← Table of contents
Lexicon Latinum

CORPUS PHRASEOLOGIÆ. (continued 18)

Reading edition

JUSTĬTĬUM, ĭi, n. Vacances, vacations des tribunaux. Syn. Jurisdictionis intermissio. Usus: Justitium edici, jurisdictiones intermitti, claudi ærarium, judicia tolli oportet.

JUSTUS, a, um, Juste. Syn. Æquus, verus, meritus, debitus, legitimus. )( Iniquus. Adv. Vere. Phras. Justus est, c’est un homme juste. Justitiæ laude floret; vir est, qui juris civilis rationem ab æquitate nunquam sejunxerit; in testimonio religiosus, in judicando severus; vir est, qui immortalem sibi famam æquitate, fide, miserorum defensione comparavit; qui licere sibi nihil putat, nisi quod cum æquitate conjunctum; qui in ferenda sententia legem, æquitatem, fidem unice in consilium adhibet; apud quem unum maxime justitiæ locus est. Cf. Judico ex æquitate. Usus: Justum id est debitumque. Justum et jus alere.

JŬVĔNĪLIS, e, gen. com. De jeune homme, de jeunesse. Usus: Juvenilis libido, redundantia, licentia. Cf. Levis.

JŬVĔNĪLĬTER, En, comme un jeune homme. Syn. More juvenum. Usus: Juveniliter exsultare.

JŬVĒNIS, is, m. Jeune homme. Syn. Adolescens. Epith. Mobilis. Usus: Infirmitas puerorum est ferocia juvenum.

JŬVENTUS, ūtis, f. Jeunesse. Syn. Ætas florens, medium juventæ robur, ætas injuriæ opportuna; flos ætatis. Epith. Delicata, formosa, libidinosa. Phras. Adhuc intra juventutis annos tua versatur ætas, vous êtes encore jeune. In ea es ætate, quæ valet viribus quidem, sed a prudentia infirma est; ea es ætate, quæ viribus floret, sed a prudentiæ maturitate procul abest; juventutem nondum egressus es, quæ, cum ætatis quoddam veluti ver sit, caret usu rerum et experientia; a prudentia distat, vacua est consilio, inopia judicii laborat, expers est prudentiæ et gravitatis; ætatem agis, in qua prudentiæ illa maturitas locum nondum habet. Cf. Adolescentia. Usus: Omnem sobolem juventutis ad arma vocat.

JŬVO, as, jūvi, jutum, are, a. et n. Aider, favoriser. Syn. Adjuvo, opem fero. Phras. 1. Pauperes libenter juvat, volontiers il secourt les pauvres. Afflictis fidem manumque libenter porrigit; inopiam eorum facultatibus sublevat; egestatem eorum facultatibus sublevat; egestatem eorum subsidiis et liberalitate sustentat et recreat; egentibus libenter subsidio venit; opem porrigit, affert, præsidio est. Cf. Auxilium. 2. Alter alterum juvat, ils s’aident l’un l’autre, ils se prêtent un mutuel appui. Alter alteri operam commodat; mutua se opera juvant; mutuam sibi operam præstant; alter alteri præsidium est, ac dubiis in rebus lumen. 3. Philosophia eloquentiam juvat, la philosophie sert à l’éloquence. Philosophia eloquentiæ adjumento est; ad gravem illam moratamque eloquentiam adjumenta habet, affert, importat non pauca rerum naturalium cognitio. Cf. Adjuvo, Conduco, Faveo. Usus: 1. Juvare, ornare quempiam, quibuscumque rebus possis. 2. Delectat, faire plaisir, réjouir. Juvat, in parte operis præfari.

JUXTA, præp. Auprès de, proche de. Syn. Prope, propter. Usus: 1. Sepultus juxta viam Appiam. 2. Non secus, tanquam, similiter, autant, également, comme si. Juvit me, juxta ac si meus frater esset. 3. Pariter, una, ensemble. Juxta boni malique, armati ac imbelles obtruncati sunt.

Illustration from Lexicon Latinum: Universae phraseologiae corpus congestum etc.
Illustration from Lexicon Latinum: Universae phraseologiae corpus congestum etc.

LĂBĔFĂCĬO, is, fēci, factum, ere, a. Ébranler, renverser. Syn. Labefacto, corrumpo, perfringo, dissolvo, conquasso, concutio, solvo, enervo, frango, debilito, infirmo. )( Sustento, restituo. Usus: Virum fortem nulla unquam vis, nullæ minæ, nullæ invidiæ labefecerunt. Is pugnis mihi omnes dentes labefecit. Cf. Labefacto.

LĂBĔFACTO, as, avi, atum, are, a. Ébranler, détruire. Adv. Mediocriter. Usus: 1. Homo improbus rempublicam, jura, leges, vitam hominum, probe ab aliis constituta, societatem et conspirationem bonorum, dignitatem, consulatum vehementer labefactavit. Ecquid commoda mea, ecquid oratores labefactas et oppugnas? 2. Commoveo, a proposito averto, ébranler la fidélité, séduire. Firmus sum, non me labefactabis. Ne crede, te fidem meam pecunia, cogitationem, sententiam, amicitiam insidiis labefactare posse.

LĂBES, is, f. Chute; fléau, maladie; tache, souillure. Syn. Ruina, pernicies; macula, dedecus, ignominia, infamia, vitium, nævus. Epith. Domestica, nefaria et perniciosa. Usus: Multis locis labes agrorum facta, terræque desederunt, dans bien des endroits, il y a eu des éboulements de terrain. 2. Macula, tache, souillure. Labem ejus dignitati aspersit, intulit. Vide, ne qua labes integris, probrum castis, infamia bonis inferatur. 3. Vitium, mal, défaut. Num tu hanc conscientiæ, animique labem, et vulnera perferre diutius potes? 4. Pernicies, pestis, lues, fléau. Hunc hominem reipublicæ, provinciæ labem fore prævideo. Cf. Macula, Dedecus.

LĂBĬUM, ii, n. sæpius LĂBĬA, ōrum, n. pl. Lèvre. Syn. Labellum.

LĂBO, as, are, n. Être ébranlé, chanceler. Syn. Ruo, repente concido, vacillo, nuto, in casum vergo; casum, ruinam minor; corruo, cado, ruinæ proximus sum. Usus: 1. Refice ædes labantes. 2. Transl. Vides consilium tuum, animos militum labare atque deficere. Sana, confirma rempublicam, fortunam civitatis labantem magnopere et inclinantem.

1. LĀBOR, ĕris, lapsus sum, labi, d. Tomber; faillir, se tromper. Syn. Prolabor, cado, ruo; item: dilabor, deficio; item: erro, fallor, decipior. Adv. Continenter, longius, proclivius, turpissime, tuto. Phras. Quis in tam lubrica, tam difficili rerum humanarum via non labitur? Qui ne chancelle parfois dans ce chemin de la vie si glissant et si difficile? Quis non offendit? Quis vitat, effugit omnem offensionem? Quis est, qui nusquam incurrat imprudens; quis de se præstare offensionem omnem possit? Usus: 1. Labuntur omnia, fluunt, occidunt. Res cum semel labi cœperit, proclivis est in perniciem. 2. Deficio, se laisser aller, être entraîné. Mores civitatis in perniciem lapsi. Cave, ne ad illorum opiniones delabaris. 3. Erro, fallor, se tromper. Imprudentia, consilio, opinione mea lapsus sum. Ambitione labi. Si me audies, nunquam laberis.

2. LĂBOR, ōris, m. Travail; peine. Syn. Opera, opus, sudor, vigiliæ, assiduitas, contentio animi, studium, industria. Epith. Alienus a nostra ætate et dignitate, assiduus et quotidianus, continuatus, certus, clarus et nobilitatus, gravior, medius, vitæ tolerabilis, domesticus, gloriosus, incredibilis, major, extremus, facilis, jucundus, maximus, forensis, summus, illiberalis, gravis, oratorius, tum infinitus, tum puerilis, injucundus, levis, magnus, parvus, superior industria, tantus, durus, justus, honestus, militaris, minor, multus, minime necessarius, plurimus, pristinus, utilis, sollicitus, insomnis. Labores nocturni, officiosi, patibiles, quotidiani, reliqui, tanti, veteres. Phras. 1. Magnos habeo labores, je suis accablé de travaux. Multis oneribus susceptarum rerum premor, assiduis laboribus et vigiliis conficior; multum mihi oneris imposui, injunxi; deprimit me laborum moles; quæ res operam exercet meam, immensi est operis multique certaminis; opera, quam sumpsi, suscepi, multi sudoris est, ac contentionis non mediocris; onus, quod in me recepi, suscepi, onus, quod sustuli, quod sustineo, grave sane est, ac multiplex; multis magnisque perfungor laboribus; magnæ mihi quotidie in iis, quos subeo, laboribus molestiæ sunt exsorbendæ. Cf. Laboro. 2. Frustra laboravi, c’est en vain que j’ai travaillé. Laborem inanem sumpsi, suscepi; spes meæ infirmis et labantibus fundamentis nitebantur; spem secutus sum cæcam et incertam; arido solo, campo infructuoso, arenæ semina mandavi, commisi; oleum ac operam perdidi; operam inutiliter consumpsi; inani studio ductus operam lusi; tanto labore nihil egi, nihil profeci; irato genio in rem ingressus sum, nullus mei laboris fructus exstat; studium omne ac operam inutiliter locavi. Usus: Suscipere, ferre, sustinere, finire laborem. Multum laboris ac operæ in Latinitatem, in his studiis insumpsi, impendi, consumpsi, exantlavi.

LĂBŌRĬŌSĒ, Soigneusement. Syn. Diligenter.

LĂBŌRO, as, avi, atum, are, n. Travailler; souffrir. Syn. Elaboro, contendo, laborem suscipio, opus facio, labore me exerceo, laboribus me frango, operam do. Adv. Æque ut, graviter, magnopere, mediocriter, non ita valde, præcipue, vehementer, vehementius. Phras. 1. Improbe laborat, il travaille énormément. Infinitum laborem suscipit; naturam pene studio vincit; semper operis aliquid facit, ac improbo labore pene se conficit; laborem unum ex alio capit; noctes adeo totas operi dat; quotidiana opera pene se frangit. 2. Nunquam deerit quod labores, vous aurez toujours assez de travail. Non deerit, in quo operam quotidianam edas; in quo operam præbeas aliis; in quo nervos omnes ætatis industriæque contendas; in quo omne vitæ tuæ curriculum conficias; in quo studium, atque opera elaboret tua; in quo operam utiliter ponas, consumas; in quo industriam, ac vigilandi laborem expromas tuum; in quo novus de integro exsudetur labor. 3. Vides quantum laborem? Voyez-vous comme je me fatigue? Videsne, ut sudem? ut diligentia omni enitar? quantum certamen mihi exsudandum sit? quantum laboris sumam, subeam, exhauriam? quantum operæ his rebus tribuam? quot curis angar ac vigiliis? quantum laborem capiam, quantum molestiæ assumam? ut in iis studiis me conteram, ut laboribus frangam? 4. Diu jam in hoc laboro, depuis longtemps déjà je travaille à cette affaire. Satis diu hoc saxum volvo; diu jam in hoc pistrino hæreo; diu jam in his desudo atque elaboro; diu multumque jam labor is me exercet; magnos jam in hoc opere exantlavi labores et diuturnos. Cf. Labor. Usus: 1. Quid enim laboravi; quid egi? 2. Curo, sollicitus sum, se mettre en peine de, s’inquiéter. De republica magis, quam de tuis rebus laboras. Nihil de me, de fama mea laboro. Nunc in minimis habeo, de quibas antea maxime laborabam. 3. Afficior, vexor, discrucior: relatum ad morbos corporis, souffrir, être malade. Ex intestinis, renibus, pedibus, stomacho laborare. 4. Vexor: relatum ad morbos animi, être accablé. Inscitia, ambitione, animo, ex desiderio alicujus laborare. Ex invidia laborat, il est en butte aux coups de l’envie. 5. Affligor: relatum ad mala aliunde provenientia, être fatigué, succomber. Aliena injuria laboro, commoveor, afficior. Domestica crudelitate, intestinis hostibus laborat. 6. Inopia premor, manquer. Re frumentaria laboramus. Cf. Conor.

LĂBŌRĬŌSUS, a, um, Laborieux; fatigant, pénible, difficile. Syn. Industrius, sedulus, sollicitus, assiduus, operosus, studiosus; item: Molestus, difficilis. Phras. 1. Laboriosus homo est, cet homme est laborieux. Quid eo homine sollicitum magis ac exercitum fingi potest? Homo est multæ industriæ, et magni laboris. Operosus, et semper aliquid agens, aliquid moliens; homo, cui de communi quidem otio otiosum esse liceat. 2. Laboriosa res est, cette chose est fatigante. Res est multi sudoris; non mediocris contentionis; magni certaminis; magni laboris; multæ operæ; res est immensi operis. Usus: 1. Quid nobis laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum fingi potest? 2. Laboriosa exercitatio, deambulatio. Cf. Diligens, Difficilis.

LĂBRUM, i, n. Lèvre. Syn. Labium, labellum. Epith. Tremens. Usus: 1. Oris humani extrema labra sunt. Summis, primoribus labris gustavit philosophiam, leviter attigit, toucher à qqche du bout des lèvres, effleurer; étudier ou connaître superficiellement. Versatur mihi in primoribus labris, je l’ai sur le bout des lèvres. 2. Extrema ora fontis, etc. bord d’une fontaine, d’un vase, etc. Vasis genus ad lavandum aptum, baignoire, cuve. Labrum si in balneo non est, fac, ut sit.

LAC, actis, n. Lait. Epith. Lætum, dulce, pingue, primum. Usus: Lacte fetum depellere.

LĂCER, ĕra, ĕrum, Déchiré, mis en pièces. Artus laceri.

LĂCĔRĀTĬO, ōnis, f. Action de déchirer. Syn. Laniatio. Usus: Muliebres lacerationes genarum. Tui corporis laceratio mihi dolori fuit.

LĂCERNA, æ, f. Vêtement d’homme. Vestis virilis ac fere militum.

LĂCĔRO, as, avi, atum, are, a. Déchirer, mettre en pièces. Syn. Concerpo, conscindo, discindo, dilacero, dilanio, carpo, dirumpo. Usus: 1. Laceratum fœde corpus abjicere. Virgis tergum lacerare. 2. Transl. Graviter lædo, blâmer, critiquer; ruiner, détruire. Meus me mœror, animum ægritudo, patriam improbi cives omni scelere ac injuria lacerant, exedunt, conficiunt. Verborum contumeliis, oratione virulenta laceravit illum et cruentavit. Num et vitæ, quæ superest, reliquias lacerabis et distrahes?

LĂCERTŌSUS, a, um, Musculeux, robuste. Syn. Robustus, nervosus. Usus: Pugnaces et lacertosi centuriones. Cf. Robustus.

LĂCERTUS, i, m. Force, muscles. Syn. Vires, nervi, robur, torus. Epith. Obesior, carnosus. Usus: Oratoriis lacertis viribusque argumenta torquere.

LĂCESSO, is, īvi vel ĭi, ītum, ere, a. Provoquer, harceler, entreprendre. Syn. Provoco, irrito, tento. )( Respondeo. Adv. Ultro, mediocriter. Usus: Neque te ferro, nec maledictis, nec injuria, ne verbo quidem unquam lacessivi. Non sum ad lacessendum procax.

LĂCRĬMA, æ, f. Larme, pleurs. Syn. Fletus. Epith. Diuturnæ, gratæ, invidiosæ, multæ et assiduæ, plures, plurimæ, populares, pueriles, quotidianæ. Phras. 1. Ad lacrimas me movit, il m’a ému jusq’aux larmes. Lacrimas mihi commovit, excivit; lacrimas nolenti excussit ea commemoratio; fletum movit ea commemoratio; lacrimas expressit, extorsit; in lacrimas me solvit. 2. Eccur tot lacrimas fundis? Pourquoi répandre tant de larmes? Ecquid te lacrimis adeo dedis, tradis? Lamentis te conficis? Ecquid tot lacrimas effundis, profundis? Quid istas tot eduxit lacrimas? Quid est, quod totus lacrimis diffluas? Quid ita vim tantam profundis lacrimarum? Quid ita totus abis in lacrimas? 3. Viri est comprimere lacrimas, un homme doit retenir ses larmes. Viri est, tenere lacrimas, cohibere, reprimere; imperare dolori, temperare lacrimis. 4. Præ lacrimis scribere non possum, mes larmes m’empêchent de vous écrire. Fletu impedior, quominus pleniores dem ad te litteras; epistolam lacrimis prope deleo; defluentes ex oculis lacrimæ scribendi facultatem eripiunt; perfusus fletu vix pauculos hos versus exarare sine litura possum. Fletu reprimor, ne scribam reliqua; non queo reliqua scribere, tanta vis lacrimarum est. Cf. Fleo, Fletus. Usus: Lacrimis nihil citius arescit. Consumitur lacrima in alienis malis.

LĂCRĬMĀBĬLIS, e, gen. com. Digne d’être pleuré. Lacrimabile bellum.

LĂCRĬMĀBUNDUS, a, um, Baigné de larmes. Atque ille lacrimabundus: Gratum est, inquit, etc.

LĂCRĬMO, as, are, n. et LĂCRĬMOR, aris, atus sum, ari, d. Pleurer. Syn. Illacrimor, ploro, fleo, lugeo. Phras. 1. Cœpit lacrimari, il se mit à pleurer. Obortæ repente lacrimæ, manare ab oculis lacrimæ, effusæ oculis lacrimæ os totum opplere, fluere ex oculis lacrimæ, decurrentes ex oculis lacrimæ vultum omnem humectare cœpere. 2. Non cessat lacrimari, il pleure toujours. Modum lugendi nullum facit; in lacrimis jacet; totus in luctu versatur; luctu consumitur et contabescit; lacrimis usque indulget; lacrimis oculos terit, corrumpit; lacrimis debilitatur et conficitur; lacrimæ illi vocem pene et spiritum intercludunt; lacrimis totus diffluit. 3. Ad hoc spectaculum omnes lacrimabantur, à cette vue, tous se prirent à pleurer. Omnium in ore erant lacrimæ; ingens comploratio ab omni turba exorta erat; eum casum lamentabilis omnium comploratio excepit; rei atrocissimæ species omnia misto puerorum ac mulierum ploratu complebat; hæc cum aspicerent, omnium ex oculis lacrimæ se subito profuderunt; omnibus lacrimæ cecidere, prosiliere, prorupere. Usus: Lacrimasse te in discessu meo, moleste ferebam. Ecquis erat omnium, quin lacrimaretur? Cf. Gemo, Fleo, Tristitia, Luctus.

LĂCRĬMŌSUS, a, um, Lamentable. Poemata lacrimosa.

LACTENS, entis, omn. gen. Qui tette. Syn. Lac sugens. Usus: Lactens puer.

LACTESCO, is, ere, n. Se convertir en lait. Syn. In lac convertor, lacte impleor. Usus: In iis animantibus, quæ lacte utuntur, omnis fere cibus lactescere incipit.

LACTĔUS, a, um, De lait. Usus: Orbis lacteus, circulus lacteus, la voie lactée.

LACTO, as, avi, atum, are, a. Allaiter. Syn. Lac præbeo, mammam submissam præbeo. )( Lacte depello, sevrer. Usus: 1. Lactare fetum. 2. Transl. Per blanditias circumduco, decipio, séduire, tromper. Lactasti nempe me, et falsa spe produxisti.

LĂCŪNA, æ, f. Fosse; creux, enfoncement. Syn. Fossa; item: Vacuitas, hiatus. Epith. Cæca. Usus: Vide, ut illam rei familiaris lacunam expleas, damnum sarcias, faites en sorte de réparer la brèche faite à votre patrimoine.

LĂCŪNAR, āris, n. Plafond, lambris, Syn. Laqueare. Usus: Gladius a lacunari equina seta pendens.

LĂCŬS, ūs, m. Lac. Rad. a λάκκος.

LÆDO, is, si, sum, ere, a. Heurter violemment; blesser, outrager. Syn. Offendo, violo, injuriam facio, mali aliquid infero. Adv. Aperte, contumeliose, gravissime, imprudenter, injuste. Phras. 1. Tu te ipse læsisti, vous vous êtes fait tort à vous-même. Tuo, ut dicitur, gladio te jugulasti; in tuum ipse mucronem incurristi; si quid offensionis, incommodi oblatum est, a temetipso id accidit; causa tua a temetipso graviter vulnerata est. 2. Eo lapsu se læsit, il s’est blessé en tombant. Ex illo lapsu crus vitiatum, perstrictum, afflictum est; a vexatione non intactum fuit; crus fœde mulctatum saxisque laceratum est, sauciatum, cruentatum. 3. Verba illa me graviter læserunt, ces paroles m’ont fort offensé. Hæc me oratio, si qua superest pars sensus, numquid laceret, et cruentet? vox ea me graviter violavit; verborum ea asperitate graviter vulneratus sum; confectus mihi ac trucidatus videbar ea verborum contumelia. 4. Ejus maledicta parum lædent honorem tuum, ses calomnies nuiront peu à votre réputation. Ejus maledicta nomini tuo non officient, labem inferent, maculam injicient et aspergent; maledicta ea nominis existimationi jacturam non afferent, detrimento non erunt, non obscurabunt honorem tuum, splendorem nominis non perstringent, nomini tuo obscuritatem non afferent, tenebras non obducent, lucem non eripient; ejus ex maledictis nihil adversi patietur tua dignitas; nihil de tua dignitate detrahetur; dignitatis damnum non facies; dignitas tua nulla labe afficietur; nullam maculam tuus honor contrahet. Cf. Offendo, Detraho. Usus: Perjurio, dictis aut factis, ludibriis aliquem lædere.

LÆNA, æ, f. Vêtement de dessus, manteau. Syn. Amiculum.

LÆSĬO, ōnis, f. Attaque. Cf. Offensio.

LÆTĀBĬLIS, e, gen. com. Agréable. Syn. Lætitia dignus. Ut ea res lætabilis tibi sit et gloriosa opto. Cf. Lætus.

LÆTĒ, Joyeusement. Syn. Jucunde, hilariter.

LÆTĬFĬCO, as, avi, atum, are, a. Réjouir. Syn. Lætitiam affero, lætitia afficio, hilaro, exhilaro, oblecto, recreo. Usus: Solis accessus terram, agros lætificat. Cf. Lætitia.

LÆTĬTĬA, æ, f. Joie, allégresse. Syn. Voluptas, hilaritas, gaudium. Epith. Ingens, insolens, insolita. Phras. 1. Is nuntius magnam mihi fecit lætitiam, cette nouvelle m’a comblé de joie. Magnam mihi lætitiam attulit, dedit, objecit; insolitam in lætitiam me conjecit; magna lætitia me affecit; magnæ voluptati fuit; animum mira voluptate perfudit. Cf. Gratus, jucundus. 2. Lætitiam inde percepi magnam, j’ai reçu de là une grande joie. Lætitiam cepi non mediocrem; actus sum inde lætitia non mediocri et voluptate; omnibus lætitiis incessi accepto hoc nuntio; efferebar lætitia; exsilii, exsultavi lætitia ad eum nuntium. Cf. Lætor, Gaudeo. 3. Hominis adventus lætitiam omnem ademit, l’arrivée de cet homme a enlevé toute la joie. Omnem lætitiam mihi detraxit, ademit, labefactavit. Cf. Gaudium.

LÆTOR, aris, atus sum, ari, d. Se réjouir. Syn. Exsulto, triumpho, lætitia efferor, omnibus lætitiis incedo. Adv. Magnopere, mirabiliter, valde, vehementer, vehementissime. Phras. Tuis rebus valde lætor, je me réjouis du succès de vos affaires. Lætitiam sumo, haurio, suscipio ex rebus tuis; gaudium mihi res tuæ pariunt, præbent; gaudio me afficiunt res tuæ; magna mihi e rebus tuis voluptas, jucunditas, delectatio oritur; lætitia me res tuæ secundæ complent, cumulant, perfundunt; magnam hilaritatem colligo ex secundis rebus tuis. Cf. Gaudeo. Usus: De tua fortuna lætor. Tuis præclaris operibus, in tuis progressionibus magnopere mihi lætandum est. Lætanti animo et erecto fortunam subiit.

LÆTUS, a, um, Joyeux. Syn. Alacer, hilaris, jucundus. Usus: Vultus lætus; lætissimi fructus. Cf. Hilaris, Jucundus, Gaudeo.

LÆVĬGO, as, avi, atum, are, a. Polir, rendre lisse. Usus: Parietes tectorio lævigantur, les murs sont recouverts d’un enduit bien poli.

LÆVUS, a, um, Gauche. Syn. Sinister. Usus: Læva manus, auris. Lævus homo, seu ineptus. Lævum tonitru, fausti ominis.

LĂGĒNA, æ, f. Bouteille. Genus vasis.

LAMBO, is, bi, bĭtum, ere, a. Lécher. Usus: Bos lingua se lambit. Mei mihi lambere videor.

LĀMENTĀTĬO, ōnis, f. Lamentation, gémissement. Syn. Querimonia, questus, lessus, plangor, gemitus, querela. Epith. Mœrens, lugubris. Usus: Lamentatione forum complevere. Fletus mulierum et lamentationes fieri solitæ. Cf. Gemitus, Luctus, Querela.

LĀMENTOR, aris, atus sum, ari, d. Se lamenter. Syn. Deploro, lamentationem facio. Adv. Flebiliter, modice, temere. Phras. Misere lamentatus est, il s’est fort désolé. Clamore et fletu omnia complevit; lamentis, querelis se totum dedidit; lamentis omnia, lamentis cœlum complevit; in questus effundebatur totus. Usus: Lapides ipsi cæcitatem tuam flevissent, et lamentati essent. Cf. Gemo, Queror, Luctus.

LĀMENTUM, i, n. Lamentation. Syn. Lamentatio. Usus: In lacrimis, lamentis, sordibus jacuisti. Num lamentis querelisque te dedes? Cf. Luctus, Querela, Gemitus.

LĀMĬNA, æ, f. Feuille, lame, plaque. Usus: Titulus laminæ aureæ inscriptus.

LAMPAS, ădis, f. Torche, flambeau. Syn. Lucerna, lychnus. Usus: Templum multis lampadibus illustratum. Cœli lampades stellæ.

LĀNA, æ, f. Laine. Epith. Candidior, alba, tenera. Usus: Lanam carpere; lanam facere; lanæ manus admovere; lanæ deditum esse, être occupé à filer. Lana colorem ducit, la laine peut se teindre.

LĀNĔUS, a, um, De laine. Usus: Pallium laneum injecit.

LANGUĔFĂCĬO, is, fēci, factum, ere, a. Rendre faible, languissant. Syn. Languorem affero. )( Incito. Usus: Incitare languentes, et languefacere excitatos.

LANGUĔO, es, ere, n. et LANGUESCO, is, gŭi, ere, n. Être faible; devenir faible. Syn. Flaccesco, languidus fio, torpeo, torpesco, marcesco. Adv. Plane. Phras. Languet juventus nostra, notre jeunesse est sans énergie. Ut pulcherrime calebat, ita ignaviter nunc facit omnia; indormit juventus nostra restincto studiorum ardore; ita frigide agit, ut nolle existimetur; juventute utimur frigidissima; ardor omnis refrixit penitus, et obriguit; elanguescit fractis jam dudum animis, et noxia cessatione torpet; veternus quidam invasit, occupavit juventutem nostram, et tam leviter tam solute, tam oscitanter agit omnia; nisi faces admoveamus, nisi calefaciamus, frigore conglaciant eorum studia; otio senescere, hebescere videmus juventutem nostram; juventus non gloria movetur, non utilitate; non jam eadem est juventus nostra, ita tarde commovetur, ita raro incalescit; socordius aguntur omnia, sic ut incisos industriæ nervos esse nemo non intelligat; industria elanguit, ardor animi restinctus est; dormit juventus nostra, aut nescio quæ torpedo animos oppressit. Frigore frigescunt plurimi, dici non potest, quam jaceant omnia et torpescant; paucis ad studia litterarum animus, segniores plerique, qui ab honestis consiliis plurimum refugiant. Usus: Otio, senectute, corpore languescit. Ne patere industriam languere tuam. Languet tua oratio, et jacet.

LANGUĬDĒ, Languissamment, mollement, lentement. Syn. Cunctanter, negligenter.

LANGUĬDUS, a, um, Languissant, débile, paresseux. Syn. Languens, tardus, debilitatus, mollis, enervatus, remissus, solutus, frigidus. )( Operosus, strenuus. Usus: Senectus, oratio, studia languida. Languidiore studio in causa fuistis. Nos etiam languidiores facti sumus, et pene frigidi. Cf. Langueo, Debilis.

LANGUOR, ōris, m. Faiblesse, fatigue, paresse. Syn. Torpor, desidia. Epith. Gravis, segnis, lentus. Usus: Exspectatio diutina, otium et solitudo magnam affert languorem. Languori se dare, permittere, dedere.

LĂNĬĀTĬO, ōnis, f. Action de déchirer. Syn. Laniatus.

LĂNĬĀTŬS, ūs, m. Action de mettre en pièces. Usus: Quid mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti.

LĂNĬĒNA, æ, f. Étal de boucher, boucherie.

LĂNĬO, as, avi, atum, are, a. Déchirer, mettre en pièces. Syn. Dilanio, lacero.

LĂNISTA, æ, m. Celui qui forme les gladiateurs. Syn. Gladiatorum magister.

LĂNĬUS, ii, m. Boucher. Syn. Carnarius.

LĂNŪGO, ĭnis, f. Poil follet, duvet. Prima pilorum eruptio: ita dicta a lanæ similitudine, qualis in adolescentum genis, et pomis quibusdam. Epith. Prima.

LANX, ancis, f. Plat, écuelle, plateau, balance. Syn. Patina, statera, libra. Usus: Lancibus et canistris esculenta inferre. Virtutis amplitudo, lanci imposita, terram mihi crede, et maria deprimat, placez la vertu dans un des plateaux d’une balance: ce plateau, croyez-moi, emportera par son poids la terre et les mers.

LĂPĬCĬDĪNÆ, ārum, f. pl. Carrière à pierres. Syn. Latomia. Alii Lapicidina scribunt, sed perperam.

LĂPĬDĀTĬO, ōnis, f. Action de lapider; pluie, grêle de pierres. Syn. Lapidum jactus. Usus: Inde fit saxis magna lapidatio. Lapidatione et hominum concursu prohibitus est a nostris.

LĂPĬDĀTOR, ōris, m. Celui qui lance des pierres. Syn. Percussor. De homine improbo et seditioso.

LĂPĬDĔUS, a, um, De pierre. Usus: Murus lapideus.

LĂPĬDO, as, avi, atum, are, a. Lapider. Syn. Lapidibus obruo, cooperio, operio. Cf. Lapis.

LĂPĬDŌSUS, a, um, Pierreux. Usus: Terra, ager, loca lapidosa.

LĂPIS, ĭdis, m. Pierre. Phras. Lapides in eum jacti sunt, on lui jeta des pierres, on le lapida. Lapides in eum missi, saxa conjecta sunt; lapidibus appetitus, ictus, percussus est; vis ingens lapidum grandinis modo in eum effusa est; non defuere, qui lapidibus eum incesserent, qui saxa in eum jacerent, lapidum conjectu arcerent, lapidum saxorumque nimbo operirent. Usus: Fracta domus conjectu lapidum. Homo de lapide emptus, e quo præco venalia mancipia prædicabat; de capite quoque vilissimo dicitur, homme vendu, soudoyé; méprisable. Ad tertium, quartum lapidem, à la troisième, à la quatrième pierre ou borne milliaire. Nam lapidibus par intervalla defixis milliaria designabant veteres.

LAPSŬS, ūs, m. Chute, faux pas, erreur. Syn. Prolapsio, lapsio, casus. Epith. Certus, multiplex, præceps, vetustus. Multi, populares variique. Usus: Lapsus fluminis et cursus. Continere temeritatem in lapsu arduum est. Cf. Error.

LĂQUĔAR, āris, n. * Lambris. Syn. Lacunar. Usus: Tecti laquearia.

LĂQUĔUS, i, m. Lacet; piége. Syn. Vinculum, restis, funis; item: Dolus, et res quæcumque, qua irretiri aut capi possumus. Usus: Disputationum, legum, verborum laqueis irretire, tenere, constringere. Laqueos alteri tendere. In laqueum collum inseruit. Laqueo vitam finivit. Judicii laqueos solertia declinare, evitare.

LĂQUĔĀTUS, a, um, Lambrissé. Usus: Considerat templum, videt undique tectum pulcherrime laqueatum.

LĂRES, lărum et ărĭum, m. pl. Dieux lares, protecteurs du foyer; de là: Foyer, habitation, maison. Syn. Penates, focus, ædes. Epith. Familiaris. Usus: Relinquere, redire ad larem suum.

LARGĒ, Largement. Syn. Largiter, liberaliter, copiose, munifice, effuse. Usus: Large dare, large promittere, large parare convivium.

LARGĬOR, īris, ītus sum, iri, d. Donner libéralement, prodiguer. Syn. Dono, gratificor, largitionem facio. Adv. Apertissime, inconsulto, liberalissime. Usus: Natura tua facultatem insignem, et copiam dicendi largitur. Largire hoc amori nostro. Cf. Do, Dono.

LARGĬTAS, ātis, f. Largesse. Syn. Liberalitas. Usus: Terra fruges maxima largitate fundit. Cf. Liberalitas.

LARGĪTĬO, ōnis, f. Largesses, libéralité. Syn. Effusio, corruptela. Epith. Agraria, frumentaria, infinita, maxima, modica, intolerabilis, necessaria, perniciosa, popularis, regia, salutaris, singularis, turpis, maxima. Usus: 1. Largitione quemdam corrumpere, emere, animos conciliare. 2. Concessio. In largitione civitatis haud difficiles fuere Romani, les Romains accordaient facilement le droit de cité. Cf. Corruptela.

LARGĬTOR, ōris, m. Celui qui fait des largesses, corrupteur. Syn. Corruptor. Epith. Factiosus, prodigus.

LARGUS, a, um, Libéral. Syn. Liberalis. Usus: Duo genera sunt largorum, quorum alteri prodigi, alii liberales. Larga compensatio. Cf. Beneficus, Liberalis.

