← Table of contents
Vitruvii De architectura libri decem

De probatione auri et argenti.

Reading edition

Omne aurum purum cuiuslibet ponderis omni argento

similiter puro, eiusdem tamen ponderis, densius est parte sui

vicesima. quod ita probari potest. si purissima auri libra

cum aeque puri argenti simili pondere sub aqua conferatur in 5

statera, XII denariis id est vicesima sui parte, aurum gravius

argento vel argentum levius auro invenietur. quapropter si

inveneris opus aliquod auro formatum, cui argentum per mixtionem

inesse videatur, scireque volueris quantum auri quantumve

in eo contineatur argenti, sume argentum sive aurum 10

et examinato suspecti operis pondere, non minus pensantem

massam de utrovis metallo fabricato atque utrumque, et opus

scilicet et massam, staterae lancibus inponito aquisque inmergito.

si argentea fuerit massa quam fecisti, opus praeponderabit.

si aurea fuerit, allevato opere aurum inclinabitur. 15

1 Tit. om. S.

2 parum p.

3 tamen ponderis: ponderis tamen l.

4 vicesima: vicesima quarta et insuper ducentesima XLma add. solus S (item infra v. 6).

6 XII: undecim solus S.

7 auro om. V. | invenitur V p.

8 aliquod opus L. | auro om. S. | per commixtionem S, permixtum p.

9 inesse: esse p. | quantum vae L, quantumque p.

10 contineatur: conveniatur L.

11 exanimato L. | suspecti: c̄ suspecti l. | pensatū m. | pensante (sic) massam p, pensante massa l.

12 fabricante p.

14 argea L.

15 alleviato L.

hoc tamen ita fiet ut quot partibus inclinatur aurum, totidem

partibus sublevetur argentum, quia quicquid in ipso opere

fuerit sub aqua praeter solitum ponderis, ad aurum propter

densitatem pertinet, quicquid autem levitatis, ad argentum

propter raritatem est referendum. et ut hoc facilius possit 5

adverti, considerare debes tam in gravitate auri quam in levitate

argenti XII denarios significare libram, sicut prima

lectionis huius fronte praefixum est.

Plain text

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings