417. Tum scripti. Vulgo Dum.
424. iræ conj. N. Heins. et Gronov. Obss. I, 17, idque tacite recepit Lefeb. Conf. ad IV, 542; iras Put. —426. iniqui Col. —427. animis corrig. Dausq. quia præsidium Rom. quod Casilini fuerit, magna animorum pertinacia oppidum defenderit. Recte; sed et armis; vid. Liv. XXIII, 18. Mihi potius τὸ astu alienum ab h.l. videtur; nam Hannibal non dolis, sed fame Casilinum expugnavit. Poeta forte scripsit: et (h.e. etiam), vel vix re reseraverat arta; conf. II, 103; V, 477; VII, 280. —428. obsessos Oxon. at obsessus v. p. auro emend. Barth. Adv. V, 6. Non male! conf. II, 35. Sed doctior forte et exquisitior est vulgata lectio; vid. not. —429. Dauniacos (ut Iberiacis XIII, 510) est ex emendat. Scalig. et N. Heins. qui putabat, Dauniagos vitiose scriptum fuisse, et hinc Daunivagos campos enatos, quæ vulgaris lectio est: transfundens scripti, prob. N. Heins. qui olim effundens correxerat; profundens opinabatur Livineius. Vulgo perfundens, et sic quoque ed. Ernesti, sed operarum, opinor, lapsu. —430. vocassent malebat N. Heins. —433. At Col. Put. R. 1, Mediol. Mars. et al. edd. Ah conj. Dausq. Vulgo Ac.
437. Hac Parm. Hinc, vel Huic (mirum) amovit classem legi jubebat N. Heins. Sed sola distinctionis mutatione obscuritatem h.l. removit Gronov. ad Senec. de Ira I, 3, ubi et reliquos versus erudite illustravit. —438. angustis se faucibus æquor Erumpit invitis licet codd., scriptis corrigendum videbatur N. Heins. idque tacite recepit Lefeb. vid. ad VII, 355. —440. Infundit Col. Diffundit R. 2; Vulg. Effundit. —441. Hunc versum expungendum putabat Barth. Adv. V, 6. Sed Gronov. l.c. hene docuit, eo contineri repetitionem verborum classem, quæ condita portu Adstabat, similesque repetitiones, propter interpositionem juvandæ memoriæ causa inventas, passim occurrere; interdum vero ipsas voces prius positas repeti, interdum iis alias ejusdem potestatis substitui; conf. idem ad Liv. II, 12; XXV, 27, et loca a Drak. laudata, sup. IX, 530 sq. inf. XIII, 38 sq. XVI, 686 sq. Virg. Æn. IX, 210 sq. et al. —442. extulit æstu conj. Dausq. Male. Recte vero expulit N. Heins. prob. etiam Drak. quia tulit mox sequitur: nisi malis exsuit cum Gronov. ad Senec. de Ira I, 3. —443. portatas arva carinas Col. ut jam h.l. castigaverat Scalig. ad oram edit Heins. Vulgo portatus arva, vel in arva. Withof. conj. claustris maris extrahit astu Perque aversa vehit p. a. c. —444. sederant Col. sidunt, vel iterant, vel addunt emend. N. Heins. substamina scripti. —445. perlapsa conj. Scalig. et recepit Cell.
449. sine more corrig. N. Heins. vid. not. ad X, 31. Sed quum simpl. dicatur more aliquid facere (vid. Heins. ad Phædr. I, 12), etiam dici posse more non facere monet Drak. —451. avet edidit Nicander et hinc alii; Œbalios penates conj. N. Heins. qui tamen ipse fatebatur, sibi videri nihil necesse mutare. Ceterum vulgo perperam punctum post inplet positum, etiam in ed. Drak. Nuntius vss. 451... 454 continetur. —452. Ut scripti, R. 1, Parm. Med. —453. Assessos, vel Adsessos Col. Oxon. R. 1, Parm. Adfessos Put. et Med. Obsessos Mars. et inde alii, vid. ad IX, 624. —454. incumbere malebat N. Heins. putans tamen, vulgatam lect. alio Silii loco, IV, 651, firmari. —456. Post inmani distinguendum censebat N. Heins. quem sequutus est Drak. Non multum interest. —457. nava ad certamina (vid. ad I, 549) legendum putabat N. Heins. et avide Drak. quod tacite invexit Lefeb. Sed adject. doctius pro adverbio positum videri potest; confer inf. v. 715. —462. Colligat et consumat scripti. Vulgg. Colligit et consumit.
463. Obvius hinc Put. —464. facilisque pericli Put. quod recepit Lefeb. —466. subitos malebat N. Heins. —467. Semermemque alii, etiam Draken. Lefeb. Ern. Sed vid. ad III, 16. —468. dimissa Put. At vid. not. —469. In hoc loco, quem Intpp. silentio prætermittunt, semper obfendi. Si lectio sana est, post bis septem suppl. demissa neci. Sed præter hanc duritiem aliæ quoque eæque multo majores concoquendæ sunt, quod scilicet res plane diversa ac nova tam abrupte subnectitur, et poeta a veritate historica nimis deflectit. Hi nodi tamen levi vulgatæ lectionis, quæ ex compendio scripturæ orta videtur, mutatione solvi possunt, et vix dubito quin poeta scripserit: Plus septem demissa neci (nec substitit agmen) Millia. Bis septem quoque (scilicet millia) non sollertior ense... Fulvius: ast æque per corpora, etc. Centenio octo tantum millia militum data esse, ex Liv. XXV, 19, intelligitur. Idem tradit ibid. cap. 21, duodeviginti millibus hominum præfuisse Fulvium, et ex iis duo millia haud amplius evasisse. Inde v. 469, bisque novem suspicari possis. Sed quis poetam rediget ad tamam subtilitatem? —472. euntis Oxon. Put. omnesque edd. ante Basil. Wolfii. Id concinnius videbatur Barth. Adv. V, 6, quod recte mirabatur N. Heins. qui vulgatam lect. defendit, additis tamen his verbis: «Si quid mutandum sit, rescribam moram non passus ovandi, ne quidem tempus triumpho ducendo inpendens.» Quod nollem excidisset tanto viro: non enim de duce Rom. sed de Hannibale agitur, et quomodo is et in Italia de triumpho cogitare poterat? eunte Ven. Marsi, quod monuit N. Heins. sed negavit Drak. —474. Mitificæ Col. et Put. Artifice Oxon. Vulgo Horrificæ. Dausq. conj. Honorificæ et Justificæ, quæ cadaveri justa facit; Barthius Adv. V, 6; Rectificæ, æquitatis respiciens, vel potius nomenque levantem Horrificæ mentis, famam crudelitatis, qua omnibus exosus erat, levare cupientem sepeliendis hostium ducibus; N. Heinsius novemque foventem Mitificæ mentis, sed ipse volentem non temere mutandum censebat. —475. ab hospite cæso Col. et Oxon. ab h. cesso Put. in h. cæso R. 1, Parm. Med. Nihil mutandum videbatur N. Heins. et Drak. vel cuiquam alii. Sed lectio vulgata primum suspecta sit tot tantisque auctoritatibus; deinde a genio linguæ lat. aliena est et scabram efficit orationem; (nam, ab hospite cæsus, cæco circumdatus astu, Occiderat, vix dixerit poeta, et copula et certe post cæco inserenda) denique historiæ contraria est: Gracchus enim non ab hospite cæsus, sed in insidias præcipitatus ibique a Magonis militibus occisus est. Præterea non placet, nec, si bene novi Silium, probabile est, eum sic nude hospitem dixisse, sine epitheto, quo insignis ejus perfidia et inprobitas designaretur; ut taceam, verba cæsus occiderat languere. Forte legendum ab hospite fasso h.e. fallaci, ut falsus homo dicitur Sallust. Cat. 10, al.