LARVA, æ, f. Spectre, fantôme. Usus: 1. Num hunc hominem larvæ, intemperiæ, furiæ agitant? 2. Persona, masque de théâtre. Non illa larva opus est. Larvam deponere, jeter le masque.

LARVĀTUS, a, um, Ensorcelé, furieux; masqué. Syn. A larvis exterritus; furiosus; item: Personatus.

LASCĬVĬA, æ, f. Libertinage, effronterie. Syn. Petulantia, procacitas. Cf. Luxuria.

LĀSCĬVĬO, is, ĭi, ītum, ire, n. S’abandonner à la licence, au désordre. Usus: Petulanter agere, lascivire. Longo otio plebs lascivire cœpit.

LASCĪVUS, a, um, Enjoué; licencieux. Syn. Petulans, procax. Cf. Petulans, Luxuriosus, Impudicus.

LASSĬTŪDO, ĭnis, f. Lassitude, fatigue. Syn. Defatigatio. Usus: Vino, interposita quiete, lassitudinem abstergere, membris eximere.

LASSUS, a, um, Las, fatigué. Syn. Labore tum animi, tum corporis fatigatus. Phras. Lassus sum, je suis fatigué. A viribus deficior; vires lassitudine me deficiunt; labori succumbo; labore fractus sum. Cf. Fatigo, Fessus.

LĀTĒ, Au loin. Syn. Laxe. Phras. Malum late se extendit, le mal s’étend au loin. Longe lateque dispersum est, latius opinione disseminatum, late diffusum est malum, latius serpit, quam credatur, ad plures pertinet, latissime fluxit, manavit. Usus: Vagabitur nomen tuum longe lateque. Fuse lateque dicere.

LĂTĔBRA, æ, f. Cachette, refuge. Syn. Recessus, locus in quo latere quis possit. Epith. Malefica, parva, tanta. Usus: 1. Multæ sunt animorum latebræ, multi recessus. Erupit e latebris tenebrisque conspiratio. 2. Transl. Excusatio, declinatio rei objectæ, excuse, prétexte. Quære latebram tuo perjurio. Suspicionum, obscuritatis latebræ.

LĂTĔBRŌSUS, a, um, Secret, caché. Usus: Via latebrosa.

LĂTENS, entis, omn. gen. Caché, secret. Syn. Obscurus, involutus.

LĂTENTER, En secret. Syn. Clam, occulte.

LĂTĔO, es, ŭi, ere, n. Se cacher. Syn. Delitesco, clam sum. Adv. Abdite, occulto, utiliter. Phras. 1. Latuit homo improbus, ce brigand s’est caché. Fefellit quæsitorum industriam; occultorum locorum latibulis delituit; latitavit in tenebris abditus et retrusus; nequitiam suam tenebrarum ac parietum custodiis texit, condidit, occuluit, occultavit. 2. Scelera latere diu non possunt, les crimes ne peuvent demeurer longtemps cachés. Nullum crimen diu esse potest, quin indicio se prodat aliquo; quin in lucem prodeat; quin emanet; nullum scelus tegi, premi, tenebris involvi perpetuo potest. 3. Latere optat, il aime la retraite. Abstinet publico; latebris se involvit; latebris se commendat studiose; id agit studiose, ut ex hominum se conspectu subducat. Cf. Abdo, Abscondo. Usus: Non latebat me tuum flagitium. Sub nomine pacis bellum latet. Non id abditum latebat in tenebris, sed in oculis erat positum. Cf. Ignoro.

LĀTERNA, æ, f. Lanterne.

LĂTĬBŬLUM, i, n. Retraite, tanière. Usus: Latibula quærere. Latibulis se tegere. Cf. Latebra.

LĂTĪNĒ, En latin. Usus: Plane ac Latine loqui. Græca Latine reddere. Latine scire; non pessime Latine loqui.

LĂTĪNĬTAS, ātis, f. Latinité, la langue latine dans sa pureté. Syn. Sermonis Latini puritas. Phras. Latinitate utitur optima, il se sert d’un latin très pur. Incorrupta utitur Latini sermonis integritate; caste pureque utitur Latina lingua; elucet in ejus sermone mira Latinæ linguæ elegantia; in ejus dictione inest mirus Latini sermonis candor; stilo dicendique genere utitur terso et castigato; quod in Latina lingua cultissimum ac ornatissimum, id totum in ejus sermone ita deprehendas, ut per manus tradita, ac velut testamento legata illi Latinitas videatur; casti incorruptique sermonis laude floret; nemo illo purius ac emendatius Latino sermone utitur; inest in ejus sermone nativa et omnibus numeris absoluta Latinitas; hunc tu cum audies, Musas ipsas Latine loqui putabis. Usus: Latinitas est, quæ sermonem purum conservat, et ab omni vitio remotum. Cæcilius non bonus auctor Latinitatis. Epistolam Græcam Latinitate donare.

LĂTĪNUS, a, um, Latin. Usus: Latinus es; Latinas litteras præclare calles, tenes, exhausisti.

LĀTĬO, ōnis, f. Action de porter. Usus: Exspecto legis lationem, j’attends la proposition de la loi.

LĂTĬTO, as, avi, atum, are, n. Être caché. Usus: Non latitabis diutius.

LĂTĬTŪDO, ĭnis, f. Étendue, grandeur. )( Angustia. Usus: Tuarum latitudinem possessionum tueri non poteris.

LĀTOR, ōris, m. Celui qui propose une loi. Usus: Quis talis latorem legis perferret?

LĂTRĀTŬS, ūs, m. Aboiement.

LĂTRO, as, avi, atum, are, n. et a. Aboyer, hurler. Usus: Latrant hi oratores, non loquuntur. Transl. Vociferari.

LĂTRO, ōnis, m. Bandit, voleur. Syn. Grassator, prædo, excursor, sicarius. Epith. Funestus, demens, paratissimus ad omnia, expeditus, perditus abjectusque, fortis, impurus, maleficus, sceleratus, agens, sceleratissimus, deterrimus; impune latrocinans, turpissimus. Latrones armati, conscelerati, fœdissimi, furentes, importunissimi, noti ac insignes, nefarii, perditissimi. Phras. Latronem agit, il vit en brigand. In cæde atque ex cæde vivit; maleficio et scelere pascitur; per latrocinia et rapinas vitam tolerat; latrociniis se alit; in latrocinium versus vias insidet et itinera, prædasque agit. Cf. Prædo.

LĂTRŌCĬNĬUM, ĭi, n. Brigandage. Syn. Excursio. Epith. Apertum, castrense, civile, domesticum, forense, honestum, impium, intolerabile, intestinum, nefarium, nocturnum, novum ac singulare, sceleratissimum ac deterrimum. Usus: Hoc equidem latrocinium est, non judicium. Tueri fines ab excursionibus et latrociniis. Per latrocinium hunc hominem despoliasti; latrocinio oppressisti innocentem.

LĂTRŌCĬNOR, aris, atus sum, ari, d. Voler à main armée. Syn. Prædor, excurro, grassor. Usus: Duo millia latrocinari dicuntur.

LĀTŬMĬÆ vel LĀTŎMĬÆ, ārum, f. pl. Carrières servant de prison. Item: Carcer Syracusanus.

1. LĀTUS, a, um, Large, étendu. Syn. Amplus, laxus. )( Angustus. Usus: 1. Satis lato a Sicilia mari. 2. Particip. a Fero. Nulla rogatio, nulla lex est lata, porté.

2. LĂTUS, ĕris, n. Flanc, côté. Syn. Pars dextra vel sinistra corporis vel regionis. Epith. Bonum, valens. Usus: 1. Latus ei condoluit. Lateris dolore consumptus est. Ad Cæsaris latus assedit. Per alicujus latus petere, ferire alterum. Latera cingebant filii. 2. Provincia altero latere mari alluitur.

LAUDĀBĬLIS, e, gen. com. Louable. Syn. Laudandus, probabilis, prædicabilis, prædicandus, laude dignus. Usus: Honestum, etsi a nullo laudetur, laudabile est natura et prædicabile.

LAUDĀBĬLĬTER, D’une manière louable. Syn. Recte, laudate, honeste, cum laude.

LAUDĀTĬO, ōnis, f. Louange. Syn. Præconium, commendatio. )( Vituperatio. Epith. Gravis et honesta. Usus: Laudatio alicui data.

LAUDĀTOR, oris, m. Celui qui loue, approbateur; témoin à décharge. Syn. Præco virtutis, testis innocentiæ. Usus: Te mihi laudatorem mearum rerum, testem, auctorem cupio. Habebis in me tuæ virtutis præconem, laudatorem ac probatorem rerum tuarum.

LAUDĀTRIX, īcis, f. Celle qui loue. Usus: Vitiorum laudatrix fama popularis.

LAUDĀTUS, a, um, Loué. Syn. Spectatus, probatus. )( Obscurus. Phras. Laudatissimum te omnes sciunt, tout le monde sait que vous êtes très renommé. Cumulatum te omni laude, omnibus laudibus abundantem, illustri laude florentem, celebratum omnes norunt; neminem fugit, quam excelso illustrique loco sita sit laus tua; quanta in te sit commendatio virtutis; quanta in laude sis apud omnes. Cf. Laudo. Usus: Homo omnium consentione laudatus.

LAUDO, as, avi, atum, are, a. Louer, célébrer. Syn. Commendo, celebro, laudem tribuo, impertio vel impertior; eximia laude orno, nomen orno; verbis amplissimis, maximis laudibus orno; laudibus effero, afficio; in cœlum laudibus tollo, extollo, fero; nobilito, laudem alicujus celebro; in majus celebro; laudibus onero; gloria et prædicatione effero; in aliquem laudes confero; aliquid verbis probo, approbo. Adv. Aperte, commode, copiose, copiosissime, egregie, graviter, honorificentissime, merito, mirifice, nimis, valde, nominatim, ornatius, plane, privatim, publice, recte, valde, vehementer, vere, verissime, unice. Phras. 1. Vir dignus est qui ab omnibus laudetur, cet homme mérite les louanges de tous. Qui omnium vocibus scriptisque decoretur; qui omnium laudibus ornetur, cumuletur; cujus fama æternis laudibus floreat; quem semper omnes in ore animisque habeant. Vir est, cujus laudes nemo consequitur; cujus virtus satis extolli nequit; quem omnes laudibus ad cœlum ferant; laudibus æternis prosequantur; qui fama et litteris celebretur; cujus mentionem cum honore inferant omnes posteri; de quo sermonem nemo, nisi cum admiratione laudum instituat; cujus nomen cum æternitate conjungatur; cujus virtutes et res gestas posteritas omnis æternis laudibus exornet, prosequatur; cujus virtutem omnium sermones monumentaque illustrent. 2. Laudatur in eo mira erga omnes caritas, il est surtout recommandable par sa grande bonté. Præcipua laude fertur, magnis in laudibus est, magnis in cœlum laudibus effertur, in summa apud omnes laude est ejus caritas; egregia adversus omnes caritate magnam adeptus est gloriam; laudem præcipuam habet ejus caritas; præcipua in laude ponitur ejus caritas; præcipua laus ejus caritati tribuitur; præcipua in eo est caritatis commendatio, æterna in laude versatur; caritas ejus ad summam laudem pervenit; fertur in primis ejus caritas omniumque sermonibus celebratur; pleno ore laudatur. Cf. Laus, Illustro. Usus: Hunc pro dignitate laudare nemo satis potest.

LAURĔA, æ, f. Couronne de laurier. Syn. Corona laurea, laureola. Usus: Quem currum, quam lauream cum laudatione tua conferam?

LAURĔĀTUS, a, um, Couronné de laurier. Usus: Lictores, fasces laureati; litteræ laureatæ, bulletin d’une victoire, lettre d’un général victorieux.

LAURĔŎLA, æ, f. Rameau de laurier.

LAURUS, i, f. Laurier; triomphe. Usus: Sed incurrit hæc laurus nostra in oculos malevolorum. Lauri baccæ.

LAUS, audis, f. Éloge, renom, célébrité. Syn. Præconium, commendatio, gloria, splendor, decus. Epith. Summa, divina, domestica, publica, admirabilis, æqua, aliena, amplior, antiquior, bellica, communis, consimilis, immortalis, egregia, eximia, exigua, forensis, gratissima, honesta, satis idonea, illustris, imperatoria, inanis, infinita, jucunda, magna, digna, media, non mediocris, militaris, mira, modica, nova, oratoria, par, perennis, perfecta, popularis, præcipua, præclara, propria sempiterna, singularis, solida, summa, tenuis, sera, falsa, una, regia. )( Dedecus, vitium. Phras. 1. Laudem quærere, rechercher la gloire. Laudem petere; toto pectore, totis animis incumbere in laudem; duci laude, gloria; gloriæ studio atque amore flagrare; spectare laudem unam; nihil habere antiquius laude et gloria. Servire laudi atque gloriæ; nihil in vita magnopere expetere, nisi laudem ac honestatem, et in ea persequenda omnia pericula parvi ducere; laudis studio efferri; inflammato rapi ad laudem studio. 2. Laudi inhiare, soupirer après la célébrité. Laudes venari; aucupari opinionem; auram popularem captare; æstu gloriæ esse percitum; gloriæ stimulis agitari. Cf. Gloria. 3. Laudem sibi parare, tirer honneur de qqchose. Laudem sibi comparare, sibi adsciscere, nancisci, consequi; existimationem colligere; in existimationem venire. Cf. Gloria. 4. Laudem habere, être honoré. In laude esse, laudibus florere, abundare, procedere, cumulari; præcipua laude ferri. Cf. Laudo. 5. Laudem alteri tribuere, combler qqn d’éloges. Laudes suas in alterum transfundere, transmovere; servire, subservire, suffragari, favere alterius laudibus; laudes cum altero communicare; in alterum omnia laudum ornamenta congerere, conferre, transferre. 6. Laudem alterius sibi vindicare, s’attribuer la gloire d’un autre. De alterius laudibus delibare; alienas laudes in se transmovere; offerre se in societatem, communionem alienæ laudis; laudem alteri præripere; ex alienis laboribus suo nomini libare laudem. 7. De laude detrahere, détruire la réputation. Laudes alterius obterere, minuere, imminuere, obscurare. Cf. Detraho.

LAUTĒ, Somptueusement. Usus: Laute vivere, et curare se molliter.

LAUTĬA, ōrum, n. pl. Hospitalité, présents offerts aux ambassadeurs étrangers. Syn. Munera, quæ legatis exteris per quæstores præbebantur a Romanis. Cf. Donum.

LAUTĬTĬA, æ, f. Magnificence, luxe. Syn. Munditia, elegantia. Epith. Nova.

LAUTUS, a, um, Somptueux, riche. Syn. Elegans, splendidus, dives, mollis, delicatus. Usus: Lautus victus et elegans. Villa lautius ædificata, in qua nihil non lautum, exquisitum, magnopere sumptuosum. Patrimonium sane lautum, copiosum, splendidum luxu dissipavit. Lautus homo et urbanus, personnage riche et élégant.

LĂVĀTĬO, ōnis, f. Bain. Syn. Balneum. Usus: Cura ut, cum venero, lavatio parata sit.

LĂVO, as, lăvi, lautum vel lōtum, are, a. Laver, baigner. Syn. Abluo; item: Perfundor vivo flumine, perluor flumine. Usus: Ubi nos laverimus, tu, si voles, lavato.

LAXĀMENTUM, i, n. Action d’étendre; adoucissement, repos. Syn. Dilatatio. Transl. Remissio; relaxatio. Usus: A curis paulum laxamenti nactus sum. Causæ tuæ nihil laxamenti datum est.

LAXĬTAS, ātis, f. Étendue, espace, Syn. Amplitudo, dilatatio. Usus: In ædibus adhibenda cura laxitatis.

LAXO, as, avi, atum, are, a. Agrandir; relâcher. Syn. Dilato, solvo, remitto. Phras. Disciplina laxatur, la discipline se relâche. Diffluit, dilabitur, remittit disciplinæ severitas, disceditur a pristina consuetudine et legum severitate; disciplinæ frena laxantur, remittuntur. Usus: 1. Quam te a libidinum vinculis laxatum vellem! Animi corpore laxati in cœlum evolant. 2. Remitto, soulager, donner du relâche. Curis et molestiis, animum a contentione laxa. Cf. Relaxo.

LAXUS, a, um, Large, ample. Syn. Amplus. )( Adductus, angustus. Usus: 1. Laxæ ædes. Amicitiæ frena laxissima sint oportet, quæ ex usu adducas et remittas. 2. Longus, long. Diem tibi statuo satis laxum; tempus sat longum, j’accorde un terme assez long. Cf. Amplus.

LECTĪCA, æ, f. Litière. Syn. Lecticula, hexaphorus, octophorus. Epith. Aperta, operta. Usus: Lecticula in curiam illatus, delatus est.

LECTĪCĀRĬUS, ii, m. Porteur de litière. Syn. Qui lecticam fert.

LECTĬO, ōnis, f. Lecture; choix. Syn. Legendi actus; item: Electio. Usus: Hac tali judicum lectione grande reipublicæ inustum est dedecus.

LECTOR, ōris, m. Lecteur. Syn. Recitator, anagnostes.

1. LECTUS, i, m. Lit. Syn. Lectulus, cubile, torus, stratum, grabatus. Epith. Ligneus, ceratus, genialis, cubicularis. Usus: 1. In lecto collocare; lecto se commendare, se coucher. 2. In lecto est; in lecto pellibus constrato jacet, être couché. Dolor eum in lectulo affixit. 3. Lectum sternere, ornare, componere, faire, arranger un lit.

2. LECTUS, a, um, Choisi; de choix. Usus: Adolescens lectissimus. Femina lectissima et ornatissimis moribus.

LĒGĀTĬO, ōnis, f. Ambassade, légation. Epith. Libera, quæ honoris causa, titulotenus deferebatur alioquin sua negotia agendi in provincia. Votiva, voti prætextu suscepta. Usus: Legationem accipere, suscipere, gerere, habere, obire, perficere, remplir les fonctions d’ambassadeur. In legatione esse. Legationem renuntiare, referre acta legationis. Legatio benigne audita.

LĒGĀTUS, i, m. Ambassadeur. Syn. Orator, nuntius pacis et belli. Epith. Consularis, dignus imperatoribus, clarissimis exercitibus, ornatissimis provinciis, improbissimus, quæstorius, regius, temperatissimus. Phras. Est legatus apud Turcas, il est ambassadeur près la Sublime Porte. Est orator Cæsareus apud Turcas; in legatione turcica est; legati apud Turcas locum obtinet, legatione fungitur; legationem obit, gerit apud Turcas. Usus: Legatos adhibuit et deprecatores.

LĔGĬO, ōnis, f. Légion romaine. Rad. a legendo milite dicta. Dividitur in 10 cohortes; cohors in 60 manipulos; manipulus in 10 milites, quibus adduntur equites 600, Centuriones 66. Epith. Acris aut pugnax, avida, cœlestis et divina, digna imperatore, hiberna, luculentissima, martia, veterana, universa, aliena, firma, fortis. Legiones frequentes, inimicissimæ, idoneæ, invictæ, honestæ, paratissimæ ad liberandam patriam. Usus: 1. Legiones scribere, conscribere, legere, conficere, enrôler. 2. Complere legiones, compléter. Supplementa legionibus scribere, legiones implere. 3. Legionibus præesse, legiones accipere, habere, être à la tête d’une légion, la commander. Cf. Exercitus.

LĔGĬŌNĀRĬUS, a, um, De légion, légionnaire. Miles aut res ad legionem pertinens.

LĒGISLĀTOR, ōris, m. Législateur. Syn. Lator legis, legis scriptor, auctor, conditor, qui legem dat, leges fert; jura statuit, præscribit.

LĒGĬTĬMĒ, Conformément aux lois. Syn. Juste, jure, more majorum. Usus: Nihil legitime, nihil jure, nihil legibus actum.

LĒGĬTĬMUS, a, um, Régulier, juste, légal. Syn. Justus, verus, æquus, secundum legem. Usus: Justa et legitima potestas, concio, quæstio. Dies habendis comitiis legitimus. Jus legitimum.

1. LĒGO, as, avi, atum, are, a. Envoyer en ambassade. Syn. Legatum mitto. Usus: 1. Siculi Andronem ad senatum legarunt. 2. Testamento aut codicillo aliquid alteri relinquo, léguer. Usumfructum omnium bonorum uxori legavit.

2. LĒGO, is, gi, ctum, ere, a. Lire. Recito, volvo, voluto, evolvo, verso. Adv. Attente, diligenter, diligentius, libentius, nihil, studiose, curiose atque contente, cursim, suavissime et peritissime, clare et intente, de plano. Phras. Ciceronem unum lego, je ne lis que Cicéron. Ciceronis libros unice legendo contero; in his acquiesco unice; hos inexhausta aviditate volvo; in his volutandis tempus omne pono, consumo; hos assidua lectione evolvo; Cicero mihi assidue in manibus est; est mihi voluptas plurima in ejus commentationibus identidem regustandis, accurate lectitandis, assidue tractandis; Ciceronis libros semper in sinu circumfero, circumgesto. Unius Ciceronis lectio animum meum pascit; unus Cicero mihi placet; me delectat, me tenet; in uno Cicerone studium omne colloco; uni Ciceroni studium meum omne dicavi; ad unum Ciceronem operam omnem confero; meas uni Ciceroni vigilias do, dico, trado, addico; ab hoc avelli non possum. Ciceronis lectioni ita affixus sum totis animis, ut, etc. Unus sibi horas meas omnes vindicat, rapit Cicero. Usus: 1. Omnium bonarum artium auctores legendi sunt, et pervolutandi. 2. Colligo, cueillir, recueillir. Flores, nuces, poma legere. 3. Seligo, choisir. Senatum, milites legere. Aliquem in demortui locum legere.

LĒGŬLĒIUS, a, um, Procédurier, formaliste. Syn. Formularum cantor, præco actionum. Formularum duntaxat forensium et albi gnarus. Epith. Lautus et acutus.

LĔGŪMEN, ĭnis, n. Légume. Quod legitur e terra; ut pisa, fabæ, ciceres, lentes, phaseol, milium, panicum, sesama, lupinum, linum, etc.

LEMBUS, i, m. Nacelle, barque. Syn. Navicula brevis et velox.

LEMMA, ătis, n. * Ce qui sert à démontrer; thèse. Syn. Assumptum.

LĒNA, æ, f. Séductrice. Syn. Transl. Conciliatrix. Usus: Vide, ut blanda conciliatrix et veluti lena natura sit, voyez combien la nature est attentive et habile à se rendre aimable.

LĒNĬO, is, īvi vel iĭ, ītum, ire, a. Adoucir, calmer. Syn. Placo, mitigo, flecto, sedo. )( Inflammo. Phras. Furor populi apposita oratione lenitur, on apaise la fureur du peuple en lui faisant un discours. Placatur, sedatur, componitur; plebs permulcendo, sensimque alio trahendo mansuescit, ad mansuetudinem traducitur; seditio ac furentis populi tumultus apposita oratione comprimitur. 2. Iratum Principem tandem lenivit, il a enfin calmé la colère du prince. Permulsit tandem blanda oratione efferatum Principis animum et quas daturus erat, tempestates eloquentia discussit; tranquillum fecit ac placabilem Principis animum, placatum effecit; permulcendo tractandoque mansuefecit; iram sedavit, permulsit; animum mollivit; animi intemperiem omnem in tranquillum contulit; faces omnes irarum restinxit. 3. Lenita tandem est hominis ira, la colère de cet homme a cessé. Dedit se tandem ad lenitatem homo iracundia præceps, remisit indomitos spiritus, compressit animum; ira relanguit; ætas, dies intemperiem illam mitigavit; vehementes illi impetus consenuere, omnisque iræ impetus, quasi ventus hominem defecit; sedata est ac restincta diuturna illa perturbatio animi; resedit, deferbuit, refrixit æstus ille; impetus ille animi ardorque tandem remisit. 4. Temporis diuturnitas dolorem leniet, le temps apaisera votre douleur. Dies dolorem minuet vel exhauriet; temporis longinquitas multum de dolore detrahet; medicinam dolori dies afferet; longa dies malorum memoriam ex animo delebit; dolori medebitur tempus; dolorem animo infixum tempus evellet atque ejiciet; vetustate inflicta a fortuna vulnera sanabuntur. Usus: Cæsar irritatos muneribus lenivit. Incommoda commodorum compensatione lenienda sunt. Desiderium tui litteris accipiendis leniam. Cf. Lenio, Placo.

LĒNIS, e, gen. com. Doux, calme, paisible. Syn. Facilis, mitis, indulgens, clemens, placidus, mansuetus, comis, humanus, minime austerus. )( Asper, severus, durus. Phras. Leni homo est animo, cet homme a un caractère doux. Leni est animo natus; natura lenissimus; nonnullis ad lenitatem propensior; nonnullis ejus lenitas solutior est visa; est in eo summa lenitas, mollisque ad accipiendam et deponendam offensionem animus; omnibus se placabilem exorabilemque præbet; summa placabilitate, summa animi facilitate est; nihil illo lenius aut mitius. Cf. Mitis, Mansuetus. Usus: Romani in hostes lenissimi. Tractus orationis lenis et æquabilis.

LĒNĬTAS, ātis, f. Douceur, bonté. Syn. Lenitudo. Epith. Æquabilis, grata, nova, perpetua, pristina, soluta. Usus: Lenitatem mollitia quadam animi imitatur. Nostrum est, mentes ad lenitatem et misericordiam revocare, traducere. Asperitate tua hominem de lenitate sua deduxisti. Profluens oratio æquabili lenitate. Cf. Mansuetudo.

LĒNĬTER, Doucement, légèrement. Syn. Molliter, suaviter, molli manu, molli brachio. )( Aspere. Usus: Leniter sentire et dicere. Leniter arridere alicui. Sensim ac leniter accendere animos. Remisse ac leniter dicere, procedere, minime festinanter.

LĒNĬTŪDO, ĭnis, f. Douceur du style; douceur du caractère. Syn. Clementia, suavitas. Epith. Nimia. Usus: Lenitudo orationis, mollitudo corporis.

LĒNO, ōnis, m. Corrupteur. Syn. Minister libidinis, minister improbissimæ cupiditatis. Epith. Impudentissimus, improbissimus, perjurissimus, turpissimus, impurissimus.

LĒNŌCĬNĬUM, ĭi, n. Trafic de l’entremetteur; caresses. Syn. Delinimentum, allectamentum. Epith. Domesticum. Usus: Nempe lenocinio se sustentat. Lenocinium facit; cupiditatum lenociniis se dediderunt.

LĒNŌCĬNOR, aris, atus sum, ari, d. Flatter bassement, caresser. Syn. Blandior, allicio. Usus: Tibi serviet, tibi lenocinabitur. Cf. Assentor, Allicio.

LENS, entis, accus. lentim, f. Lentille.

LENTĒ, Lentement. Syn. Remisse. Usus: Lente aliquid ferre, lente respondere.

LENTĬTŪDO, ĭnis, f. Lenteur; insensibilité, indolence. Syn. Tarditas. Epith. Semper viridis. Usus: Quod nos lenitatem dicimus, illi vitioso lentitudinis vocabulo appellant, ce que nous appelons douceur, ils l’appellent indolence, faisant ainsi d’une qualité un défaut. Omnino non irasci est non solum gravitatis, sed nonnunquam etiam lentitudinis.

LENTUS a, um, Souple; lent; calme. Syn. Tardus, frigidus, remissus, lentulus, flexibilis. Usus: Lentior fuit pugna; lentum negotium; lentus homo ac prope frigidus. Lenta salix; lentiora vincula. Cf. Tardus.

LĔO, ōnis, m. Lion. Epith. Magnus. Usus: Fraus quasi vulpeculæ, vis leonis videtur.

LĔPĬDĒ, Joliment, élégamment. Syn. Venuste, eleganter, festive. Usus: Lepide hoc tibi effectum dabo.

LĔPĬDUS, a, um, Charmant, agréable, spirituel. Syn. Venustus, festivus, elegans. Phras. Nihil illo lepidius, rien de plus aimable que cet homme. Nemo illo est urbanitate, lepore, suavitate conditior; agnoscas in eo homine imaginem germanæ festivitatis; atticis et urbanis salibus, omni venustate et lepore mire affluit; summa est in ejus moribus festivitas, lepor, concinnitudo. Cf. Facetus.

LĔPOR, ōris, m. Grâce, beauté, charme. Syn. Festivitas, jucunditas, venustas, hilaritas, humanitas, urbanitas. Epith. Admirabilis, eximius, inusitatus, magnus, major, multus, oratorius, tantus, vetus. Usus: Sunt in oratione tua omnes verborum, omnes sententiarum lepores. Elucet in ea species humanitatis, suavitatis, leporis. Facetiarum oratorius non scurrilis lepor.

LĔPRA, æ, f. * Lèpre. Usus: Morbus elephantiacus.

LĔPUS, ŏris, m. Lièvre. Usus: Lepus tute es, et lepores quæris, comment! gibier que tu es, il te faut des lièvres.

LESSUS, acc. um, (adhib. tantum accus. sing.) Gémissement, lamentation. Syn. Lugubris cantus. Usus: Mulier genas ne carpito, ne lessum funeris ergo habeto.

LĒTĀLIS, e, gen. com. Mortel. Syn. Mortifer. Usus: Vulnus letale.

LĒTHARGUS, i, m. * Léthargie. Syn. Veternus, torpor. Usus: Gravi lethargo oppressus.

LĒTUM, i, n. Mort. Syn. Mors. Usus: Vide, quam turpi leto pereamus.

LĔVĀMEN, ĭnis, n. Soulagement, adoucissement. Usus: Si quod esset levamen, esset in te uno.

LĔVĀMENTUM, i, n. Soulagement, consolation. Syn. Allevamentum, levamen, allevatio, levatio, fomentum. Usus: Erit ea res tibi levamento. Cf. Foveo, Auxilium.

LĔVĀTĬO, ōnis, f. Adoucissement. Syn. Levamentum, levamen. Epith. Magna, summa. Usus: Id majorem, quam exspectas, tibi levationem afferet. Reperies malis tuis, dolori, ægritudini levationem maximam. Cf. Auxilium.

1. LĒVIS, e, gen. com. Lisse, poli. Syn. Quod tactu asperum non est, lubricus, glaber. Cf. Lævis.

2. LĔVIS, e, gen. com. Léger; inconsidéré. Syn. Minime gravis, ponderosus; item: Vanus, inanis, futilis, parvi momenti. Phras. Homo est levissimus, cet homme a un caractère très mobile. Homo est ventosissimus; ventosi est ingenii; summa est mobilitate, vanitate, animi levitate; de grege nugatorum est; mire est leviculus; vanus homo, et mobili ingenio; nihil in eo gravitatis; homo est, qui neque dicere, neque facere quidquam pensi habeat; qui nunquam sibi constet; quo vaniorem, inaniorem vidi neminem. Cf. Inanis, Vanus. Usus: 1. Democriti corpuscula levia alia, alia rotunda. 2. Minime ponderosus, gravis, léger, peu pesant. Levis armaturæ milites. 3. Vanus, futilis, insignifiant, vain, inconsidéré. Hoc minime grave iis videtur, qui ipsi leves sunt.

LĔVĬTAS, ātis, f. Légèreté. Syn. Inconstantia, mobilitas, vanitas, futilitas. Epith. Aliena, nimia, perpetua, popularis, propria, sublimis, sui similis, summa, amatoria, comica. Usus: 1. In ipso actu est modus et mollitudinis et levitatis. 2. Vanitas, caprice. Amatoriis levitatibus deditus. Levitate Græcus, crudelitate Barbarus. Quid levitate et inconstantia turpius? Cf. Inanis, Vanus.

LĔVĬTER, Légèrement; facilement. Syn. Tenuiter, leniter, molliter, levi manu et brachio. )( Graviter. Usus: Leviter ægrotare. Leviter eruditus, saucius. Mala mea levissime fero. Leviter pauca tangam. Leviter succensere. Ut levissime dicam, obiter, pour me servir du terme le pius doux.

LĔVO, as, avi, atum, are, a. Alléger; ranimer; soutenir. Syn. Allevo, relevo, sublevo, minuo, lenio, levationem facio vel affero, laborem detraho, levationi sum. )( Affligo, aggravo. Adv. Magnopere, mitius, multum, valde, sensim, paulum. Usus: 1. Curas animi et angores, laborem, dolorem, calamitatem, sumptum mihi sermo tuus, tuæ litteræ, tua liberalitas levarunt. Ægritudine me sæpe levasti. Uti levavit me adventus tuus, ita afflixit discessus. Is sum, qui levari non possum, consolationem non admitto. Caritatem annonæ, annonam suppeditato frumento levare. Animi levantur exercendo. 2. Elevo, minuo, adoucir, diminuer. Studuit levare suspicionem, atrocitatem rei. Auctoritatem ejus inconstantia levat, leviorem facit. Cf. Auxilium, Tueor, Minuo.

LEX, lēgis, f. Loi. Syn. Juris et æqui regula, quæ vel est privata et continetur pactis, conditionibus, jure; vel est publica, qua respublica constituitur, rogatione, scito, senatusconsulto, privilegio, decreto, judicis sententia. Epith. Acerbissima, acerrima, commodata alicui, accusatoria, æqua, agraria, alimentaria, annalis, apta, bona, mala, censoria, certa, civilis, publica, contraria, communis, curiata, consularis, sancta, diligentissima, divina, fecialis, frumentaria, grata populo, gravis, improba, multo impudentior, iniqua, invidiosa, justa, nefaria, naturalis, perfecta, popularis, princeps et ultima, recens, sancta, salva, non scripta sed nata, sempiterna, tribunitia, viaria, utilis. Annales antiquæ, censoriæ, fatales, necessariæ, honestæ, militares, perniciosæ, præclaræ, proximæ, rariores, sacratæ, salutares, tyrannicæ, usitatæ. Phras. 1. Legem dare, édicter une loi. Legem perferre, sancire, rogare, sciscere, condere, facere, scribere, edere; legis auctorem fieri; legem civitati dare, imponere, injungere, ponere, constituere, instituere, promulgare; aliquid sub legis superbissimæ vincula conjicere; tabulas figere; jura dare, legem in æs incidere; legibus munire urbem; describere jussa populo; legibus constringere, adstringere, devincire populum. 2. Legem accipere, recevoir la loi. Jurare in legem; lege se obstringere; legi se subjicere; legibus se devincire. 3. Lex est de ea re, il y a une défense. Lege tenemur; lege sanctum habemus; lege cautum est. 4. Legem servare, observer la loi. Legi cedere, parere; obtemperare legi; legem observare, servare, sequi; legi satisfacere; implere officii partes, quas lex jubet, poscit, imperat. 5. Legem violare, violer une loi. Fraudem legi facere; contra legem facere, jus, legem violare; leges perfringere, perrumpere; a legibus discedere; legem conculcare; in vel contra leges committere; legi non parere. 6. Legem abrogare, abroger une loi. Legem infirmare, irritam facere, dissolvere, antiquare, convellere, tollere, delere, rescindere. 7. (Dispensare in lege, Vulg.), dispenser d’une loi. Gratiam legis facere; lege aliquem solvere. Cf. Dispenso. Usus: Lege agere, jure constituto certare, vel judicis sententiam exsequi, agir conformément à la loi. Legem promulgare.

