CORPUS PHRASEOLOGIÆ. (continued 26)
Reading edition
RĂTĬŌCĬNĀTĬO, ōnis, f. Raisonnement, syllogisme. Epith. Diligens et considerata. Usus: Nullæ leges afferuntur e quibus ratiocinatio nascitur.
RĂTĬŌCĬNĀTĪVUS, a, um, T. de rhét., où l’on emploie le raisonnement syllogistique. Usus: Ratiocinativum genus orationis.
RĂTĬŌCĬNĀTOR, ōris, m. Calculateur; appréciateur. Syn. Rationum subducendarum peritus, (Vulg. Calculator). Epith. Hilaris. Usus: Boni ratiocinatores vident quæ reliqui summa fiat.
RĂTĬŌCĬNOR, aris, atus sum, ari, d. Calculer; raisonner. Syn. Rationem ineo. Adv. Recte. Usus: Ratiocinari quid in similibus fieri soleat. De pecunia ratiocinari sordidum est, faire des calculs d’argent. Cf. Arguo.
RĂTĬŌNĀLIS, e, gen. com. Raisonnable; où l’on emploie le raisonnement. Syn. Quod in ratione versatur. Usus: In causa rationali primum quæretur, ecquid, etc.
RĀTIS, is, f. Radeau. Syn. Genus navigii planum et trabibus tantum inter se nexis aptisque vinctum.
RĀTUS, a, um, part. v. Reor. Calculé, compté, d’où: Arrêté, déterminé, fixé, régulier, certain. Syn. Firmus, fixus. Usus: Astrorum rati et immutabiles cursus. Acta Cæsaris omnia rata habebantur, on ratifiait tous les actes de César. Hoc fixum et in perpetuum ratum firmumque sit. Rato tempore fieri aliquid debet. Pro rata parte, dans la même proportion. Cf. Firmus, Approbo.
RAUCUS, a, um, Enroué; rauque, bruyant, criard. Syn. Qui vocem obtundit dicendo, clamando fessus. Usus: Vox natura subrauca. Ipse rumor jam raucus est factus, déjà le tapage est devenu plus faible, est assoupi.
RAUDUSCŬLUM, i, n. Petit morceau de métal employé comme monnaie. Syn. Pecuniola.
RAVIS, is, acc. ravim, f. Enrouement. Usus: Ad ravim clamore poscere, s’enrouer à demander qqche.
RĒ, En réalité. Syn. Exitu. Usus: Non tam verbo quam re et exitu præstare aliquid, accorder qqche non seulement en paroles, mais en fait et en réalité.
RĔAPSE, En effet, en réalité. Syn. Reipsa. Usus: Formæ reapse nullæ sunt, speciem tamen exhibent, en réalité ne sont rien, mais présentent une apparence.
RĔBELLĀTRIX, īcis, f. Celle qui se révolte. Usus: Ingenio ferocem et rebellatricem provinciam conficere.
RĔBELLĬO, ōnis, f. Révolte, rébellion. Syn. Seditio, tumultus. Cf. Seditio.
RĔBELLO, as, avi, atum, are, n. Se soulever, s’insurger de nouveau. Usus: Plures diversis locis rebellare cœperunt. Cf. Deficio, Descisco, Seditio.
RĔCALCĬTRO, as, avi, atum, are, n. * Regimber, ruer; empêcher d’approcher. Syn. Calcitro.
RĒCĂLESCO, is, calŭi, escere, n. Se réchauffer, s’échauffer. Syn. Concalesco, refervesco.
RĔCANTO, as, avi, atum, are, n. Retirer, rétracter, désavouer. Jacta in aliquem probra recantare. Cf. Revoco.
RĔCĒDO, is, cessi, cessum, ere, n. Reculer en arrière, se retirer, rebrousser chemin. Syn. Discedo, abeo, defluo, decedo. Adv. Longius, ne tantulum quidem, necessario, paulum. Usus: Ab armis, officio, causa, a veteri consuetudine recedere. Decedere de fide, defluere ex amicitia, ab officio recedere. Cf. Deficio, Discedo.
1. RĔCENS, Il n’y a pas longtemps, récemment, naguère. Syn. Nuper. Usus: Recens natus.
2. RĔCENS, entis, omn. gen. Nouveau, jeune, récent. Syn. Novus. )( Antiquus, vetus. Usus: Non ex recenti hominum sermone, sed annalibus. Aliter inveterata, aliter recentia. Est res in recenti memoria. Homo e schola, ludo, provincia recens. Recens ab illorum ætate. Cf. Novus.
RĔCENSĔO, es, sŭi, sum et sĭtum, sere, a. Parcourir, recenser, reconnaître. Syn. Percenseo, persequor, percurro. Cf. Numero.
RĔCENSĬO, ōnis, f. Revue, dénombrement, recensement. Syn. Census, recognitio.
RĔCEPTĀCŬLUM, i, n. Lieu où l’on met qqche, magasin, dépôt; refuge, asile. Syn. Locus receptator, perfugium. Usus: Templum illud fuit arx perditorum civium, receptaculum seditiosorum, castellum forensis latrocinii. Cf. Perfugium.
RĔCEPTOR, ōris, m. Qui sert de refuge. Usus: Ille latronum occultator et receptor locus.
RĔCEPTRIX, īcis, f. Celle qui reçoit, qui recèle. Usus: Messana furtorum receptrix.
RĔCEPTUM, i, n. Engagement, promesse. Syn. Promissum. Usus: Ille induxit ut peteret (consulatum): promissum et receptum intervertit ad seque transtulit, il le poussa à briguer le consulat; après le lui avoir promis et fait accepter, il s’en revêtit lui-même.
RĔCEPTŬS, ūs, m. Action de se retirer; retraite, recul; refuge, asile. Syn. Perfugium, avocatio ex pugna. Usus: Receptui canere, signum dare. Nullum receptum nisi ad te et tuam opem habeo. Tempus jam non erat ad receptum pertinacis sententiæ, il n’était plus temps de revenir sur un avis obstiné.
RĔCESSŬS, ūs, m. Action de se retirer, de s’éloigner. Syn. Digressus. )( Accessus. Usus: 1. Luna accessu et recessu suo maris accessum recessumque gubernat, la lune en s’approchant et en se retirant, produit le flux et le reflux de la mer. 2. Latebra, coin, cavité, retraite. Multi in hominum animis, latebræ, multi recessus.
1. RĔCĪDO, is, cīdi, cīsum, ere, a. Couper, retrancher. Syn. Incido. Usus: Recidere ornamenta superflua.
2. RĔCĬDO, is, cĭdi, cāsum, ere, n. Retomber. Syn. Convertor, cado, redundo, incido. Phras. In eadem scelera recidit, il est retombé dans les mêmes crimes. De integro in eadem flagitia revolvi, relabi, incidere; iterum in eamdem improbitatem incurrere; in eadem rursus flagitia se ingurgitare. Cf. Peccatum. Usus: Ex lætitia in luctum; in priorem fortunam recidere. Ea res ad hunc annum recidit. Mala consilia in auctorem recidunt. Huc tandem omnia recidere. Ad nihilum molitio tota recidit. Cf. Cado, Venio.
RĔCĬNO, is, ere, n. et a. Résonner, retentir. Syn. Resono.
RĔCĬPĬO, is, cēpi, ceptum, ere, a. Retirer à soi, ramener, reprendre; reconquérir. Syn. Accipio, recupero. Adv. Brevi, difficillime, tardius. Phras. In gratiam receptus est, il fut gracié. Supplici apud eum gratiæ locus fuit; restitutus est in antiquum gratiæ locum; reconciliata inter eos est ex inimicitiis gratia voluntatesque copulatæ. Cf. Gratia, Reconcilio. Usus: 1. Aliquem in fidem, gratiam, amicitiam recipere. Aliquem splendide, hospitio, ad epulas recipere. 2. Abeo, exeo, redeo, proficiscor, se retirer, s’en aller, quitter. Domum se, in castra, in Italiam e provincia se recipere. Ad mores pristinos, ad ingenium suum, ad meliorem frugem se recipere. Recepit se hostis. 3. Colligo, se remettre, revenir à soi, reprendre ses sens. Se a timore; animum e magno metu recipere. 4. Polliceor, s’engager à qqche, prendre un engagement. Mandata effice quæ recepisti. Scis quid tibi de me receperim. Recipere et confirmare aliquid alicui. Tibi spondeo in meque recipio, je promets et je garantis.
RĔCĬPRŎCO, as, avi, atum, are, a. et n. Ramener en arrière ou faire aller et venir. Usus: Quid Euripo in æstu reciprocando constantius, qu’y a-t-il de plus régulier que le flux et reflux de l’Euripe.
RĔCĬTĀTĬO, ōnis, f. Lecture à haute voix. Syn. Lectio. Usus: Litterarum recitatio.
RĔCĬTĀTOR, ōris, m. Lecteur. Syn. Lector.
RĔCĬTO, as, avi, atum, are, a. Lire à haute voix un acte, etc., donner lecture de. Syn. Percenseo, pronuntio, e memoria reddo. Adv. Clarius, denuo, identidem, palam. Usus: De tabulis publicis recitare. Epistolam, scriptum ex ordine recitare.
RĔCLĀMĀTĬO, ōnis, f. Cris improbateurs. Syn. Acclamatio. Epith. Præclara, luculenta.
RĔCLĀMO, as, avi, atum, are, n. Se récrier contre, protester, réclamer. Syn. Repugno, adversor, contradico. Adv. Fortissime, vehementer. Usus: Tota theatra, omnes una voce reclamarunt, le théâtre entier protesta par ses cris. Cf. Adversor.
RĔCLĪNO, as, avi, atum, are, a. Incliner, appuyer, coucher sur. Syn. Reflecto, inclino.
RĔCLŪDO, is, si, sum, ere, a. Ouvrir un objet fermé, découvrir. Syn. Aperio.
RĔCŌGĬTO, as, avi, atum, are, n. Réfléchir, examiner, repasser dans son esprit. Syn. Meditor, tota mente repeto, recipio me ad cogitationem reliquam alicujus rei; priorum admoneor; rei præteritæ cogitatio me subit. Cf. Memini, Cogito.
RĔCOGNĬTĬO, ōnis, f. Examen, ressouvenir. Syn. Recensio. Usus: Ejus animus nunc in recognitione scelerum versatur. (Recognitio, reconnaissance, vulg. est); latine: referendæ gratiæ studium.
RĔCOGNOSCO, is, gnōvi, gnĭtum, ere, a. Reconnaître, se rappeler. Syn. Cognosco, considero, recenseo, recolo. Adv. Penitus, perlibenter. Usus: Nihil novi audietis, vetera solum recognoscetis. Recognosce mecum illam noctem. Reminiscendo recognosco aliquid. Cf. Considero.
RĔCOLLĬGO, is, lēgi, lectum, ere, a. Rassembler, recueillir. Syn. Colligo. Phras. Vix recollegi me, j’ai à peine repris mes sens. Vix animum recepi; vix animum paulisper laxavi; vix animum a mœrore allevavi; ad spem et fiduciam torpentem animum erexi; vix animum languentem revocavi; vix animum sollicitudine exoneravi; vix vitalem calorem recepi; vix rediit animus et sui compos factus est. Usus: Animum recolligere. Cf. Colligo.
RĔCŎLO, is, cŏlŭi, cultum, ere, a. Cultiver de nouveau; pratiquer, exercer de nouveau. Syn. Recognosco; memoria repeto. Usus: Pristina sua studia recolere, reprendre ses anciennes études. Pueritiæ nostræ artes inter nos recolimus.
RĔCONCĬLĬĀTĬO, ōnis, f. Rétablissement, réconciliation. Syn. Reditus in gratiam. Phras. Reconciliatio gratiæ ejus mihi curæ erit, j’aurai soin de me réconcilier avec lui. Ut ejus mihi voluntas reconcilietur, opera dabo; ut mecum in gratiam redeat; ut in antiquum gratiæ locum me restituat; ut mihi se restituat; ut si quid alienæ opinionis aut parum amicæ voluntatis adversus me susceperit, deponat, abjiciat, dimittat. Cf. Concilio, Usus: Cæsar agit de reconciliatione gratiæ suæ et Pompeii.
RĔCONCĬLĬĀOR, ōris, m. Celui qui rétablit.
RĔCONCĬLĬO, as, avi, atum, are, a. Ramener, rapprocher, réconcilier. Syn. Placo, in gratiam reduco; in veterem gratiam restituo, distractos in pristinam concordiam reduco; pacem concilio; gratiam inter aliquos compono; gratiæ reconciliationem efficio. Phras. Reconciliati sumus, nous sommes réconciliés. Ingratiam rediimus; odium amore commutavimus; depositis odiis mutuam benevolentiam suscepimus. Inimicitias, simultates, odia deposuimus, abjecimus, dimisimus; omnem veterum injuriarum memoriam, omnem ulciscendi voluntatem ex animo delevimus; odia misimus ac finivimus; dexteras fidemque de integro dedimus. Pulso odio successit amor pristinus. Orta est inter nos, vetere exstincto odio, mutua benevolentia. Animorum nostrorum mutua in amore consensio; animorum ac voluntatum similitudo diuturno tandem odio successit. Cf. Gratia, Amicitia, Concilio. Usus: Hic me meus animus cum Cæsare reducit, reconciliat, restituit in gratiam, c’est ce sentiment qui me ramène aujourd’hui vers César, qui me réunit à lui, et qui lui rend toutes les affections de mon âme. Inimici in gratiam reconciliabuntur.
RĔCONCINNO, as, are, a. Rajuster, raccommoder. Syn. Reficio.
RĔCONDĬTUS, a, um. Mis à l’écart, éloigné, caché, Syn. Occultus, abditus, abstrusus, retrusus. )( In promptu. Usus: Sepositum et reconditum habere aliquid. Interiores et reconditæ litteræ. Homo natura tristis et reconditus. Natura in specie oris reconditos mores effinxit.
RĔCONDO, is, dĭdi, dĭtum, ere, a. Réunir; éloigner, cacher. Syn. Condo, sepono, abdo, abscondo. Adv. Nimium, penitus. Usus: Gladium in vaginam recondere. Mens visa arripit et recondit, inde memoria oritur. Cf. Abscondo.
RĔCŎQUO, is, coxi, coctum, ere, a. Faire recuire. Usus: Nomo me tanquam Pelian recoxerit.
RĔCORDĀTĬO, ōnis, f. Souvenir, mémoire. Syn. Memoria. Epith. Acerba, apta, assidua, non satis explicata, grata, jucunda, sana, secura, suavis. Usus: Recordationes fugio, quæ quasi morsu quodam dolorem efficiunt. Repetere animo veteris memoriæ recordationem, rappeler en son esprit le souvenir d’une circonstance passée. Cf. Memoria.
RĔCORDOR, aris, atus sum, ari, d. Se souvenir. Syn. Reminiscor, memoria teneo. Adv. Diligentius, multum, vere. Phras. 1. Sæpe recordor præteriti temporis calamitatem, je me rappelle souvent les calamités du temps passé. Subit animum persæpe memoria temporis miserrimi; sæpe in memoriam redit calamitas temporis; animum persæpe refero ad præteriti temporis calamitates; tenet me persæpe memoria temporis calamitosissimi; infixa est animo calamitas temporis superioris; versatur identidem in animo calamitas; ex animo nunquam discedit tristissimi temporis recordatio; tangit persæpe animum memoria funestissimi temporis. 2. Recordor adhuc dictorum, je me souviens encore de vos paroles. Memoria teneo, memoria custodio dicta tua; in memoria mihi sunt, versantur dicta tua; memoria retineo, quæ dixeras; memoriam eorum habeo, teneo, servo, conservo, quæ tu mecum; resedit in animo memoria dictorum; animo teneo ac memoria, quæ tu ad me; scripta sunt in animo meo quæ tu mecum olim; persæpe in mentem venit eorum, quæ tu olim mecum; sæpe redeo in memoriam eorum quæ ex te audivi. Cf. Memoria. Usus: Recordor tua consilia, tuorum consiliorum, de tuis consiliis. Re ipsa admonitus recordor et reminiscor. Cf. Memoria.
RĔCRĔO, as, avi, atum, are, a. Remettre en bon état, rétablir; p. se ranimer. Syn. Reficio, relaxo, relevo; restituo, colligo. Adv. Necessario, ocius, paululum. Phras. 1. Libenter me a magnis curis recreo, je me repose volontiers de mes travaux importants. Tristitiam et severitatem ludo aliquo relaxo et mitigo; a contentione studiorum animos curasque laxo; ex diuturna perturbatione suavitate amicorum me recreo; vires amissas revoco; curam animi quiete aliqua remitto; me confirmo, relevo; requietem aliquam corpori et animo indulgeo; ad aliquam animi remissionem descendo; cum amicis me oblecto; varias a molestiis aberrationes ac velut diverticula quædam quæro; inter labores jam exhaustos et mox exhauriendos intervallum aliquod interjicio; ab assiduis contentionibus studiorum animum remitto. 2. Pratorum ac nemorum aspectus mirifice me recreat, la vue des prairies et des bois me délasse merveilleusement. Pratorum ac nemorum aspectus animum mirifice reficit; a molestiis abducit; mirifica voluptate animum perfundit; liquidissima voluptate animum complet; mirifice oculos animumque tenet, oblectat; pratorum aspectu suavissime aberrat animus a molestiis curisque; suavissimam animi voluptatem capio. 3. Recrea te parumper, récréez-vous un peu. A cæteris voluptatibus desertus, jucundo otio sustenta te paululum et recrea; da te jucunditati paululum; ad aliquam animi remissionem descende; habeat aberrationem quamdam a negotiis animus; animum liberali otio viresque revoca, ad ferendos novos de integro labores; relaxa animum et abducta contentione studiorum; da laxamenti aliquid contentioni studiorum; lassum pondere curarum animum ludo refice et instaura; excedant animo curæ paulisper, ut acriore deinceps impetu ad intermissa revertare. Cf. Delecto, Oblecto. Usus: Recreat me et reficit aspectus vester; afflictum erigere, perditum recreare. Litteris tuis sustentor et recreor. Cum animus se collegit et e mœrore se recreavit. E morbo recreari et convalescere. Cf. Relaxo.
RĔCRESCO, is, crēvi, crētum, ere, n. Repousser, croître de nouveau. Syn. Rursum cresco.
RĔCRŪDESCO, is, dŭi, escere, n. Redevenir saignant; aggraver, empirer. Usus: Illa quæ consanuisse videbantur, recrudescunt.
RECTA, En droite ligne, directement, tout droit. Syn. Recta via, directe. )( Oblique, per anfractus. Usus: Mihi recta iter Romam est. Recta e navi ad me venit.
RECTĒ, En ligne droite; bien, comme il faut. Syn. Bene, probe, præclare, jure, more, rite, ordine, ratione. )( Perperam, vitio, oblique, circuitione et anfractu. Usus: Recte atque ordine et e republica factum est. Si recte homines novi. Recte an secus, nihil ad nos. Recte an contra fecerint. Recte, ordine, ratione, ex æquo et bono fecisti. Atomi recte feruntur aliquæ, quelques atomes suivent la ligne droite, Cf. Bene.
RECTĬO, ōnis, f. Direction, gouvernement. Syn. Gubernatio, administratio. Usus: Non privatæ solum rei ratio, sed reipublicæ rectio.
RECTOR, ōris, m. Guide, directeur, chef. Syn. Gubernator, præses. Epith. Comior, justus, summus. Usus: Rector publici consilii, gubernator urbis et conservator. Rector navis. DEUS, rector et architectus tanti operis.
RECTUS, a, um, Qui est en ligne droite, droit; convenable; bon, vertueux. Syn. Directus, bonus. )( Pravus, obliquus. Usus: Rectam instas viam. A recta conscientia transversum unguem discedere non oportet. Recta intelligentia, rectis oculis aliquid intueri. Rectissima sunt, quæ maxime conducunt.
RECTUM, i, n. Le bon, le bien, l’honnêteté, la vertu. )( Pravum. Usus: Rectum est quod cum virtute et officio fit. Rectum non solius laudis causa sequendum est. Te nihil scribere rectum vix est. Cf. Honestum.
RĔCŬBO, as, cŭbŭi, ĭtum, are, n. Se coucher, être couché. Syn. Recumbo, jaceo, quiesco. Usus: Molliter et delicate recubans.
RĔCUMBO, is, cŭbŭi, ĭtum, ere, n. S’appuyer, se coucher en arrière; être étendu, couché. Syn. Cubo. Usus: In herba recumbo.
RĔCŬPĔRĀTĬO, ōnis, f. Recouvrement. Usus: Ista præclara est libertatis recuperatio.
RĔCŬPĔRĀTOR, ōis, m. (t. de droit). Le récupérateur, chargé à Rome de juger les procès et d’accommoder les différends entre citoyens. Syn. Judex in causis civilibus et privatis. Epith. Improvidus. Usus: Recuperatorem dare alicui.
RĔCŬPĔRĀTŌRĬUS, a, um, Relatif aux récupérateurs. Usus: Judicium recuperatorium.
RĔCŬPĔRO, as, avi, atum, are, a. Recouvrer. Syn. Recipio, redimo, reparo. Usus: Erepta recuperare. Recuperare existimationem perditam et in antiquum statum restitui. Cf. Restituo.
RĔCURRO, is, curri, ere, n. Courir en arrière, rebrousser chemin en hâte. Syn. Redeo, revehor; perfugio, ad opem alicujus confugio. Usus: Velim quamprimum ad nos recurras.
RĔCŪSĀTĬO, ōnis, f. Refus. Epith. Justa. Usus: Omnes sine mora, sine ulla recusatione, summo etiam studio et alacritate negotium susceperunt, sans hésitation.
RĔCŪSO, as, avi, atum, are, a. Repousser, écarter, refuser. Syn. Abnuo, defugio, declino, aspernor, nolo, repudio, rejicio, aversor, tergiversor, abhorreo; a me amoveo, amolior, deprecor, ejuro. Adv. Diu, honeste, vehementer, valde. Phras. Si id crimen est, non recuso pœnam, si cela est un crime, je ne refuse pas le châtiment. Nihil de pœna recuso; pœnam non refugio, non deprecor, causam non dico quin quod meritus sum feram; causæ nihil est quin; causæ nihil dico quin pœnas, ut meritus sum, luam. Usus: Nihil quod homini accidere possit recusandum est. Cf. Nolo, Nego.
RĔDĂMO, as, avi, atum, are, a. Aimer réciproquement, rendre amour pour amour. Syn. Amori vel in amore respondeo.
RĔDARGŬO, is, ŭi, ere, a. Accuser. Syn. Coarguo, convinco. )( Probo. Usus: 1. Inconstantiam alicujus redarguere. 2. Increpo, accuso, réfuter, convaincré de faux, confondre. Redargue me, si mentior. Fallebat multos, quod nemo eum redargueret. Cf. Arguo, Reprehendo.
REDDO, is, dĭdi, dĭtum, ere, a. Rendre. Syn. Restituo, refero, remunero, persolvo. Adv. Celeriter, commode, cumulate, diligenter, juste, latine, opportune, probabiliter, studiose, tarde, vicissim, verbosius. Usus: 1. Suum cuique reddere. 2. Recito, rendre, dire, raconter. Quæ quisque didicerit, totidem verbis reddat. 3. Verto, traduire. Quæ græce legeram, latine reddebam. 4. Do, tribuo, rendre, remettre à qqn ce qui lui est dû. Sententiæ suæ rationem reddere. Reddere vitam pro republica. Litteras alicui; honorem cuique suum reddere. 5. Similis sum, rendre, reproduire, représenter. Filius matrem reddit. 6. Efficio, præsto, rendre tel ou tel, faire. Cupiditas reddit homines cæcos.
RĔDEMPTĬO, ōnis, f. Rachat; corruption, marché. Syn. Conductio. Usus: Publicani temeritate redemptionis pene eversi.
RĔDEMPTOR, ōris, m. Entrepreneur de travaux publics; fermier. Syn. Operis faciendi vel vectigalium conductor, qui et Manceps a Cicerone dicitur. Usus: 1. Redemptor ille, qui Torquato columnam conduxerat faciendam. 2. Redemptor noster, rédempteur. Syn. Auctor parensque salutis nostræ. Vindex salutis humanæ; nostræ salutis restitutor. Redemptio nostra, Rédemption. Syn. Nostræ salutis restitutio; salus hominum Christi cruciatibus morteque parta.
REDĔO, is, ĭi, ĭtum, ire, n. Retourner, revenir. Syn. Reverto, revenio, me recipio. Adv. Gradatim, insidiose, peregre, sero, verissime. Phras. Cupio quamprimum ad vos redire, je désire revenir vers vous le plus tôt possible. Ad vos me recipere cupio; in optatis mihi est, ut me aliquando vestri ac patriæ compotem fortuna faciat; ut in patriam me pedes referant; in domum meam remigrem, revertar; domum me referam; reditu aut potius reversione mea vos exhilarem; ut ad vos recurrere, patriæ me reddere postliminio liceat; ut expeditum in patriam receptum habeam; urbem patriam repetam. 2. Domum redibo, je reviendrai chez moi. Domum me referam; domum repetam; domum me convertam, conferam; domum remigrabo, revertar; domum me recipiam. 3. Vix ad se rediit, il fut à peine revenu à lui, il eut à peine repris ses sens. Vix se, vix animum ex timore collegit; vix se, vix animum recepit a timore; vix recreatus est ex illo pavore; vix se recuperavit ex illa trepidatione; vix redintegravit animum. Cf. Colligo, Recolligo. 4. Rediisti ad pristinam consuetudinem, vous avez repris vos anciennes habitudes. Ad tuam te intemperantiam innovasti; in eamdem vitæ consuetudinem revolutus es; ad mores pristinos rediisti; ad tuam te consuetudinem moresque te retulisti. 5. Sed ut redeam eo unde cœpi, mais pour en revenir là d’où je suis parti. Sed ut ad prima redeam; ut redeam ad id, unde exorsus sum; ad ea quæ constitueram; sed ut ad superiora illa redeat, revertatur oratio; ut ad præterita revertamur; ut ad eam partem, unde digressa est, revertatur oratio; verum ad jurgium illud, quo loco digressus sum, revertar; sed adhibeat oratio modum et redeat illuc unde deflexerat. Ut eo, unde digressa est, se referat oratio; sed ut eo revocetur, unde huc declinavit oratio; sed redeamus ad inceptum; sed redeat unde aberravit oratio. Usus: Ad quos dies redibis? In gratiam redire cum aliquo, rentrer en grâce auprès de qqn, se réconcilier avec lui. Ad ingenium suum et mores rediit, il a repris ses premiers sentiments, son caractère. In pristinum statum res rediit, la chose a repris son ancien état. Parum ex agro illo redit, le revenu de ce champ est peu considérable.
RĔDHĬBĔO, es, ĭtum, ere, a. Rendre ce qu’on a reçu. Syn. Reddo. Usus: Rem emptam, cujus vitium venditor non dixerit, vendenti redhibere. Cf. Reddo.
RĔDĬGO, is, ĕgi, actum, ere, a. Faire revenir, faire rentrer, ramener; réduire à. Syn. Adduco, pertraho, cogo, conficio, colligo. Phras. Ad nihilum redactæ sunt opes meæ, mes richesses sont réduites à rien. Ad nihilum omnia reciderunt; rediit mihi res ad restim, ad rastros. Cf. Perdo, Gero. Usus: 1. Bellicosas gentes in ditionem suam et potestatem; sub imperium et jurisdictionem redigere. Cf. Conficio. 2. Colligo, faire rentrer une somme d’argent, percevoir, retirer. Ex præda, e bonis venditis magnam vim pecuniæ redigere. 3. Revoco, reduco, mettre dans tel ou tel état. Inventa redigere in ordinem, mettre en ordre les matériaux trouvés. Aliquid in memoriam redigere, disposer qqche dans sa mémoire.
RĔDĬMĪCŬLUM, i, n. Collier, diadème, ceinture.
RĔDĬMĬO, is, ĭi, ītum, ire, a. Ceindre, couronner, orner. Syn. Orno, corono. Usus: Rosis, sertis, coronis redimire se.
RĔDĬMO, is, ēmi, emptum, ere, a. Racheter; délivrer; affermer. Syn. Emo, recupero, conduco. Adv. Palam, publice, recte, male. Phras. Christus nos sua morte redemit, JÉSUS-CHRIST nous a rachetés par sa mort. Debitæ primi hominis culpæ pœnas suis cruciatibus exsolvit; salutem mortalibus finemque diuturnæ servitutis moriendo attulit; sua morte perditum genus hominum in possessionem cœlestis patriæ restituit; genus humanum afflictum ac perditum sua morte recreavit et erexit; pro communi salute suum caput in omnes cruciatus obtulit, ut amissam nostra primorumque parentum culpa cœlestem nobis patriam recuperaret. Usus: Re vilissima maximam redemit. Culpam redimere. Ego vitam omnium meo unius periculo redemi. Ista vel vita recte redimi possent.
RĔDINTĔGRĀTĬO, ōnis, f. Renouvellement, rétablissement. Syn. Renovatio, iteratio. Usus: Vehementer movet auditorem ejusdem verbi redintegratio, répétition du même mot.
RĒDINTĔGRO, as, avi, atum, are, a. Renouveler, rétablir, réparer. Syn. Renovo, instauro. Usus: Bellum, prœlium, vires, animum redintegrare. Memoriam redintegrare. Cf. Renovo.
RĔDĬTĬO, ōnis, f. Retour. Usus: Celeritas reditionis.
RĔDĬTŬS, ūs, m. Retour. Syn. Reditio, reversio. Epith. Acerbus, capitalis, pestifer, celer, crudelis, difficilis, facilis, florens, gloriosus, gratuitus, illustris, constans, maturus. Phras. Valetudo reditum impedivit, sa mauvaise santé a empêché son retour. Reditu prohibuit; regrediendi facultatem non dedit; valetudo obstitit quominus iter domum flecteret, retro concederet; ne in patriam esset reditus, valetudo in causa fuit. Usus: Patet tibi gratiæ reditus. Gratiæ reditum tibi aperiam, conficiam. Nemo te reditu prohibebit. (Reditus pro fructibus annuis, vulg. est), revenu.
RĔDĬVĪVUS, a, um, Rafraîchi, rajeuni; qui revit. Syn. Renovatus, in vitam revocatus.
RĔDŎLĔO, es, ŭi, ere, a. et n. Être odorant, exhaler, sentir. Syn. Oleo. Usus: Ejus sermonis multa indicia redolent. Oratio redolens antiquitatem. Mihi ex illius orationibus redolere ipsæ Athenæ videntur, je ne sais quel parfum d’atticisme s’exhale de ses discours.
RĔDŪCO, is, xi, ctum, ere, a. Faire revenir, ramener. Syn. Restituo, redigo, reporto. Usus: Distractos aliquos in concordiam reducere. Aliquid in memoriam reducere, rappeler qqche. Medicina ægrum reducere ad salutem. De exilio aliquem domum reducere, reportare.
RĔDUCTĬO, ōnis, f. Action de ramener.
RĔDUCTOR, ōris, m. Celui qui ramène. Usus: Plebis in urbem reductor. Litterarum senescentium reductor, celui qui rétablit, qui fait revivre.
RĔDUNDANTĬA, æ, f. Le trop plein, la trop grande abondance. Syn. Profluentia.
RĔDUNDO, as, avi, atum, are, n. Déborder, être trop abondant, inonder. Syn. Supero, superfluo, effluo. Adv. Aliquantum. Usus: Pituita aut bilis cum in corpore redundat. Homo omnibus ornamentis redundans. Infamia majorum fere in posteros, amici laudes in amicum redundant. Nihil prætermittatur, nihil redundet. E tuo facto multum invidiæ in me redundabit. E rerum cognitione florescit et redundat oratio. Is redundantes nos et juvenili licentia superfluentes repressit, celui-ci réprima les écarts où nous entraînait la fougue de la jeunesse. Cf. Abundo.
RĔDŬVĬA, æ, f. Envie aux doigts. Syn. Ulcus digitorum. Usus: Capiti mederi debebam, reduviam curavi, je devais soigner la tête et je n’ai donné mes soins qu’à une envie aux doigts, c. à d., en m’occupant de vétilles, j’ai négligé l’important (Prov.).
RĔDUX, dŭcis, omn. gen. Qui est de retour, revenu. Syn. Ex periculo aut exilio revocatus. Cf. Redeo.
RĔFELLO, is, felli, ere, a. Prouver la fausseté d’une chose, réfuter. Syn. Redarguo, refuto. )( Confirmo. Adv. Palam, studiosissime. Phras. Ejus argumenta facile refellam, je renverserai facilement ses arguments. Criminationem totam nullo negotio dissolvam; diluam, quæ objecit; propugnaculum istud, quo contra impetus meos se usurum putat, facile dejiciam. Objecta facile infirmabo et convellam; eam illius opinionem ratio convellet, oratio labefactabit; veritas denique extorquebit; argumenta ejus facile obruam, proteram, prosternam. Sententiam hominis facile frangam; tela ista haud difficulter repellam; faxo brevi, ut argumenta ejus universa corruant, irrita reddantur. Cf. Refuto. Usus: Refellere et coarguere mendacium alicujus. Ea exemplis magis quam argumentis refelles, vous réfuterez cela plutôt par des exemples que par des arguments. Moribus oratio refellitur, il fait par sa conduite la critique de ses discours.
RĔFERCĬO, is, fersi, fertum, cire, a. Remplir, bourrer; entasser. Syn. Repleo. Adv. Peranguste. Usus: Animos vulgi superstitionibus, sermonibusque aures refercire, rebattre, assourdir les oreilles par ses discours.