480. Sat stabat conj. Dausq. et edidit Lefeb. Restabat spes ulla loco, vel Hoc stabat spes illa loco emend. N. Heins. Vulgata lectio utique mendum redolet, sed eam retinere malui, quam dubia pro certis venditare. Withof. corrig. Cessabat res ulla; loco jam consul uterque P. aderant Nola, vis omnis et Arpis. Certe post Arpis distinguendum putabat, quum ex Polyb. et Livio constet, consules Nola, et Fabium Arpis venisse. At vulgata interpunctio eamdem exhibet sententiam. —482. rabida arma Col. ut sup. VII, 253. Sed vulgata lectio h.l. aptior. Confer V, 98: ferebat Col. ut mox Inpellebat de Nerone et Silano. Vulgo ferebant, quod servavit Lefeb. —483. volucris ἀρχαϊκῶς Col. unde recepi, quod et tacite fecit Lefeb. Vulg. volucres. Silanus Col. Juniæ gentis cognomentum, quod tubum vel fistulam significat; N. Heins. Cf. Fest. verb. Tullios, et Lucret. VI, 1263; Cels. III, 18; Hygin. f. 169. Vulg. Syllanus, quæ vox nihili est. —487. insidit Col. insedit Parm. et Ben. etiam bene, incidit Ox. et Put. incedit R. 1, et Med. invadit Mars. et hinc alii.
490. unaque scripti et ed. Parm. unamque R. 1, Mediol. Marsi et Martini Herbip. unique ed. Junt. et inde aliæ, quod perperam retinuit Lefeb. —491. Capuæque scripti et priscæ edd. ante Junt. in qua Nicander primus Capuaque reposuit. Capuæque inrumpere emend. N. Heins. vid. ad II, 378. Sed vid. not. —492. Verba explicatu difficilia anxius adventus Intpp. silentio prætermittunt, excepto Ernesti V. C. cui videtur obscura brevitate elata formula pro, sollicitus præsenti fortuna sua, qua ad Capuam utebatur. Si lectio sana est, verborum hunc crediderim sensum esse: dolebat Capuam venisse. Sed tum poeta male dixit anxius. Suspicor potius, eum scripsisse Anxius eventus, vel Anxius en mentis; nisi malis Ambiguus (h.e. dubius) mentis, (ut ambiguus consilii ap. Tac. Hist. II, 83) quod tamen a vulgata scriptura magis recedit. —493. init Col. et huc Oxon. et hunc Put. huic Ben. Vulgo et huic. Deinde non pro nunc Ben. avia cœpti malebat N. Heins. ut devia recti VIII, 316. Sic et devius æqui I, 57. At hæc verba etiam cum sexto casu jungi monet Drak. ardua cœpto, vel cœpti placebat Burm.
498. Non æqui arbitrabatur N. Heins. Miror vero, τὸ Capuaque nemini displicuisse: equidem Capuave scribendum crediderim, quæ permutatio frequentissima est. Novum ac plane diversum designatur consilium, quod Hannibalis animo obversabatur. —501. Fabiique Col. et ed. Parm. Vulgo Fabioque. —502. Turbatum est ex emend. N. Heins. Turmarum Parm. Turbarum in reliquis libris. Hesperio Parm. et Ben. ut jam olim conj. N. Heins. asperior Col. Hesperior Oxon. experior Put. Vulgo expertor. Vulgatam lect. male correxerunt Dausq. et Barth. Adv. V, 6. Ille tentabat Fabioque magister Turbarum inceptor, vel Fabiique m. Turbarum expertem; hic Fabiique magister Turmarum vel Turbarum, experto clausos cum milite campos, etc.; sed cum Modio amplectendam potius censebat scripturam cod. Colon. Turbarum asperior, promtior ad turbanda omnia. Withof. emend. Non ita me experti Fabius Fabioque magister Turmarum, etc. quoniam Minucius non fuerit Fabii dictatoris magister, sed sub eo magister equitum, in turmas divisorum.
507. Hæc, postquam placita intentæ, vel adtonitæ sententia menti opinabatur N. Heins. —508. exspectatum Ben. —509. Suspicor poetam scripsisse, inpellit en agmen Voce manuque, (ut ap. Virg. Æn. V, 241 et al.) viris et cœpta inmania pandit: nam verba, quæ sequuntur, in itinere dicta videntur iisque milites ad illud adcelerandum incenduntur. —511. rumpe pro vince R. 1, Parm. Med. —512. possint maluerit N. Heins. —514. stravere, non statuere, Col. et Put. —515. Terrorem pro Umbonem suspicari possis: aries certe h.l. aptior umbone. —517. demigrantem est ex emendat. Modii. In plerisque libris legitur denigrantem, in quibusdam denigrante. Et de Tarpeia nigrantem (νεφεληγερέτην) sede T. vel Et de nigranti Tarpeia sede T. conj. Dausq.