LĪBĀTĬO, ōnis, f. Libation. Syn. Libamentum. Usus: Libationes epulæque ludorum. Sacrificiorum libamenta.

LĪBELLA, æ, f. As, petite monnaie d’argent. Syn. As. Usus: 1. Quis illi vel libellam unam dedisset? 2. Norma, perpendiculum, niveau.

LĬBELLUS, i, m. Petit livre. Syn. Commentarius, codex, parvus liber, commentariolus, codicillus, chirographum. Epith. Parvus, exilis, non magnus, pusilli contemptique, Rhetorici. Usus: Libellum componere; in libellum memoriæ causa referre. Libellum tradere supplicem, faire une supplique.

LĬBENS, entis, omn. gen. Volontiers. Syn. Lubens. Usus: Libenti animo hæc tolerabo. Libentissimis omnibus hoc munus consequere. Cf. Libenter.

LĬBENTER, Volontiers, avec plaisir. Syn. Libenti animo, magna voluntate, studiose, non repugnanter, non gravate, non modo non recusans, sed ultro etiam, et sponte offerens; non repugnans; sine excusatione, summo studio, summa voluntate, egregia animi alacritate. )( Invitus. Phras. 1. Libenter tibi gratificabor, je vous ferai volontiers plaisir. Animo libenti prolixoque; non gravate, benigne, studiose, perlibenter, animo lubenti, æquo, immo vero gaudenti; propense; pronis animis; effuso studio, utraque manu, alacritate summa; animo libentissimo; animo non invito dabo omnia. 2. Reducem te libenter videbo, je verrai avec joie votre retour. Delectabit me tuus reditus; cupide exspecto reditum tuum; lætabor, acquiescam tuo reditu; est in optatis, te coram amplecti; lætus te videbo; læte ac hilare te accipiam.

1. LĪBER, era, ĕrum, Libre, indépendant. Syn. Non impeditus, expeditus, solutus, nulla re implicatus; nullius dominationi parens, ingenuus; qui sui juris est et mancipi; qui in sua potestate est; suo jure libertateque utitur; jus suum retinet; nemini mancipatus, addictus; vacuus, purus, integer. )( Servus, impeditus, implicatus. Phras. 1. Liber sum, je suis libre. Nullius imperio contineor; libertate utor integerrima; omnia mihi integra sunt ac libera; in potestate mea sum; nullis neque imperii, neque juris inclusus sum angustiis, quominus meo arbitratu vivam, in nullius jure aut ditione sum; non ea conditione natus sum, ut legibus quidquam debeam. 2. Liber est a publicis oneribus, il est délivré des charges publiques. Rerum omnium vacatione commodissima utor, operum immunis agito; immunitatem rerum omnium habeo. Cf. Immunis, Vacatio. 3. Liberum legibus esse voluit, il voulut être exempt de toute loi, de tout frein. Nullis legibus alligatum, constrictum, impeditum esse voluit; legibus solutum; liberum exsolutumque legum vinculis; nullis adstrictum legibus; extra legem esse voluit; nullis legibus teneri; nullis legum angustiis inclusum esse voluit. Usus: Integro, soluto expedito ac libero animo vivere, agere. Homo a cupiditatibus animi, ac perturbationibus liber ac solutus.

2. LĬBER, bri, m. Livre. Syn. Opus, volumen, commentarius, monumentum, lucubratio, codex, libellus. Epith. Auguralis, extremus, gravissimus, improbus, magnus, notior, optimus, plenus, refertus sententiis, suavissimus, superior. Phras. Multos libros scripsit, il a écrit beaucoup de livres. Composuit, contexuit, scriptos reliquit; grandia variarum commentationum, eademque utilissima monumenta reliquit, chartis ad posteros transmisit; copiosos in omni genere libros emisit, edidit, foras dedit, in lucem emisit; cogitationes suas litteris monumentisque explicuit, consignavit, mandavit, commendavit, vulgavit, evulgavit; publici juris fecit; eo auctore multi libri exivere. Usus: 1. Librum evolvere, percurrere, pervolutare, feuilleter. 2. Librum scribere, facere, absolvere, perpolire, écrire, achever un ouvrage. 3. Liber imprudenti excidit, in lucem prodiit, publier. Liber vetustate corruptus, situ exesus, blattas passus et tineas, a tineis corrosus, et fugientibus litteris male deformatus, livre très ancien et très précieux.

LĪBĔRĀLIS, e, gen. com. Libéral, généreux. Syn. Largus, munificus, beneficus, prolixus. )( Avarus, parcus, sordidus. Phras. Erga omnes æque liberalis es, vous êtes généreux pour tout le monde. Totum te in alios effundis, profundis; benigne facis omnibus; est in te benignitas incredibilis; prolixior fere voluntas est, quam res patitur; nemo non a te liberalissime tractatur; natura ad beneficentiam propensus es, nihil ut supra. Fructus liberalitatis tuæ uberrimi ad omnes pertinent, perveniunt. Nulli fides tua, nulli opera, nulli res familiaris deest; liberalitate uteris in omnes effusissima; liberalitate tibi omnes devincis; intactus es ab avaritiæ sordibus, nemo est, qui non beneficiis ornetur tuis. Cf. Beneficium. Usus: 1. Liberalis dicitur, qui officium, non fructum sequitur. 2. Ingenuus, honestus, libre, de condition libre, non esclave. Artes, quæstus, artificia liberalia et ingenua. Cf. Litteræ, Ars.

LĪBĔRĀLĬTAS, ătis, f. Générosité, noblesse; largesses, libéralités. Syn. Benignitas, beneficentia, largitas, benefica voluntas, voluntas bene merendi de aliquo. Epith. Cautior, dissolutior, moderata, divina, præstans, commemoranda. )( Avaritia. Usus: Liberalitate uti, liberalitate sibi alios devincire. Liberalitatem exercere, maximus est divitiarum fructus. Cf. Beneficentia, Largus, Dono.

LĪBĔRĀLĬTER, Richement, largement; noblement. Syn. Large, munifice, benigne; ingenue. Usus: 1. Benigne liberaliterque dedit. 2. Homo liberaliter educatus.

LĪBĔRĀTĬO, ōnis, f. Délivrance, absolution, acquittement. Syn. Absolutio. Usus: Liberationem culpæ simul et errati veniam impetravi. Liberatio et vacuitas omnis molestiæ.

LĪBĔRĀTOR, ōris, m. Celui qui affranchit, libérateur. Syn. Vindex libertatis. Usus: Patriæ liberatores urbe carebunt, qui a cervicibus jugum servile dejecerant?

LĪBĔRĒ, Librement. Syn. Solute. Phras. Libere locutus sum, j’ai parlé avec franchise. Libertate animoque maximo erupit ex me vox, et sine cunctatione dixi, quod senseram; tum primum memorem libertatis vocem misi; incurri enimvero magna libertate verborum, fidenterque locutus sum; libero ore, et pro causa fidenter locutus sum. Usus: Licenter peccat, et libere. Constanter se gerit, et libere.

LĪBĔRI, ōrum, m. pl. Enfants. Syn. Filii, proles, soboles, nati. Epith. Suavissimi, carissimi. Phras. 1. Liberos gignere, devenir père. Liberos suscipere, tollere ex uxore; liberis operam dare; sobolem stirpis parare; liberos procreare; augeri liberis; liberos gignere. Usus: Liberos mater, generis præsidia, fortunarumque omnium socios peperit complures. Oro te, per quæcumque jura liberos parentibus jungunt, je vous prie par les liens qui unissent les parents à leurs enfants. Cf. Pario.

LĪBĔRO, as, avi, atum, are, a. Affranchir, mettre en liberté, délivrer. Syn. Vindico, libertatem do; in libertatem vindico, restituo; in integrum restituo; expedio, solvo, laxo, relaxo, levo. Phras. 1. Liberabo vos hostili vi et metu, je vous débarrasserai de la violence et de la crainte des ennemis. Ex cæde et vinculis eripiam; jugum a vestris cervicibus depellam, removebo; ex improborum faucibus ac manibus eripiam; ab hostili terrore vindicabo; metum vobis omnem dejiciam; laqueos servitutis abrumpam; metum animi abstergam; faciam, ut ex illo metu reviviscat, ut cura omni relevetur, ut emergat; ut metu defungatur respublica; explicabo urbem periculo, et ex ærumna extraham. 2. Illo metu sensim liberor, cette frayeur se dissipe peu à peu. Metus mihi adimitur; metu me sensim exonero; metu me exsolvo; a longa formidine respiro; metum sensim amoveo; expedio me tandem cura et metu; curis solvitur animus. 3. Libera me, quæso, hoc metu, délivrez-moi de cette crainte. Metu me longo exime; metum hunc mihi exime, deme, absterge; expedi hac me sollicitudine; exsolve me ista sollicitudine; leva animum hac molestia; scrupulum mihi istum exime; istis me molestiis relaxa; exonera animum hoc metu. Cf. Libertas. Usus: Aliquem metu, sollicitudine, crimine, suspicione cupiditatis, molestiis animum liberare. Aliquem ære alieno liberare, payer les dettes de qqn.

LĪBERTAS, ātis, f. Liberté. Syn. Immunitas, licentia. )( Servitus. Epith. Carissima, dulcissima, non infesta, acerbitate suppliciorum jucundior, licita, præclara, sancta, summa, otiosa, tranquilla, equestris. Phras. 1. In libertatem se vindicarunt, ils recouvrèrent la liberté. In libertatem se asseruere; expedivere se e servitute; jugum exuere, excussere; servitutem exuere; in libertatem se restituere. Usus: 1. Libertatem dare, donner la liberté, affranchir. Largiri, concedere libertatem; libertatem vel libertate donare. 2. Libertatem habere, accipere, recipere, tenere, être libre. 3. Libertatem adimere, præcidere, occludere, enlever la liberté, réduire en esclavage. 4. Libertatem amittere, se libertate abdicare, perdre la liberté. 5. Libertatem recuperare, vindicare; se in libertatem restituere, recouvrer la liberté. 6. Licentia, liberté, licence. Libertate immoderata et concionum licentia Romana res concidit.

LĪBERTĪNUS, i, m. Affranchi, fils d’affranchi. Syn. Liberti filius. )( Ingenuus. Usus: Patre libertino natus.

LĪBERTUS, i, m. Affranchi. Syn. Justa servitute manumissus, manu assertus; ad pileum vocatus. Epith. Gratiosus, paternus et probatissimus, nequam, improbus.

LĬBET, bŭit et lĭbĭtum, est, imp. Il plaît, il convient. Syn. Placet, delectat, non displicet, volo, juvat. Phras. Si ita libet, si cela vous plaît. Si collibitum est; si ita commodum tibi est; si cordi est, si ita fert libido. Cf. Placeo. (Vulg. Pro libitu, à sa guise, selon son caprice). Cf. Libido.

LĬBĪDĬNŌSĒ, Selon son caprice, avec licence. Syn. Intemperanter, luxuriose. Usus: Cave, ne quid per libidinem, libidinose, nefarie dicas aut cogites.

LĬBĪDĬNŌSUS, a, um, Voluptueux, licencieux; capricieux. Syn. Intemperans, mulierosus, lascivus, impudicus, procax, salax, voluptarius. )( Temperans, castus. Phras. Est homo libidinosus, ce homme est dissolu. Homo turpissima libidine incensus; qui parum honeste pudicitiam habeat; qui vitam intemperanter, dissolute, nequiter, luxuriose, traducat; voluptatibus deditus; mollitia et luxu diffluens; qui omnia ad libidinem et voluptatem referat; in voluptate omnia ponat; in quo flagrant libidinum vitia; qui cupiditate, libidine impeditus, luxu perditus, una libidine capiatur; luxuria et lascivia diffluat; homo intemperantissimæ libidinis; in Venerem effusus. Cf. Luxuriosus, Impudicus.

LĬBĪDO, ĭnis, f. Désir déréglé, passion. Syn. Furor, impetus non rectus, effrenata cupiditas. Epith. Effusa, nefaria, non mediocris, profana, indomita. Phras. 1. Turpe est libidinem suam sequi, il est honteux de s’abandonner à ses passions. Turpe est, parere libidini et indulgere; abripi cupiditate; libidinem voluptatibus explere; volutari in voluptatibus et cœno libidinum; servire, inservire libidini; in Venerem se effundere; libidinum incendiis ita exæstuare, ut non libido ab oculis, non facinus a manibus, non flagitium a toto corpore abesse videatur; turpe est, ferarum ritu vulgare concubitus; pecorum ritu promiscue in concubitus ruere. 2. Casti etiam animi libidine tentari possunt, les âmes chastes elles-mêmes peuvent être tentées de sensualité. Castæ etiam mentes libidine concitari, stimulis libidinum compungi, fervore libidinis inflammari possunt; castis etiam mentibus cum formis animo se per oculos insinuantibus continens sæpe bellum gerendum est; flammæ libidinis per castas etiam mentes serpere, easque depasci possunt; castas etiam mentes afflare pestilens is spiritus potest. 3. Libidinem comprimere nascentem, réprimer les passions naissantes. Coercere cupiditatem; gliscentem in animo cupiditatem restinguere; impuros igniculos, antequam mentem depascant, ex animo amovere. 4. Pro libidine agit omnia, (Vulg. pro libitu), il suit en tout son caprice. Ad arbitrium libidinemque agit omnia; arbitratu suo agit omnia; quæ in mentem, aut libidinem venerint, exsequitur; ut animo lubet, collibitum est; ex libidine sua agit omnia; una illi agendi lex est sua cujusque rei libido. Cf. Impudicus, Voluptas.

LĪBO, as, avi, atum, are, a. Toucher, effleurer, enlever; sacrifier. Syn. Delibo, degusto; carpo, decerpo. Adv.: Publice. Usus: 1. Libanda sunt ex omnibus, quæ veritatis specie maxime moveant. Libavimus ex maximis ingeniis excellentissima quæque et excerpsimus optima. 2. Sacrifico, sacrifier. Sacerdotes fruges libant. Cf. Gusto.

LĪBRA, æ, f. Balance. Syn. Statera, trutina, lanx. Epith. Anceps. Usus: In altera libræ lance ponere, mettre dans un des plateaux de la balance.

LĪBRĀMENTUM, i, n. Poids, masse. Usus: Libramenta plumbi.

LĬBRĀRĬA, æ, f. * Librairie. Syn. Taberna libraria, bibliotheca.

LĬBRĀRĬUS, ĭi, m. Copiste. Epith. Librarii plurimi, accurati. Syn. Scriba qui exscribit, describit libros. Usus: Legem illam per plures librarios scribi feci.

LĪBRO, as, avi, atum, are, a. Peser; balancer; examiner. Syn. Pondero, statera examino. Usus: Terra suis librata ponderibus.

LĬCENTER, Librement, hardiment. Syn. Immoderate, nimis libere, audacter, fidenter, confidenter. Cf. Libere.

LĬCENTĬA, æ, f. Liberté, permission; licence. Syn. Libertas immoderata, impunitas; intemperantia, protervitas, improbitas; item: Venia. Epith. Infinita, intoleranda. Usus: 1. Licentiam dare, donner une permission, permettre. Magistratus improbus his sceleribus licentiam dat, permittit, largitur, concedit 2. Licentiam habere, avoir la permission. Summam licentiam nancisci, adipisci; patere alicui licentiam omnem, quam sibi arrogat, quidlibet audendi. Cf. Audeo. 3. Licentiam morum compescere, réprimer la licence des mœurs. Severis edictis tollere, præcidere, comprimere; populum a licentia arcere. Cf. Impunitas, Audax.

LĬCĔO, es, cŭi, cĭtum, cere, n. Être en vente; évalué, mis à prix. Syn. Æstimor. Usus: Quanti licet is hortus? Combien est évalué ce jardin?

LĬCĔOR, ēris, cĭtus sum, ceri, d. Enchérir. Syn. Licitationem facio, pretium defero. Usus: Liceri contra aliquem. Heredes liceri cogitant.

1. LĬCET, cŭit et cĭtum est, ere, imp. Il est permis, licite, on peut, on doit. Syn. Licitum est, jus est, integrum est, jus habeo, fas est, datur hæc venia; datur; legibus conceditur; copia est. Usus: Hoc tibi per leges non licet. Nefas est violare hospitem, neque Romano homini licet.