RĔFĔRO, fers, tŭli, lātum, erre, a. Porter, placer; emporter; rapporter. Syn. Reveho, reporto, reduco. Adv. Aperte, callide, cumulatissime, identidem, magnopere, occulte, pariter, publice, recte, separatim, simpliciter, vere. Usus: 1. Pedes me referunt in Tusculanum. 2. Renuntio, rapporter, relater. Misit, qui nuntios exciperent et ad se referrent. 3. Revoco, réproduire, faire revivre. Veterum consuetudinem, laudem, legem referre. 4. Reddo, rendre, payer. Meritam debitamque gratiam referre. 5. Adscribo, describo, transcrire, enregistrer. Aliquid in commentarium, tabulas, volumen, codicem referre. Referre in deos, in deorum numerum. Rationes ad ærarium referre. 6. Ad deliberandum propono, faire un rapport, proposer; s’en rapporter à. De re aliqua ad senatum; de rebus obscuis ad Apollinem; de religionibus ad sacerdotes referre. Ad alium, ad alterius arbitrium referre. 7. Respondeo, répondre, répliquer. Hoc ego non ad meam defensionem attuli, sed illorum defensioni retuli. 8. Dirigo, rapporter. Omnia sua consilia ad gloriam; ad voluptatem referre omnia. 9. Similis sum, rappeler. Vultu patrem refert, moribus avum. 10. Converto, revertor, revenir. Se ad intermissa studia litterarum referre. Animum, oculos in aliquem referre, reporter ses regards et son attention sur qqn.
RĔFERT, n. et imp. Il est utile, il est bon, il importe. Syn. Interest, ad rem pertinet. Phras. Mea quidem id parum refert, cela m’importe peu. Rebus tuis sunt illa conjunctiora; ad rem meam nihil interest. In eo fortunæ meæ positæ non sunt. Nihil ad me ista. Non est, cur ea de re me angam, discruciem. Mihi isthic neque seritur, neque metitur; utcumque fuerit, haud in magno equidem ponam discrimine. Cf. Interest. Usus: Tua id maxime refert. Parvi refert abs te dici.
RĔFERTUS, a, um, part. v. Refercio. Plein, rempli, comble. Syn. Confertus, plenus. Usus: Locuples et referta domus, bonis omnibus abundans et affluens.
RĔFERVĒO, es, ere, et RĔFERVESCO, is, ere, n. Être très chaud; bouillonner, rejaillir. Usus: Jam quasi refervescit oratio. Sanguis refervet vel refervescit.
RĔFĬCĬO, is, fēci, fectum, ere, a. Refaire, rétablir, restaurer, améliorer. Syn. Reconcinno, recreo, restituo. Phras. Corpus reficere, remettre, ranimer le corps. Corpora curare; corpus cibo potioneque firmare; famem sitimque cibo et potione depellere; firmare cibo vires, instaurare. Cf. Cibus. Usus: Nihil est jam quo nos reficiamus, aut ubi lapsi resistamus. Cum animus se a forensi strepitu refecerit et recreaverit. Reficere ædes quæ vitium fecerant. Refecta spe, ayant repris espoir. Reficit me ac recreat tua epistola. Cf. Recreo.
RĔFĪGO, is, xi, xum, ere, a. Détacher; enlever; abroger, annuler. Syn. Rescindo, infringo, revello. Usus: Acta Antonii legesque refixistis. Num figantur rursus tabulæ quas vos decretis vestris refixistis.
RĔFLĀTŬS, ūs, m. Souffle; vent contraire. Syn. Contrarius, adversus, reflans ventus. Usus: Naves reflatu Uticam actæ. Fortunæ reflatus semper timendus.
RĔFLECTO, is, xi, xum, ere, a. Ramener, détourner, apaiser. Syn. Revoco, sedo. Usus: Animum ad vindictam incitatum reflecto et revoco. Cf. Flecto, Recordor.
RĔFLO, as, avi, atum, are, n. Souffler en sens contraire, être contraire (en parl. du vent). Syn. Contra flo. Usus: Cum fortuna reflarit, affligimur. Ventis reflantibus, cum aquilo mihi adversum teneret, in littus rejecti sumus.
RĔFLŬO, is, ere, n. Couler en sens contraire. * Syn. Retro fluo.
RĔFORMĪDĀTĬO, ōnis, f. Vive crainte, forte appréhension. Syn. Formido, metus. Cf. Metus.
RĔFORMĪDO, as, atum, are, a. Reculer de crainte, craindre, redouter. Syn. Refugio, horreo. Usus: Dolorem imbelles horrent et reformidant. Cf. Timeo, Abhorreo.
Reformare Religionem, Réformer un ordre religieux. Ad disciplinam severiorem revocare; lapsam disciplinam ad vetera instituta revocare; instaurare disciplinam; e solutiore disciplina ad veterem sanctimoniam revocare; veterem disciplinam, quæ jacet ætatis vitio perculsa atque prostrata, excitare; constituere leges, revocare instituta, abhorrentes a vitæ sanctimonia mores abususque comprimere ac abolere, omnia denique quæ dilapsa jam diffluxere, severis legibus vincire; dissolutam familiæ sacræ disciplinam arctius adstringere ac in veterem dignitatem vindicare; lapsam, prolapsam disciplinam erigere; solutam disciplinam coercere, ad arctiorem disciplinam erudire; pravarum consuetudinum stirpes, quæ caput tollebant, elidere, exscindere; a veteri sanctimonia declinantem, in semitam reducere.
RĔFRACTĀRĬŎLUS, i, m. Un peu chicaneur, qui aime la dispute. Syn. Concertatorius, contentiosus.
RĔFRĀGOR, aris, atus sum, ari, d. n. Faire opposition à qqn. Syn. Adversor. Usus: Sed nolui homini amicissimo refragari. Cf. Adversor.
RĔFRĒNO, as, avi, atum, are, a. Retenir par le frein; arrêter, maîtriser, dompter. Syn. Coerceo, reprimo, comprimo, cohibeo, circumscribo, retardo, restringo, contraho, sedo, debilito, edomo, frango, moderor, tempero, restinguo. Vinculum v. g. cupiditati injicio. Cf. Cohibeo, Coerceo, Comprimo. Usus: Refrenet prius libidinem, iram teneat, coerceat avaritiam, qu’il réprime d’abord ses passions, etc.
RĔFRĬCO, as, ŭi, atum, are, a. et n. Frotter de nouveau, rouvrir. Syn. Renovo, revoco, retracto. Phras. Noli mihi refricare memoriam casus acerbissimi, ne réveillez pas en moi le souvenir de ce cruel malheur. Noli mihi revocare in memoriam casum acerbissimum; noli animum meum revocare in memoriam casus tristissimi; noli renovare, redintegrare memoriam casus acerbissimi; noli obductam vixdum cicatricem refricare. Cf. Memoria. Usus: 1. Dolorem, cicatricem, vulnus refricare. 2. Iterum vexo, se renouveler, revenir, reparaître. Crebro refricat lippitudo.
RĔFRĪGĔRĀTĬO, ōnis, f. Rafraîchissement, fraîcheur.
RĔFRĪGĔRO, as, avi, atum, are, a. Refroidir ou rafraîchir. )( Calefacio. Usus: Stella Saturni refrigerat. Umbris et aquis refrigerari.
RĔFRĪGESCO, is, frixi, escere, n. Se refroidir. Syn. Refrigeror, defervesco. Adv. Plane, sane quidem. Usus: Belli apparatus, impetus illi animorum refrixit. Interpellata bello studia refrixere. Causa illa omnino refrixit. Cf. Remitto.
RĔFRINGO, is, frēgi, fractum, ere, a. Briser, ouvrir, enfoncer. Usus: Claustra illa nobilitatis refregi.
RĔFŬGĬO, is, fūgi, ere, n. et a. Fuir en arrière, s’enfuir, s’échapper, s’éloigner. Syn. Abhorreo, fugio, recedo, horreo, formido. )( Appeto. Adv. Prorsus, longe. Usus: Refugit animus ea commemorare. Ab impiorum consuetudine refugere. Refugit a dicendo animus. Cf. Abhorreo.
RĔFŬGĬUM, ĭi, n. Refuge, asile; lieu de refuge. Syn. Perfugium, portus, præsidium, arx. Usus: Nationum omnium portus et refugium senatus.
RĔFULGĔO, es, si, ere, n. Reluire, briller. Syn. Reluceo.
RĔFUNDO, is, fūdi, fūsum, ere, a. Verser de nouveau, répandre, vider. Syn. Rursus fundo.
RĔFŪTĀTĬO, ōnis, f. Réfutation. (t. de rhét.) Syn. Confutatio.
RĔFŪTO, as, avi, atum, are, a. Repousser, rejeter; réfuter. Syn. Aspernor, despicio, repello; confuto, refello. )( Complector, confirmo. Adv. Fortius, liberalius, gravius. Phras. Erroris magistrum refutavit egregie, il réfuta parfaitement ce docteur de mensonge. Quemadmodum erroris doctorem fregerit, quam docte illius fidem infirmarit, auctoritatem elevarit, quis satis deprædicet? ut illum strenue refellerit, coarguerit, vicerit; ut firmissima quæque propugnacula ex ejus errorum defensione dejecerit, quis ignorat? Cf. Refello. Usus: 1. Refutare et aspernari extera, dédaigner et repousser les choses extérieures. Libidinem alicujus et conatus refutare. 2. Refello, réfuter, contredire, répondre à. Nostra confirmare argumentis, aliena refutare, confirmer notre dire par des arguments, réfuter celui de l’adversaire.
RĔGĀLIS, e, gen. com. De roi, royal. Syn. Regius. Usus: Potestas, nomen, ornatus, purpura regalis.
RĔGĔRO, is, gessi, gestum, ere, a. Rejeter sur, renvoyer à. Syn. Oppono, objicio. Usus: Convicia regerere, répliquer par des injures.
RĒGĬA, æ, f. Palais d’un roi, cour. Syn. Domus, aula regia. Epith. Maxima.
RĒGĬĒ, Royalement, en roi. Syn. More regio.
RĒGĬFĬCĒ, Avec un luxe royal, splendidement. Syn. Apparatu regio.
RĒGĬMEN, ĭnis, n. Conduite, direction, gouvernement. Syn. Rectio. Usus: Regimen totius magistratus penes Appium erat. Cf. Magistratus, Potestas.
RĒGĪNA, æ, f. Reine. Syn. Regni socia, domina. Usus: Omnium virtutum regina justitia.
RĔGĬO, ōnis, f. Pays; limites, bornes; étendue. Syn. Provincia, ora, plaga, tractus, fines, termini, spatium. Phras. 1. Regio fertilis, pays, contrée fertile. Regio tam ubere et pingui solo, ut a pastu repellantur pecudes, ne satietas perimat. Regio omnium rerum soli fertilis. Regio uberrimo agro, mitissimo cœlo, clementibus accolarum ingeniis; regio fertilis imprimis et omnium copia rerum opulenta; regio fidelis et fautrix suorum. Cf. Fertilis. 2. E regione curiæ domus nostra est, notre maison est située en face de la curie. Domus nostra curiæ respondet; contra curiam domus nostra est; domus nostra curiæ est adversa et contraria. Ex adverso, e regione curiæ nostra domus est. Usus: 1. Immensa et interminata in omnes partes regionum magnitudo. Regio lunæ. 2. Spatium, limites, bornes, frontières (ordin. au pluriel.) Vitæ spatium exiguis regionibus circumscriptum, des limites peu étendues circonscrivent l’espace de la vie. Officii regionibus se continere, rester dans les limites du devoir. Eregione tuæ villæ mea est sita.
RĒGĬUS, a, um, Royal. Syn. Regalis.
REGNĀTOR, ōris, m. Souverain, monarque, roi.
REGNO, as, avi, atum, are, n. Exercer le pouvoir royal, être roi, gouverner. Syn. Impero, dominor. Phras. Regnabat apud Persas, il régnait sur les Perses. Persidem tenebat; Persis imperitabat; summæ rerum apud Persas præerat; imperium Persarum tenebat; inter Persas regnum agebat; summa imperii apud Persas potiebatur; imperium gerebat apud Persas; Persicum dominatum imperio tenebat, summam rerum omnem apud Persas administrabat; regium principatum apud Persas gerebat, tenebat, obtinebat, habebat; imperii clavum tenebat; rerum potiebatur; regio jure ac potestate imperabat apud Persas. Cf. Impero, Rego. Usus: Hic vero regnat et triumphat oratio, ici vraiment l’éloquence est souveraine. Regnat in centuriis, il domine sur les centuries.
REGNUM, i, n. Pouvoir royal, royauté; royaume. Syn. Principatus, dominatus. Usus: Regnum non modo Romano, sed ne Persæ quidem tolerabile. Regnum appetere. Regnum alicui dare, deferre. Regnum occupare, obtinere; regno potiri. Sub vel in regno alicujus esse, degere, vivere. Regnum in cervices accipere, se soumettre à un roi. Regno aliquem pellere, expellere, ejicere; regnum adimere, regno spoliare. In regnum restituere, reducere. Regnum recuperare; in regnum redire.
RĔGO, is, xi, ctum, ere, a. Diriger, conduire; gouverner, régir. Syn. Guberno, moderor. Phras. Totam rempublicam regit, il gouverne toute la république. Rempublicam unus gubernat, administrat omnem; unius nutum tota civitas intuetur; summæ rerum unus præest; omnia unus temperat, moderatur; ei populus sui velut habenas tradidit; ad ejus ductum se applicuit; reipublicæ regimen penes eum est; ad gubernacula reipublicæ sedet, summa rerum illi tradita est; ad ejus arbitrium judiciumque summa rerum rediit; reipublicæ tenet gubernacula; moderator est totius consilii publici; omnia moderatur, movet, regit; jura dat unus reipublicæ; summæ rei præest; rempublicam cum imperio et potestate obtinet; reipublicæ arbiter ac moderator præsidet Cf. Impero, Regno. Usus: Animus regit corpus et moderatur. Versare suam naturam et regere ad tempus. Mundus regitur numine deorum. DEUS qui omnem hunc mundum regit, DIEU qui gouverne tout cet univers.
RĔGRĔDĬOR, eris, gressus sum, gredi, d. n, Rétrograder, revenir, retourner. Syn. Pedem refero. Usus: Regredi quam progredi malo, j’aime mieux rétrograder qu’avancer.
RĔGRESSĬO, ōnis, f. Retour. Usus: Exponam vobis consilium profectionis et regressionis meæ.
RĔGRESSŬS, ūs, m. Retour, marche rétrograde. Usus: Nihil errat quod in omni æternitate conservat progressus et regressus reliquosque motus constantes et ratos, ce nom d’errants ne saurait convenir à des astres qui de toute éternité s’avancent, rétrogradent, et font toutes leurs évolutions d’après des lois fixes et invariables. Syn. Recessus.
RĒGŬLA, æ, f. Équerre, règle; loi, règle. Syn. Norma, lex, exemplum, formula, præscriptio. Epith. Notissima, optima, pravissima. Phras. Regulas præscribere, établir des lois. Privatam publicamque disciplinam, quæque alia cœtibus hominum regendis usui esse solent, præscribere; leges ferre; privatam publicamque vivendi rationem legibus constituere. Usus: Consilia sua omnia ad regulam virtutis dirigere et referre. Servare regulam de cœlo ad cognitionem omnium delapsam. Ab regula et præscriptione vitæ aberrare, s’écarter de la règle, des prescriptions de la vie. Studia sua naturæ regula metiri. Non utendum pravissima consuetudinis regula, il ne faut point se servir de la règle si fausse de l’usage. Non egemus perpendiculis, normis et regulis, nous n’avons pas besoin de perpendiculaire, d’équerres, ni de règles. Cf. Lex, Norma.
RĒGŬLUS, i, m. Roi d’un petit pays; roitelet.
RĔGUSTO, as, avi, atum, are, a. Goûter de nouveau. Syn. Iterum gusto, degusto. Usus: Crebro regusto tuas litteras, je relis fréquemment vos lettres, je les savoure.
RĔJECTĀNĔA, ōrum, n. pl. Choses de rebut, rebut. Syn. Rejecta.
RĔJECTĪO, ōnis, Rejet, dédain, mépris. Usus: Rejectio judicum facta est, récusation (des juges).
RĔJĬCĬO, is, jēci, jectum, ere, a. Rejeter; repousser, éloigner, écarter. Syn. Aspernor, repudio. Adv. Plane, feliciter. Phras. Ea sententia ab omnibus rejecta est, cet avis fut rejeté de tout le monde. Ea sententia irrisa est ab omnibus; explosa et ejecta est; respuere hanc sententiam omnes et pro nihilo putavere; eam sententiam plerique omnes ineptam judicavere, improbavere, refutavere; fuit ea sententia plerisque spreta et damnata. Cf. Amoveo. Usus: Deligere bona et rejicere contraria. Causam ad senatum rejicit. Ab iis libris obscuritas me rejecit. Cf. Abjicio.
RĔLĀBOR, eris, lapsus sum, labi, d. n. Couler en arrière, refluer. Usus: Relabuntur, refluunt, revertuntur flumina unde fluxerunt.
RĔLANGŬESCO, is, gui, ere, n. S’affaiblir, tomber en faiblesse. Syn. Oblangueo.
RĔLĀTĬO, ōnis, f. Rapport sur une affaire; question. Epith. Salutaris, diligens. Usus: Quis audivit aut actionem, aut relationem tuam. Pro: ex certa relatione, par une relation, un récit certain, rectius dicitur: certis auctoribus comperi.
RĔLĀTOR, ōris, m. Celui qui fait des rapports, rapporteur. Usus: Te auctore et relatore.
RĔLAXĀTĬO, ōnis, f. Relâche, récréation. Syn. Remissio. Usus: Otii fructus est non contentio animi, sed relaxatio, repos de l’esprit.
RĔLAXO, as, avi, atum, are, a. Relâcher, distraire, reposer. Syn. Remitto, dissolvo, solvo. Phras. Rus cogito ut animum relaxem, je songe à aller à la campagne pour me reposer. Animi causa; ut animum parumper a molestiis abducam; ut animus parumper acquiescat a curis; ut animum curis distractum varieque dissipatum recolligam; ut animus sine cura quiescat; ut animus ex curarum tædio recreetur; ut, quam mihi negotiorum et curarum odiosa consuetudo hilaritatem ademit, abstulit, eripuit, in me exstinxit, eam rerum jucundissimarum aspectu atque usu recuperem; ut aliquid vernæ amœnitatis degustem; ut verna jucunditate fruar; ut amissam animi hilaritatem recipiam; ut ex laboris assiduitate me reficiam; ut aberrem a molestiis, aberrationem habeam. Cf. Remitto. Usus: Animum relaxare ac remittere. Risus tristitiam mitigat et relaxat. Longior dolor intervalla dat et relaxat. Se ab occupationibus relaxare et jucunditati dare. Cum se animus corporis vinculis relaxarit ac liberarit. Alvus aliquando vel adstringitur vel relaxatur Cf. Recreo.
RĔLĒGĀTĬO, ōnis, f. Exil dans un lieu déterminé. Syn. Amandatio. Epith. Jejuna, rusticana.
1. RĔLĒGO, as, avi, atum, are, a. Éloigner, écarter, reléguer qque part. Syn. Amando, exilio mulcto, expello, ejicio. )( Reduco. Usus: Pater filium ab hominibus in prædia rustica relegarat, le père relégua son fils à la campagne loin du commerce des hommes. Cf. Exilium, Ejicio.
2. RĔLĔGO, is, lēgi, lectum, ere, a. Parcourir de nouveau, relire. Usus: Crebro tuas litteras relego et regusto.
RĔLĔVO, as, avi, atum, are, a. Relever, remettre sur pied, soulager. Syn. Levo, consolor, minuo, levationem affero. Usus: Jam tandem relevata et recreata respublica videtur. Communem casum relevare. Tu qui toties dolorem meum tuis sermonibus relevasti. Cf. Consolor, Recreo, Levo.
RĔLICTĬO, ōnis, f. Abandon, délaissement. Syn. Derelictio, desperatio, proditio.
RĔLĬGĀTĬO, ōnis, f. Action de lier, d’attacher. Syn. Colligatio.
RĔLĬGĬO, ōnis, f. Respect, crainte de DIEU, esprit religieux; culte extérieur. Syn. Pietas, sanctitas, cultus divinus, res divinæ, sacræ, religiones et cerimoniæ sacræ, cultus Divini Numinis. Epith. Antiqua, communis, divina, domestica, externa, ficta, inexpiabilis, justa, magna, mira, nimia, perversa, pristina, privata, publica, pura, sancta, sempiterna, singularis, solemnis, summa, tanta, utilis. Phras. 1. DEUM summa religione colebat, il honorait DIEU très religieusement. DEO supremum cultum et honorem tribuebat, præstabat, exhibebat; summa DEUM religione venerabatur; DEUM pura, integra, incorrupta mente venerabatur; sacris impense dedebat animum DEUM que religione maxima colebat. Quæ divino cultu continentur ea ille caste integreque tractabat; in ejus animo Numinis assidua insidebat cura; exsistebat in eo mira religionum sanctitas cultusque divini ardor. Cf. Religiosus. 2. (Religionem ingressus est, Vulg.), il est entré en religion. DEO sese in religiosam servitutem dicavit; totum se DEO religiosissima mente consecravit; DEO dicatorum hominum instituta complexus, professus est; abdicatis rebus omnibus, in religiosorum hominum familiam nomen dedit; sacræ militiæ se addidit, nomen dedit; inter sacræ familiæ candidatos nomen professus est; a profanis stipendiis, ad Christi vexilla convolavit. 3. (Susceptus est ad religionem, Vulg.), il a été admis dans un ordre religieux. In sacram familiam cooptatus est; ad sacri ordinis alumnos aggregatus, adscriptus est; sacram familiam auxit; in numerum dicatorum DEO hominum relatus est. Usus: 1. Religio Numinis pio cultu continetur. Religionem pie colere; religioni servire. Religiones omnes polluere. Ab omni religione declinare; a religione abducere. Novas religiones inducere, suscipere. Negligere religiones. 2. (Scrupulus conscientiæ, Vulg.), délicatesse résultant des sentiments religieux, scrupule de conscience. Religionem alicui afferre, injicere, inducere, inspirer des scrupules à qqn. Aliquid in religionem vertere, trahere, faire un scrupule à qqn de qqche. Religione quadam tangi, aliquid sibi religioni ducere, habere, se faire un scrupule de. Alicui religionem eximere, adimere, tollere, eripere, auferre; aliquem religione solvere, exsolvere, liberare, lever les scrupules de qqn. Ea res in religionem venit populo, le peuple se fit un scrupule de cette chose. 3. Sacramentum, loyauté, honneur, délicatesse; serment. In re aliqua religionem interponere, adhibere. Religione obstrictum, implicatum, impeditum esse; obligare se, aliquem alligare religione.
RĒLĬGĬŌSĒ, Religieusement; exactement. Syn. Bona fide, sancte, candide.
RĒLĬGĬŌSUS, a, um, Religieux, pieux. Syn. Summa religione præditus, sanctus, sacris deditus, animus religione perfusus. )( Impius. Phras. 1. Religiosissimus vir est, cet homme est très religieux. Magna est et antiqua religione; maxima cum religione vitam traducit; pius sanctusque vir est; pietatem imprimis colit; exemplar est religionis, vitam sancte pieque exigit. Is est, in quo tanquam in speculo intueantur qui religionem colunt; insigni est pietate erga DEUM. Ab ineunte ætate ad vitæ sanctimoniam incumbit; pectus omni pietate imbuit. 2. Vir religiosus optime sibi consulit, le religieux pourvoit parfaitement à ses propres intérêts. Qui se DEO dicat, addicit, dedit, totum tradit; qui se ad unum DEUM confert; qui suas omnes cogitationes, omnia studia sua in uno DEO figit ac locat, qui ab uno DEO pendere vult; qui divina studia, præterea nihil colit; qui Christianam pietatem non communi vulgarique instituto, sed proprio quodam studio, propria quadam mentis inductione complectitur; qui præter DEUM nihil animo spectat; qui suum animum, suas cogitationes, sua consilia ad unum refert DEUM; qui omnibus in rebus duce DEO utitur; cujus est vita cum pietate conjuncta; qui nihil non pium, nihil non cum religione conjunctum cogitat, is omnium optime suis rationibus prospicit. Cf. Probus, Pius, Professus. Usus: 1. Integer, innocens, religiosus, qui omnia, quæ ad cultum divinum pertinent, diligenter pertractat. Vir natura sanctus, in testimonio religiosus. 2. Scrupuli plenus, ce dont on se fait un scrupule. Religiosum erat lucum Marti sacrum exscindere.
RĔLĬGO, as, avi, atum, are, a. Lier en arrière; attacher, nouer. Syn. Vincio, colligo. Adv. Extrinsecus. Usus: Ad currum religatus Hector.
RĔLĬNO, is, ēvi, ere, a. Décacheter, ouvrir. Usus: Epistolam, dolium relinere.
RĔLINQUO, is, līqui, lictum, ere, a. Laisser en arrière, abandonner. Syn. Linquo, reliquum vel reliqui facio, missum facio; omitto, mitto; defero, dimitto. Adv. Admodum nihil, trepide, dissolute, feliciter, fortiter, in perpetuum, indigne, largiter, antequam, omnino, nihil scripti, omnino nullam memoriam, plane, prorsus nihil, sapienter, studiose, turpiter, intus, consulto. Phras. 1. Reliquit sua studia priora, il a abandonné ses premières études. Multam salutem bonis litteris dixit; deposuit cum libris litteras; discessit, descivit a pristino consilio; missa fecit studia sua; deflexit de curriculo suo; bona gratia dimisit doctrinarum studia; removit se ab honestis litteris; studia ab eo deserta obsolevere; segregavit a se penitus Musas; abjecit bonas litteras; a litteris alio operam industriamque transtulit, traduxit; a Musis, ut si bellum ipsis indixisset, se disjunxit. 2. Amici omnes me reliquerunt, tous mes amis m’ont abandonné. Ab amicis ita destitutus sum, ut nemo afflictum erigat; causam meam omnes deserunt; desunt amico amici; proditum, inductum, conjectum in fraudem jacere patiuntur. Ab amicis repudiatus, a propinquis nihil sublevatus in summa solitudine vivo; turpissima defectione deseruerunt et dereliquerunt me amici omnes. Cf. Desero, Descisco, Deficio. 3. Tuo hæc arbitrio relinquo, je laisse cela à votre gré, à votre liberté. Istam partem totam ad te defero; id omne ad arbitrium tuum libentissime confero; ejus rei æstimationem tibi remitto; hujusce rei arbitrum, disceptatorem ac judicem te volo, constituo; hujusce rei tuum esto arbitrium; hanc rem omnem in tua fide ac æquitate depono. Usus: Nullum precibus meis locum; desiderium sui magnum reliquit. Aliquem non solum relinquere, sed etiam prodere.
RĔLĬQUĬÆ, ārum, f. pl. Restes, restant, débris. Syn. Residua. Epith. Angustæ, egentes, illustres, immortuæ, intermortuæ, magnæ, meliores, miseræ, pristinæ, seniles. Usus: In his miseris fortunæ reliquiis. Reliquias hostium persequi. Cibi reliquiæ. Voluptatum reliquias colligere.
RĔLĬQUUS, a, um, Ce qui reste, restant. Syn. Residuus, relictus, rejectus. Phras. Nihil mihi jam reliquum est, il ne me reste plus rien. Nihil mihi ex tantis opibus fortuna reliquum fecit; ne reliquiæ quidem ullæ veteris fortunæ restant; ne tenues quidem reliquiæ pristinæ felicitatis supersunt; nihil mihi e fortunis meis supererat; præter vitam, eamque miseram nihil mihi superest. Nihil est residui; nihil mihi reliqui ex tantis opibus fortuna fecit. Usus: Nullum mihi jam solatium est reliquum in omni vita. De reliquo quid dicam?
RĔLŪCĔO, es, luxi, cere, n. Reluire, briller. Syn. Refulgeo.
RĔLUCTOR, aris, atus sum, ari, d. Lutter contre, combattre, résister. Syn. Adversor. Cf. Adversor.
RĔMĂNĔO, es, mansi, ere, n. Rester, demeurer, séjourner. Syn. Maneo, resto, resideo. Usus: Nemo omnium apud me remansit. Cf. Maneo.
RĔMANSĬO, ōnis, f. Action de rester qque part, séjour. Usus: Tuam remansionem non probo.
RĔMĔDĬUM, ĭi, n. Ce qui guérit, remède, médicament. Syn. Medicina, medicamentum; cautio, provisio, fomentum. Epith. Præclarum, præsens, præsentissimum. Usus: In adversis rebus sine remedio atque allevamento permanere. Quærere remedium ad rem aliquam. Suo malo, suis incommodis et vulneribus remedium comparare, invenire, afferre, adhibere. Acrioribus remediis huic malo occur rendum. Præsens remedium ægro adhibere. Cf. Medeor, Medicina.
RĔMĔO, as, avi, atum, are, n. Retourner, revenir. Syn. Redeo. Usus: Ex urbe remeare. Cf. Redeo.
RĔMĒTĬOR, iris, mensus sum, iri, d. a. Mesurer de nouveau; rendre en égale mesure. Usus: Iter remetiri.
RĒMEX, ĭgis, m. Rameur. Syn. Qui remos agit. Epith. Vesanus. Usus: Remiges civitatibus imperare.
RĒMĬGĀTĬO, ōnis, f. Action de ramer, manœuvre à la rame. Syn. Impetus pulsusque remorum, remigium.
RĒMĬGĬUM, ĭi, n. Action de ramer. Syn. Remigatio; remigum multitudo.
RĒMĬGO, as, avi, atum, are, n. Ramer. Syn. Remis navem propello, remis incito navigium, mare pertinacius remis everbero. Adv. Paululum. Cf. Navigo.
RĔMĬGRO, as, avi, atum, are, n. Revenir habiter, retourner, rentrer. Syn. Redeo, remeo. Usus: Remigrare in domum suam.
RĔMĬNISCOR, eris, isci, d. n. et a. Repasser dans sa mémoire, se souvenir. Syn. Subit animum memoria rei. )( Obliviscor. Usus: Præterita reminisci. Cf. Recordor, Memoria.
RĔMISSĒ, Avec douceur, avec indulgence. Syn. Leniter, molliter, levi animo et remisso. Usus: Remisse, urbane, leniter dicere, agere.
RĔMISSĬO, ōnis, f. Action de relâcher, de détendre; relâchement. Syn. Languor, abjectio. Epith. Humanissima, liberalissima. Usus: 1. Remissio animi et dissolutio, indulgence, faiblesse de caractère. 2. Quies, otium, solatium, repos. Ad omnem animi remissionem ludumque descendere, relâche, récréation, délassement d’esprit, divertissement. 3. Relevatio, imminutio, adoucissement, affaiblissement. Senescentis morbi remissio, affaiblissement, déclin de la maladie qui touche à sa fin; contentiones et remissiones vocis, élévations et abaissements de la voix. 4. Intermissio, relâchement. Tales amicitiæ remissione usus sunt eluendæ, de telles amitiés doivent être déliées par le relâchement des rapports. Cf. Relaxatio.
RĔMISSUS, a, um, Relâché, détendu, mou, lâche. Syn. Lenis, contractus, timidus. )( Acer, contentus. Usus: Animo esse leni et remisso. Sermo quietus et remissus. In ulciscendo, in bello gerendo, in disputando remissus. Dolor castigatus et remissus. Ventus remissior, vent plus doux. Dubitabam utrum remissior essem an summo jure contenderem, si je devais user de douceur ou agir dans toute la rigueur du droit. Cf. Laxus.
RĔMITTO, is, mīsi, missum, ere, a. et n. Renvoyer, laisser aller; relâcher; diminuer. Syn. Retro mitto; relaxo; minuor. Adv. Aliquantum, dissolute, largiter, perscienter, nequaquam. Phras. 1. Ventus remittit, le vent cesse. Ventus cadit, concidit; ventus, tempestas se frangit; ventus ponit; minuit ventus. 2. Ira jam remittit, déjà sa colère s’affaiblit. Languescit ira; defervescit, resedit, consedit, conquiescit ira; ira senescit, cadit, concidit; deflagrat ira. 3. Industria remittit, le travail se relâche. Languescit, senescit industria et remittit. Cf. Minuo. 3. Remittere culpam, remettre une faute, la pardonner. Condonare crimen; gratiam delicti facere; veniam et impunitatem dare. Cf. Ignosco. Usus: 1. Librum, nuntium remittere. 2. Dimitto, éloigner, écarter. Opinionem ante conceptam remittere. 3. Condono, pardonner. Pœnam remittere. De meo tibi aliquid remitto. 4. Minuo, diminuo, detraho, relâcher, abandonner. De pristina severitate; de virtute remittere. Iracundiam remittere. Hiems, frigus, dolor remittit. 5. Relaxo, relâcher, détendre. Animum, vocem, arcum remittere. 6. Relaxo, Condono.
RĔMOLLESCO, is, ere, n. Se ramollir. Usus: Otio remollescunt homines.
RĔMŎRA, æ, f. Retard, délai. Syn. Retardatio. Usus: Multæ res obstant, remoramque faciunt rei privatæ et publicæ. Cf. Mora.
RĔMORDĔO, es, morsum, ere, a. Tourmenter, torturer. Syn. Crucio, sollicito, uro, pungo. Usus: Multæ me curæ remordent. Cf. Crucio.
RĔMĔROR, aris, atus sum, ari, d. Retarder, arrêter. Syn. Retardo, retineo, distineo. Usus: Quæ cæteros remorari solent, me nihil retardarunt, ces choses qui arrêtent les autres, n’ont pas été pour moi un obstacle. Ne quid pacem distineat ac remoretur vobiscum meam. Num unum diem postea L. Saturninum tribunum plebis, ac C. Servilium prætorem mors ac pœna remorata est? Le supplice s’est-il fait attendre un seul jour? Cf. Moror.
