Front matter
Reading edition
VITRUVII
DE ARCHITECTURA LIBRI DECEM.
ITERUM EDIDIT VALENTINUS ROSE.

LIPSIAE IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI MDCCCXCIX.
LIPSIAE. TYPIS B. G. TEUBNERI
Ut post triginta annos Vitruvium ex meo Müllerique mei († 14. Aug. 1893) apparatu iterum ederem, id non mea effecit voluntas sed editore Lipsiensi postulante (3. I. 1895) imposita quasi necessitas. necessitatem in studium convertit occasio. nam eodem fere temporis momento evenit ut amica manu favente codicis Scletstatensis (de quo a. 1879 A. Giry, Revue de philol. III, 16-18) propter Mappae claviculam tunc in museum Berolinense delati, mox autem Josepho Gény bibliothecario Scletstatensi indulgente in bibliothecam translati amplior notitia suppeteret. quae cum ad ipsum quidem auctoris textum iuvandum nihil, non nihil tamen faceret ad illustranda textus traditi fata, prioris editionis supplementum praestare videbatur delectabile. parum quidem codex ille antiquus est (saeculi X vergentis), immo magistrali saeculi licentia multo magis etiam ut emendatus ita deformatus, quam aut Leidensis aut (unde[1] reliqui) Pithoeanus, qui propaginis Harleianae testes sunt antiquissimi, id tamen peculiare habet quod licet ad Harleiani codicis exemplar et ipse sit descriptus, proprio tamen conatu quamvis desultorio nec ultra fere primum librum pro medii aevi more pertinaci ad alterius stirpis exemplar ipso quidem codice Gudiano antiquius correctus est, non in margine tantum, et inter scribendum radendo, sed in ipsa statim prima scriptione. etenim quod primum promptumque alterius generis indicium olim (praef. p. VI) quaerenti fore videbatur, in textu ipso sine ullo rasurae vestigio habet verba quae post ipsum statim operis initium in codice antiquissimo (H saec. IX2) praetermissa sunt, reliqua autem quae solus servavit Gudianus (saec. XI1), aeque omnia desiderantur, nisi quod in eodem fere primo libro parvula quaedam verbis iam scriptis ipse superaddidit, utriusque generis a librariis postea confusi quasi princeps quoddam praebens specimen. hoc autem conscriptum est sex librariorum (sicut octo Leidense) invicem aut scribentium aut corrigentium festinanti diligentia. qui Germani certe omnes (ut is qui plumbo solummodo vel graphio impresso passim nonnulla notavit et supra p. 58, 6 “carpinus” adscripsit “haginbuocha”) non solum ad exemplaria correxerunt sed ex proprio captu multa et ad saeculi consuetudinem. atque similiter post egit qui et ipsum Scletstatense exemplar adhibuisse deprehenditur corrector codicis Gudiani, qui vice versa lectiones Harleianas infersit stirpi Gudianae.
Utrumque vero librorum genus (H et G) ad codicem Fuldensem (praef. p. IV. VI. cf. de catalogo saec. XVI N. Kindlinger, Katalog und Nachrichten von der … Bibliothek in Fulda Lpz. 1812 p. 80 sub IX, 3, 14: de antiquo enim indice ex codice Vat. Pal. 1877 imperfecte edito non habeo quod referam) redire credo in Germania antiquissimum et ad “scoticae scripturae” quam qui ex eo produnt “inexperientiam”[2], ita quidem ut ipsi Fuldensi quibus praestat ea debeat Gudiani pater, lacunas Harleianus Reginberto atque exemplari quod vel “scripsit vel scribere fecit” Augiensi (inter a. 838-842 s. G. Becker Cat. ant. 9, 5), quo postea etiam usus est Hermannus Contractus monachus Augiensis in ipsa Augia mortuus a. 1054 (cf. ad p. 232, 10). in Augia enim descriptum fuisse Vitruvii exemplar illud quod in monasterium S. Pantaleonis (a. 964 conditum) translatum Coloniae legebat qui paginae vacuae iuxta crucis figuram (f. 145b) nomen inscripsit “Goderamnus propositus” eiusdem monasterii, hoc indicare videtur codicis nunc foliis quibusdam truncati[3] appendicula atque “sumpta ex phisicis probamenta” illa aeque truncata, quae ad Augiensem bibliothecam pertinent et ad Mappae claviculam iam a. 822 ibi servatam (Becker 6, 139), servatam sc. cum alio volumine iuxta collocato (6, 138) “de architectura” sine nomine tradita eadem fortasse ratione qua in codice Scletstatensi, quo utrumque opus eodem volumine coniunctum postea in ipsa Augia repetitum est.