2. LĬCET, Quoique. Syn. Quanquam, quamvis, etsi, quantumvis.

LĬCĬTĀTĬO, ōnis, f. Vente aux enchères. Syn. Auctio. Usus: Licitationem facere.

LĬCĬTĀTOR, ŏris, m. Qui enchérit. Syn. Qui rei sub hasta positæ pretium auget.

LICTOR, ōris, m. Licteur. Syn. Apparitor. Lictores duodecim virgas fascesque præferebant Consuli. Usus: Lictor, colliga manus. Vetus formula.

LĬEN, ēnis, m. Rate. Syn. Splen.

LIGNĀTĬO, ōnis, f. Action de faire du bois. Syn. Lignorum sectio, deportatio. Usus: Lignationis causa Cæsaris milites egressi castris sunt.

LIGNĀTOR, ōris, m. Fourrageur. Oppressis subito lignatoribus.

LIGNĔUS, a, um, De bois, en bois. Syn. Quod est ex ligno. Usus: Signum ligneum.

LIGNOR, aris, atus sum, ari, d. Faire du bois, aller à la provision de bois. Syn. Cædendæ materiæ causa silvas peto, ad ferenda ligna eo; lignationis causa exeo; ligna colligo; ligna, materiam cædo. Usus: Pars cohortum lignatum ac pabulatum missa est.

LIGNUM, i, n. Bois. Syn. Materia, lignea materia. Epith. Infelicissima, humida, viridis. Usus: Struem lignorum ingentem faciunt.

1. LĬGO, as, avi, atum, are, a. Lier. Syn. Vincio, constringo. )( Dissolvo. Usus: Catenis ligo. Cf. Vincio, Vinculum.

2. LĬGO, ōnis, m. Hoyau. Instrumentum rusticum ad culturam hortorum, agrorum, vinearum.

LĬGŪRĬO, is, ĭi vel īvi, ītum, ire, a. Lécher; dévorer; convoiter. Syn. Helluor. Usus: Non liguriunt pecuniam, sed devorant. Cf. Nepos, Abligurio.

LĬGŪRĪTĬO, ōnis, f. Gourmandise. Syn. Helluatio.

LĬMĀTUS, a, um, Limé, poli. Syn. Perpolitus, elimatus, limatulus. Usus: Transl. Correct, châtié. Judicium limatum. Vir urbanitate multa limatus. Limata oratio.

LIMBUS, i, m., Bande, bordure. Syn. Pars vestis extrema; vestis ora.

LĪMEN, ĭnis, n. Seuil, porte. Syn. Introitus, janua, ostium. Epith. Sanctissimum. Usus: Limine aliquem, aditu et vestibulo prohibere. Pedem limine, extra limen efferre; pro limine adstare.

LĪMES, ĭtis, Borne, frontière. Syn. Finis, terminus. Phras. 1. Limites provinciæ constituere, tracer les frontières d’une province. Definire regionibus limites; ponere limites, circumscribere; provinciam suis finibus describere, circumscribere; fines provinciæ designare; certis spatiis, terminis finire, terminare, circumscribere. 2. Limites sibi figere, se fixer une limite. Cancellos sibi circumdari; cancellis certis rem omnem circumscribere; fines sibi præscribere, statuere, constituere, adhibere. 3. Limites transgredi, dépasser les bornes. Modum transire; finem prætergredi; lineas transire; egredi præscriptum limitem, cancellos. Usus: Limes agro positus.

LĪMO, as, avi, atum, are, a. Limer, polir. Syn. Elimo, polio, expolio. Usus: Animi acumen arte limandum est. Limare se ad causas dicendas. Stilus omnia polit ac limat.

LĪMŌSUS, a, um, Bourbeux, fangeux. Syn. Limo plenus, cœnosus.

1. LĪMUS, a, um, Oblique, louche. Syn. Transversus, obliquus. Usus: Limis oculis aliquem intueri. Cf. Torve, Oblique.

2. LĪMUS, i, m. Vase, boue. Syn. Lutum.

LĪNĔA, æ, f. Fil; cordeau; ligne. Filum quo fabri materiarii utuntur ad signandam materiam. Epith. Recta. Usus: Transl. In dicendo, agendo lineam teneto, ne exerrato. Peccare, est tanquam lineas transire. (Vix lineam scribere potui, Vulg.), j’ai pu à peine écrire une ligne. Latine dicendum: vix versum unum exarare potui.

LĪNĔĀMENTUM, i, n. Trait de plume, ligne, linéament, contour. Syn. Linea, figura, ductus linearum. Epith. Extremum, pulchrum. Usus: Compositio membrorum, conformatio lineamentorum. Oris lineamenta. Numerus orationi velut extrema lineamenta affert.

LINGO, is, nxi, nctum, ere, a. Lécher, sucer. Usus: Mel mihi lingere videbar.

LINGUA, æ, f. Langue; langage. Rad. a lingendo. Syn. Sermo. Epith. Hæsitans, titubans, volubilis, celer, impigra, exercitata. Usus: 1. Linguam comprimere, adstringere, compescere, garder le silence. Lingua adhucdum illi constitit, il a perdu l’usage de la parole. Lingua soluta est, sa langue s’est déliée. Lingua hæsitavit, titubavit, il balbutia, bégaya. Favete linguis, silete. 2. Sermo, langue d’un peuple. Lingua latina inops est, uberior græca. Cura, ut latinam linguam probe noris, luculenter calleas, teneas, scias. Hujus commercio linguæ ad discendi aviditatem exciteris. Cf. Latinitas.

LĬNO, is, līvi, lĭtum, ere, a. Oindre, frotter. Usus: Sagittas veneno linere. Alias etiam LĪNĬO, is, ire, reperitur.

LINTER, tris, f. Barque, nacelle. Syn. Navicula ex arbore cavata.

LINTĔĀTUS, a, um, Vêtu de lin. Syn. Linteo indutus. Usus: Ea legio linteata ab integumento consepti, quo sacrata nobilitas erat, appellata est, cette légion a été appelée linteata à cause de la toile de lin qui couvrait l’enceinte où les patriciens faisaient le serment d’initiation.

LINTĔUM, i, f. Lin, toile. Epith. Purum, tenuissimum. Usus: Linteis indutus.

LINTĔUS, a, um, De lin. Usus: Vestis lintea.

LIPPĬO, is, īvi, ītum, ire, n. Être chassieux, avoir mal aux yeux. Usus: Cum leviter lippirem, has litteras dedi.

LIPPĬTŪDO, ĭnis, f. Chassie, ophthalmie. Epith. Diuturna, molesta, odiosa, perodiosa. Usus: Non occupatione, sed parvula lippitudine adductus sum, ut dictarem hanc epistolam.

LĬQUĔFĂCĬO, is, fēci, factum, are, a. Rendre liquide, liquéfier. Syn. Mollio. Usus: Cave, ne voluptates liquefaciant animum.

LĬQUĔFĪO, is, factus sum, fieri, p. Se liquéfier, se fondre. Syn. Liquesco, fluo. Usus: Glacies liquefacta.

LĬQUESCO, is, ere, n. Se fondre, se dissoudre, se consumer. Usus: Liquescere voluptate.

LĬQUET, ere, imp. Il est évident. Syn. Constat. Usus: Dicebant judices, non liquere, les juges disaient qu’ils n’avaient pas de preuves suffisantes (pour condamner).

LĬQUĬDĒ vel LĬQUĬDO, Clairement; d’une manière sûre, certaine. Syn. Certo, manifesto. Usus: Confirmare hoc possum liquido.

LĬQUĬDUS, a, um, Liquide, fluide, coulant. )( Siccus, aridus. Usus: Liquida voluptas. Genus orationis liquidum, profluens, profusum.

LĬQUO, as, avi, atum, are, a. Liquéfier, fondre. Syn. Liquefacio, liquidum facio. Usus: Guttæ solis ardore liquatæ.

LĬQUOR, ōris, m. Fluidité; substance liquide. Syn. Humor. )( Concretio. Epith. Vivens, inamœnus, jucundus, purus. Usus: Liquores amnium. Causæ concretionis et liquoris, causes qui sont les principes du sec et de l’humide.

LIS, ītis, f. Dispute, procès. Syn. Controversia, concertatio, causa, disceptatio. Epith. Intestata, insolita, nova, privata, tota. Lites privatæ, reliquæ. Phras. 1. Litem intendit homo improbus, cet homme méchant m’intente un procès. Litem mihi infert; causa mihi nascitur cum homine improbo; jure experiri vult homo improbus; controversiam infert; dicam impingere audet; in contentionem, disceptationem vocat; in controversiam vocat, adducit, deducit; controversiam mihi facit, intendit; controversia mihi oritur, exsistit cum illo; litibus implicor; lege agere, legibus experiri audet homo improbus. Cf. Causa, Controversia. 2. Litem perdet, il perdra son procès. Litem amittet; causa cadet; causam amittet; causam adversariis tradet. 3. Lites semper novas excitare, renouveler sans cesse des différends. Lites ex litibus serere; movere rixas; litibus identidem lacessere; lites et contentiones excitare. 4. In litem se immittere, s’engager dans un procès. In causam descendere, ingredi, demittere se; in dimicationem descendere; diminicationem subire. 5. Litem componere, accorder, arranger un différend. Litem transigere, tollere, componere, dirimere; sedare controversiam. Usus: Litem contestari, rem in judicium adducere, intenter un procès. Litem dare secundum tabulas, juger sur preuves. Litem æstimare; litis æstimationem facere. Expensarum in litem factarum totiusque damni rationem inire, estimer les frais d’un procès. Litem suam facere, tanquam suam suscipere, en parl. de l’avocat: plaider pour soi, se défendre soi-même; en parl. du juge: épouser une se cause, se faire juge et partie. Litem in rem suam vertere. Cf. Judex, Judicium.

Litaniæ, arum, f. Litanies. Supplicationes religiosæ, quibus sanctorum suffragationes exposcimus.

LĬTĀTĬO, ōnis, f. Sacrifice agréable aux dieux. Usus: Hostiæ sine litatione cæsæ, victimes immolées sans résultat favorable.

LĬTĀTO, Avec l’agrément des dieux. Syn. Auspicato.

LĬTĬGĀTOR, ōris, m. Celui qui dispute; plaideur. Usus: Rusticus illiteratusque litigator.

LĪTĬGĬŌSUS, a, um, Qui aime les procès; qui donne lieu à des discussions. Syn. Litium cupidus. Usus: Litigiosus homo. Litigiosum prædium.

LĪTĬGĬUM, ĭi, n. Contestation. Syn. Lis. Usus: Numquid ego litigii inter vos contrahere cupio? Cf. Lis.

LĪTĬGO, as, avi, atum, are, a. Disputer. Syn. Discepto, contendo, altercor. Usus: Litigare cum aliquo et judicio conflictari. Cf. Contendo.

LĪTO, as, avi, atum, are, n. Faire un sacrifice avec d’heureux présages. Syn. Sacrificio DEUM placo. Usus: Mola salsa litant, qui thura non habent, quand on n’a pas d’encens, on sacrifie tout simplement avec de la farine mêlée de sel. (Prov.) Qui fit ut litetur uni, alteri non litetur? D’où vient que le sacrifice apaise les uns, irrite les autres?

LITTĔRA, æ, f. Caractère d’écriture, lettre. Syn. Nota, scriptura, elementa litterarum. Epith. Brevis, longa, forensis, insuavissima, nulla, prima, salutaris, vastior, tristior. Usus: Una et viginti sunt formæ litterarum. Epistola vacillantibus litteris exarata. Litteras venuste pingere, formare. Figuras litterarum fœde et inscite effingere. Nomen grandibus litteris in marmoro incisum. Litteræ compositissimæ.

LITTĔRÆ, ārum, f. pl. Littérature, belles-lettres; lettre, épître. Syn. 1. Eruditio, doctrina, bonæ artes et ingenuæ. 2. Memoria, monumenta. 3. Epistola. Epith. Non vulgares, reconditæ, interiores, exquisitæ, disertæ. Phras. 1. Litteris humanioribus me impendam, je me livrerai à l’étude des belles-lettres. Ingenuas artes colam; in studiis humanitatis, tanquam in mercatura bonarum artium diligenter versabor; cum Musis me delectabo; cum omnibus Musis rationem habere cogito; totum me ad studia doctrinæ conferam; ad studium doctrinæ atque humanitatis, quo teneor, me applicabo; in humanioribus studiis omne curriculum meæ industriæ elaborabitur; mansuetiores artes, Musas totis animis persequar; in his bonarum artium studiis ætatem omnem ponam, agam, exigam; in has politiores artes toto pectore incumbam. Cf. Humanus. 2. Litteras mittis amoris plenas, vous envoyez des lettres pleines d’affection. Litteras mittis multo officio refertas; litteræ tuæ insignes multis amoris notis; amor tuus ex omnibus sese partibus ostendit in tuis litteris. Cf. Epistola. Usus: 1. Bonæ artes, sciences, belles-lettres, études. Totum se ille ad litteras abdit, litteris involvit. Sunt in eo multæ litteræ; litteris est egregie politus, eruditus. 2. Monumenta, monuments écrits, littérature. Mandare litteris, ac memoriæ posterorum cogitationes suas. Litteris artes omnes continentur. 3. Epistola, lettre. 1. Litteras scribere, écrire une lettre. Exarare, conficere, appellare aliquem; obstrepere alicui litteris; per litteras colloqui. 2. Litteras mittere, envoyer une lettre. Dare alicui, latori; ad aliquem, cui scribimus; committere fido homini litteras. 3. Litteras perferre, porter une lettre. Afferre ad aliquem; dare alicui, reddere litteras. 4. Litteras accipere, recevoir une lettre. Commearunt ad me celeriter, volarunt tuæ; crebræ mihi ab amicis veniunt litteræ. 5. Litteras intermittere, cesser d’écrire. Ecquid oblanguit, conquievit tuus ardor scribendi? 6. Litteras expectare, attendre une lettre. Diu tuas litteras requiro, desidero; multum jam temporis ab his litteris mutum esse doleo. 7. Litteras intercipere, intercepter une lettre. In alienas manus incidere litteræ. 8. Litteris rescribere, répondre à une lettre. Respondere; litteras persolvo; litterarum officium reddere. 9. Litteras aperire, ouvrir une lettre. Resignare litteras; solvere epistolam; vincula epistolæ laxare. 10. Litteras claudere, fermer, cacheter une lettre. Litteras obsignare, signare. 11. (Post-Scriptum litterarum, Vulg.), post-scriptum. In extremis litterarum, in extrema parte epistolæ adjungere aliquid. Cf. Epistola.

LĬTTĔRĀTĒ, Savamment, en homme instruit. Syn. Scite, docte, eleganter. Usus: Litteratius cæteris loquitur.

LITTĔRĀTŪRA, ræ, f. Connaisance. Usus: 1. Memoria litteraturæ velut germana soror est. 2. Varia eruditio, instruction, science, littérature. Erat in Cæsare ingenium, ratio, litteratura, cogitatio.

LITTĔRĀTUS, a, um, Savant, lettré. Syn. Liberaliter eruditus, doctus et sciens, omnibus artibus liberalium studiorum excultus; litteris instructus; in omni bonarum litterarum artiumque genere versatus; doctrina atque optimarum artium studiis perpolitus; ornatus iis artibus, quibus ingenia ad doctrinam excoluntur. Usus: Litteratum otium, Senectus litterata. Cf. Doctus, Applico.

LITTŎRĔUS, a, um, De rivage. Usus: Arbores, aves littoreæ.

LĬTŪRA, æ, f. Rature. Syn. Linea inducta ad aliquid delendum. Epith. Flagitiosa. Usus: Menda lituris corriguntur. Hoc nomen in litura est.

LITTUS, ŏris, n. Rivage. Syn. Ora, ripa. Epith. Delicatissimum, desertum. Usus: Delectat me orarum ac littorum amœnitas.

LĬTŬUS, i, m. Bâton augural courbé par le bout; trompette. Syn. Bacillum leniter incurvum a litando dictum. Epith. Auguralis, insignis, clarissimus. Usus: Lituus auguralis ab ejus litui, quo canitur, similitudine nomen accepit. Lituus auguratus insigne.

LĪVĔO, es, vel LĪVESCO, is, ere, n. Être, devenir bleuâtre. Usus: 1. Digiti livescunt. 2. Invidus fio, Être envieux, jaloux. Livescere fas non est.

LĪVĬDUS, a, um, Livide; envieux, jaloux. Syn. Invidus, malevolus.

LIXA, æ, m. Vivandier. Usus: Impedimenta subsequi jussit, et calones, lixasque, et invalidos senes.

LŎCĀTĬO, ōnis, f. Arrangement; location, loyer. Epith. Scelerata, falsa, inanis. Usus: Porticus, quæ ex locatione reficiebatur. Postularunt, ut induceretur locatio.

LŎCO, as, avi, atum, are, a. Placer, établir. Adv. Publice. Syn. Repono, colloco. Usus: 1. Locare aliquem in amplissimo dignitatis gradu. Civitatem in fide alicujus locare. Membra suo locata loco. 2. Eloco, curandum do mercede constituta, conductori trado, donner à loyer, louer, faire une adjudication. Fundum locavi. Statuam, opus, viam sternendam alicui locare. 2. In matrimonium colloco. Filiam suam alicui locare, marier.