518. Instincti Col. Oxon. Put. et priscæ edd. Instructi Tell. R. 2; Marsi edd. et hinc aliæ. Male! vid. ad VIII, 242. —520. quasi quidam, durasset Put. unde ductasset in mentem venit N. Heins. et v. 521, cavata alno ex Virg. Ge. I, 136. —522. alno Col. et Tell. Vulg. alvo, quod tuebatur Marcilius ap. Dausq. quia alvus Græcis ac latinis γαστὴρ νεὼς; alveo (h.l. navi, ut inf. XIV, 428; Virgil. Æn. VI, 412, ubi vid. Cerda) legendum putabat Dausq. quæ vox et sup. IV, 602, inf. XIV, 428, passimque apud Virgil. dissyllaba est, (vid. Barth. ad Stat. Theb. V, 1) sed semper in fine versus. —526. Altifanus R. 1, et Med. Ælifanus Col. Vulgo Alifanus; vid. ad VIII, 535. —527. inaratus primus edidit Marsus et deinde alii: quod operose, sed frustra tuebatur Dausq. Casinis Col. Vulg. Casini. —529. At Col. unde Ac legendum videbatur N. Heins. —531. thuris pro duris Col.
534. Labyci Col. Sed Labicus semper in optimis libris, et Gr. Λάβικος, vid. not. ad VIII, 366. —540. Vulgo Tibrim, vel Tybrim. Sed vid. ad VIII, 367.
546. Hic versus proxime sequenti perperam postponitur in c. Col.
556. atque eventum sub c. v. Et jam R. s. credit d. m. emend. Dausq. Sed nihil magis perspicuum esse his versibus, jam monuere Bart. et N. Heins.
559. ipse, non ille, scripti et R. 2. —563. levis freni opinabatur N. Heins. —567. lentus scripti. Vulg. lætus. —572. inflexit Col. Put. Parm. influxit Oxon. teste N. Heins. sed, si Barthio Adv. V, 6, fides habenda, suffluxit. inflixit R. 1, et Med. induxit ad marg. R. 1; infœlix Mars. et Mart. Herbip. suffexit Nicander et alii; suffixit Gryph. et al. subduxit conj. Burm. suspexit, suffecit et suffexit Dausq. qui et suffixit tuebatur. —573. Spectanda Putean. et hinc Lefeb. coll. XI, 260. Sed nunc Hannibal jam spectaverat urbem.
577. vestra scripti, unde recepi probb. N. Heinsio et Drakenborch. ut per suam ipsorum famam et gloriam milites hortetur Hannibal. Vulgo nostra: non male! —578. saturatas sanguine corrig. N. Heins. satiatas s. Drakenb. —579. Votis ite pares edidit Nicander et deinde alii, quod perperam prob. Barth. Adv. V, 6, quia vix tantum vovere ausi sint olim, quantum nunc Fortuna obtulerit, vid. not. In Put. cod. tamen ita jam legi contendit Lefeb. ne pro ite R. 2. —582. Ne Col. quod tacite recepit Lefeb. Heu R. 1, et Mediol. —585. ad Col. bene. Vulg. ac, quod servavit Lefeb.
587. hic Mars. et inde alii, contraque pro sed contra Put. —592. defigunt Puteol. —596. motis Colon. Vulg. junctis, nisi quod victis in Puteol. pro juctis. —598. plangor est ex emend. N. Heins. clangor scripti et vett. edd. —600. nescius et mox vestros Put. —603. his dictis pro tristis legendum censebat N. Heins. cui τὸ tristis fragor displicebat. Drak. contra monet, τὸ tristis etiam cum voc. cæli posse jungi, triste autem cælum dici in nubes ac tempestates coactum, ut lætum ac hilare serenum. Sed bis in uno versu adject. jungi cum substant., nullis interpositis vocibus, plane abhorret a more poetarum, qui ubivis fere ea disjungunt. Si lectio mutanda, dictis reponerem sine his, vel dirus. Vid. tamen not. ad XI, 540.