RĔMŌTĬO, ōnis, f. Action d’éloigner, d’écarter. Usus: Remotio criminis est, cum facti intentio in alium derivatur, la justification (l’action d’écarter une imputation) consiste à, etc.
RĔMŌTĒ, Loin. Usus: Stellæ aliæ propius, aliæ remotius.
RĔMŌTUS, a, um, Éloigné, écarté. Syn. Alienus, abhorrens. Phras. Locus longissime remotus est, lieu très éloigné. Locus a conspectu amotus longius; locus longius recedit ab urbe nostra; locus, quem natura longe submoverat, oculis subduxerat; locus extra terminos solis, atque in extremis terrarum finibus positus. Cf. Procul. Usus: 1. Hoc a moribus, sapientia, natura hominis optimi remotissimum est. Ab omni cupiditate remotissimus. Hæc a vulgari intelligentia remotiora sunt. 2. Distans, qui s’éloigne, qui s’écarte. Res a memoria nostra remotæ. Locus remotus.
RĔMŎVĔO, es, mōvi, mōtum, ere, a. Ramener en arrière; retirer; écarter, repousser, éliminer. Syn. Amoveo, dimoveo, submoveo, moveo, abduco, aufero, ejicio; deduco, abstraho, avoco, averto; deterreo, deprecor. Usus: Removere se ab aliquo negotio, ad otium perfugere. Ab amicitia alicujus se removere. Ex præsidiis militem removere. Cf. Amoveo.
RĔMŪGĬO, is, ire, n. Répondre par des mugissements, retentir, résonner. Syn. Resono.
RĒMULCUM, i, n. Cable pour remorquer. Usus: Submersam navim remulco multisque funibus reduxerunt.
RĔMŪNĔRĀTĬO, ōnis, f. Rémunération, récompense. Syn. Gratia, vicissitudo studiorum vel officiorum. Epith. Expedita. Phras. Officiis tuis remuneratio nulla par erit, rien ne pourra récompenser vos services. Officia tua nunquam paribus officiis æquabor, nullam unquam meritorum tuorum partem assequar; nunquam non modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratia tua beneficia consequar. Nunquam, ne minima quidem ex parte tuis in me meritis satisfaciam. Nunquam omnino tibi solvam quantum debeo, ac ne ulla quidem ex parte. Officia tua nunquam rependam, compensabo. Cf. Remuneror. Usus: Nihil remuneratione benevolentiæ, vicissitudine officiorum jucundius.
RĔMŪNĔROR, aris, atus sum, ari, d. a. Rendre service pour service, récompenser. Syn. Retribuo, compenso, beneficium reddo; mutuam gratiam reddo, refero; parem gratiam repono, mercedem do. Phras. Remunerabor merita in me tua, je récompenserai les services que vous m’avez rendus. Cumulatis tuis in me meritis satisfaciam; gratum ac memorem paribus officiis probabo; beneficia beneficiis compensabo. Quæ in me contulisti, eadem recipies aut majora; parem gratiam referam. Tuis beneficiis paribus officiis respondebo; quæ debeo, solvam, reddam beneficia. Qui tibi ex me fructus debentur, eos uberrimos colliges, capies, percipies, ex me feres. Eo quo premor, tuorum beneficiorum onere levabor; laxabo me vinculis quasi quibusdam, si plane solvere non potero, beneficiorum tuorum; in id incumbam, eo curæ cogitationesque intendentur, ut par pari referam; efficiam profecto, ut in me gratum animum desiderare non possis; omni studio enitar, ut officia tua paribus a me beneficiis compensentur; id in omni vita mihi erit antiquissimum, ut cumulate reddam gratiam tantis tuis in me promeritis; nihil agetur a me studiosius, quam ut de me optime meritum esse læteris. Usus: Quibus officiis tua beneficia remunerabo? Quo te munere remunerer, nescio.
RĒMUS, i, m. Rame. Usus: Remis navem propellere: Detergere remos, frangere.
RĔNASCOR, eris, natus sum, asci, n. Renaître, se reproduire, repousser. Syn. Denuo nascor, exorior; renovor. Usus: Renatum est bellum, nuper primo exstinctum.
RĔNĀVĬGO, as, avi, atum, are, a. et n. Revenir par eau, retraverser.
RĒNES, um, m. pl. Les reins. Usus: Ex renibus laborare.
RĔNĪDĔO, es, ere, n. Luire, briller, être riant, gai, se réjouir. Syn. Resplendeo, lætor, gaudeo.
RĔNĪTOR, eris, nīsus sum, niti, d. n. Faire effort contre, s’opposer. Syn. Contra vel adversum nitor. Cf. Adverso, Obsisto.
RĔNŎVĀTĬO, ōnis, f. Renouvellement, rénovation. Syn. Redintegratio. Usus: Renovatio timoris magnam molestiam affert.
RĔNŎVO, as, avi, atum, are, a. Renouveler, rétablir; reproduire. Syn. Instauro, redintegro, reficio, integro; refero, repræsento. Phras. 1. Nolo renovare dolorem tuum, je ne veux pas renouveler votre douleur. Non faciam ut, quæ coaluere vulnera, recrudescant; ut, quæ cicatricem duxerunt, refricentur vulnera; nolo dolorem tuum retractare, revocare; dolorem tuum jam senescentem irritare non cupio, nec enim novis vulneribus rumpendæ sunt cicatrices veteres. Nolo reviviscat, a longo intervallo se referat, redintegretur, renascatur dolor, 2. Renovare bellum, recommencer la guerre. Comparare de integro bellum; redintegrare bellum; instaurare belli reliquias ac renovare. Cf. Bellum. 3. Conspectus filii renovavit dolorem, la vue de mon fils renouvela ma douleur. Conspectus filii redintegravit lacrimas; vulnus refricuit et dolorem; conspectus filii renovatio erat doloris; conspectus filii veteres dolendi causas retexuit, retulit; obductam cicatricem, quæ consenuisse videbatur, refricuit; conspectus filii integravit luctum; veteres dolendi causas revocavit; conspectu filii redintegrata est memoria acceptæ fœdissimæ cladis. Usus: Renovare memoriam, amicitiam, bellum. Veterem curam ac molestiam mihi tuæ litteræ renovarunt. Jacta discordiæ semina efferent se, et ad renovandum bellum revirescent. Hic renovabo illud quod initio dixi, je répéterai ici ce que j’ai dit en commençant. Cf. Iterum.
RĔNUNTĬĀTĬO, ōnis, f. Action d’annoncer, de faire savoir, publication, annonce. Syn. Nuntiatio. Usus: Suffragiorum renuntiatio.
RĔNUNTĬO, as, avi, atum, are, a. Rapporter, annoncer, faire savoir, dire, exposer. Syn. Significo, nuntio, expono; nuntium remitto. Adv. Auspicato. Usus: 1. Legati rem gestam renuntiarunt. 2. Pronuntio, faire un rapport officiel, proclamer. Aliquem renuntiare consulem. 3. Remitto nuntium, congédier, abandonner, se dédire. Alicui hospitium, conductionem, refuser l’hospitalité, rejeter une adjudication. Societatem, pactionem renuntiare. Cf. Nuntio.
RĔNŬO, is, ŭi, ere, n. et a. Refuser, ne pas consentir, ne pas admettre. Syn. Aspernor, repudio, adversor. Cf. Nolo.
RĔOR, reris, rătus sum, reri, d. a. Avoir calculé, estimer, croire, penser. Syn. Puto, arbitror, censeo. Usus: Quos quidem plures, quam rebar, esse cognovi. Nam, reor, non ullis, si vita longior daretur, posset esse jucundior.
RĔPĀGŬLA, ōrum, n. pl. Verrou d’une porte; barrières, obstacles. Syn. Vectes, quibus januæ clauduntur. Usus: Omnia pudoris, juris repagula convellere, perfringere, effringere, toutes les barrières de la pudeur et du droit.
RĔPANDUS, a, um, Cambré, retroussé. Syn. Incurvus, reflexus.
RĔPĂRĀTĬO, ōnis, f. Rétablissement. Usus: Regni reparatio.
RĔPĂRO, as, avi, atum, are, a. Rétablir, réparer. Syn. Recupero, iterum acquiro. Cf. Renovo.
RĔPASTĬNĀTĬO, ōnis, f. Seconde façon donnée à la terre, second labour, binage. Syn. Secunda occatio.
RĔPĔDO, as, avi, atum, are, a. Reculer, rétrograder. Usus: Domum cum laude repedandum.
RĔPELLO, is, pŭli, pulsum, ere, a. Repousser, écarter, éloigner. Syn. Pello, rejicio, submoveo, impetum retundo; reprimo. )( Impello. Usus: Vim vi repellere; a se dolorem repellere. Homines a foro, templo repellere. Hostem rejicere ac repellere. Vim hostium reprimere ac repellere. Cf. Pello, Arceo.
RĔPENDO, is, di, sum, ere, a. Contrepeser; payer au poids. Syn. Reddo, repono, vicem reddo. Usus: Pro Gracchi capite aurum repensum, la tête de Gracchus fut payée au poids de l’or. Cf. Compenso.
RĔPENS, entis, omn. gen., Soudain, subit, imprévu. Syn. Repentinus.
RĔPENTE, Tout à coup. Syn. Derepente, statim, subito, repentino, ex tempore, extemplo. Phras. Repente iratus fui, soudain je me mis en colère. Repente exarsi; repens me ira incessit; præsente iracundia exarsi; e vestigio, repentino, de improviso ira succensus sum; vestigio temporis nec opinata et minime provisa ira me invasit. Cf. Subito. Usus: Repente amicitiam præcidere. Repente, præter spem agmen in conspectum venit, tout à coup et contre tout espoir.
RĔPENTĪNUS, a, um, Soudain, inattendu. Syn. Improvisus, insperatus, inexspectatus, repens, inopinatus. Usus: Omnia repentina et nec opinata graviora. Magna ex inopinato lætitia exstitit repente. Cf. Repente.
RĔPERCŬTĬO, is, cussi, cussum, ere, a. Répercuter, réfléchir. Usus: Valles clamoribus repercussæ, vallées où le son va se répercuter.
RĔPĔRĬO, is, pĕri, pertum, ere, a. Trouver, rencontrer. Syn. Invenio. Adv. Difficillime, nusquam, peregre, recte, usquam. Usus: Exitum rei, finemque reperiemus. Ineunda est ratio et via reperienda. Si quæras, reperies. Cf. Invenio.
RĔPĔTĪTĬO, ōnis, f. Répétition. Epith. Crebra. Usus: Ejusdem verbi crebra repetitio.
RĔPĔTO, is, īvi vel ĭi, ītum, ere, a. Réclamer, revendiquer; rechercher; rappeler, répéter. Syn. Exigo, peto, reposco; resumo, retracto. Adv. Alte et a capite, amplius, inde usque, longe, recte. Phras. 1. Res ab initio est repetenda, il faut reprendre la chose à son principe. Altius rei initium petendum; longius exordium rei petendum; ab ultima antiquitate, alte et a capite; a fonte repetenda, arcessenda est; ab origine causisque primis res exponenda, repetenda est. 2. Humaniores litteras repetam, je reprendrai l’étude des belles-lettres. Humaniorum litterarum studia ex intervallo recolam; ad politiores litteras regustandas me referam, retractabo artes, quas ab ineunte ætate condidici; in gratiam cum bonis Musis ex intervallo redibo; secundis curis bonas artes perpoliam; intermissa tantisper litterarum studia revocabo; me ad pristinas artes revocabo; Latinitatis auctores ad manus revocabo. 3. Semper idem repetit, il redit toujours la même chose. Aures identidem iisdem vocibus obtundit; eamdem cramben recoquit; eamdem cantilenam iterat, canit, insusurrat; eadem chorda oberrat; eamdem tundit incudem; semper eodem revolvitur. Usus: 1. Jus suum, promissa; officii præmium et fructum, res ablatas ab aliquo repetere. Dignitatem repetere, réclamer une distinction. 2. Renovo, revoco, rappeler à la mémoire, se rappeler, se souvenir. Repetere memoriam superiorum temporum. Rem alte, a capite repetere. Sententiæ suæ gravitatem ab ipsa natura repetit. Repetere præcepta. Cogitanti mihi sæpenumero et memoria vetera repetenti, et me rappelant, évoquant le souvenir du passé. Mihi repetenda est veteris cujusdam memoriæ non sane satis explicata recordatio, il faut que je me rappelle un vieux souvenir confus. Cf. Iterum.
RĔPĔTUNDÆ, ārum, f. pl. Argent à réclamer parce qu’il avait été extorqué ou perçu contre tout droit; concussions exercées par un gouverneur. Usus: Lege pecuniarum repetundarum teneri, damnari, être condamné comme concussionnaire.
RĔPLĔO, es, ēvi, ētum, ere, a. Remplir, compléter. Syn. Impleo, refercio.
RĔPLĬCĀTĬO, ōnis, f. Action de feuilleter, d’ouvrir (un livre); révolution (du monde). Syn. Conversio. Usus: Ut replicatione quadam mundi motum regat atque tueatur, qui règle et conserve le mouvement du monde par une sorte de révolution.
RĔPLĬCO, as, avi, atum, are, a. Courber, replier; dérouler, déplier. Syn. Repeto. Usus: Si velis replicare annalium memoriam, invenies, si vous voulez compulser les anciennes annales. Memoriam temporum replicare, feuilleter, parcourir l’histoire.
RĔPO, is, repsi, reptum, ere, n. * Ramper, se glisser.
RĔPŌNO, is, pŏsŭi, pŏsĭtum, ere, a. Placer, mettre; replacer. Syn. Colloco. Usus: 1. In aliquo, in alicujus humanitate, opibus spem omnem et salutem reponere. 2. Annumero, recenseo, adscribo, reputo, mettre au nombre de, compter, inscrire parmi. Aliquem in numerum vel numero amicorum, proborum civium, in suis reponere. 3. Recondo, mettre en réserve, serrer, garder. Fructus, alimenta in hiemem reponere, garder des provisions pour l’hiver. 4. Rependo, rétablir, restituer, rendre. Næ, ego tibi reponam, cum veneris. Pro damno quid repones?
RĔPORTO, as, avi, atum, are, a. Reporter, rapporter, remporter, retirer. Syn. Refero, reduco, reveho; obtineo, consequor. Usus: 1. Exercitum a provincia reportare; laudem et benevolentiam omnium, victoriam de hoste reportavit.
RĔPOSCO, is, ere, a. Redemander, réclamer. Syn. Repeto. Usus: Bona sua reposcere ac persequi lite et judicio. Rationem (rei) ab aliquo reposcere, demander compte de qqche à qqn. Cf. Peto.
RĔPĔTĬA, ōrum, n. pl. Nouveau festin, nouvelle orgie, (le lendemain d’une fête).
RĔPRÆSENTĂTĬO, ōnis, f. Payement en argent comptant. Syn. Solutio pecuniarum.
RĔPRÆSENTO, as, avi, atum, are, a. Payer en argent comptant, solder de suite; représenter, reproduire; faire sans délai, effectuer tout de suite. Syn. Præsentem pecuniam persolvo; præsentem alicui gratiam refero; personam gero; aliquid re præsenti exhibeo, præsto. Phras. 1. Repræsentavit in theatro ducem, il fit au théâtre le rôle de général. Personam ducis in theatro gessit, retulit, sustinuit, repræsentavit; personam ducis sibi imposuit, induit, suscepit. 2. Repræsenta tibi in animo veterem Romam, représente-toi l’ancienne Rome. Finge te cernere, intueri animo veterem Romam; propone tibi, pone tibi ob oculos; cogitatione depinge veteris Romæ majestatem. Versetur tibi ante oculos; obversetur animo Romanæ majestas urbis. Romanam illam majestatem menti tantisper objice. Cf. Imaginor. Usus: 1. Reliquam pecuniam, cum dies promissorum advenerit, repræsentabimus. 2. Refero, exhibeo, speciem exprimo, rappeler, mettre devant les yeux. Templum illud repræsentabat memoriam consulatus mei. Restituo, recupero, payer, acquitter, solder. Ego corpus libenter in cruciatus obtulerim, si repræsentari morte mea libertas civitatis posset. 4. Antecapio, prævenio, exécuter sur le champ. Non exspectanda est temporis medicina quam ratione repræsentare possumus, il ne faut pas attendre du temps le remède que nous pouvons obtenir immédiatement de la raison.
RĔPRĔHENDO, is, di, sum, ere, a. Retenir, arrêter; reprendre qqn, gourmander, blâmer. Syn. Increpo, arguo, redarguo, accuso; verbis castigo, exagito, insector; aliquem asperius appello, objurgo, in crimen voco. Adv. Brevi, gravius, leviter, libere temeritatem, errorem male, magnopere, merito quid in aliquo, pergraviter, plane, recte, vere, commode, ita, valde, subtiliter, vehementer, vulgo judicium. Phras. 1. Cato vehementer reprehendit Pompeium, Caton blâma fortement Pompée. Graviter invectus est in Pompeium; magna vocis libertate Pompeium perstrinxit; verbis vehementer accepit Pompeium; gravioribus verbis insectatus est; gravioribus verbis exagitavit? Cato Pompeii ambitionem verbis atrocibus castigavit; Cato Pompeium jurgio adortus, vitio illi dabat immoderatam honoris cupiditatem; carpebat liberrime ambitionem Pompeii; increpitabat identidem Pompeium, magistratum plus æquo appetentem; Pompeius non effugit, vitare non potuit vituperationem Catonis. Pompeius non in paucas Catonis reprehensiones incurrit; Pompeius Catonis vituperationem subiit; in magnam vituperationem venit apud Catonem; Pompeii ambitio in vituperationem cadebat Catonis. Notavit Pompeium Cato persæpe, et gravi objurgatione conscidit, jurgiis laceravit; verbis increpuit, male verbis accepit. Cf. Alloquor, Objurgo, Vitupero. Usus: 1. Gravissimis verbis aliquem reprehendere et exagitare. Difficile est, in quo quis offenderit, alios reprehendere, il est difficile de reprendre les autres pour des fautes qu’on a soi-même commises. 2. Retraho, manu abduco, retenir, arrêter. Revocat virtus vel potius manu reprehendit, la vertu me rappelle ou plutôt elle m’arrête de la main. Cf. Reprobo.
RĔPRĔHENSĬO, ōnis, f. Action de reprendre, réprimande, correction; blâme, critique. Syn. Vituperatio. Epith. Bella, difficilis et lubrica, familiaris, falsa, justa, levior, minima, nobilis. Usus: Culpæ reprehensio. Habet ea res justam reprehensionem. In varias reprehensiones incurrere. A reprehensione longe abesse. Caret ejus vita reprehensione. Omnem reprehensionem fugere.
RĔPRĒHENSOR, ŏris, m. Censeur critique. Syn. Exagitator, accusator.
RĔPRESSOR, ōris, m. Celui qui réprime. Syn. Vindex.
RĔPRĬMO, is, pressi, pressum, ere, a. Retenir, arrêter, réprimer. Syn. Contineo, comprimo, coerceo. Adv. Aliquantulum, valde, paulisper. Phras. Improbam ejus cupiditatem repressi, j’ai réprimé ses passions mauvaises. Cupiditatem retudi, fregi et abjeci; perfeci equidem, ut ne posset cupiditati suæ satisfacere, libidini obtemperare, inique cogitata perficere, improba consilia ad exitum perducere. Longius cupiditate processisset, nisi ego incurrissem, occurrissem, obviam ivissem, me objecissem, obstitissem, restitissem, impedivissem, impedimento fuissem, impedimenta objecissem. Rapiebat eum cupiditas, ego repressi; efferebat cum libidinis impetus, ego modum statui; indomitam ejus cupiditatem domui; effrenatæ ejus libidini frenos injeci; cum ab effrenata cupiditate refrenavi. Cf. Coerceo, Cohibeo. Usus: Vim, conatum, audaciam reprimere. Se a supplicio sumendo, ab ira reprimere et continere. Me horum aspectus in ipso orationis cursu repressit, leur vue m’arrêta court au milieu de ma harangue.
RĔPRŎBO, as, avi, atum, are, a. Réprouver, rejeter, condamner. Syn. Improbo, rejicio. Phras. Non video quid reprobare in vita ejus possint, je ne vois pas ce qu’ils peuvent condamner dans la vie de cet homme. Non video quæ pars vitæ ejus justam reprehensionem habere; quid incurrere in aliorum reprehensiones possit. Non video quid vitio illi dare, vertere; quid fraudi tribuere; quid culpæ in eum conferre; qua culpa eum condemnare; quid in eo carpere; quam culpæ notam ei inurere; quo crimine accusare; cujus culpæ insimulare eum possint. Vita ejus longissime abest a justa reprehensione; reprehensione caret. Non video quid sequius sit in ejus moribus, quod in justam reprehensionem cadat. Cf. Reprehendo. Usus: Reprobare alterius sententiam. Cf. Rejicio, Dissensio, Damno.
RĔPRŌMISSĬO, ōnis, f. Promesse réciproque. Syn. Restipulatio. Epith. Recens.
RĔPRŌMITTO, is, mīsi, missum, ere, a. Promettre en retour, prendre un engagement réciproque. Syn. Restipulor, stipulanti promitto, spondeo. Usus: In referenda gratia hoc vobis repromitto. Non mehercule tibi repromittere istud ausim, je n’oserais en vérité vous donner une pareille garantie. Cf. Polliceor, Promitto.
RĔPŬDĬĀTĬO, ōnis, f. Action de rejeter, refus, dédain. Syn. Rejectio. Usus: Repudiatio supplicum superbiam arguit.
RĔPŬDĬO, as, avi, atum, are, a, Rejeter, repousser. Syn. Nuntium remitto, rejicio. Adv. Certe, constanter, contumaciter, fortiter, funditus, ingrate, impie, plane, sapienter, superbissime, valde. Usus: Consilium alicujus, vota, preces repudiare. Conditionem æquissimam repudiavit. Cf. Rejicio, Abjicio.
RĔPŬĔRASCO, is, ere, n. Redevenir enfant. Syn. Ad puerilem ætatem redeo. Adv. Incredibiliter. Usus: Utinam repuerascerem.
RĔPUGNANTER, De mauvaise grâce, à contre-cœur. Syn. Invite.
RĔPUGNANTĬA, æ, f. Lutte, désaccord, opposition. Syn. Pugna, contentio. Usus: Tu tot rerum repugnantiam non vides?
RĔPUGNO, as, avi, atum, are, n. Lutter contre, résister, s’opposer. Syn. Adversor, obsisto, reclamo. Adv. Acriter, apertissime, leniter, multum, plane, valde, vehementer. Usus: Fortunæ, crudelitati alicujus repugnare. Age, quod lubet, nemo repugnat. Illud vehementer repugnat, eumdem et beatum esse et multis malis oppressum, il y a contradiction à ce que la même personne soit à la fois heureuse et accablée de maux. Cf. Adversor.
RĔPULSA, æ, f. Refus qu’éprouve un candidat, échec d’une candidature, refus, échec, mécompte. Syn. Offensio; repudiatio a magistratu. Usus: Repulsam ferre, accipere. Repulsam ferre et suffragiis præteriri.
RĔPULSŬS, ūs, m. Répercussion du son, reflet de la lumière. Usus: Scopulorum repulsu, par l’écho des rochers.
RĔPUNGO, is, ere, a. Signer à son tour, rendre piqûre pour piqûre. Syn. Vicissim pungo. Adv. Leviter. Usus: Possem lacessitus repungere leviter illorum animos, attaqué, je pourrais à mon tour leur effleurer légèrement l’épiderme.
RĔPŬTO, as, avi, atum, are, a. Mettre en ligne de compte, compter, imputer; examiner, peser, réfléchir. Syn. Cogito, expendo, animo agito, apud animum meum cogito. Usus: 1. Hæc ego assidue mecum reputo, je réfléchis souvent en moi-même à ces choses. 2. Statuo, constituo, decerno, intelligo, perficio, décider; proclamer. Non est facile reputare, utrum recte an perperam factum sit, il n’est pas facile de décider si cela a été bien ou mal fait. Hoc etiam reputo in senecta miserrimum. Cf. Cogito.
RĔQUĬES, ētis, f. (Acc. requietem et requiem; abl. requiete; deest dat. sing. et num. pl.). Repos. Syn. Quies. Usus: Animo defatigato otium quærere et requiem ab occupatione. Parum habeo requietis. Obiectationem animi requietemque curarum alicui afferre, donner à qqn un peu de plaisir et une trêve à ses soucis (un peu de tranquillité d’esprit). Quantum temporis conceditur ad requiem corporis et animi. Cf. Quies.
RĔQUĬESCO, is, ēvi, ētum, escere, n. et a. Prendre du repos, se reposer. Syn. Quiesco, conquiesco, acquiesco. Adv. Paululum, diu, satis. Usus: Curam animi remittere, in sermone alicujus requiescere. Sollicitudines amicorum consilio et sermone requiescunt. Cf. Quiesco.
RĔQUĪRO, is, sīvi vel sĭi, sītum, rere, a. Chercher, rechercher; demander. Syn. Quæro, postulo, flagito, deposco. Adv. Æque, nihil, diligenter, magnopere, multum, recte, valde, vehementer, ultra. Usus: Hominis in gerendo negotio fidem et prudentiam requiro. Verum quidem dicis, sed requiram diligentius. Qui beatus est, non intelligo quid requirat ut beatior sit, ce qu’il exige pour être plus heureux. Cf. Quæro.
RES, rĕi, f. Chose, objet, être. Usus: 1. Negotium, affaire. Rem alicui committere, credere. Rem libenter suscipit, naviter procurat, bene agit, gerit, obit. Rem expedire, conficere. Res est plurimi otii, cette affaire demande beaucoup de loisir. 2. Status rerum, conditio, état, condition. Rerum cursus. Rerum turba, perturbatio, motus, confusio, varietas, gravitas, asperitas status. Res perturbatæ, affaires en mauvais état, mauvaise situation. Res turbulentæ, incommodæ, adversæ, dubiæ, periculosæ, deteriores, contractæ, calamitosæ, desperatæ, perditæ, eversæ. Rerum interitus, occasus. Res salva, affaires en bon état. Res integræ, bonæ, secundæ, florentes, amplissimæ. Ut tum res erant, comme les choses étaient alors. Pro re ac tempore consilia capere, prendre conseil du temps et des circonstances. Consilium ex re natum, projet né des circonstances. 3. Causa, affaire, position. Ad rem accedere. Pertractare ea quæ rem continent. Ita res se habet. Eo loco res nostra est; in eum locum; in id discrimen res nostra adducta est. Res est in integro. Res bellissime ibant, processerant. Re inclinata; extracta, procrastinata, dilata, rejecta. 4. Bona, opes, utilitas, ce qu’on possède, bien, fortune. Res familiaris, domestica, pecuniaria, frumentaria. Rei familiari operam dare. Rem quærere, augere, amplificare. Rerum suarum satagere. Rebus suis providere, in rem suam aliquid convertere. Erit id in rem tuam vel e re tua, cela sera à votre avantage. Res tua hic agitur, c’est ton affaire, c’est toi que cela regarde. Rem suam conficere, diminuere, dissipare, dilabi sinere; naufragium rei familiaris facere, perdre tout son avoir. 5. Imperium, puissance, pouvoir. Rerum potiri. 6. Contentio, débat, contestation, procès. Res mihi cum hujusmodi portento fuit. 7. Occasio, opportunitas, occasion. Colloquium pro re nata non incommodum. 8. Factum, le fait, la réalité. Re præstare aliquid. Res, non verba ad purgandum attulit. Non tam re quam spe laudatus. Ut res ipsa demonstrat. 9. Promiscue, locutions diverses: Revera, en fait, au fond, en réalité. Nihil ad rem, cela ne fait rien à la chose, n’est d’aucune utilité. Reipsa de maleficio confiteri, s’avouer vraiment coupable, etc. Re ac ratione; non re, sed opinione; re non verbis. Re omissa tantum nomen tenere.
RĔSĂLŪTO, as, avi, atum, are, a. Rendre un salut. Usus: Neminem resalutavit.
RĔSARCĬO, is, sartum, cire, a. Réparer, raccommoder. Syn. Restituo, reficio. Usus: Vestem, damna resarcire. Cf. Restituo.
RĔSCINDO, is, scīdi, scissum, ere, a. Briser, abroger, annuler, anéantir. Syn. Reseco; dissolvo, infirmo, labefacto. Usus: Acta alicujus, leges, pactiones, instituta majorum rescindere. Cf. Valeo.
RĔSCISCO, is, scīvi vel scīi, ītum, ere, n. Venir à savoir, apprendre. Syn. Intelligo, cognosco. Cf. Scio.
RĔSCRĪBO, is, scripsi, scriptum, ere, a. Récrire, répondre par écrit. Syn. Litteris respondeo. Usus: Non gravabor epistolæ tuæ rescribere. Antemeridianis tuis litteris heri statim rescripsi: nunc respondeo vespertinis, j’ai répondu hier immédiatement à ta lettre du matin; je réponds à présent à celle du soir.
RĔSĔCO, as, cŭi, ctum, are, a. Couper, tailler, retrancher. Syn. Excido, exscindo, exseco. Usus: Ad vivum resecare, couper jusqu’au vif. Libidinem resecare, réfréner la licence.
RĔSĔRO, as, avi, atum, are, a. Ouvrir. Usus: Reserare januam, Italiam hostibus.
RĔSERVO, as, avi, atum, are, a. Conserver, garder, mettre en réserve. Syn. Servo, conservo. Adv. In posterum. Usus: Non te urbi, sed carceri reservavi. Ad extremum reservatus. Aliquid sermoni præsenti reservare, réserver le reste pour se le dire de vive voix. Vitam ad meliora tempora reservare; reservare in diem pœnas præsentis fraudis, remettre ou renvoyer à un autre temps la punition de la faute présente. Cf. Servo, Differo.
RĔSES, ĭdis, omn. gen. Qui reste, immobile, oisif. Syn. Otiosus; ab opere, labore vacuus; cessator. Usus: Timebant patres residem in urbe plebem, le peuple qui était resté dans la ville. Cf. Piger.
RĔSĬDĔO, es, sēdi, ere, n. et a. Rester assis; séjourner, rester, s’arrêter, demeurer. Syn. Consisto, maneo, remaneo, moror; supersum. Usus: 1. In villa, in oppido residere. 2. Perduro, permaneo, supersum, rester, subsister encore. Non patiar eas inter vos inimicitias residere. Ne simultatis quidem ullæ reliquiæ in eo resident. Si quis in morte sensus residet. Etiam nunc residet spes in virtute tua, il me reste encore quelque espoir que je fonde sur ton courage. 3. Insum, vigeo, reluceo, résider, être placé, se trouver dans. In eo tota reipublicæ auctoritas residet. Tota spes mea in te residet. 4. Hæreo, retomber, demeurer. Cujus culpa in re residet. Res gestæ, in quibus nulla potest residere inertiæ suspicio.
RĔSĪDO, is, sēdi, ere, n. S’asseoir, s’établir, s’arrêter quelque part, s’affaisser. Usus: 1. Si montes resedissent, amnes exaruissent, si les montagnes se fussent aplanies, les fleuves se seraient taris. 2. Sedor, placor, se calmer, s’apaiser, s’éteindre. Cum iræ, cum timor animo resedissent. Cum bella pace resedissent ac deferbuissent. Cf. Remitto.
RĔSĬDŬUS, a, um, Qui est de reste, qui reste; subst. Reste, restes. Syn. Reliquus. Usus: Quid relatum, quid residuum sit. Cf. Reliquus.
RĔSIGNO, as, avi, atum, are, a. Rompre le cachet, ouvrir. Syn. Aperio, solvo, relino. )( Obsigno. Usus: Tabulas, litteras resignare. (Resigno officium, Vulg.), résigner une charge, un emploi. Lat. Abdico me munere. (Resignatus, Vulg.), résigné. Lat. Animo paratus.
RĔSĬLĬO, is, ŭi, ire, n. Sauter en arrière; rebondir; se retirer. Syn. Refugio. Cf. Refugio, Abeo.
RĔSĬPISCO, is, (ŭi, īvi et ĭi), ere, n. Reprendre ses sens, revenir à soi; rentrer en soi-même. Syn. Ad sanitatem, ad me redeo, me colligo, erroris me pœnitet. Phras. Tandem resipuit, il vint enfin à résipiscence, il revint à la raison. Tandem ad bonam, meliorem frugem se recepit; ad frugem rediit; ad sanitatem reversus est; ad officium rediit; ad mores et ingenium, quod a natura habuit, mite et tractabile se recepit; tandem se collegit. Cf. Converto, Conversio, Frugi.
RĔSISTO, is, stĭti, stĭtum, ere, n. S’arrêter; s’opposer à qqn, résister. Syn. Repugno, obsisto. Adv. Acriter, acutius, acerrime, aperte, fortiter, impudenter, necessario, studiosius, vehementer. Phras. 1. Resistam hominis audaciæ, je m’opposerai à l’audace de cet homme. Obsistam pro viribus; omni non contentione modo, sed dimicatione repugnabo; objiciam me quoad possum et ejus conatus refutabo; sceleri et audaciæ me opponam; luctabor cum homine improbo; vel inermis contra armatum resistam; improbis ejus consiliis occurram; audaciam frangam et debilitabo. Si quod in me telum contorserit, legum et judiciorum arma arripiam; lateris mei oppositu obnitar; ibo in hominem; obluctantem contundam, ferociam exsultantis frangam. 2. Miles irruenti hosti diu restitit, l’armée tint longtemps contre les attaques de l’ennemi. Fortiter excepit impetum hostium; rem Rom. iniquo loco, animo atque audacia diu sustinuit; itum egregie obviam hostium ferocitati; hostium impetum tardavit; miles non consistere modo adversus hostem ausus, sed reprimere etiam et in castra rejicere. Cf. Obsisto, Adversor, Obsto, Arceo. Usus: 1. Libidini alicujus, dolori, hostibus resistere. 2. Persisto, insisto, s’arrêter, tenir bon, se relever. Sed ego in hoc resisto, mais je m’arrête à cela. Nihil est jam unde nos reficiamus aut ubi lapsi resistamus, nous n’avons plus aucun moyen de réparer nos pertes et de nous relever de notre chute.
RĔSOLVO, is, solvi, sŏlūtum, ere, a. Détacher, ouvrir. Syn. Dissolvo, persolvo, numero. Usus: Resolvere oras, litteras, détacher les câbles attachées au rivage, ouvrir une lettre. Senatus quæ est pollicitus summo studio resolvet, payer, acquitter.
RĔSŎNO, as, avi, are, n. et a. Retentir, résonner. Syn. Persono, percrepo. Adv. Urbanius. Usus: 1. In hac vocum concordia dulce quiddam et amicum resonat. 2. Respondeo, répondre. Gloria virtuti resonat tanquam imago, la gloire est comme l’écho ou le reflet de la vertu.
RESPECTO, as, avi, atum, are, n. et a. Regarder derrière soi, regarder autour de soi avec attention. Syn. Respicio. Usus: Hæc ita prætereamus, ut tamen intuentes et respectantes relinquamus, laissons cela, mais laissons le de manière à y jeter un coup d’œil en le quittant.
RESPECTŬS, ūs, m. Regard jeté en arrière; asile, refuge. Syn. Aspectus aversus. Epith. Mirabilis. Usus: 1. In suo quisque gradu obnixi, sine respiratione ac respectu pugnabant. Rex sine respectu effugit, le roi s’enfuit sans retourner la tête. Meus animus in aciem est, nec respectum ullum quærit. Quum respectum ad senatum et ad bonos non haberet, eam sibi viam ipse patefecit, n’ayant plus aucun recours auprès du sénat et des gens de bien, il se fraya lui-même cette voie. 2. Ratio, considération, égard à, compte. Sine respectu majestatis, sans égard pour la dignité. Cf. Ratio, Curo.
RESPERGO, is, si, sum, ere, a. Couvrir de liquide, arroser, mouiller. Syn. Aspergo, profundo, conspergo. Usus: Cum prætoris oculos prædonum remi respergerent, comme les rames des pirates faisaient jaillir l’eau jusque sur les yeux du préteur.
RESPERSĬO, ōnis, f. Action de mouiller, de verser. Usus: Sumptuosa respersio, action de verser du vin sur un tombeau.
RESPĬCĬO, is, spexi, spectum, ere, n. et a. Regarder par derrière, regarder autour de soi. Syn. Retro ad aliquem aspicio; os vultumque in aliquem converto; oculos ad aliquem refero, retorqueo; aspectum refero in aliquid; oculis redeuntem sequor. Adv. Jucundius, longe, retro, melius, morose. Usus: 1. E tenebris lucem aliquam respicere. Respexit et simul ad Consulem aspexit. Antiquam societatem respexit. Præteriti temporis memoriam cogitatione respicere. 2. Rationem habeo, curo, se préoccuper de, avoir soin ou souci de. Respicite salutem, reipublicæ commoda. 3. Adjuvo, aider, protéger. Nisi quis deus nos respiciat.
RESPĪRĀTĬO, ōnis, f. Respiration, pause. Syn. Interspiratio, interpunctio. Usus: 1. Alios intervalla, moræ, respirationes delectant. 2. Exhalatio, exhalaison. Aer oritur ex respiratione aquarum. 3. Spirandi actus, action de respirer. Sine respiratione animal intermoritur. Cf. Respiro.
RESPĪRO, as, avi, atum, are, a. et n. Rendre un souffle, exhaler. Syn. Spiro, spiritum duco; anhelo; animam reddo, quæ ducta est spiritu; recreor, quiesco. Adv. Libere, paulum. Phras. Nunc ægre, nunc liberius respiro, tantôt je respire avec difficulté, tantôt avec plus de facilité. Spiritus nunc ægre, nunc liberius meat; nunc arcte meat interclusus spiritus, nunc commodius ducitur; difficultas spirandi nunc fauces strangulat, nunc relaxat. Nunc difficilius, nunc commodius spiritus redditur. Noxius humor nunc spiritum intercludit, nunc reciprocare animam sinit. Noxius humor nunc animam comprimit, nunc laxat. Tametsi anhelitum nonnunquam recipiam, humor tamen, qui fauces obsidet, spiritum sæpius elidit. Vix æquabilem tantisper spiritum traho, cum interclusio animæ et solitæ spiritus angustiæ mox sequuntur. Usus: 1. Pulmones ductam animam respirant et reddunt, les poumons exhalent et rendent le souffle qu’amène l’aspiration. 2. Recreor, quiesco, animum recipio, respirer, se reposer, se remettre. Erigere animum, paululum a metu respirare. Respirabo, si te videro, et in his miseriis requiescam. 3. Cesso, intermitto, se ralentir, se calmer. Oppugnatio ne punctum quidem temporis respiravit. Cf. Recreor, Instauro, Colligo.
RESPLENDĔO, es, ere, n. Reluire. Syn. Refulgeo.
RESPONDĔO, es, di, sum, ere, a. Répondre, répliquer. Syn. Responsum do, refero, responsum reddo, rescribo. )( Interrogo. Adv. Absurde, acute, æqualiter, amice, argute, aspere, audacter, bene, benigne, commodissime, considerate, constanter, copiose, cumulate, demisse, dolenter, dilucide, falso, flebiliter, ferociter, graviter, honeste, honorifice, humane, impudenter, inhumane, inscite, lente, liberaliter, litterate, luculenter, male, memoriter, perbenigne, probe, recte, separatim, suppliciter, tristius, vehementer, venustissime, verissime, confuse. Phras. Respondit ad hæc alter, un autre répliqua à ces choses. Excepit sermonem alter, subjecit alter; ad hæc responsum dedit, reddidit alter; ad ea alter paucis; ad ea placide alter et benigne verba fecit; unum non amplius verbum retulit, reddidit. Responsi ratio hæc erat; reposuit alter ad hæc. Cf. Responsum. Usus: 1. Ad interrogata responde, extra ea cave vocem mittas. Aspere verbis vultuque respondit. 2. Convenio, congruo, correspondre, répondre à, être équivalent. Extrema primis; virtus tua hominum opinioni, majorum laudibus respondet. Optatis meis fortuna respondit; inter eos mutuo officiis respondetur. Ut verba verbis quasi demensa et paria respondeant, que les mots répondent aux mots, qu’il y ait entre eux correspondance, symétrie parfaite.
RESPONSĬO, ōnis, f. Réponse. Syn. Responsum. Epith. Brevis, inimica. Usus: Indigna responsione quæstio.
RESPONSUM, i, n. Réponse. Syn. Responsio. Epith. Liberale, præclarum, homine docto dignum. Usus: Responsum dare, reddere, edere, donner une réponse. Responsum ferre (ab aliquo), recevoir une réponse de qqn. Responsa jurisconsultorum.
RESPUBLĬCA, reipublicæ, f. La chose publique, les affaires publiques, état, république. Syn. Res communis, publici consilii societas. Epith. Ægrota, afflicta, perdita, aliena, amantissima, clara, conjunctissima, florens, fortunata, germana, grata, imbecilla, infirma, ingrata, labens, libera, misera, municipalis perturbata, perdita, privata, quieta et prospera, sana, salva summa, tenuis, tota, tranquilla, turbulenta, vetus, universa. Phras. 1. Rempublicam condere, fonder une république. Rempublicam constituere, ædificare, serere; reipublicæ fundamenta jacere, ponere; statum civitatis et legibus et moribus de integro condere. 2. Ad rempublicam gerendam sero accessit, il parvint très tard au gouvernement de la république. Sero ad rempublicam se contulit; rempubl. capessivit, accepit, attigit; gerere, tractare, administrare cœpit. 3. Rempublicam strenue administrat, il gouverne parfaitement l’état, Rempublicam pulcherrime gerit; legibus optimis temperat, sustinet, gubernat. Totus in rempublicam incumbit, ejusque formam pulcherrimam effingit. 4. Magna ars est rempublicam recte gerere, c’est une grande science, que de bien gouverner un état. Ad gubernacula reipubl. sedere; custodem gubernatoremque reipublicæ agere; clavum imperii tenere; res communem utilitatem continentes administrare, gubernacula reipublicæ tractare. Cf. Rego, Regno, Impero. 5. Pœnas dabunt qui adversus rempublicam insurgunt, ceux qui se révoltent contre le pouvoir public seront punis. Qui rempublicam oppugnant, vexant, perturbant, labefactant, violant; qui rempublicam convellere, opprimere, delere, vastare nituntur; qui arma contra rempublicam ferunt; qui pestem patriæ moliuntur. Cf. Oppugno. 6. Respublica ruinæ est proxima, la république est sur le penchant de la ruine. Respublica inclinata præcipitat in exitium; haud longe abest ab exitio, interitu; labat respublica, et perditis jam prope rebus, omnia ad exitium præcipitia sunt, omnia ad perniciem profligata atque perdita videntur. 7. Rempublicam conserva, sauve la république. Rempubl. consiliis tuis excita, erige, fulci, contine, serva, restitue, ac si fieri possit ut resurgat ac reviviscat, effice atque elabora. Usus: Conversiones rerum publicarum naturales esse, e philosophia didiceram, la philosophie m’avait appris que les révolutions étaient l’état naturel des républiques.
RESPŬO, is, ŭi, ere, a. Rejeter, rendre; écarter, repousser, mépriser. Syn. Repudio, aspernor. Adv. Vehementer. Usus: Respuere aliquid ac pro nihilo putare. Respuere consolationem omnem ac consilium. Quod respuunt (aures) immutandum est, ce que l’oreille rejette, n’admet pas, doit être changé. Cf. Nolo, Recuso, Invitus.
RESTINCTĬO, ōnis, f. Action d’éteindre, étanchement (de ta soif). Syn. Sedatio. Usus: Restinctio sitis.
RESTINGUO, is, nxi, nctum, ere, a. Éteindre; apaiser; détruire. Syn. Sedo, comprimo. )( Inflammo. Usus: Ardorem restinguere. Eloquentia cupiditates restinguit. Ignem, sitim restinguere. Cf. Comprimo, Coerceo.
RESTĬPŬLĀTĬO, ōnis, f. Stipulation réciproque. Syn. Repromissio.
RESTĬPŪLOR, aris, atus sum, ari, d. a. Faire une stipulation réciproque ou nouvelle. Syn. Repromitto. Adv. Diligenter, porro.
RESTIS, is, f. Corde, cordage. Syn. Funis.
RESTĬTŬO, is, ŭi, ūtum, ere, a. Replacer, remettre en état; restituer. Syn. Instauro, corrigo, repræsento. Adv. Æque, dissolute, honorifice, perniciose, plane, turpiter, in integrum. Usus: 1. Pretium, veterem potestatem reipublicæ restituere. Pecuniam, libertatem restituere ac repræsentare. Restituere ac corrigere depravata. 2. Repono, rétablir. Aliquem in integrum, in antiquum gloriæ et honoris locum, in veterem possessionem gratiamque restituere. Vix sibi e gravi calamitate restitui cœperat. Quem auctoritate, studio, sententiis vestris restituistis, nunc manibus quoque vestris in suis sedibus collocate. 3. Veniam do, réhabiliter un condamné, réintégrer un exilé dans sa patrie. Condemnatum clementer restituit.
RESTĬTŪTĬO, ōnis, f. Rétablissement, réparation. Usus: Restitutio damnatorum, réhabilitation, rappel des condamnés.
RESTĬTŪTOR, ōris, m. Celui qui rétablit, restaurateur, sauveur. Usus: Lentulus salutis nostræ restitutor.
RESTO, as, stĭti, stĭtum, are, n. S’arrêter. Syn. Maneo, remaneo, resideo. Adv. Omnino. Usus: 1. Romæ restiti paulisper dum cœpta perficerem. 2. Relinquor, supersum, superat, reliquum est, residuum est, être de reste, subsister, survivre. Nihil ei præter hortos restat. Hæc reliqua pars est, hic restat actus. Unicus mihi amicus restat. Cf. Reliquus.
RESTRICTĒ, Strictement, rigoureusement; avec ménagement. Syn. Anguste, stricte. Usus: Cur id tam restricte parceque faciat, ignoro, je ne sais pourquoi il agit avec tant de réserve et du ménagement.
RESTRICTUS, a, um, Modéré, serré, avare. Syn. Tenax, parcus, avarus. Usus: Natura ad largiendum restrictior, la nature est trop avare de ses dons.
RĔSŬPĪNUS, a, um, Renversé, couché sur le dos. Syn. Supinus.
RĔSURGO, is, surrexi, surrectum, ere, n. Se relever, se rétablir; ressusciter. Usus: Resurgunt res Romanæ contra spem. Cf. Pascha, Christus.
RĔTARDĀTĬO, ōnis, f. Retard, délai. Syn. Mora, impedimentum.
RĔTARDO, as, avi, atum, are, a. et n. Retarder, ralentir; réprimer, arrêter. Syn. Moror, moram affero, moram facio, moram et impedimentum infero. Usus: Celeritatem alicujus, hostium animos et impetum retardare, comprimere, frangere. Ne animum tuum a scribendo defatigatio ulla retardet, qu’aucune fatigue ne vous empêche de m’écrire. Cf. Differo, Moror, Mora, Impedio.
RĒTE, is, n. Filet, rets. Syn. Plaga, laqueus.
RĔTĔGO, is, texi, tectum, ere, a. Découvrir, dévoiler, montrer. Syn. Aperio, evolvo. Cf. Aperio.
RĔTENTĬO, ōnis, f. Action d’arrêter, de suspendre. Usus: Assensionis retentio, action de suspendre son assentiment.
RĔTEXO, is, texŭi, textum, ere, a. Défaire un tissu; défaire, détruire. Syn. Dissolvo. Usus: Dialectica quasi Penelopes telam retexens. Num, quod adolescens præstiti, commutem et velut me ipse retexam? Retexo orationem meam, je rétracte mon discours, palinodiam cano.
RĔTĬCENTĬA, æ, f. Silence obstiné. Syn. Taciturnitas.
RĔTĬCĔO, es, cŭi, ere, n. et a. Se taire, garder le silence; taire qqche. Syn. Taceo, conticeo, obmutesco. Adv. Astute, prorsus, nullo modo. Usus: Silentio utor, tacitum relinquo, silentio prætereo, silentio involvo, abstineo me ab hujus rei sermone. Cf. Taceo, Sileo.
RĒTĬCŬLUM, i, n. Petit réseau, filet à petites mailles.
RĔTĬNĔO, es, nŭi, tentum, ere, a. Retenir, empêcher d’avancer. Syn. Retineo, cursum inhibeo; teneo. )( Dimitto. Adv. Diligenter, diutius, in perpetuum, mediocriter, melius, vehementer, vix. Usus: 1. Sui juris retinendi quisque cupidus. Retine hominem, ni profectus est. 2. Conservo, conserver, soutenir, défendre. Retinent tamen caritatem in pastores. 3. Delecto, tenir attentif, captiver. Ipse historiæ ordo nos retinet. Cf. Detineo, Moror.
RĔTORQUĔO, es, torsi, tortum, ere, a. Diriger en arrière, tourner, retourner. Syn. Reflecto. Usus: Retorquet oculos in hanc urbem, il retourne les yeux vers cette ville.
RĔTRACTĀTĬO, ōnis, f. Refus, résistance, hésitation. Syn. Revocatio, recognitio. Usus: Conficies igitur, idque sine dubitatione ulla et retractatione, sans hésiter. Sine retractatione ulla dicere libere audeo. Cf. Palinodia.
RĔTRACTO, as, avi, atum, are, a. Remanier, retoucher, revoir. Syn. Revoco. Usus: Locus ille a me retractabitur, je retoucherai ce passage. Retractando dolorem vulnerum augemus, nous augmentons notre douleur en y revenant. Sive retractabis, sive properabis, pereundum est, que tu le veuilles ou que tu ne le veuilles pas, il faut mourir. Cf. Revoco.
RĔTRĂHO, is, xi, ctum, ere, a. Retirer, reprendre, rappeler. Syn. Abstraho; revoco. Adv. Non sane, facile proficiscentem. Usus: Retrahere aliquem a cœpto. A turpi consilio, a scelere retrahere aliquem et revocare.
RĔTRĬBŬO, is, ŭi, ūtum, ere, a. Rendre, restituer. Syn. Rependo, refero. Usus: Retribue, quod debes. Cf. Reddo.
RĔTRŌ, Par derrière, derrière. Syn. A tergo, post tergum, ab tergo, post. Phras. Hostis retro cessit, l’ennemi recula. Hostis pedem retulit; se recepit; receptu sibi consuluit; retro abiit. Usus: Tam longe retro respicere non possum. Pergeret protinus; quid retro et a tergo fieret ne laboraret, qu’il continuât d’aller en avant, sans s’inquiéter de ce qui se passait par derrière.
RĔTRORSUM, En sens inverse, réciproquement. Usus: Retrorsum vicissim ex æthere aer oritur, de nouveau et réciproquement l’air se forme du feu.
RĔTRŪDO, is, di, sum, ere, a. Pousser en arrière, faire reculer. Usus: Deorum simulacra retrusa, statues des dieux cachés.
RĔTUNDO, is, tŭdi, tūsum, ere, a. Émousser; affaiblir, atténuer. Syn. Obtundo. Adv. Belle. Usus: Sermones, improbitatem alicujus, districtos in rempublicam gladios retundere. Cf. Repello.
RĔUS, i, m. Accusé, prévenu; coupable. Syn. Is qui causam dicit; qui lege aliqua tenetur; qui aliqua culpa erroris tenetur humani; qui arguitur; de cujus re disceptatur; qui de capite, civitate, fortunis dimicat; is unde petitur; sons, nocens. Epith. Afflictus, humilis, improbus, innocens, invidiosus, locuples, mœstus, nobilis, nocens, perditus, turpis. Phras. Certe reus est, certainement il est coupable. Culpa tenetur; in culpa est; est quædam in illo culpa; culpa nonnulla in eo hæret, residet; culpa ejus facinoris in illo consistit; incurrisse in id crimen hominem dubitat nemo; in ea noxa fuisse hominem pro comperto est; versari in ea culpa; eo facinore contaminatum esse; in reos referendum nemo dubitat; haud expertem criminis, culpa non vacare certum habeo. Crimen non quisquam certius subiit; culpam sine dubitatione sustinet. Usus: Aliquem capitalis rei, de furto reum facere, agere, peragere. Inter reos referre. Criminis se reum pro aliquo supponere. Sontibus, reis opitulari.
RĔVĔHO, is, xi, ctum, ere, a. Ramener, transporter. Usus: Sed paulo longius ad superiorem ætatem revecti sumus, nous sommes remontés à une époque un peu ancienne.
Rĕvēlātĭo, ōnis, f. Révélation. Syn. Divinus admonitus. Phras. Ista per revelationem intellexit, il a compris ces choses par révélation. Divino admonitu; cœlesti admonitu, DEO aperiente, divinitus cognovit; ista DEO patefaciente, manifestante cognovit; ejus rei notitiam e cœlo hausit, accepit.
RĔVELLO, is, velli, vulsum, ere, a. Détacher, arracher; effacer, faire disparaître. Usus: De corpore saucii tela revellere. Claustra, januam revellere. Superiores injurias revellimus. Crucem, quæ ad portam fixa erat, revellistis, cette croix, dressée à la porte de votre ville, vous l’avez arrachée.
RĔVĔNĬO, is, vēni, ventum, ire, n. Revenir, retourner. Syn. Redeo. Usus: Cum domum revenero. Cf. Redeo.
RĒVĒRĀ, En réalité, réellement Syn. Reipsa, reapse. Usus: Cuius igitur hoc crimen est? revera nullius. Cf. Certe.
RĔVĔRENTĬA, æ, f. Crainte inspirée par le respect, respect, déférence, égard. Syn. Honor, observantia. Phras. 1. Reverentiam parentibus liberi debent, les enfants doivent le respect à leurs parents. Par est, ut liberi parentum auctoritatem vereantur, judicium sequantur; cavendum, ne parentum reverentia liberorum animis excedat unquam; æquum est, ut liberi parentibus præcipuum honorem habeant; præcipua observantia colant; reverentiam adversus parentes adhibeant; omni cultu ac veneratione prosequantur; ut aspectabiles quosdam deos observent et vereantur; secundum deorum immortalium numen, primo in honore ac caritate habeant; ut parentum quadam verecundia ducantur; pudore regantur; parentum quamdam verecundiam habeant; præcipuam parentum rationem habeant. Cf. Honor. 2. Nullam erga majores reverentiam habet, (Vulg. irreverens est), il n’a aucun égard pour les gens âgés. Omnis excessit animo majorum reverentia; nulla majorum verecundia ducitur; majoribus nulla se verecundia obstrictum reputat; inofficiosus, illiberalis erga majores est; nulla illi majorum reverentia, verecundia nulla. Majorum nec auctoritatem veretur, nec vim pertimescit; nulla illum majorum verecundia a vitæ licentia arcet. Cf. Revereor. Usus: Adhibenda est quædam adversus homines reverentia, il nous faut témoigner une certaine déférence pour nos semblables. Cf. Revereor.
RĔVĔRĔOR, eris, ĭtus sum, eri, d. a. Respecter, révérer; avoir du respect, de la déférence, des égards, de l’estime pour. Syn. Vereor, colo, observo, cultu quodam et honore dignor. Phras. Quos maxime debuit, eos minime reveritus est, il n’eut aucun égard pour ceux qu’il devait le plus honorer. Quorum maxime debuit, eorum nullam rationem duxit; quibus præcipuum debuit, illis nullum honorem habuit. Quorum judicium sequi, voluntati parere, auctoritatem vereri debuit, eos nullo loco habuit, nullo honore cultuque dignatus est; illis minimum tribuit, honorem nullum detulit; eos observantia nulla prosecutus est; iis studium observantiamque nullam præstitit, exhibuit. Usus: Observantia est, per quam ætate aut honore antecedentes reveremur et colimus, on entend par respect (observantia) les marques de déférence et de vénération que nous donnons à ceux qui nous sont supérieurs par l’âge ou les honneurs. Cf. Honor, Reverentia, Observantia.
RĔVERSĬO, ōnis, f. Retour avant d’avoir achevé le voyage; retour, réapparition. Syn. Reditus. )( Profectio. Usus: Reversio et motus febrium. De reditu vel potius reversione mea lætantur, il se réjouissent en voyant que je vais revenir ou plutôt rebrousser chemin.
RĔVERTO, is, et RĔVERTOR, eris, versus sum, i, d. n. Revenir, retourner sur ses pas; rebrousser chemin. Syn. Reverto, revenio, redeo, refero me, remigro. Adv. Acriter, crebro, retro. Usus: Ad propositum revertor. Sed ad jus publicum revertor. Domum reverti. Ad superiorem consuetudinem revertit, il revient à son ancienne habitude. Cf. Redeo.
RĔVINCĬO, is, vinxi, vinctum, ire, a. Lier, enchaîner. Usus: Revinctis post terga manibus.
RĔVINCO, is, vīci, victum, ere, a. Vaincre de nouveau; réfuter victorieusement. Syn. Convinco. Phras. Manifeste eum revici, je l’ai réfuté victorieusement. Manifestis indiciis hominem tenui; jugulavi testibus et elinguem reddidi. Cf. Convinco. Usus: Nunquam is argumentis revinci se patietur, jamais il ne se laissera convaincre par les arguments.
RĔVĬRESCO, is, virŭi, escere, n. Redevenir vert; rajeunir, revivre. Syn. Fruticor, renovor, refloresco, revivisco. Usus: Reipublicæ vires senatorum virtute revirescunt, les forces de la république renaîtront par la vertu des sénateurs.
RĔVĪSO, is, ere, n. et a. Regarder; revenir voir, visiter. Syn. Iterum viso, inviso. Usus: Cum poteris, nos revises.
RĔVĪVISCO, is, vixi, iscere, n. Être rendu à la vie, renaître, ressusciter. Syn. In vitam redeo, renascor; respiro, recreor ex metu, e fluctibus emergo. Adv. Necessario. Usus: Ut tua causa toties jugulata facilius reviviscat. Ex metu mortis luce libertatis recreatus revixit, échappé aux terreurs de la mort, il se sentit renaître en commençant à respirer l’air pur de la liberté.
RĔVŎCĀTĬO, ōnis, f. Rappel. Epith. Contraria. Usus: Receptui signum, aut revocationem a bello nondum audivimus, nous n’avons pas encore entendu sonner le rappel pour nous retirer du combat.
RĔVŎCO, as, avi, atum, are, a. Rappeler; éloigner, détourner. Syn. Removeo, avoco, abstraho. )( Voco. Adv. Acrius, arroganter, identidem. Usus: 1. Revocare mentem a sensibus. Aliquem a scelere, ab incepto, ab instituto cursu, a cupiditate et furore revocare. 2. Refero, rapporter à, appliquer, attribuer. Revocare omnia ad scientiam, ad veritatem. 3. Repeto, instauro, rappeler, reprendre. Studia longo intervallo intermissa revocare. Vires amissas revocare. Revocare se ad pristinam industriam. 4. Promiscue, locutions diverses. Aliquid in dubium, in memoriam, in animum revocare. Cum fortuna ex adverso in meliorem statum revocatur. Ad incertum revocabuntur possessiones omnium, seront remis en question. Actor sæpius revocatus, souvent rappelé sur la scène.
RĔVOLO, as, are, n. Revenir en volant. Syn. Retro volo.
RĔVOLVO, is, vi, vŏlūtum, ere, a. Faire rétrograder, faire remonter; pass: revenir, retourner, se reporter; revenir à. Syn. Rapio, reduco. Adv. Necessario. Usus: Identidem eodem revolvor, mon esprit se reporte de temps en temps en ce lieu. Imprudens eo quo minime vult revolvitur. Cf. Iterum.
REX, rēgis, m. Roi. Syn. Princeps, dominus. Epith. Afflictus, alienus, clarissimus, doctissimus, generosus, ignobilis, impius, impudens, nobilis, opulentus, potentissimus, præstans. Phras. Rex erit, il sera roi. Regis fortuna in eum transitura est. Rectorterrarum earum erit; summam imperii obtinebit; civium omnium dominus erit; regiis insignibus conspicuus erit; regalem potestatem habebit; regali potestate præditus erit; regno præficietur; summæ imperii præerit; summa imperii potietur. Cf. Impero, Regno. Usus: Reges orbis terrarum domini.
RHĒDA, æ, f. Voiture de voyage à quatre roues. Syn. Essedum, vehiculum. Usus: Rheda vehor; in rheda sedere. Cum duobus essedis et rheda equis juncta.
RHĒDĀRĬUS, ĭi, m. Voiturier, cocher. Usus: Rhedarius Milonis occisus est.
RHĒTOR, ŏris, m. Celui qui enseigne la rhétorique, rhéteur. Syn. Orator, dicendi artifex, rhetoricæ disciplinæ doctor, qui dicendi præcepta tradit. Epith. Antiquissimus, doctissimus, eloquens, magnus, nobilis. Usus: Vis et artificium rhetoris. Cf. Orator.
RHĒTŎRĬCA, æ, f. L’art oratoire, la rhétorique. Syn. Ars rhetorica, rhetorum ars, disciplina dicendi; vis oratoria, oratoris facultas, ratio dicendi, copia dicendi. Epith. Forensis, paulo hebetior, similis palmæ. Usus: Scripsit artem rhetoricam Cleanthes. Rhetoricam palmæ, dialecticam pugno similem Zeno voluit.
RHĒTŎRĬCĒ, En orateur, en rhéteur. Syn. Rhetorum more, copiose, ornate, splendide. Usus: Rhetorice mavis, an dialectice disputem? Préféres-tu que nous discutions en rhéteurs ou en dialecticiens?
RHĒTŎRĬCUS, a, um, De rhéteur. Usus: Exercitationes, libri, artes rhetoricæ.
RHYTHMUS, i, m. Rapport, symétrie, nombre, cadence. Syn. Poetæ lyrici, musici, numerorum, qui Græcis ῥυθμοι (rhythmi), studiosiores.
RĪCĪNĬUM, ĭi, n. Petit voile. Vestimenti genus.
RICTŬS, ŭs, m. Bouche ouverte (surtout pour rire). Syn. Os minax et hians.
RĪDĔO, es, rīsi, rīsum, ere, n. et a. Rire; se moquer de. Syn. Risum edo; derideo, irrideo. Adv. Familiariter, docte, vehementius, valde. Phras. 1. Omnes ad hæc risere, à ces paroles, tout le monde se mit à rire. Maximus ad hæc omnium risus est consecutus; nemo tenebat risum; risus omnibus obortus est; cachinnos sustulere omnes; risu pene corruere; risu prope emortui sunt; risu excepere ista plerique; in risum effusi omnes. 2. Nos interea ridemur, cependant on se moque de nous. Interea fabula sumus; in ora hominum pro ludibrio abimus; deridiculo habemur. Cf. Irrideo. Usus: Risi imprudentiam hominis. Risi “nivem atram” teque hilariesse animo et prompto ad jocandum gaudeo, j’airi de ta “neige noire”, et je vois avec plaisir que tu es gai et disposé à plaisanter.
RĪDĬCŬLĒ, D’une manière plaisante; ridicule, risible. Syn. Facete, perridicule, joco. Usus: Quidam ridicule insanus.
RĪDĬCŬLUM, i, n. Plaisanterie, bouffonnerie, mot plaisant, spirituel. Syn. Jocus, facetiæ, digna res quæ omnium irrisione ludatur. Epith. Civile, frequens, impatiens, lentum, subobscœnum. Usus: Vitabit ridicula quæsita nec ex tempore ficta, sed domo allata, quæ plerumque sunt frigida.
RĪDĬCŬLUS, a, um, Qui fait rire; plaisant, risible, comique. Syn. Jocularis. Epith. Petulans. Usus: Facie magis, quam facetiis ridiculus, homme dont la personne (la face) est plus amusante que les facéties. Homo perridiculus.
RĬGĔO, es, ere, n. Être roide, dur, engourdi par le froid. Syn. Conglacio, congelo. Usus: Aut frigore rigent, aut calore uruntur. Vestes gelu rigent. Cf. Frigus.
RĬGĬDUS, a, um, Roide, droit, tendu; gelé, glacé. Syn. Durus, severus, austerus, ferreus, præfractus, acerbe severus. Usus: Aves rigidis cruribus, procero rostro. Cf. Severus.
RĬGO, as, avi, atum, are, a. Arroser. Syn. Respergo, irrigo, aquarum inductione terræ fecunditatem do. Usus: Isti cum se fontes esse dicant, et omnia rigare debeant ingenia, ceux-ci disent qu’ils sont les sources où doivent s’abreuver tous les esprits. Nilus Ægyptum rigat.
RĪMA, æ, f. Fente, crevasse. Syn. Hiatus. Phras. Paries rimas agit, le mur se lézarde. Vitium facit; labem ducit. Cf. Hiatus. Usus: Ne inferciat verba orator, tanquam rimas expleat, comme s’il bouchait des fentes.
RĪMOR, aris, atus sum, ari, d. a. Fouiller, sonder, rechercher, scruter. Syn. Scrutor, inquiro. Cf. Indago, Meditor.
RINGOR, eris, rictus sum, ngi, d. n. Grincer des dents.
RĪPA, æ, f. Rive d’un fleuve. Syn. Littus, ora. Epith. Aversa, contraria, viridis, opaca. Usus: Fluvium extra ripas redundantem coercere. In viridi et opaca ripa obambulare. Viridissimi riparum vestitus. Impetus aquæ ripas alluentis.
RĪSŬS, ūs, m. Rire; moquerie. Syn. Cachinnus. Epith. Magnus, maximus, mediocris. Phras. 1. Risum commovit, il excita le rire. Risum excitavit; cachinnum commovit; risum movit omnibus; risum fecit; risum omnibus excussit, elicuit; solutissimum risum movit; in risum convertit. 2. Risum comprimere non potui, je ne pus m’empêcher de rire. Risum tenere, continere non potui; non potui, quin risum ederem, cachinnum tollerem; obstinatum silentium in risum transferrem; in effusos risus solverer; temperare mihi a risu non poteram. Cf. Rideo. Usus: Risum captare, quærere. Risum edere. Risu corruere, emori.
RĪTE, De la bonne manière, avec raison, bien. Syn. Recte, modo ac ordine. Usus: Nihil rite, nihil more institutoque perfecit. Cf. Recte.
RĪTŬS, ūs, m. Coutumes religieuses, cérémonies, rites; usage, coutume, façon. Usus: Mos, consuetudo rata et firma, præcipue sacra, institutum vetus. Epith. Optimi, patrii, Usus: Ex ritu patrio deos colere. Ritu pecudum vivere, vivre à la manière des brutes. Variis ritibus fana dedicantur. Cf. Cerimonia.
RĪVĀLIS, is, m. Rival. Syn. Æmulus, competitor. Cf. Æmulus.
RĪVĀLŬTAS, ātis, f. Rivalité. Syn. Æmulatio. Cf. Æmulatio.
RĪVUS, i, m. Petit cours d’éau, ruisseau. Syn. Rivulus. Usus: Rivorum a fonte deductio. Rivulus arcessitus et ductus ab ipso capite.
RIXA, æ, f. Dispute, querelle, différend. Syn. Turba, jurgium, verbosa et plena jurgii contentio. Epith. Nova, magna. Phras. Rixam excitare, provoquer une dispute. Rixam concire, concitare; certamina serere; in disceptationem aliquos trahere. Cf. Contentio, Jurgium. Usus: Nostræ Academiæ cum veteri magna rixa est. In quorum rixam si quis incurrerit. Cf. Certamen.
RIXOR, aris, atus sum, ari, d. n. Se quereller, contester. Syn. Contendo, jurgor. Usus: De amicula rixantur. Cf. Contendo.