LŎCŬPLES, ĕtis, omn. gen. Riche, opulent. Syn. Dives, copiosus, abundans. )( Egens. Adv. Maxime, parum, quidem, certe, sane. Usus: Locuples domus, oratio locuples. Cicero locuples testis et auctor. Cf. Dives.

LŎCŬPLĒTO, as, avi, atum, are, a. Enrichir. Syn. Dito, divitiis augeo, orno, fortunis augeo, cumulo, fortunis amplifico. Usus: Orationem locupletasti graviorum artium instrumento. Villam picturis, civitatem fortunis locupletasti. Cf. Dito, Dives, Divitiæ.

LŎCUS, i, m. Lieu, place. Syn. Status, conditio; pretium, æstimatio, amor, gratia, occasio, tempus, genus. Epith. Opacus, frigidus, amœnus, remotus ab arbitris, opportunus, commodus, saluber. I. Usus: 1. Locus sacer, lieu sacré. Locus vetusta religione inclitus, celeberrimus. 2. Locus solitarius, lieu solitaire. Locus ab omni turba interpellantium vacuus, abditus certe, et ab arbitris liber ac remotus. Loci secessus a strepitu, clamore, turba vacuus. 3. Locus amœnus, lieu agréable. Locus ædificiis frequens, uberrimo agro, mitissimo cœlo, clementibus accolarum ingeniis. 4. Locus munitus, place fortifiée. Locus natura et arte munitus; natura et opere munitus; arcis in modum emunitus. 5. Locus horridus, lieu sauvage. Locus asper et incultus; latronum occultator et receptator locus; furiarum quoddam castrum; locus septus densis sentibus, virgultis obsitus, arduus, iniquus, in una parte præceps. Avius commeatibus locus; difficilis aditu; loca confragosa, implicata vallium flexibus, et difficilis exitus, tetra, inculta, formidolosa. Asperitas, squalor locorum. 6. Locus spatiosus, endroit spacieux. Locus in amplam camporum planitiem explicatus; locus, ubi se laxant montium sinus, et immensam planitiem aperiunt; loci amplitudo tanta ut subjectos campos terminare oculis haud facile posses. Ex superiore loco dicere, ex rostris. II. Status, conditio, situation, état. In eum locum res rediit, venit adducta, reducta est, l’affaire en est venue à ce point. Quo loco res tuæ sunt? Où en sont vos affaires? Pessimo loco res nostræ ac fortunæ sunt. Optimo loco stat respublica, la république est dans une excellente situation. III. Pretium, gratia, position, crédit. Est magno loco; summum tenet, primum, principem apud Cæsarem locum, il est en grand crédit près de César. IV. Dignitas, dignité. Ascendit in summum civitatis locum. Summum locum tenet, obtinet. Loco motus, deturbatus, dejectus est. V. Occasio, tempus, occasion, opportunité. Lenitati locus non est; nihil loci est dubitationi. Locus gratificandi nullus est. Priore loco dicere, posteriore loco causam dicere. VI. Genus, condition, famille. Homo honesto, equestri, summo, clarissimo; aut contra; ignobili, obscuro, infimo loco natus. VII. Loci Rhetorici, proprii, communes, sedes ac domicilia argumentorum, lieux communs. VIII. Locus auctoris vel libri, endroit, passage. Platonis hunc locum tangendum non putavi, integrum reliqui. Eum locum fuse persequitur in suis libris Carneades.

LŎCO, A la place de, au lieu de, pour. Syn. Vice. Phras. 1. Loco parentis te colo, je vous respecte comme un père. Parentis mihi numero es; duco, numero, habeo te in parentis loco; locum parentis caritatemque tenes, obtines; pietatem filii tibi præsto. 2. Tuo loco negotium agam, je ferai l’affaire à votre place. Tuis vicibus fungar; vicariam tibi operam præstabo. Tuis curis, tuo muneri quasi vicarius succedam; sollicitudinem tuam in negotio præstabo; tuam vicem supplebo; tuas partes sumam, suscipiam, agam; tuam vicem hoc in negotio præstabo, vicem implebo; operæ ego tuæ vicariam supponam fidem. 3. Loco parentis filius successit in consulatum, le fils fut nommé consul à la place de son père. Filius in parentis locum substitutus est; parenti a filio successum est; in demortui parentis locum suffectus, sublectus, subrogatus est filius; parentis fortuna in filium transiit. Cf. Succedo.

LŎCŪTĬO, ōnis, f. Langage, parole. Syn. Sermo. Epith. Emendata et Latina. Usus: Sermo est oratio remissa, et finitima quotidianæ locutioni.

LŎGI, ōrum, m. pl. Vaines paroles, sornettes. Syn. Dictum ridiculum, nugæ, fabulæ.

LŎGĬCA, æ, Logique. Syn. Dialectica. Usus: Logica, quam rationem disserendi voco.

LŎLĬUM, i, n. Ivraie. Herbæ genus segetibus inimicum.

LONGĒ, Loin, à une grande distance. Syn. Procul. )( Prope. Phras. 1. Longe distamus, nous sommes fort éloignés. Magno locorum intervallo disjuncti sumus; locorum longinquitate nimia disjungimur; in iis locis sum, quo propter longinquitatem tarde omnia perferuntur; regiones amplæ, et maria inter nos intersunt, interjacent, interjecta sunt. 2. Longe remotus es, vous êtes fort éloigné. Devectus es in ultimas marium terrarumque oras; ablegatus eo, unde ad nos nec nomen, nec fama de te accedere possit; iis locis agis, eas regiones colis, quas natura longe submovit. Usus: 1. Longe, loci: Longe hinc Romam est. Longe a nobis, a domo abes. 2. Temporis: Diu, loin dans l’avenir, en parl. du temps. Tempus muneris dandi longe abest. 3. Multum, beaucoup, grandement. Longe falleris opinione. Longe omnes superas. Longe prospicis; a vitio abes longissime. Cum superlativo. Longe optimus. 4. Longe rem petere; rei seriem ab ultimis principiis repetere. Cf. Procul.

LONGINQUĬTAS, ātis, f. Longueur de temps, longue durée; grande distance, éloignement. Syn. Diuturnitas; locorum intervallum, distantia. )( Propinquitas. Phras. Longinquitas temporis dolorem minuit, la douleur s’adoucit à la longue. Dolorem mollit, minuit dies; diuturnitas dolorem animi vetustate tollit; mora oblanguescit animi dolor. Usus: 1. Dolor corporis longinquitate productus vehementius torquet. Nihil est, quod longinquitas temporis non efficiat. 2. Loci. Nihil audio de te ob locorum longinquitatem.

LONGINQUUS, a, um, Éloigné, distant; qui dure longtemps. Syn. Longe remotus; longus, diuturnus. )( Propinquus. Usus: 1. Longinquus locus et reconditus. 2. Longinqui temporis usu multa discuntur. Rem deferre in longinquum.

LONGĬTŪDO, ĭnis, f. Longueur, étendue en long. Syn. Diuturnitas, longinquitas; proceritas. Usus: Longitudo orationis. Longitudo itineris me retardavit.

LONGUS, a, um, Long, grand. Syn. Procerus, longinquus, diuturnus, temporis longinquitate productus. )( Brevis. Phras. Longus homo, homme de grande taille. Est in eo proceritas corporis ingens; est proceritatis eximiæ; corpore excelso est, ut ejus humeri aliorum vertices æquare facile possint; est staturæ præcipuæ, corporis magnitudine eximia; statura illi longior et productior, ut ad domus limen caput ei demittere necesse sit. Usus: Breve tempus ætatis satis est longum ad bene honesteque vivendum. Nihil mihi longius fuit, ac te videre. Nihil illi longius, ac argento illo potiri, il lui tardait beaucoup de s’emparer de cet argent.

LŎQUĀCĬTAS, ātis, f. Bavardage. Epith. Insolita, perennis et profluens, quotidiana, rudis et indiserta. Usus: Facit non loquacitas mea, sed benevolentia epistolas longiores.

LŎQUĀCĬTER, Verbeusement. Usus: Homo loquaciter litigiosus.

LŎQUAX, ācis, omn. gen. Bavard. Syn. Multus in loquendo, garrulus. Usus: Malo indisertam prudentiam, quam stutitiam loquacem. Cf. Loquor.

LŎQUOR, ĕris, cūtus sum, i, d. Parler. Syn. Sermonem habeo, commemoro, dico, aio, verbum facio, vocem mitto, sermonem confero; mihi oratio est cum aliquo. Adv. Abundanter, accuratius, accusatorie, acute, amicissime, ample, aspere, asseveranter, belle, commode, confuse, copiose, desperanter, dilucide, gloriose, græce, graviter, hiulce, honorifice, humane, improbe, indulgenter, inquinate, imprudenter, Latine, eleganter, libere, liberalissime, magnifice, obscure, ornate, placide, plane, populariter, propediem, pulchre, splendide, sincere, suaviter, vere, verecunde, usitate, vulgo. Phras. 1. De te frequenter loquimur, nous parlons souvent de vous. De te frequenter sermocinamur; frequens nobis est de te sermocinatio; multum nobis sermonis dant res tuæ; sæpe in sermonem veniunt; de rebus tuis nunquam nos oratio deficit; in rebus tuis nec infacundi sumus, nec imprompti. Res tuæ nobis in ore sunt frequenter; res tuas frequenter in sermone habemus; res tuas laudesque crebris sermonibus usurpamus, agitamus; nullus nobis crebrior infertur sermo, ac de te; res tuæ crebris sermonibus feruntur; sæpe inter nos de tuis rebus verba facimus. Sermones, qui inter nos feruntur, fere de rebus tuis sunt. 2. Vix loqui poterat præ stupore, la stupéfaction l’empêchait presque de parler. Lingua non suppetebat animo; vocem prope admiratio incluserat; vocem adeo suppresserat stupor; hærebat homini lingua, vox, oratio; effari verbum nullum potuit; infantissimus erat; diu vocem mittere non poterat, vix hiscere poterat vel audebat; vix mutire ausus; intercepta homini vox est; vocem emittere nullam potuit. 3. Nihil insolentius locutus est, il n’a rien dit qui ait dépassé les bornes. Nihil neque insolens, nec protervum ex ore ejus exiit; verbum nullum durius imprudenti excidit vel elapsum est; nihil durius disseruit; nihil linguæ intemperantia temere jactum; nihil temere; nihil inconsiderate, nihil contra, ac fas erat, dicere auditus est. 4. Ut insolenter locutus est! comme il a parlé avec insolence! Ut temere effutiit multa! ut incondita multa ebulliit! ut nihil pro sano homine locutus est! quanta efferebatur verborum immoderatione! quoties vox ejus stolida, ac prope vecors audita est! quam insolenter vox ejus intonuit! quoties emissæ voces sunt stultitiæ indices, ac insolentissimæ temeritatis! 5. Loquere cum illis, causez avec eux. Da te in sermonem; infer te in circulos; aptos tempori sermones sere; socia sermonem; veni in sermonem illorum. Cf. Colloquor. 6. Omnes de tuis laudibus loquentur, tout le monde redira votre gloire. De te semper omnes gentes loquentur; nulla unquam vetustas obmutescet; nunquam de tuis rebus gratæ posteritatis sermo conticescet. Versaberis in ore hominum et sermonibus, tuæque illæ laudes per omnes temporum ætates cantabuntur. Cf. Laudo. 7. Tandem post longum silentium loqui cœpit, enfin il prit la parole après un long silence. Obstinatum tantum silentium rupit; constrictam diu mœrore linguam resolvit, liberique hominis ore sermonem exsecutus est. 8. Frustra loquimur de hac re, c’est en vain que nous parlons de cela. Frustra de re verba consumimus; frustra sermones cædimus, verba commutamus; sermones conferimus, sermonem miscemus. Usus: Inter nos locuti sumus. Tu quidem hæc ex ore alterius, tuo tamen sensu loqueris. Mulsa loqui, dire de douces paroles.

LŌRĪCA, æ, f. Cuirasse. Syn. Ferreum pectoris adversus tela munimentum. Epith. Firmissima, ferrea, insignis; ænea. Usus: Cum lorica descendit in campum.

LŌRĪCĀTUS, a, um, Revêtu d’une cuirasse. Usus: Loricati milites, quos cataphractos vocant.

LŌRĬPES, dis, omn. gen. Qui a les jambes tortues, cagneux. Usus: Distortis pedibus in modum loripedis.

LŌRUM, i, n. Courroie, lanière. Usus: Loris aliquem cædere.

LŬBENS, entis, omn. gen. Qui agit de bon gré, volontiers; content, satisfait. Syn. Libens. Usus: Non me lubente hoc facies. Cf. Libenter.

LŬBENTER, Volontiers. Syn. Libenter.

LŬBET, ŭit, imp. Il plaît, il convient. Syn. Libet. Cf. Libet.

LŬBĪDO, ĭnis, f. Caprice, fantaisie, passion. Syn. Libido. Cf. Libido.

LŪBRĬCUS, a, um, Glissant. Syn. Præceps, periculosus, in proclive labens. )( Stabilis, planus. Phras. Solum lubricum, sol glissant. Solum non recipiens vestigium; solum, quod vestigia fallat facile; cui insisti sine prolapsione haud facile potest; ubi fallente vestigio proclivis in lapsum gradus; ubi gradum firmare nemo possit. Usus: Ætas puerilis maxime lubrica est, et incerta. Natura oculos fecit lubricos et mobiles. Viæ adolescentiæ lubricæ, quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo aut prolapsione vix potest.

LŬCELLUM, i, n. Petit gain, léger profit. Syn. Lucrum exiguum.

LŪCĔO, es, xi, ere, n. Luire, éclairer, briller. Syn. Splendeo. Adv. Fere, jam nihilominus. Usus: Imperii nostri splendor illis gentibus lucet. Æquitas, virtus per se ipsa lucet. Ornamenta in virtute et industria posita lucent.

LŬCĒRNA, æ, f. Lampe. Syn. Lumen, lychnus. Usus: In sole lucernam adhibere.

LŪCESCIT, imp. Il commence à faire jour. Syn. Dilucescit, lucere incipit. Cf. Dies, Aurora.

LŪCET, imp. Il fait jour. Usus: Nondum satis lucebat; exivi, antequam luceret.

LŪCĬDĒ, D’une manière lumineuse, claire. Usus: Dilucide et breviter definire.

LUCĬFER, fĕri, m. Lucifer, étoile du matin. Syn. Stella Veneris.

LUCĬFŬGUS, a, um, Qui craint la lumière du jour. Usus: Ecce autem alii minuti et angusti et omnia semper desperantes, alii malevoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici.

LŬCRĬFĂCĬO, is, fēci, factum, ere, a. Gagner, avoir en gain, en bénéfice. Syn. Lucror. Cf. Lucrum, Quæstus.

LŬCROR, aris, atus sum, ari, d. Gagner, avoir en gain, en profit. Syn. Lucrifacio, lucrum facio, quæstum facio, compendium facio. Adv. Impune. )(Perdo. Phras. Causidici multi fiunt, ut plurimum lucrentur, bien des gens se font avocats pour gagner plus d’argent. In forum se multi conferunt, ut lucri plurimum faciant; ut quæstus faciant maximos, lucri spe et cupiditate adducti, lucelli dulcedine illecti; lucrum dum spectant, dum sequuntur, in forum veniunt. Multos ad agendas causas lucri cupiditas impellit. Facit augendæ rei cupiditas, spes ditescendi, ut multi vocem in quæstum conferant; multi agendis causis se dant, ut compendii ex iis faciant aliquid. Multi industriam suam in agendis causis exercent, ut lucri inde aliquid colligant, ut pecuniæ aliquid inde redigant. Usus: Auri pondo decem lucrari, gagner dix livres pesant d’or.

LŬCRUM, i, n. Gain, profit, bénéfice. Syn. Quæstus, compendium; feneratio. Epith. Immensum atque infinitum, invitum, non magnum, præclarum, præsens. Phras. 1. Homo est uni lucro intentus, cet homme ne songe qu’au lucre. Omnia ad quæstum et nundinationem traducit; ut lacunam rei familiaris expleat, audet agitque omnia; rem quærit omnibus modis, dum quæstum ex re faciat, omnia honesta atque inhonesta perinde habet; quovis lucello capitur, ducitur. Id unum spectat et sequitur, ut quæstus faciat maximos; nihil turpe putat modo cum quæstu conjunctum sit, rem ut faciat, lucrum ut consequatur; nullas artes, quantumvis sordidissimas, aspernatur. Tanti lucrum putat, ut expetendum sibi vel cum dedecore existimet; ea cupiditate ad lucrum incumbit, ut quærendum sibi vel cum infamia ducat. 2. Ex ea re nihil lucri habeo, je ne retire aucun profit de cela. Nihil ad me redit ex his; isthic mihi neque seritur, neque metitur; nihil inde pecuniæ redigitur; nihil inde lucri ad me derivatur; nihil lucri in me redundat. Usus: Plerique quæstu ducuntur et lucro. De lucro vivere. Omnia ad lucrum revocare. Hoc in lucro, in lucris ponendum. Cf. Quæstus.

LUCTĀTĬO, ōnis, f. Lutte, action de lutter. Syn. Concertatio. Epith. Incerta, magna. Usus: Sine adversario nulla est luctatio. Cf. Certatio.