[4] istam scilicet appendiculam cuius in codice Harleiano nunc initium solum extat ab altera manu adscriptum, ex integro tunc codice uno tenore et ab ipsa Vitruvii finiti manu descriptam praebet Leidensis (f. 105a-6a, item Escorialensis f. 84-86 cf. Haenel, Cat. Mst. p. 958) atque eadem excerpta ad finem etiam aucta repetit Scletstatensis. contra Pithoeanus (item qui ex eo Vaticanus) sine nomine auctoris Vitruvio finito addidit Faventinum (qui et ipse bibliothecae Augiensis testis est: Becker 10, 2). Pithoeanus quidem omnium qui ex H ut antiquissimus fuit ita feracissimus. nam ex eo fluxerunt et is ad quem pertinent blc (et qui ex c, h et m) et Vaticanus s. XI, cuius integra nunc uti licuit scripturae collatione ab Augusto Wilmanns olim facta[5], et (ex quo Parisiensis alter p) Franekeranus (qui nunc est Leuwardiae in bibliotheca Frisiae provinciali no. 51) belle et antique scriptus saec. X2 atque Scletstatensi si non auctoritate, certe aetate compar.[6] Pithoeani autem praeter mea nunc usus sum integra librorum I et X collatione a Friderico Haase († 1867) exemplari editionis Tanchnitianae (Lips. 1836) pridem adscripta.
Antiquos igitur quos superesse scimus Vitruvii codices id est ante saec. XII scriptos, ipse vidi omnes (praeter Vaticanum, de quo supra, et Escorialensem, de quo vid. praef. p. V: post ea autem quae mea causa olim diligentissime adnotavit F. Jagor a. 1867, de eodem codice relatum est ex schedis G. Loewe anni 1879 in Sitz.-Ber. d. Wiener Ak. ph. h. Kl. 112, 180 et Wiener Stud. 1888/89 IX, 327. X, 168). principes omnium H et G. qui secundas partes agunt, ex uno omnes pendent codice Harleiano P, L, e, praeter S, qui Gudiani patrem novit cum E. reliqui omnes inferioris ordinis sunt et merito negligendi. quorum si origines sciremus, id est si nomina traderentur monasteriorum quibus scripti fuerant, architecturam germanicam lepidissima historia illustraremus. Leidense quidem exemplar monasterii olim fuisse suspicor S. Michaelis Hildenesheimensis, cui primus praepositus fuit Goderamnus ille qui codicem Harleianum (id est Coloniensem) manibus versaverat. etenim ad finem libri quarti (f. 40a) vetus lectoris coaevi manus rudem quandam sed veram imaginem margini appinxit columnae illius aeneae, tunc scilicet novae et spectabilis, quam ad exemplum Traiani factam (scil. inter annos 1001 quo Romae fuerat et quo ecclesia dedicata est 1022) Christo victori iuxta altare erexerat Bernwardus episcopus (993-1022)[7].
Vitruvio, sicut olim, subdidi Faventinum, id est Epitomam, cui nomen auctoris reddidit Iosephus Haupt anno 1871. eius textum contuli cum Anonymi cuiusdam compilatione, qua ex ipso Vitruvii textu tunc vulgari epitoma vetus aucta fuit. hanc scil. unus servavit codex Scletstatensis ad finem non perscriptam, immo remisso labore aut mutilam aut imperfectam, sicut qua eiusdem librarii manus voluminis initium fecit imperfecta est Mappae clavicula. de hac Anonymi opella nuper retulit S. Krohn a. 1896, de altera autem et recentiore (s. XII) Epitomae editione, quae est “de architectura valde utilis scientia” (cf. praef. p. XII et infra ad Faventini initium) disserendum erit ei qui ipsam edet Claviculam illam summopere memorabilem, id est ei a cuius benevolentia pauca haec praefari exorsus sum, Ludovico Kaemmerer.
Marginibus adscripsi numeros paginarum quae fuerunt editionis prioris (anni 1867) eo consilio ut novae quoque editioni servaretur indicis Nohliani (ab anno 1876) utilitas, quo de Vitruvii sermone ita nituntur recentiorum studia universa (ipsius Nohl, Praun, Oehmichen, Eberhard etc.) ut sine eo non existerent omnino.
Scripsi Berolini 26. Julii 1898 (quae libro impresso nunc relego 14. Junii 1899).
Valentinus Rose.