607. Cælicolas excitos emend. Gron. Obss. I, 17, quod locutio jubere alicui in optimis scriptoribus, vel numquam, vel rarissime saltem sit obvia; confer Burm. ad Petron. c. LXXI; Duker. ad Liv. XXIII, 21; XXVI, 41; Drak. ad Liv. XXXII, 16; Gron. ad Liv. XLII, 43; Oudend. ad Cæs. B. C. III, 98; Ernesti ad Tac. Ann. IV, 72; XI, 32; XIII, 15, clav. Cic. voc. jubeo. Enimvero Perizon. ad Sanctii Minerv. l. II, c. 4, extr. recte monet, omnia istæc et plura ejusmodi loca; a se et Sanctio laudata, non temere conjecturis sollicitanda videri, et, si vel maxime solœca sit locutio, nullam tamen h.l. mutandi causam esse, quum τὰ Cælicolis excitis possint esse ablativi absoluti. —610. juncta... simul corrig. N. Heins. nutu pro cuncta reposuit Lefeb. coll. vers. 724. Non male! junctim pro cuncta, vel cunctos Et ventos simul non male conj. Withof. —611. concitat Put. —612. Concussi scripti, Parm. et al. edd. vett. Concussu R. 1, Med. et al. —616. membrisque, non membris, Colon.
618. quantamque Puteol. —619. ruit agmen a. malebat N. Heins. idque Drak. videbatur multo aptius exprimendo desuper cadentium imbrium ac procellarum impetum. Sic et Schol. Statii Theb. I, 356, legit ap. Virg. Ge. I, 322. Sed vid. ibi Burm. —622. celsi, vel Cœli (h.e. Cœlii montis) corrig. N. Heins. neutrum bene. Cœlius mons ab h.l. alienus, (conf. v. 609) et celsus doctius quam celsi. Celsus est in monte celso consistens, ut VII, 124, et arduus sup. v. 486, vel sublimis sup. v. 609, Drak.
633. hiemique, procellisque conj. N. Heins. ut sit versus hypermetros, quales apud Maronem frequenter occurrant; conf. ad IV, 187. Nimbis, vel simile quid malebat Withof. pro ventis, ne hæc vox cum synon. procellis jungatur: quod tamen in poeta, nedum in Silio, neminem obfendere debet. —636. accensus pro infrendens R. 1, 3, Parm. Med. Ben. haud dubie e glossa. miscendus Oxon. Vulgo male post infrendens interpungitur.
650. claustris emend. Burm. prob Drak. quia non in castris, sed in urbe fuerint Romani. Enimvero Livius lib. XXVI, 10, memorat, Fulvium inter, Consulesque circa portas Collinam Esquilinamque castra posuisse, et c. 11, utramque aciem recepisse se in castra, quæ forte die prælii longius ab urbe mota sunt; confer Polyb. IX, 6, 7, qui tradit, Consules primum castra ante urbis mœnia communisse, et mox posuisse decem stadia ab hostium castris. —651. mediique præstat judice N. Heins. —654. redire (scil. ut pridie) tenebræ malebat Burm. ne subitum et subire in eodem versu legantur. —658. Quod tremat ex Put. et R. 2, recepit Lef. tamquam elegantius, et quod sic certe Hor. loquutus sit. Quem vero ejus locum respexerit nescio, forte Od. III, xxi, 19, ubi tremere cum quarto casu jungitur, quod tamen poetis solenne est, v. sup. not. ad II, 53. Alius Hor. locus nostro similior, Od. I, xxxiv, 9 sq. vulgatæ lectioni favet. Quot Tell. —660. regna pro bella Tell. —662. contantem R. 1, conantem ed. Junt. et inde aliæ, moventem pro minantem quædam edd. vett.
666. jam primus edidit Nicander et hinc alii. —668. obfirmans legendum putabant Cort. et N. Heins. aut adfirmans eodem sensu adcipiendum, ut ap. Catull. Epigr. 77, et Cic. ad Att. I, 7, ubi in iracundia adfirmatior. in vett. quibusdam exemplaribus non obfirmatior. ipso Oxon. —669. Vulgo Venturam crebroque diem, quæ mendosissima esse, vix est quod moneam: crebra Col. Hinc optime Lefeb. reposuit Venturam cæli rabiem, quod recipere non dubitavi; cf. II, 290, et Virgil. Æneid. V, 802. Minus certe probabiles sunt aliorum intpp. conjecturæ. Ventorum e cælo rabiem, vel, quod nostram lectionem proxime adcedit, Venturam cælo rabiem, emend. Dausq. non u. s. in ipsos, Venturam retroque luem, (non contra ipsos venturam luem, sed retro contra hostes ituram) vel in ipsos Venturam, retro ire luem, vel diem, filiam jovis, quum ipse Diespiter dicatur, Barth. Adv. V, 6: Sævituram æthræ rabiem, vel Venturam hanc æthra rabiem N. Heins. Ventorum restare diem Livincius. —670. ne ed. Junt. et aliæ inde expressæ. —672. latuisse, non jacuisse, Col. Invisi Jovis conj. N. Heins. inprob. Draken. qui hæc notat: «Quum Hannibal se Romanos ad Trasymenum lacum ac Cannas devicisse glorietur, Jovem, qui eos tuebatur, per ironiam Invictum vocat.» —675. fulminis alis non male opinabatur N. Heins. h.e. fulminibus alatis, ut ni Jupiter æthere vulso Pacificas rubri torsisset fulminis alas ap. Claud. R. Pros. II, 229; cf. not. ad VIII, 476. P. Burmannus malebat, pugnat pro m. i. Si rector Superum, cur tactis fulmine telis Inter tot motus cur me, etc. ut τὸ cur repetatur; vel Superum; tot tactis fulmine telis, Inter tot mortes, etc., ut insultet Jovi, qui, fulmine tactis armis et telis, plurimos milites in terram prostraverit, Hannibalem vero non adflixerit. Vulgata certe lectio, jactis fulmine telis, languet.
679. vobis, non nobis, Col. R. 2, Parm. —681. resolvat R. 1, Parm. Med. Rectius, judice N. Heins. —684. τὸ arma, vel, quod mox sequitur, armis mendosum videtur, certe aures obfendit.
698. Prorumpere Puteol.
703. majorane præstiterit. —704. datum, non datur, scripti; atrum Dimovit nimbum suspicari possis, quia mox nube sequitur. —710. tumet et Tell. unde Parrhasio, plena, tumet, (vid. ad lib. II, v. 626) en, resonante pharetra reposuit Lefeb. cujus hæc verba sunt: «Frigide in Drakenborch. et aliis tenet et. Certe si intendat arcum, debet illum tenere; nec opus id dixisse.» Enimvero Apollo non tenet arcum, sed Palatia, hoc est collem Palatinum occupat, et τὸ en, quod Lefeb. in deliciis est, modo præcessit.
712. At qui scripti et vett. edd. —713. De quantitate ultimæ syll. voc. vide et viden’ multa disputant Intpp. ad Val. Fl. V, 595; Heins. ad Ovid. Ep. Her. XII, 71, et Bentl. ad Horat. Epist. I, i, 91. —715. Exsertos (aude) pugnæ, etc. conj. Dausq. vel avide, quod prob. Barth. Adv. V, 6, et recepere Cell. Drak. Lefeb. Ern. Sed et sup. v. 457, avida certamina dici, vel utroque loco rabida scribendum esse, monuit N. Heins. Conf. sup. ad v. 457. —718. arma pro inde Put. —719. quantus Col. Oxon. Tell. R. 2, quantos Put. Vulgo quantum, vid. not. —724. fulgurat, non fulguret, scripti.
736. volentis Col. et Marsi edd. volentem Put. Vulgo volentes. —738. tacitæ, non tacite, R. 1, ad marg. Parm. Ald. Marsi, Junt. et Gryph.
743. coronant scripti, Rom. 2, Benes. et al. Vulgo decorant, cujus verbi syll. ab optimi ævi poetis corripitur, quidquid contra dicat Daumius de caus. amiss. rad. ling. lat. p.m. 473. —749. Hannon Col. Ox. Tell. R. 2; Hanno Ben. et al. Anno quidam. Amon Put. Hammon Mars. et alii, qui exponunt, Nasamones milites. —752. festa primus edidit Marsus in Ven. poster. forte operarum incuria, festa, pro festā.