LUCTĀTOR, ōris, m. Lutteur, athlète.

LUCTĬFĬCUS, a, um, Affligeant, triste, funeste. Usus: Clades luctificæ.

LUCTOR, aris, atus sum, ari, d. Lutter. Syn. Concerto, contendo. Adv. Amplius. Usus: Luctari cum aliquo. Cf. Contendo.

LUCTUŌSUS, a, um, Douloureux, funeste. Syn. Funestus, luctu plenus, quod habet luctum. Usus: Afflicta et prostrata virtus maxime luctuosa est. Dies populo acerbus et luctuosus. Cf. Tristis.

LUCTŬS, ūs, m. Deuil, affliction. Syn. Mœstitia, mœror, squalor, sordes, lacrimæ, fletus. Epith. Acerbissimus, continuatus, domesticus, gravissimus, impudens, magnus, publicus, summus, tantus, tristis. Phras. Civitas universa in luctu erat, toute la cité était plongée dans le deuil et la consternation. In squalore erat civitas; in sordibus, lamentis luctuque jacebant omnes; luctu occupati erant omnium animi; luctu conficiebantur; squalebat urbs tota, in luctu erat, versabatur; luctus non continebatur parietibus unius domus, sed totam urbem pervadebat; quem luctum hauserint, perceperint cives omnes, sordida scissaque veste alii, alii lacrimis ac querelis testabantur; concessum in omnem formam luctus est; jacebant alii in squalore et sordibus, alii lacrimis prope ac gemitibus contabescebant. Cf. Lugeo, Lacrimor, Gemo, Mœror, Tristitia. Usus: Luctus est ægritudo ex ejus, qui carus fuerat, acerbo interitu. Habet ea res luctum. Nolo te in eumdem luctum vocare. Incidere in maximos luctus. Luctum levare, sedare, tollere. Luctum deponere.

LŪCŪBRĀTĬO, ōnis, f. Veillée; travail fait la nuit. Syn. Vigiliæ nocturnæ, commentatio.

LŪCŪBRO, as, avi, atum, are, n. et a. Travailler la nuit. Syn. Elaboro, elucubro. Usus: Accipe opusculum his contractioribus noctibus lucubratum, reçois donc ce petit opuscule, fruit de mes veilles pendant ces nuits déjà plus courtes. Cf. Compono.

LŪCŬLENTĒ, Très bien, parfaitement. Syn. Copiose, splendide. Usus: Luculente scribere, dicere.

LŪCŬLENTER, D’une manière excellente, magnifique. Syn. Luculente, egregie.

LŪCULENTUS, a, um, Clair, brillant; excellent, remarquable; digne de foi. Syn. Elegans, præstans, insignis, grandis. Usus: Luculentus scriptor. Luculentam plagam mihi inflixit. Homo luculentus.

LŪCUS, i, m. Bois sacré. Syn. Nemus sacrum. Epith. Sanctus.

LŪDĬBRĬUM, i, n. Jeu; plaisanterie; outrage. Syn. Irrisio. Phras. Ludibrio aliis esse nolo, je ne veux pas être l’objet de la risée publique. Ludibrio, irrisui, despectu esse nolo; nolo ad contumeliam os præbere aliis; nolo spectaculo esse aliis et traduci per ora hominum, ludibrio haberi nolo; nolo vulgi ludibria experiri. Usus: Ludibria fortunæ expertus. Cf. Contemptus, Irrideo.

LŪDĬBUNDUS, a, um, Qui plaisante, qui folâtre. Syn. Alacer, per jocum et ludum. Usus: Omnia ludibundus perficies.

LŪDĬCRUS, alum, Divertissant, récréatif. Syn. Jocularis. Usus: Sermo ludicrus. Armorum exercitatio ludicra.

LŪDĬFĬCĀTĬO, ōnis, f. Moquerie, plaisanterie. Usus: Omni ludificatione senatum remoratur. Ludificatio in usum venerat.

LŪDIFĬCO, as, avi, atum, are, n. et a. Se jouer, se moquer de. Syn. Illudo, decipio. Usus: Si quis latere et ludificare diutius velit. Cf. Decipio.

LŪDĬUS, ii, m. Histrion. Syn. Histrio.

LŪDO, is, lusi, lusum, ere, a. et n. Jouer. Syn. Ludo utor, animi causa exerceor. Adv. Jocose, satis, familiariter, lautissime, lepide, studiose, multum ac diu. Phras. Non libenter ludo, je ne joue pas volontiers. Ludo non delector, non capior; non soleo libenter ludo indulgere, ludis operam dare; non libenter me ludendo exerceo; non multum reperio in ludendo voluptatis; exiguam ex ludo voluptatem capio; magnam ex ludo non haurio voluptatem. Usus: 1. Pila ludere. 2. Deludo, se jouer, se moquer. Lusit in me, ut solet. 3. Jocor, plaisanter. Ludens id dixeram. 4. Operam in re ludere, perdre, employer, consumer inutilement son temps et sa peine.

LŪDUS, i, m. Jeu. Syn. Munus, spectaculum, ludicrum; item: Schola; jocus. Epith. Campestris, compitalitius, gladiatorius, jucundus, novus, talarius. Ædiles, amplissimi, antiquissimi, apparatissimi, magnificentissimi, casti, solemnes, castissimi, lætiores, magni, grati, maximi, mediocres, plebeii, primi, publici, Romani, sanctissimi, scenici, summi, sumptuosi, votivi. Phras. Ludi magnifice sunt curati, les jeux publics se firent avec une grande magnificence. Ludi dati sunt magnificentissimi; ludi more institutoque habiti, editi, commissi sunt apparatissimi. Maxima fuit ludorum celebritas, apparatus, splendor; maxima munerum fuit magnificentia; spectacula præbita sunt luculentia; ludi opulentius instructiusque, quam antehac, sunt celebrati. Usus: 1. Ludos publicos apparare, curare, edere, committere, commencer, engager les jeux. Ludos instaurare, intermittere. Ludos spectare. 2. Exercitatio ludicra, jeu, passe-temps, récréation. Detur aliquis ludus illi ætati; exercitatione ludoque campestri uti, aller aux exercices du champ de Mars. 3. Jocus, plaisanterie. Per jocum et ludum aliquem evertere. Ista perdiscere ludus est. 3. Schola, école. Ludum aperire. Ex eo ludo ac pueritiæ disciplina multi clari viri profecti sunt. Ludus et officina discendi.

LŬES, is, f. Peste, contagion. Syn. Pestis. Epith. Impura. Transl. Morum contagio. Cf. Pestis, Contagio.

LŪGĔO, es, luxi, ere, n. et a. Pleurer, être triste. Syn. In luctu sum, squaleo, mœreo. )( Lætor. Phras. Mortuum merito omnes lugebant, c’est à bon droit que l’on pleurait la mort de cet homme. Flebant de morte tanti viri; mortuum lugubri lamentatione et fletu prosequebantur; mœrebat senatus, tota civitas confecta senio, squalebant municipia, afflictabantur coloniæ, agri denique tam mansuetum, tam beneficum civem desiderabant. Propter unum hic totus civium squalor, hic luctus, hæ sordes susceptæ sunt. Eluxere eum gravius et diutius, quam ulla mater unicum filium. Tanti luctus gemitusque fiebant, ut acerbissimus tota urbe luctus versari videretur. Complorata mors viri totam urbem lamentis implevit. Nemo unquam dolentius deploratus est; mœrebant boni omnes, et in luctu vivebant; accepto ejus mortis nuntio nemo erat, qui lacrimas teneret; qui lamentis non se dederet; qui in questus se flebiles non profunderet; lacrimis justoque comploratu mortuum non prosequeretur; audita ejus morte lamentis, ploratuque urbs tota personabat, ubique comploratio et flebiles voces exaudiebantur, coortæ ubique lacrimæ et voces doloris indices, nec deerant, qui muliebres in fletus se projicerent, qui lacrimis, querelis, sordida scissaque veste totam urbem planctu lamentisque implorarent; concessum in omnem formam luctus, nec lamentis parcebatur. Cf. Luctus, Mœror. Usus: Lugere mortem filii, fortunam reipublicæ.

LŪGŬBRIS, e, gen. com. Relatif au deuil, lugubre. Syn. Funebris. Usus: Fratris mei lacrimæ sordesque lugubres. Cf. Tristis.

LUMBUS, i, m. Rein. Usus: Lumborum tenus.

LŪMEN, ĭnis, n. Lumière. Syn. Lux. )( Tenebræ. Epith. Æternum, altum, autumnale, bonum, clarum, dilucidum, breve, probabile, illustre, suave, divinum, gravissimum, honestum, lætum, magnum, mediocre, obscurum, perpetuum, plenum, rutilum, summum, supremum, tenue, tenuissimum, varium, vernum, certum, fervidum, vitale, volitans. Usus: 1. Lumen alicui in tenebris præferre. Tabulæ pictæ in bono lumine collocatæ. Animi, consilii, ingenii lumen porrigere ac tendere. Luminibus alienis obstruere, masquer la vue. Luminibus officere, idem. 2. Fenestra, fenêtre. Credebat ab ædium venditore mutata lumina. 3. Oculus, œil, vue. Amissis luminibus.

LŪMĬNAR, āris, n. Lumière, flambeau. Syn. Lumen. Usus: Incolumi senatu, nondum tot luminaribus reipublicæ exstinctis.

LŪMĬNŌSUS, a, um, Bien éclairé; brillant, distingué. Usus: Partes maxime luminosæ et quasi actuosæ.

LŪNA, æ, f. Lune. Epith. Major, nova. Phras. 1. Luna nova, nouvelle lune. Luna nascens; luna cum se curvat in cornua; cum cornua lunæ eminent. 2. Luna plena, pleine lune. Luna, cum totum orbem sidere impleret; cum orbem sidus impleverit; cum recessu, digressu longissimo a sole lumen accipit plenissimum. 3. Luna crescens, lune dans son croissant. Luna adolescens; luna se reficiens; luna cum flexu modico sinum facit. 4. Luna decrescens, lune en décours. Luna senescens; cum exiguo jam cornu fulget luna. Luna deficiens. 5. Eclipsis lunæ, éclipse de lune. Luna laborante; luna deficiens, cum primum nitorem sideris sui conderet; cum sanguinis colore suffuso lumen omne fœdaret. Lunæ defectio. Cf. Eclipsis. Usus: Luna summa humilitate fertur, prope contingens terram. Accessu suo et recessu solis lumen accipit. Solis annuam lustrationem menstruo spatio consequitur. Ortus et obitus lunæ. Luna crescens et decrescens. Luna ortus nascentium moderatur; maritimorum motuum accessus et recessus motibus suis gubernat; accretione et diminutione luminis fastorum dies notat et significat.

LŪNĀRIS, e, gen. com. Relatif à la lune, lunaire. Usus: Lunaris et infimus cursus.

LŬO, is, lŭi, ere, a. Payer; expier, porter la peine; nettoyer, purifier. Syn. Persolvo pœnas, pœnas do; item: expio, abstergo. Phras. 1. Unus ille luet culpam pro omnibus, seul, il sera puni pour tous les autres. Ille pro omnibus pœnas pendet, persolvet; de unius tergo satis fiet populo; pro omnium peccato unus ille supplicium sufferet; omnes omnium pœnæ in eum expetunt; unius pœna defungendum erit senatui; unus ille piaculum fiet pro cæteris. 2. Statim luit temeritatem suam, aussitôt il porta la peine de sa témérité. Non celerius, quam timeri poterat, fortuna deprehendit ejus temeritatem. Non effugit pœnam temeritas; erroris sui mox pœnas dedit, dependit, solvit. Cf. Pœna, Punio.

LŬPĪNUS, a, um, De loup, subst., lupin, légume. Usus: Folliculus lupinus.

LŬPUS, i, m. Loup. Usus: Lupus in fabula, c’est le loup de la fable, quand on parle du loup, on en voit la queue (quand on parle de qqn il arrive). (Prov.)

LURCO, ōnis, m. Gourmand, mangeur, Usus: Lurco tribunus plebis.

LŪRĬDUS, a, um, Pâle, blême, livide. Syn. Supra modum pallidus. Usus: Corpus luridis maculis deforme.

LUSCUS, a, um, Qui n’a qu’un œil, borgne. Syn. Uno captus oculo, cocles.

LŪSĬO, ōnis, f. Jeu, récréation. Epith. Laboriosæ, multæ. Usus: Pueri lusionibus laboriosis delectantur, senibus ex tot lusionibus tali demum relinquuntur.

LŪSOR, ōris, m. Joueur; railleur. Syn. Qui ludit, aut decipit. Usus: Lusorem suum deludere.

LUSTRĀLIS, e, gen. com. Qui sert à purifier, expiatoire. Usus: Sacrificium lustrale.

LUSTRĀTĬO, ōnis, f. Expiation; action de parcourir. Syn. Peragratio. Usus: Peragratio, itinerum lustratio municipiorum.

LUSTRO, as, avi, atum are, a. Purifier; passer en revue; parcourir. Syn. Inspicio; peragro. Phras. Exercitum lustrare, passer l’armée en revue. Copias recognoscere; legiones recensere; numerum copiarum inire; delectum agere, habere militum. Usus: Lustrare oculis, animo totam terram. Lustrare exercitum, populum.

LUSTRUM, i, n. Lustre, espace de cinq ans. Syn. Quinquennale spatium. Olympias. Epith. Infelix, superius. Usus: 1. Lustrum condere. Superioris lustri nomina exstinguere. 2. Ganea, popina, tanièrè, repaire, bouge. Emersus e tenebris lustrorum. In lustris ac popinis tempus ætatis omne consumpsit.

LŪTĔUS, a, um, De boue, vil, méprisable. Syn. Nullius pretii aut ponderis, levis, ineptus, homulus ex luto et argilla factus. Usus: Luteum negotium est, nec dignum, in quo, etc. Homo luteus.

LŬTŬLENTUS, a, um, Couvert de boue, fangeux. Syn. Impurus, luto cœnoque oblitus, luto plenus. Usus: Lutulenta vitia. Humus lutulenta. Ut sus lutulenta in cœno volutatur.

LŬTUM, i, n. Boue, fange. Syn. Terra humore soluta et putris. Usus: O lutum! o sordes! Homulus ex luto et argilla factus.

LUX, lūcis, f. Lumière. Syn. Lumen. )( Tenebræ. Epith. Aliena, centesima, clara, communis, dulcis, forensis, illustris, insolita, larga, suavissima, supera, tenuis, varia, verissima. Phras. Lux iterum rediit serenior, la lumière est revenue plus pure. Lucem caliganti mundo reddidit dies, et spissas cœli tenebras serenitate discussit; liquidior lux apparuit. Reddita terris dies est. Usus: Communem lucem accipere. In lucem proferre. Luce privari. 2. Perspicuitas, notoriété, grand jour. Auctoris sententiæ lucem desiderant. 3. Dignitas, honor, gloire, honneur. Lucem reipublicæ afferre. In clarissima luce versari. In Asiæ luce degit. Lucem fugere. 4. Dies, jour. Luce palam in foro saltare. Ad eum ante lucem veni. 5. Vita, vie. Lucis usuram alicui eripere.

LUXŬRĬA, æ, et LUXŬRĬES, ēi, f. Exubérance; faste, luxure, débauche. Syn. Luxus, libido. Epith. Agrestis, nova et inaudita, privata, profusa, singularis, vitiosa, Phras. Turpe est luxuriæ se dedere, il est honteux de se laisser entraîner à la débauche. Turpe est luxuria diffluere, luxuria solvi, vitio ventris et corporis indulgere, molliter, luxuriose vivere, vitam mollem et confertam voluptatibus vivere, per luxum et lasciviam in Venerem effundi; fortunæ indulgentia ad lasciviam abuti, marcere luxuria, vino scortis lustrisque confectum. Cf. Libido, Impudicitia. Usus: 1. In urbe luxuries creatur, e luxuria avaritia, ex avaritia erumpat audacia necesse est. Per luxuriam sua bona profundere, consumere, effundere. Luxuria cum omni ætati turpis, tum senectuti fœdissima est. 2. Inutilis sine fructu redundantia, trop grande abondance, excès. Herbarum, frondium, stili luxuries.

LUXŬRĬO, as, avi, atum, are, n. Prendre ses ébats, se livrer à des excès. Syn. Lascivio, abundo. Usus: Deposito periculorum metu luxuriaverant animi. Mersus secundis rebus luxuriaverat animus.

LUXŬRĬŌSĒ, Sans retenue, avec excès.

LUXŬRĬŌSUS, a, um, Excessif, immodéré; débauché. Syn. Intemperans. Phras. Est luxuriosus, cet homme est voluptueux. Effusus in vinum, et quæ ebrietatem sequuntur, mollitia et lascivia diffluit; pudoris profanandi nulla illi est verecundia; in castris veneris veteranus miles. Cf. Libidinosus, Impudicus.

LŪXŬS, ūs, m. Intempérance, faste, excès, dissolution. Syn. Intemperantia profusioque in victu et cultu corporis, cultus opulentia. Cf. Consumo, Nepos. Usus: Luxu fluentem et liberalius sibi indulgentem repente calamitas oppressit.

LY̆CĒUM, i, n. Lycée, gymnase où Aristote donnait ses leçons; école.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings