← Table of contents
Vitruvii De architectura libri decem

LIBER OCTAVUS.

Reading edition

1 De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum

principium aquam est professus, Heraclitus ignem, Magorum

| sacerdotes aquam et ignem, Euripides auditor Anaxagorae, 15

quem philosophum Athenienses scaenicum appellaverunt,

aera et terram eamque e caelestium imbrium

conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium animalium

in mundo procreavisse, et quae ex ea essent

prognata cum dissolve|rentur temporum necessitate coacta, 20

in eandem redire, quaeque de aere nascerentur item in

caeli regiones reverti neque interitiones recipere et dissolutione

mutata in eam recidere | in qua ante fuerant proprietatem.

Pythagoras vero, Empedocles, Epicharmos aliique

1 vitroque (q: HE, q⁊ S) quod x. | insallim (-ī S) x.

3 addispositionem firmitatis (sic sine lac. sed in fine ut versus G ita ipsius folii 107a H) x (corr. et suppl. Nohl).

7 aedificationum HS: edifitiorū G.

10 ducatur HS: inducatur G.

17 e HSG: & E.

20 necessitate ES: -tē HG.

21 eandem EG: eadem HS. | de aere nascentur EG, de hacre nascentur H, de hac renascerentur S (ut L).

23 fuerant G: fuerat H, fuit S. | proprietates G.

24 epi(ephy- S)charmos x.

Plain text

physici et philosophi haec principia esse quattuor

proposuerunt, aerem ignem terram aquam, eorumque inter

se cohaerentiam naturali figuratione e gene|rum discriminibus (5)

2 efficere qualitates. animadvertimus vero non solum

nascentia ex his esse procreata sed etiam res omnes non 5

ali sine eorum potestate neque crescere nec tueri. namque

corpora sine spiritus redundantia non possunt habere

vitam, nisi aer influens cum incremento fecerit auctus et

| remissiones continenter. caloris vero si non fuerit in (10)

corpore iusta comparatio, non erit spiritus animalis neque 10

erectio firma, cibique vires non poterunt habere coctionis

temperaturam. item si non terrestri cibo membra corporis

alantur, deficient et ita a terreni principii mixtione erunt

3 de|serta. animalia vero si fuerint sine umoris potestate, (15)

exsanguinata et exsucata a principiorum liquore interarescent. 15

igitur divina mens quae proprie necessaria

essent gentibus non constituit difficilia et cara, uti sunt

margaritae aurum argentum ceteraque quae neque corpus

nec natura desiderat, | sed sine quibus mortalium vita non (20)

potest esse tuta, ea fudit ad manum parata per omnem 20

mundum. itaque ex his, si quid forte defit in corpore

spiritus, ad restituendum aer adsignatus id praestat. apparatus

autem ad auxilia caloris solis impetus et ignis inventus

tutiorem efficit vitam. item ter|renus fructus escarum (25)

praestans copiis supervacuis desiderationes alit et 25

nutrit animales pascendo continenter. aqua | vero non

solum potus sed infinitas usu praebendo necessitates, gratas

4 quod est gratuita praestat utilitates. ex eo etiam qui

sacerdotia gerunt moribus Aegyptiorum, ostendunt omnes

res e liquoris potestate consistere. itaque cum hydria 30

3 coherentia x.

7 spiritu (sp̅u̅ S) x.

13 deficient EGS: -tur H.

19 nec n. HS: neque n. EG.

20 tutaefudit H (tuta effudit S), tuta fudit EG.

21 defit HSG: desit E.

23 coloris H.

25 desiderationibus (H, -nib; EGS) x.

27 usu HEG: usui S.

30 hidria quā G, idria quam E, hydrio quem H, ydria quę S.

Plain text

aqua | ad templum aedemque casta religione refertur, tunc (5)

in terra procumbentes manibus ad caelum sublatis inventionis

gratias agunt divinae benignitati.

Cum ergo et a physicis et philosophis et ab sacerdotibus

iudicetur ex potestate aquae omnes res constare, 5

putavi | quoniam in prioribus septem voluminibus rationes (10)

aedificiorum sunt expositae, in hoc oportere de inventionibus

aquae quasque habeat in locorum proprietatibus

virtutes quibusque rationibus ducatur et quemadmodum

ante probetur scribere. est enim maxime necessaria 10

et ad vitam et ad delectationes | et ad usum (15)

cotidianum.

I Ea autem erit facilior, si erunt fontes aperti et

fluentes. sin autem non profluent, quaerenda sub terra

sunt capita et colligenda. quae sic erunt experienda uti 15

procumbatur in dentes antequam sol exortus fuerit, in

locis quibus erit | quaerendum, et in terra mento conlocato (20)

et fulto prospiciantur eae regiones. sic enim non errabit

excelsius quam oporteat visus, cum erit inmotum mentum,

sed libratam altitudinem in regionibus certa finitione designabit. 20

tunc in quibus locis videbuntur umores concrispantes

et in aera surgen|tes, ibi fodiatur. non enim (25)

in sicco loco hoc potest signum fieri.

2 Item animadvertendum est quaerentibus aquam quo

genere sint loca. certa enim sunt in quibus nascitur. in 25

creta tenuis et exilis et non alta est copia. ea erit non

optimo | sapore. item sabulone soluto tenuis sed inferioris

loci invenietur. ea erit limosa et insuavis. terra autem

nigra sudores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis

tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt. 30

haec | habent optimum saporem. glarea vero mediocres (5)

2 inventionibus (-b; EGS) x.

4 ab HEG: a S.

5 ex EGS: & H.

6 in om. G (non E). | prioribus septem HEG: supiorib; .VII. S.

10 ante: inte H, int̄ E, inter G, in terra S.

11 delectationes ES(Gc): delectiones HG.

28 ea (ante corr.) om. G.

29 sudores GS: -ris H.

31 hec H, hęc S: hę G.

Plain text

et non certae venae reperiuntur. hae quoque sunt egregia

suavitate. item sabulone masculo harenaque carbunculo

certiores et stabiliores sunt copiae, eaeque sunt bono

sapore. rubro saxo et copiosae et bonae, si non per

intervenia dila|bantur et liquescant. sub radicibus autem 5 (10)

montium et in saxis silicibus uberiores et affluentiores,

eaeque frigidiores sunt et salubriores. campestribus autem

fontibus salsae graves tepidae, non suaves nisi quae ex

montibus sub terra submanantes erumpunt in medios

campos ibique arboram umbris | contectae praestant montanorum 10 (15)

3 fontium suavitatem. signa autem quibus terrarum

generibus supra scriptum est ea invenientur nascentia,

tenuis iuncus, salix erratica, alnus, vitex, harundo, hedera

aliaque quae eiusmodi sunt, quae non possunt nasci per

se sine umore. solent autem eadem in lacunis | nata esse 15 (20)

quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus

et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant

umorem. quibus non est credendum, sed quibus

regionibus et terris, non lacunis, ea signa nascuntur non

4 sata sed naturaliter per se procreata, ibi est quaerenda. | in 20 (25)

quibus si eae significabuntur inventiones, sic erunt experiundae.

fodiatur quoquoversus locus latus ne minus

pedes | <tres, altus pedes> quinque, in eoque conlocetur

circiter solis occasum scaphium aereum aut plumbeum aut

pelvis. ex his quod erit paratum, id intrinsecus oleo 25

unguatur ponaturque inversum, et summa fossura operiatur

1 non certae (incertae Fav.): non (n̄ S) incerte (H, -tę SG) x. | repperiuntur HG (L, reper. Sl), ut 194, 22. 213, 17 repperitur HSG (L, non l) et 204, 1 repperientur HEG (L, non l). | hae H, heę S: hęc G.

2 harenaque carbunculo (sic) x (restituit Detlefsen).

3 et stabiliores G: om. HS. | aeque H, eęque G: hęque S.

8 suaves GS: -vis H.

9 medios campos ibique G: medio campo | sibique H, medio campo . sibique S.

12 ea om. S. | invenient ante corr. G.

16 sedentes x (cf. p. 38, 23. 18 etc.).

21 eae HS: hę G.

23 tres altus pedes (Fav.): om. x (ubi ne minus pedes quinque HG, ne minus quinque pedes S).

24 scaphium HS: scapiū G.

25 id S: idque HG.

26 unguatur S: ungatur HG.

Plain text

harundinibus aut fronde, | supra terra obruatur, tum postero (5)

die aperiatur, et si in vase stillae sudoresque erunt, is

5 locus habebit aquam. item si vas ex creta factum non

coctum in ea fossione eadem ratione opertum positum

fuerit, si is locus aquam habuerit, cum apertum fuerit, 5

vas umidum erit et iam dissolvetur | ab umore. vellusque (10)

lanae si conlocatum erit in ea fossura, insequenti autem

die de eo aqua expressa erit, significabit eum locum habere

copiam. non minus si lucerna concinnata oleique plena

et accensa in eo loco operta fuerit conlocata et postero 10

die non erit exusta, sed habuerit reliquias olei | et enlychnii (15)

ipsaque umida invenietur, indicabit eum locum

habere aquam, ideo quod omnis tepor ad se ducit umores.

item in eo loco ignis factus si fuerit et percalefacta terra

et adusta vaporem nebulosum ex se suscitaverit, is locus 15

6 habebit aquam. cum haec ita erunt pertemptata et quae

supra | scripta sunt signa inventa, tum deprimendus est (20)

puteus in eo loco et si erit caput aquae inventum, plures

circa sunt fodiendi et per specus in unum locum omnes

conducendi. 20

Haec autem maxime in montibus et regionibus septentrionalibus

sunt quaerenda, eo quod in his et suaviora et

| salubriora et copiosiora inveniuntur. aversi enim sunt (25)

solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt arbores

et silvosae ipsique montes suas habent umbras obstantes 25

et radii solis non directi perveniunt ad terram nec possunt

7 umores | exurere. intervallaque montium maxime recipiunt

imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris

arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde

liquatae per terrae venas percolantur et ita perveniunt 30

1 sup[e]ra terrā Sc.

2 vaso x. | sudores GS: -ris H.

3 vas S: vasum HG.

5 cum apertum fuerit om. S (itaque del. Gc).

6 erit & iā S (ut L): erit &iam (etiā G) HG. | ab om. S.

7 autem om. S.

8 eo locvom Hc.

11 inlychni HS, ≣lychni Gc.

13 ducit HG: trahit S (Fav.).

14 percalefacta S(Gc): percalfacta (sic hoc uno loco) HG.

19 ꝑ specuus S: perspicuus H, ꝑ psicuus (sic) G.

Plain text

ad infimas montium ra|dices, ex quibus profluentes fontium (5)

erumpunt ructus. campestribus autem locis contrario non

possunt habere copias. nam quaecumque sunt non possunt

habere salubritatem, quod solis vehemens impetus propter

nullam obstantiam umbrarum eripit exhauriendo fervens 5

ex planitie camporum | umorem, et si quae sunt aquae (10)

apparentes, ex his quod est levissimum tenuissimumque et

subtili salubritate aer avocans dissipat in impetum caeli

quaeque gravissimae duraeque et insuaves sunt partes,

II eae in fontibus compestribus relinquuntur. itaque quae 10

ex imbribus aqua colligitur salubriores | habet virtutes, (15)

quod eligitur ex omnibus fontibus levissimis subtilibusque

tenuitatibus, deinde per aeris exercitationem percolata tempestatibus

liquescendo pervenit ad terram. etiamque non

crebriter in campis confluunt imbres sed in montibus aut 15

ad ipsos montes, ideo quod umores ex terra matu|tino (20)

solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque partem

caeli sunt proclinati, trudunt aera, deinde cum sunt moti

propter vacuitatem loci post se recipiunt aeris ruentis

2 undas. aer autem qui ruit trudens quocumque umorem 20

per vim spiritus impetus et undas crescentes facit ventorum.

a ventis | autem quocumque feruntur umores conglobati (25)

ex fontibus | et fluminibus et paludibus et pelago cum

tepore solis colliguntur et exhauriuntur et ita tolluntur

in altitudinem nubes, deinde tum aeris unda nitentes, cum 25

perventum ad montes, ab eorum offensa et procellis propter

plenitatem et gravita|tem liquescendo disparguntur et ita (5)

diffunduntur in terras.

2 ructus EG: fructus H (ī aꝉ fructus Gc), fluctus S (ut v).

8 aerauocans H: aera vocans EGS. | impetum (-ū G) HEG: -tu S(Gc).

9 quę(æ Sc)que EG(Sc): quaque HS. | durę (om. que) S.

12 quod HEG: eo quod S. | elegitur G. | fontibus EGS: frontibus H.

13 per aeris EGS: pera ̣eris Hc.

19 ruentes x.

22 feruntur HcSEcGc: feruuntur H, ferentur EG.

23 & fl. S: ex fl. HEG.

24 tæpore E: tempore HG, tēpore S. | colligunt … exhauriunt (exauriunt H) … tollunt x.

25 tum: cum (cū) x.

27 disparguntur ante ras. E: dispargunt HSEcG (dispergunt Gc).

28 diffunditur x.

Plain text

3 Vaporem autem et nebulas et umores ex terra nasci

haec videtur efficere ratio, quod ea habet in se et calores

fervidos et spiritus inmanes refrigerationesque et aquarum

magnam multitudinem. ex eo cum refrigeratum nocte sol

| oriens impetu tangit orbem terrae et ventorum flatus 5 (10)

oriuntur per tenebras, ab umidis locis egrediuntur in altitudinem

nubes. aer autem quod a sole percalefactus conversationibus

4 tollit ex terra umores, licet ex balineis

exemplum capere. nullos enim camarae quae sunt caldariorum

supra se possunt | habere fontes, sed caelum quod 10 (15)

est ibi ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum corripit

ex pavimentis aquam et aufert secum in camararum

curvaturas et sustinet, ideo quod semper vapor calidus in

altitudinem se trudit. et primo non remittit propter

brevitatem, simul autem plus umoris habet | congestum, 15 (20)

non potest sustinere propter gravitatem, sed stillat supra

lavantium capita. item eadem ratione caelestis aer cum

ab sole percipit calorem, ex omnibus locis hauriendo tollit

umores et congregat ad nubes. ita enim terra fervore

| tacta eicit umores, ut etiam corpus hominis ex calore

5 emittit sudores. indices autem sunt eius rei venti, ex 21

quibus qui a frigidissimis partibus veniunt procreati septentrio

et aquilo extenuatos siccitatibus in aere flatus spirant,

auster | vero et reliqui qui a solis cursu impetum faciunt, (5)

sunt umidissimi et semper adportant imbres, quod percalefacti 25

ab regionibus fervidis adveniunt et omnibus terris

2 & (cal.) HS(Gc): om. EG.

6 oriundus (sic) E (solus).

7 nubes HS: -bis EG. | percalefactus ESc (-fectus S): percalcefactus (ꝑ calce‿factus G) HG. | conversationibus (cf. p. 219, 27): cum(cū)rationibus (= c̅u̅sationib.) x.

8 balineis (sic) x (balneis Gc).

9 nullae (-ę EGS) x. | camerae (-rę S, -re E) x.

11 ibi: ubi x. | ꝑ calce factū (ut supra) ante corr. (-le‿f.) G.

12 camararum HEG: camerarum S.

17 item S: idem HEG.

18 a sole S. | percipit ES(Gc): percepit HG.

20 ut om. S.

21 emittit S(Gc): emit ut HEG.

23 &(et G)tenuatos x. | spirant HS(Gc): spirans EG.

25 ad(p S)portant EGS: adportent H.

26 et: ex x.

Plain text

lambentes eripiunt umores et ita eos profundunt ad septentrionales

regiones.

6 | Haec autem sic fieri testimonio possunt esse capita (10)

fluminum, quae orbe terrarum chorographiis picta itemque

scripta plurima maximaque inveniuntur egressa ab septentrione. 5

primumque in India Ganges et Indus ab Caucaso

monte oriuntur, Syria Tigris et Euphrates, Asiae item

Ponto Bory|sthenes Hypanis Tanais, Colchis Phasis, Gallia (15)

Rhodanus, Celtica Rhenus, citra Alpes Timavus et Padus,

Italia Tiberis, Maurusia quam nostri Mauretaniam appellant 10

ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione

progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et mutato

nomine dici|tur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes (20)

desertos sub|terfluens per meridiana loca manat et influit

in paludem quae appellatur circumcingit Meroen, 15

quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque paludibus

se circumagens per flumina Astasobam et Astoboam

et alia plura pervenit | per montes ad cataractam ab eoque (5)

se praecipitans per septentrionem pervenit inter Elephantida

et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi 20

7 Nilus appellatur. ex Mauretania autem caput Nili profluere

ex eo maxime cognoscitur quod ex altera parte

1 labentes x.

5 ad septentrionem (-ē) x.

6 ab (cauc.) HEG: a S.

7 asiae sic (asiæ E, asię S, asıaẹ = asiae Gc) x. | item S(Gc): idem HEG.

8 colchys EG: conchis H, chⱶonchis S (ꝉ c̄ supra Gc i. e. vel conchys).

9 alpes ES: alpis HG. | timauos x.

10 maurusia HS: maurussia E, marusṣia Gc. | mauretaniam HEG: mauritaniam S.

11 atlante HS: anthlante EG. | dryis (drys E) x. | 12 eptagonum et (13) eptabolo (sic.) x (eptalobo L).

13 agger (sic codd. omnes nisi quod in fine versus omiserat G, suppl. Gc) = ger, niger, nigris (Plin. cf. H. Kiepert, Alte Geogr. 224).

15 appellatur circumcingit HG (post app. punctum add. HcSE, ⁜ supra punctum add. Ec, album reliquit S). Coloe suppl. Iocundus.

17 hastansobam (-ā S) HS, astansoban EG. | adstoboam x (sed aḍ̇stoboam Gc).

19 septentrionalem(ē) x (cf. p. 144, 27. 25, 1).

20 suenen x. | ęgypti S.

21 mauritania S.

22 ex om. S.

Plain text

montis Atlantis <sunt> alia capita item | profluentia ad (10)

occidentem in Oceanum, ibique nascuntur ichneumones crocodili

aliae similes bestiarum pisciumque naturae praeter

hippopotamos.

8 Ergo cum omnia flumina <amplis> magnitudinibus in 5

orbis terrarum descriptionibus a septentrione videantur profluere

Afri|que campi, qui sunt in meridianis partibus subiecti (15)

solis cursui, latentes penitus habeant umores nec

fontes crebros amnesque raros, relinquitur uti multo meliora

inveniantur capita fontium quae ad septentrionem 10

aut aquilonem spectant, nisi si inciderint in sulphurosum

locum aut aluminosum seu | bituminosum. tunc enim permutantur

et aut calidae aquae aut frigidae odore malo

9 et sapore profundunt fontes. neque enim calidae aquae

est ulla proprietas, sed frigida aqua cum incidit percurrens 15

in ardentem locum effervescit et percale|facta egreditur (5)

per venas extra terram. ideo diutius non potest permanere,

sed brevi spatio fit frigida. namque si naturaliter

esset calida, non refrigeraretur calor eius. sapor autem

et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et 20

commixtus est propter naturae raritatem.

III | Sunt autem etiam nonnulli fontes calidi, ex quibus (10)

profluit aqua sapore optimo, quae in potione ita est suavis

uti nec fontalis ab Camenis nec Marcia saliens desideretur.

haec autem ab natura perficiuntur his rationibus. 25

cum in imo per alumen aut bitumen seu sulphur ignis

excitatur, | ardore percandefacit terram quae est supra, a (15)

11 atlantis HS(Gc): antlantis EG. | sunt om. x.

2 occidentem oceanum x. | crocodili (-doli ante corr.) H, -dilli EG, -drilli S.

4 hippopotamos HS: hippotamos E, inpropotamos G.

5 flumina magnitudinibus (-nib;) sic x (inserendum amplis).

6 a septentrionē H (non EGS).

8 habent x.

9 amnesque HS(Gc): amnosque EG.

12 aluminatosum E et ante corr. GH (non S).

13 et om. x.

14 pro(ꝓ G)fundunt HG, per(ꝑ)fundunt S, produnt E.

18 sed HS(Gc): sub EG.

19 calor eius EGS: calcoleius H.

20 color E: calor HSG.

22 etiam om. S.

23 est suavis H: suavis est EGS.

24 abcamenis HEG: de camenis S.

27 supra se autem HEG, supra . se autem S(Gc).

Plain text

se autem fervidum emittit in superiora loca vaporem, et

ita si qui in is locis quae sunt supra, fontes dulcis aquae

nascuntur, offensi eo vapore effervescunt inter venas et

2 ita profluunt incorrupto sapore. sunt etiam odore et

sapore non bono frigidi fontes, | qui ab inferioribus locis 5 (20)

penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per

longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt

supra terram sapore odore coloreque corrupto, uti in

Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi

eodem odore qui sulphurati dicuntur et reliquis | locis 10 (25)

similibus. hi autem cum sunt frigidi, ideo videntur aspectu

fervere quod cum in ardentem locum alte penitus inciderunt,

umore et igni inter se congruentibus, offensa vehementi

fragore validos recipiunt in se spiritus, et ita

in|flati vi venti coacti bullientes crebre per fontes

egrediuntur. ex his autem qui non sunt aperti sed ab saxis 16

continentur, per angustas venas vehementia spiritus extruduntur

3 ad summos grumorum tumulos. itaque qui

putant ea se altitu|dine qua sunt grumi capita fontium (5)

fossa habere, cum aperiunt fossuras latius decipiuntur. 20

namque uti aeneum vas non in summis labris plenum

sed aquae mensurae suae capacitatis habens e tribus duas

partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi

fervore tangatur percale|fieri cogit aquam, ea autem (10)

propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam 25

inflationem non modo implet vas sed spiritibus extollens

operculum et crescens abundat, sublato autem

operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad

suum locum residit, ad eundem modum ea capita | fontium (15)

cum sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus 30

aquae bullitus, simul autem sunt latius aperti, exanimati

2 his x. | quae: qui x.

8 supra HS: super EG.

11 Hii H.

13 offensa HEG: -si S.

14 et: ut x.

15 crebrae (H, crebrę EGS) x.

16 ab: aut x.

18 qui putant ea (Oehmichen) se: quutant se HG (qui tanta se SGc, qui putant se L).

20 fosse (H, -sę GS) x.

22 e om. x.

23 opertumque x.

29 resedit x.

30 cōpressa ruunt G: conpraesserunt H, cōpresserunt S.

Plain text

per raritates liquidae potestatis residunt et restituuntur

in libramenti proprietatem.

4 Omnis autem aqua calida ideo quidem est medicamen|tosa (20)

quod in pravis rebus percocta aliam virtutem recipit

ad usum. namque sulphurosi fontes nervorum labores 5

reficiunt percalefaciendo exurendoque caloribus e corporibus

umores vitiosos. aluminosi autem, cum dissoluta membra

corporum paralysi aut tali qua vi morbi receperunt, fovendo

| per patentes venas refrigerationem contraria caloris vi (25)

reficiunt, et hoc continenter restituunt antiquam membro|rum 10

conversationem. bituminosi autem interioris corporis

5 vitia potionibus purgando solent mederi. est autem

aquae frigidae genus nitrosum, uti Pinnae Vestinae, Cutiliis,

aliisque locis similibus, quae potionibus depurgat per

alvumque trans|eundo etiam strumarum minuit tumores. 15 (5)

ubi vero auram argentum ferrum aes plumbum reliquaeque

res earum similes fodiuntur, fontes inveniuntur copiosi,

sed hi maxime sunt vitiosi. habent enim, uti aquae calidae

sulphur alumen bitumen eademque per potiones

cum in corpus iniit et per | venas permanando nervos 20 (10)

attingit et artus, eos durat inflando. igitur nervi inflatione

turgentes e longitudine contrahuntur et ita aut

nervicos aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex

durissimis et spissioribus frigidissimisque rebus intinctas

6 habent venarum raritates. aquae autem species est, | quae 25 (15)

cum habeat non satis perluciditatis, ex ipsa uti flos natat

2 proprietate x.

3 quidem: quod x.

4 pravis (sic) x (ἀτόποιϲ Gal.).

8 aut aliqua x (aut tali aliqua Detlefsen coll. Plin. 31, 59 simili modo).

9 refrigeratione x. | calores ui G, calore sui HSE.

10 recipiunt S. | restituuntur (-t᷑) in ant. x.

11 curationem x (i. e. c̅u̅sationem cf. p. 189, 12).

13 cf. de (aquis) Albensibus et Vestinis Pinnensibus Rhet. ad Her. II, 28.

18 uti aquae: vitia aquae x.

19 sine albo x, scil. bitumen . eaedemque (Eędemque S) HS, bitumen. | Ea denique G (Eæ demque Gc), bitumen . hædenique E. cf. Hipp. I, 534 Lips., Oribas. I, 330 Par.

20 iniit HSEG, sed init Ec.

22 turgentes e EG: turgente se HS.

24 & (et EG)spissionibus (sic) x. | 26 perlucidas x (corr. Ussing). | ex: & x.

Plain text

in summo, colore similis vitri purpurei. haec maxime

consideratur Athenis. ibi enim ex eiusmodi locis et fontibus

in asty et ad portum Piraeeum ductae sunt salientes,

e quibus bibit nemo propter eam causam sed lavationibus

et reliquis | rebus utuntur, bibunt autem ex puteis et ita 5 (20)

vitant earum vitia. Troezeni non potest id vitari, quod

omnino aliud genus aquae non reperitur nisi quod Cibdeli

habent, itaque in ea civitate aut omnes aut maxima

parte sunt pedibus vitiosi. Cilicia vero civitate Tarso

flumen est nomine Cyd|nos, in quo podagrici crura macerantes 10 (25)

levantur dolore.

7 | Sunt autem et alia multa genera quae habent suas

proprietates, ut in Sicilia flumen est Himeras, quod a

fonte cum est progressum dividitur in duas partes. quae

pars profluit contra Etruriam, quod per terrae dulcem 15

sucum per|currit, est infinita dulcedine, quae altera pars (5)

per eam terram currit unde sal foditur, salsum habet

saporem. item Paraetonio et quod est iter ad Ammonem

et Casio ad Aegyptum lacus sunt palustres, qui ita sunt

salsi ut habeant insuper se salem congelatum. sunt autem 20

et aliis pluribus | locis et fontes et flumina et lacus, qui (10)

per salifodinas percurrentes necessario salsi perficiuntur.

8 alii autem per pingues terrae venas profluentes uncti oleo

fontes erumpunt, uti Solis, quod oppidum est Ciliciae,

flumen nomine Liparis, in quo natantes aut lavantes ab 25

ipsa aqua unguntur. simi|liter Aethiopia lacus est qui (15)

unctos homines efficit qui in eo nataverint, et India qui

2 considerantur x (-ratur Gc, non S).

3 inasty(i E) x. | piraeum (-ū G) HG, pireū S(Gc), pureum E. | ducti x.

4 eam: hanc S.

6 eorum x. | quod: quia S.

7 cibdeli HSE: cibi | deli G.

8 habeant x.

9 civitas tharso (HG, thirso E, tarso S) x (civitate Joc., cf. p. 195, 13).

16 quae (aū add. S) altera parte x.

18 paret(& H, e | c S)onio x. | ammonem (-ē) (sic) x.

19 casio EG: cassio HS.

21 flumina lacus (om. et) x.

26 unguntur HEG: unguuntur S. | aethiopiae (HE, -ę S, -e G) x.

27 nataverit H (-rint GS). | india HEG: in india S. | qui HS: quę EG.

Plain text

sereno caelo emittit olei magnam multitudinem, item

Carthagini fons in quo natat insuper oleum, odore uti

scobis citrea, quo oleo etiam pecora solent ungui. Zacyntho

et circa Dyrrachium et Apolloniam fontes | sunt (20)

qui picis magnam multitudinem cum aqua evomunt. 5

Babylone lacus amplissima magnitudine qui λιμνη αϲφαλτιτιϲ

appellatur, habet supra natans liquidum bitumen,

quo bitu|mine et latere testaceo structum murum Samiramis

circumdedit Babyloni. item Iope in Syria Arabiaque

Nomadum lacus sunt inmani magnitudine qui 10

emittunt bituminis maximas moles, quas diripiunt qui

9 habitant circa. id autem non | est mirandum. nam (5)

crebrae sunt ibi lapidicinae bituminis duri. cum ergo

per bituminosam terram vis erumpit aquae, secum extrahit,

et cum sit egressa extra terram secernitur et ita 15

reicit ab se bitumen. etiamque est in Cappadocia in

itinere quod est inter Mazaca et Tyana lacus amplus, in

quem | lacum pars sive harundinis sive alii generis si (10)

demissa fuerit et postero die exempta, ea pars quae fuerit

exempta invenietur lapidea, quae autem pars extra aquam 20

10 manserit permanet in sua proprietate. ad eundem modum

Hierapoli Phrygiae effervet aquae calidae multitudo, e

qua circum hor|tos et vineas fossis ductis inmittitur, haec (15)

autem efficitur post annum crusta lapidea. itaque quotannis

dextra ac sinistra margines ex terra faciundo inducunt 25

eam et efficiunt his crustis in agris saepta. hoc autem

ita videtur naturaliter fieri, quod in is locis et ea terra

2 fons in quo HEG: fons ē in quo S. | uti scobe citreo x (s. citrea = cedrea Mir. Arist. 113: κέδροϲ lat. citrus).

3 ungui S: ungeri H, ungueri EG (cf. Theod. Prisc. ind. p. 547). | zachinto x.

4 dirrachium x.

5 aquae vomunt H (non EGS).

6 babilone x. | limnea spartacis x.

8 quo SEcGc: quod HEG. | sameram(n S)is x.

9 baby(i HE)lonē (-em E) x. | tope x.

10 Nomadum: numidarum x.

16 a se S. | capodocia EG.

17 & tuana (et.tụana G) x. | inquā lacū (quo lacu Gc) G (non E).

19 dimissa x (demissa Gc). | postera G (non E).

22 e qua: equibus x.

24 ita q. x.

26 his: in his x. | septa x.

27 is: his x.

Plain text

quibus nascitur, sucus | subest coaguli naturae similis, (20)

deinde cum commixta vis egreditur per fontes extra terram,

a solis et aeris calore cogitur congelari, ut etiam in

11 areis salinarum videtur. item sunt ex amaro suco terrae

fontes exeuntes vehementer amari, ut in Ponto est flumen 5

Hypanis. is a capite profluit circi|ter milia XL sapore (25)

dulcissimo, deinde cum pervenit ad locum | qui est ab

ostio ad milia CLX, admiscetur ei fonticulus oppido quam

parvulus. is cum in eum influit, tunc tantam magnitudinem

fluminis facit amaram, ideo quod per id genus 10

terrae et venas unde sandaracam fodiunt ea aqua manando

perfici|tur amara. (5)

12 Haec autem dissimilibus saporibus a terrae proprietate

perficiuntur, uti etiam in fructibus videtur. si enim

radices arborum aut vitium aut reliquorum seminum non 15

ex terrae proprietatibus sucum capiendo ederent fructus,

uno genere | essent in omnibus locis et regionibus omnium (10)

sapores. sed animadvertimus insula Lesbo vinum protropum,

Maeonia catacecaumeniten, Lydia Tmoliten, Sicilia

Mamertinum, Campania Falernum, inter Terracinam et 20

Fundos Caecubum reliquisque locis pluribus innumerabili

multitudine genera vini | virtutesque procreari. quae non (15)

aliter possunt fieri nisi cum terrenus umor suis proprietatibus

saporis in radicibus infusus enutrit materiam, per

quam egrediens ad cacumen profundat proprium loci et 25

13 generis sui fructus saporem. quodsi terra generibus umorum

non esset dissimilis et dispa|rata, non tantum in Syria (20)

et Arabia in harundinibus et iuncis herbisque omnibus

1 quibus (ꝉ qua Sc) is nascitur x.

3 calor H

4 salinarum (-ē) HS: -riis EG.

6 hipanis HS(Gc): inpanis EG. | is om. x. | XL … CLX (sic) x (sed cf. Herod. 4, 52).

9 tanta magnitudine H.

11 venas HSG: vena E (venæ Ec). | sandaracā (-ca EG) fodiuntur (-t᷑) x. | ea: & (et G) x.

18 insulam (-ā) lesbon x. | protyrum maloniam (-ā) catace (-cae H) caumen. Item lidiam moliton siciliam x.

20 campaniam (-ā) x. | interracinā (inter racinā G) & (et G) fundis cac(ę S)sibum (-ū) x.

23 proprietatis EG (-tibus HSGc).

24 sapores x. | infusus: sit infusus x.

28 iuncis: uineis x.

Plain text

essent odores neque arbores turiferae, neque piperis darent

bacas nec murrae glaebulas, nec Cyre|nis in ferulis laser

nasceretur, sed in omni terra regionibus eodem genere

omnia procrearentur. has autem varietates regionibus et

locis inclinatio mundi <efficit> et solis impetus <qui> 5

propius aut longius cursum faciendo tales efficit terrae

umorisque | qualitates. nec solum in his rebus sed etiam (5)

in pecoribus et armentis. haec non ita dissimiliter efficerentur,

nisi proprietates singularum terrarum <umorum> generibus

14 ad solis potestatem temperarentur. sunt enim Boeotia 10

flumina Cephisos et Melas, Lucania Crathis, Troia Xanthus

inque agris Clazomeniorum | et Erythraeorum et Laodicensium (10)

fontes. ad ea flumina, cum pecora suis temporibus

anni parantur ad conceptionem partus, per id tempus

adiguntur cotidie potum, ex eoque quamvis sint alba procreant 15

aliis locis leucophaea aliis locis pulla aliis coracino

colore. ita proprietas liquoris cum iniit | in corpus, proseminat (15)

intinctam sui cuiusque generis qualitatem. igitur

quod in campis Troianis proxime flumen armenta rufa

et pecora leucophaea nascuntur, ideo id flumen Ilienses 20

Xanthum appellavisse dicuntur.

15 Etiamque inveniuntur aquae genera mortifera, quae

2 murrae H, my(i S)rrę (-æ E) EGS. | glebulae (-ę EGS) x.

3 eodem genere EG: eodem genera H, eadem genera S.

5 efficit … qui add. Mar.

6 proprius x (ꝓipus S, unde ꝓpirius sic Gc = propius Ec). | aut E: ut HSG. | terrae (h S)umores . quae (quę S, Quę EG) qualitates x.

7 nec: n̄(non) S.

8 armentis . Haec H, armentis hęc (hæc E) EG: armentis discernunt᷑. Hęc S (unde rec. apud Mar. cum ed.). | similiter x (corr. ed.).

9 umorum generibus: in generibus HS, in regionibus EG (et in marg. Sc ꝉ regionibus).

10 temperarentur S(Gc): perarentur H, pararentur EG (sed Gc ī aꝉ temperarentur). | enim: &iā S. | bo&iae H, boetię(æ E) SEG.

11 lucanis aeraris x.

12 clazomoeniorum x.

13 ea om. x.

15 adiguntur E, adicuntur HG: adiciuntur S. | cotidie: eo (eó S) cotidie (-æ HE) x. | quamvis E, quā vis S: quavis H, qua vis G.

16 caracino S.

17 init x.

20 flumen ilienses EG: flumen | nilienses H, flum̄ nilienses S.

Plain text

per | maleficum sucum terrae percurrentia recipiunt in se (20)

vim | venenatam, uti fuisse dicitur Terracinae fons qui

vocabatur Neptunius, ex quo qui biberant inprudentes vita

privabantur. quapropter antiqui eum obstruxisse dicuntur.

et Chrobsi Thracia lacus, ex quo non solum qui biberint 5

moriuntur sed | etiam qui laverint. item in Thessalia (5)

fons est profluens, ex quo fonte nec pecus ullum gustat

nec bestiarum genus ullum propius accedit, ad quem

16 fontem proxime est arbor florens purpureo colore. non

minus in Macedonia quo loci sepultus est Euripides, 10

dextra ac sinistra monumenti advenientes | duo rivi concurrunt (10)

in unum, e quibus ad unum accumbentes viatores

pransitare solent propter aquae bonitatem, ad rivum autem

qui est ex altera parte monumenti nemo accedit quod

mortiferam aquam dicitur habere. item est in Arcadia 15

Nonacris nominata terrae regio, quae habet in monti|bus (15)

ex saxo stillantes frigidissimos umores. haec autem aqua

Ϲτυγοϲ υδωρ nominatur, quam neque argenteum neque

aeneum nec ferreum vas potest sustinere, sed dissilit et

dissipatur. conservare autem eam et continere nihil aliud 20

potest nisi mulina ungula, qua etiam memoratur ab Antipatro

in | provinciam ubi erat Alexander per Iollam filium (20)

17 perlata esse et ab eo ea aqua regem esse necatum. item

Alpibus in Cottii regno est aqua ex qua qui gustant

statim concidunt. agro autem Falisco via Campana in 25

campo Corneto est lucus in quo fons oritur, ibique avium

2 terrae cinae H, terrę cînę E, terręcinę GS.

3 cf. Neptunias lacunas Rhet. ad Herenn. 4, 10, 15 (Thiel).

5 chrobsithratia HS (-cia) G, crobsithracia E (gr. ἐν <κυ>χρωψι etc., apud cychros Plin.).

7 fonte om. S (suppl. Sc).

8 propius EGS: proprius H.

10 quo loci S: quodloci H, quo loco EG.

12 e quibus ad unum EG: om. HS.

13 transitare x.

14 quod HG: quia ES.

16 nonagris E, n̄ | agris H, n̄ agris SG.

17 aqua styglos hydor GS: aquas tyglos hydor HE.

21 qua: quae (quę) x.

22 provinc(t S)ia x.

23 perlatā S, perlatum HE (-tū) G.

24 Cottii: crobi x (cf. Amm. 15, 10, 3). | exqua EG: om. HS.

26 ibique EG: ubique H, ubi S.

Plain text

et lacertarum reliquarumque | serpentium ossa iacentia (25)

apparent.

| Item sunt nonnullae acidae venae fontium, uti Lyncesto

et in Italia Velino, Campania Teano aliisque locis

pluribus, quae hanc habent virtutem uti calculos in vesicis 5

qui nascuntur in corporibus hominum potionibus discutiant.

18 fieri autem | hoc naturaliter ideo videtur quod (5)

acer et acidus sucus subest in ea terra, per quam egredientes

venae intinguntur acritudine, et ita cum in corpus

inierunt, dissipant quae ex aquarum subsidentia in corporibus 10

exconcrescentia offenderunt. quare autem discutiantur

ex acidis eae res, sic pos|sumus animadvertere. (10)

ovum in aceto si diutius positum fuerit, cortex eius mollescet

et dissolvetur. item plumbum, quod est lentissimum

et gravissimum, si in vase conlocatum fuerit et in eo 15

acetum suffusum, id autem opertum et oblitum erit, efficietur

19 uti plumbum dissolvatur, et fiet cerussa. eisdem

| rationibus aes, quod etiam solidiore est natura, similiter (15)

curatum si fuerit, dissipabitur et fiet aerugo. item margarita.

non minus saxa silicea, quae neque ferrum neque 20

ignis potest per se dissolvere, cum ab igni sunt percalefacta,

aceto sparso dissiliunt et dissolvuntur. ergo cum

has res ante oculos ita | fieri videamus, ratiocinemur isdem (20)

rationibus ex acidis propter acritudinem suci etiam

calculosos e natura rerum similiter posse curari. 25

20 Sunt autem etiam fontes uti vino mixti, quemadmodum

est unus Paphlagoniae, ex quo eam aquam sine

3 ly(i EG)ncesto (sic) x (ut λυγκηιϲτω Ecl. Flor. de mir.).

4 velino (Plin.): uienna x. | theano x.

5 uti HS: ut EG. | vessicis S.

9 intinguntur HEG: -guuntur S. | in (a. c.) om. S.

10 inierunt x (-int Sc Ec).

11 &(et G)concre(i ante corr. H)scentia x. | offenderint Ec.

12 eae HEG: hę S.

13 mollescit H (-cet EGS).

15 vasae H (-sạ̇e Lc, -sę El, -se GSc, -so v).

17 fiat x. | ceros S (ut codd. med. rec. cf. Theod. Prisc. p. 501).

19 fiet HS: fiat EG. | margarita: sic x (sc. dissipabitur).

20 silice | aquae H, silicea quę EG.

21 igne S.

23 hisdem x.

26 autem om. S.

27 eam aquam EG: eam H, om. S (ubi ex quo potantes sine vino f. t.).

Plain text

vino potan|tes fiunt temulenti. Aequiculis autem in Italia (25)

et in Alpibus natione Medullorum est genus aquae quam

21 qui bibunt efficiuntur turgidis gutturibus. Arcadia vero

civitas est non ignota Clitor, in cuius agris est spelunca

profluens | aqua e qua qui biberint fiunt abstemii. ad

eum autem fontem epigramma est in lapide inscriptum 6

hac sententia versibus graecis, eam non esse idoneam ad

lavandum sed etiam inimicam vitibus, quod apud eum

fontem Melampus sacrifi|ciis purgavisset rabiem Proeti (5)

filiarum restituissetque earum virginum mentes in pristinam 10

sanitatem. epigramma autem est id quod est subscriptum

ἀγρότα, ϲὺν ποίμναιϲ τὸ μεϲημβρινὸν ἤν ϲε βαρύνῃ δίψοϲ ἀν’ ἐϲχατιὰϲ Κλείτοροϲ ἐρχόμενον, | τῆϲ μὲν ἀπὸ κρήνηϲ ἀρύϲαι πόμα καὶ παρὰ νύμφαιϲ 15 (10) ὑδριάϲιν ϲτῆϲον πᾶν τὸ ϲὸν αἰπόλιον·

2 natione] medullorum—(p. 208, 25) rationibus [bellissime … om. S (in medio fol. 118b), quae extant in H folio 117a (post init.) usque ad finem folii 121a (i. e. in 4½ foliis H, quae faciunt versus 196 ed. pr. meae).

4 clitori x.

5 aquae . quaqui E, aquę . quo qui G, aquae qui H.

7 haec sententiae (hęc sententię G) x.

13 Epigrammata quae sequuntur eadem graece extant in Eclogis Florentinis (de mirabilibus) quae sub ficto Sotionis nomine (ex cod. Laur. LVI, 1) olim edidit H. Stephanus (cf. V. Rose, Anecdota I, 9 sqq. et ed. prioris praef. p. VII). ea hic plane omisit E. affero autem quae exhibent HG, litteris quidem scripta semigraecis vel potius ex graecis litteris latinisque mixta. graecas litteras melius conservavit H, qui et inter α et λ clare distinguit, G autem multo saepius peccavit confusis Η et Ν, Α (quod scribitur Λ nec distinguitur α λ) et Δ et semper fere pro π positis τι vel ιτ. pro η et ε semper fere scribitur e. cum H proxime faciunt P et L.—singulas litteras quibus discedit G ab H adscripsi supra singulas lectionum codicis H. | ΑΓΡaτa H (et om. a fin.) G. | ΝΗΝeeΒaΡΥΗΝ.

14 διψοϲ: ΛΙΥΟϹ G. | ΚΛaιτΟΡΟϹ.

15 τηϲ: τaϲ HG. | απο: aτιο G. | ΚΡΗΝΗΚaΡΥϹaι HG. | ΚaΠaΡa G.

16 υδριαϲιν: ΥaΔΡeaϹιΝ H. | ϲτηϲον: ϹτΠ|ΝϹΟΝ G. | παν: τιaΝ G. | aιΠΟΟΛιΟΝ H (ubi Λ ex Α rasura factum est. aιΝΟ ΟΜΟΝ G). | αιπολιον ταμεθηϲ lc(f), qui omittunt verba v. 12-13 αλλα—εον(τα), quae tamen leguntur (ex H) etiam in P(v) et L.

Plain text

ἀλλὰ ϲὺ μήτ’ ἐπὶ λουτρὰ βάλῃϲ χροί, μή ϲε καὶ αὔρη πη<μή>νῃ <τερπνῆϲ> ἐντὸϲ ἐόντα μέθηϲ· φεῦγε δ’ ἐμὴν πηγὴν μιϲάμπελον, ἔνθα Μελάμπουϲ | λυϲάμενοϲ λύϲϲηϲ Προιτίδαϲ ἀργαλέηϲ, (15) | πάντα καθαρμὸν ἔκοψεν ἀπόκρυφον <εὖτ ἄρ’ ἀπ’ Ἄργουϲ οὔρεα τρηχείηϲ ἤλυθεν Ἀρκαδίηϲ>. 6

22 item est in insula Cia fons e quo qui inprudentes biberint

fiunt insipientes, et ibi est epigramma insculptum ea senten|tia, (5)

iucundam eam esse potionem fontis eius, sed qui

biberit saxeos habiturum sensus. sunt autem versus hi 10

ἡδεῖα ψυχροῦ πόματοϲ λιβὰϲ ἣν ἀναβαίνει <πηγή, ἀλλὰ νόῳ> πέτροϲ ὁ τῆϲδε πιών.

23 Susis autem in qua civitate est regnum Persarum, fonticu|lus (10)

est ex quo qui biberint amittunt dentes. item in

eo est scriptum epigramma quo significant hanc sententiam, 15

egregiam esse aquam ad lavandum, sed ea si bibatur

excutere e radicibus dentes. et huius epigrammatos

sunt versus graece

1 ΝΛaΜΛaϹιΜΗτeΝΠιaΟΥτΡaΒaτιτeΧΡaΜΗϹΗΚaιΔΥΡΗ.

2 πημηνη—εμην om. G. | ΠΗΝΗϹΝτΥϹ H(PL) i. e. πη<μη>νη <τερπνηϲ> εντοϲ.

3 δ’ εμην: ΔeΓΗ H. | πηγην: ιτΗΓΗΝ G. | ΜeιϹaΜιτΠeaΛΟΝ. | μελαμπουϲ: ΜeaΛμΙ|τΟΥϹ G.

4 λυϲαμενοϲ λυϲϲηϲ: aΥϹaΜeΝΟ | ϹaΥϹeΗϹ H, aΜeΝΟ Ϲaτ ϹeΝϹ G (λουϲάμενοϲ Laur.). | ιτΠΡΟιΤΙaaϹaΡΤeΜeιaϹ.

5 παντα: ιτaΝτa G. | ΚaΛΘaΡΜΟΝϹΚΟΨeΝeτιΠaΧΡΥΨΟΝ (hoc verbo finitur epigr. in HG, reliqua ex Ecl. Flor.—ubi sic α γὰρ … ἤλυθον—addiderunt edd.).

7 chia HEG (cea Plin.). | equo H: exquo EG.

9 iucundā eam H: iocundum (-dū G) eam (eā G) EG.

10 sensus E: sensos HG. | hii H.

11-12: ΗaeaΛΠΟΨΥΧΡΟΥΠΟΜΛΤΟςaΒτaϹaaΝ(om. G)ΙΝϹιΝeΝΤΟϹaιΒaϹaaΝaΒaιΝϹΙΠeΠ | ΡΟϹΟΤΝΗΝaeΠιωΝ (πηγη αλλα νοω om. HG.) ἀναβάλλει praebet cod. Laur. pro αναβαινει Vitr. (ἢν ἀναβάλλῃ Joc., ἣν ἀνίηϲι Steph.).

13 susis EG: suesis H(LP).

15 quo: quod x. | significant HG, -cat E.

Plain text

| ὕδατα κρανάεντα βλέπειϲ, ξένε, τῶν ἄπο χερϲὶν (15) λουτρὰ μὲν ἀνθρώποι<ϲ ἀβλαβῆ ἔϲτιν ἔχειν·> ἢν δὲ βάλῃϲ κοίληϲ ποτὶ νηδύοϲ ἀγλαὸν ὕδωρ <ἄκρα μόνον δολιχοῦ χείλεοϲ ἁψάμενοϲ,> αὐτῆμαρ πριϲτῆρεϲ ἐ<πὶ χθονὶ δαιτὸϲ ὀδόντεϲ> 5 | πίπτουϲιν, γενύων ὀρφανὰ θέντεϲ ἕδη. (20)

24 Sunt etiam nonnullis locis fontium proprietates quae

procreant qui ibi nascuntur egregiis vocibus ad cantandum,

| uti Tarso Magnesiae aliis eiusmodi regionibus.

etiamque Zama est civitas Afrorum cuius moenia rex Iuba 10

duplici muro saepsit ibique regiam domum sibi constituit.

ab ea milia passuum XX est oppidum Ismuc, cuius

agrorum | regiones incredibili finitae sunt terminatione. (5)

cum esset enim Africa parens et nutrix ferarum bestiarum

maxime serpentium, in eius agris oppidi nulla nascitur 15

et si quando adlata ibi ponatur statim moritur, neque id

solum, sed etiam terra ex his locis si alio translata fuerit,

et ibi. id genus terrae | etiam Balearibus dicitur esse. (10)

sed aliam mirabiliorem virtutem ea habet terra, quam

25 ego sic accepi. Gaius Iulius Masinissae filius, cuius erant 20

totius oppidi agrorum possessiones, cum patre Caesari

militavit. is hospitio meo est usus. ita cotidiano convictu

necesse fuerat de philologia disputare. | interim cum (15)

1 ΥΜaΛτα ΚΡaΝaeΝΤa ΒaeτιΠeιϹ ξeΝϹΤωΝ aτιΠΟΧeΡϹιΝ sic HG (ὕδ. ταῦτα βλέπειϲ φοβερά Laur. et sic Joc.)

2 aΛΟΥτΡa ΜeΝ aΝΤΡΟΠΟιΗΝaeΜΒΝΗΟΚΟ | ιΛΟΥΒΟΤaΝΝaΗΛeΟϹaτΟΜτΜΟΝΥΔωΡ (αβλαβη εϲτιν εχειν om. HG).

4 om. HG.

5 aΥΤΝΗΜeΡΠΡιϹ | ΤΝΗΡeϹeΠeιΠΤΟΥϹιΝΤeΝΥωΝΟΡΦaΝΛeΘeΝΤeϹeaΝ (πι χθονι δαιτοϲ οδοντεϲ om. HG).

9 uti tharso HG: ut intharso E.

11 sepsit x.

12 passus .xx. (sic) x.

13 regiones H: -nis EG. | finiti x.

17 fuerit | & ibi id H, fuerit . & ibi id EG.

20 gaius . iulius masinissae (sine punctis EG) x i. e. Masinthae (qui Caesaris stipendiarius ab a. 693) filius. is ab a. circiter 714, natus sc. annos XX, illo hospitio potuerit usus esse (Suet. Caes. 71, cf. 18).

21 patres (H et a. c. G, patre EGc) cae(e G)sare x.

Plain text

esset inter nos de aquae potestate et eius virtutibus sermo,

exposuit esse in ea terra eiusmodi fontes ut qui ibi procrearentur

voces ad cantandum egregias haberent, ideoque

semper transmarinos catulastros emere formosos et puellas

maturas eosque coniungere, ut qui nascerentur ex | his non 5 (20)

solum voce egregia sed etiam forma essent non invenusta.

26 Cum haec tanta varietas sit disparibus rebus natura

distributa, quod humanum corpus est ex aliqua parte

terrenum, in eo autem multa genera sunt umorum, uti

sanguinis | lactis sudoris urinae lacrimarum, ergo si in 10 (25)

parva particula terreni tanta discrepantia invenitur saporum,

non est mirandum si etiam in magnitudine terrae

innumerabiles sucorum | reperientur varietates, per quarum

venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium

egressus, et ita ex eo dispares variique perficiuntur in 15

propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam

et regionum qualitates terrarumque | dissimiles proprietates. (5)

27 ex his autem rebus sunt nonnulla quae ego per

me perspexi, cetera in libris graecis scripta inveni, quorum

scriptorum hi sunt auctores Theophrastus Timaeus 20

Posidonius Hegesias Herodotus Aristides Metrodorus, qui

magna vigilantia et infinito studio locorum pro|prietates, (10)

aquarum virtutes, ab inclinatione caelique regionum qualitates

ita esse distributas scriptis dedicaverunt. quorum

secutus ingressus in hoc libro perscripsi quae satis esse 25

putavi de aquae varietatibus, quo facilius ex his praescriptionibus

eligant homines aquae fontes, e quibus ad usum

salien|tes possint ad civitates municipiaque perducere. (15)

28 nulla enim ex omnibus rebus tantas habere videtur ad

usum necessitates quantas aqua, ideo quod omnium animalium 30

4 catlastros x. | formonsos H.

9 genera sunt morum H, sunt genera morum (umorū Gc, humorū Ec supra lin. add. v et hu).

12 si tam (tā G) in x.

13 innumerabilis H.

14 venas quaevis (quae | vis E, quę vis G) x.

20 hii H. | theophrastos x.

21 posidonios x. | hegesias x (Ctesias Plin.). | arystides H.

23 abinclinatione caelique (cęliquę G) sic x (ubi caelıq̇u̇ė Ec).

24 esse distributas H: distributas esse EG.

27 e om. x.

29 videretur G (non E).

Plain text

natura si frumenti fructu privata fuerit arbustive

aut carne aut piscatu aut etiam qualibet ex his, reliquis

rebus escarum | utendo poterit tueri vitam, sine aqua (20)

vero nec corpus animalium nec ulla cibi virtus potest

nasci nec tueri nec parari. quare magna diligentia industriaque 5

quaerendi sunt et eligendi fontes ad humanae

vitae salubritatem.

IV Expertiones autem et probationes eorum sic sunt provi|dendae. (25)

si erunt profluentes et aperti, antequam duci

incipiantur, aspiciantur animoque advertantur qua membratura 10

| sint qui circa eos fontes habitant homines, et

si erunt corporibus valentibus, coloribus nitidis, cruribus

non vitiosis, non lippis oculis, erunt probatissimi. item

si fons novus fossus fuerit et in vas corinthium sive alterius

generis quod | erit ex aere bono ea aqua sparsa 15 (5)

maculam non fecerit, optima est. itemque in aeneo si

ea aqua defervefacta et postea requieta et defusa fuerit

neque in eius aenei fundo harena aut limus invenietur, ea

2 aqua erit item probata. item si legumina in vas cum

ea aqua coniecta ad ignem posita cele|riter percocta fuerint, 20 (10)

indicabunt aquam esse bonam et salubrem. non

minus etiam ipsa aqua quae erit in fonte si fuerit limpida

et perlucida, quoque pervenerit aut profluxerit muscus

non nascetur neque iuncus, neque inquinatus ab aliquo

inquinamento is locus fuerit sed puram habuerit speciem, 25

| innuitur his signis esse tenuis et in summa salubritate. (15)

V Nunc de perductionibus ad habitationes moeniaque ut

fieri oporteat explicabo. cuius ratio est prima perlibratio.

libratur autem dioptris aut libris aquariis aut chorobate,

sed diligentius efficitur per chorobaten, quod dioptrae 30

1 arbustive: arbustiuo H, arbustino EG.

4 ciui H.

6 ele(i E)gendi x.

14 si ante corr. om. G (non E). | novos ante corr. H.

15 quod: quia E (sed quod supra Ec).

20 coiecta H.

21 non etiam minus x.

22 limpida—(23) profluxerit bis deinceps posuit H (item L).

24 iuncum (-cū G) x.

25 is: his H.

26 innuitur: inbuitur H, imbuitur EG.

29 diobtris x.

30 diobtrae (-ę G) x.

Plain text

libraeque | fallunt. chorobates autem est regula longa circiter (20)

pedum viginti. ea habet ancones in capitibus extremis

aequali modo perfectos inque regulae capitibus ad

normam coagmentatos, et inter regulam et ancones a

cardinibus compacta transversaria, quae habent lineas ad 5

perpendiculum recte descriptas | pendentiaque ex regula (25)

perpendicula in singulis partibus | singula, quae, cum

regula est conlocata eaque tangent aeque ac pariter lineas

2 descriptionis, indicant libratam conlocationem. sin autem

ventus interpellaverit et motionibus lineae non potuerint 10

certam significationem facere, tunc habeat in | superiore (5)

parte canalem longum pedes V latum digitum altum sesquidigitum

eoque aqua infundatur, et si aequaliter aqua

canalis summa labra tanget, scietur esse libratum. item

eo chorobate cum perlibratum ita fuerit, scietur quantum 15

3 habuerit fastigii. fortasse qui Archimedis libros legit dicet

non | posse fieri veram ex aqua librationem, quod ei (10)

placet aquam non esse libratam sed sphaeroides habere

schema et ibi habere centrum quo loci habet orbis terrarum.

hoc autem, sive plana est aqua seu sphaeroides, 20

necesse est, ad extrema capita dextra ac sinistra cum

librata regula erit pariter susti|nere regulam aquam, sin (15)

autem proclinata erit ex una parte, qua erit altior non

habere regulae canalem in summis labris aquam. necesse

est enim quocumque aqua sit infusa in medio inflationem 25

curvaturamque habere, sed capita dextra ac sinistra inter

1 librequae H, librę tiuę G (sed Gc supra q⁊ = que).

2 viginti H: XX G.

3 aequali modo H: aequalis | modi G.

4 coagmentatus H.

5 conpacta G: conpactat H.

7 partibus: fort. l. pedibus.

8 eaquae (ea quę G) tangentur x. | aeque ac pariter l. H: ęquę (ęque Gc) pariter ac l. G.

9 descriptionis G: -nes H.

12 V: sic x.

14 libra x. | ita x.

18 phaeroides (pheroides G) x (sed Gc spheroides et infra v. 13 spheroides x). | habere H: haberi G.

19 schema (scema G) sed ibi x.

21 necesse est extrema x. | dextra ac sinistra cum librata G: om. H, ubi sic extrema capita regula erit.

23 proclinatum (-tū G) x. | quae erit altior non habuerit regulae canalem x.

24 aquam . necesse | ē enim G: aquam nenesse (sic, unde non esse vel e̅e̅ PL). est enim H.

Plain text

se librata esse. exemplar autem chorobatae | erit in extremo (20)

volumine descriptum. et si erit fastigium magnum,

facilior erit decursus aquae. sin autem intervalla erunt

lacunosa, substructionibus erit succurrendum.

VI Ductus autem aquae fiunt generibus tribus, rivis per 5

canales structiles, aut fistulis plumbeis, seu tubulis fictilibus.

| quorum hae sunt rationes. si canalibus, ut (25)

structura fiat | quam solidissima solumque rivi libramenta

habeat fastigata ne minus in centenos pedes sicilico, eaeque

structurae confornicentur ut minime sol aquam tangat. 10

cumque venerit ad moenia, efficiatur castellum et castello

coniunctum ad | recipiendam aquam triplex inmissarium, (5)

conlocenturque in castello tres fistulae aequaliter divisae

intra receptacula coniuncta, uti cum abundaverit ab extremis,

2 in medium receptaculum redundet. item e medio 15

ponentur fistulae in omnes lacus et salientes, ex altero in

balineas ut vectigal quotannis | populo praestent, exque (10)

tertio in domos privatas ne desit in publico. non enim

poterunt avertere, cum habuerint a capitibus proprias

ductiones. haec autem quare divisa constituerim, eae sunt 20

causae et uti qui privatim ducent in domos vectigalibus

3 tueantur per publicanos aquarum ductus. sin | autem medii (15)

montes erunt inter moenia et caput fontis, sic erit

faciendum uti specus fodiantur sub terra librenturque ad

fastigium quod supra scriptum est, et si tofus erit aut 25

saxum, in suo sibi canalis excidatur, sin autem terrenum

aut harenosum erit solum, parietes cum camara in specu

| struantur et ita perducatur, puteique ita sint facti uti (20)

inter binos sint actus.

1 chorobati x.

2 et si G: et sic H.

6 ficti | G (fictibꝰ Gc pro fictilibus).

9 sicilico (Plin. 31, 57): semipede x notis (S et 𐆓) ut videtur confusis (pede semis Fav., sesquipede Pall.). | eaeque: aeque H, ęque G.

15 item e: ita in x.

17 balneas x. | ut om. x. | exque: exquibus (-b;) x.

18 domus x.

19 poterint x.

20 eae: hae (hę G) x.

21 causae uti qui (causę . uti qui G) x.

24 fodientur H. | liberenturque G.

27 solum & (et G) parietes x. | camara G: camera H.

29 binos sint: duos (ex .II.) sit x.

Plain text

4 Sin autem fistulis plumbeis ducetur, primum castellum

ad caput struatur, deinde ad copiam aquae lumen fistularum

constituatur, eaeque fistulae e castello conlocentur

ad castellum | quod erit in moenibus. fistulae ne minus (25)

longae pedum denum fundantur. quae si centenariae 5

erunt, pondus habeant | in singulas pondo MCC, si octogenariae

pondo DCCCCLX, si quinquagenariae pondo DC,

quadragenariae pondo CCCCLXXX, tricenariae pondo CCCLX,

vicenariae pondo CCXL, quinum denum pondo CLXXX,

denum pondo CXX, octonum pondo C, | quinariae pondo LX. 10 (5)

e latitudine autem lamnarum, quot digitos habuerint,

antequam in rotundationem flectantur, magnitudinum ita

nomina concipiunt fistulae. namque quae lamna fuerit

digitorum quinquaginta, cum fistula perficietur ex ea

5 lamna, vocabitur quinquagenaria similiterque reliquae. ea 15

| autem ductio quae per fistulas plumbeas est futura hanc (10)

habebit expeditionem. quodsi caput habeat libramenta ad

moenia, montesque medii non fuerint altiores ut possint

interpellare sed intervalla, necesse est substruere ad libramenta

quemadmodum in rivis et canalibus. sin autem 20

non | longa erit circumitio, circumductionibus, sin autem (15)

valles erunt perpetuae, in declinato loco cursus dirigentur.

cum venerit ad imum, non alte substruitur, ut sit libramentum

quam longissimum. hoc autem erit venter quod

Graeci appellant κοιλιαν. deinde cum venerit adversus 25

clivum, ex | longo spatio ventris leniter tumescit ut exprimatur (20)

6 in altitudinem summi clivi. quodsi non venter in

2 adcopia quae (quę G) x.

3 eaeque: aeq; H, ęque G. | fistulae (-lę G) castello x.

4 neminus longae H: om. G.

6 pondo .MCC. H: pondo·m̑·CC. Gc.

7 DCCCCLX HG: DCCCCXL Fav., octingenta XL Pall. (S Fav.).

8 .CCCLX. HG: CCCC.L. Fav., Pall.

10 CXX G (S Fav.): CCXX H. | pondo C: sic HG (Plin., Fav., Pall.) pro XCVI.

11 lamnarum H: lāminarū G. | quod HG.

12 magnitudinē ante corr. G.

13 (et 15) lamna H: lāmina G.

14 quinquaginta H: L G. | fistula H: -lę G.

15 reliqua x.

23 venerint x. | libratū x.

25 coe(ę G)lian x.

26 ut om. x.

27 cle(iẹ Gc)ui x.

Plain text

vallibus factus fuerit nec substructum ad libram factum

sed geniculus erit, erumpet et dissolvet fistularum commissuras.

etiam in ventre colliviaria sunt facienda, per

quae vis spiritus relaxetur. ita | per fistulas plumbeas (25)

aquam qui ducent, his rationibus bellissime poterunt efficere, 5

quod et decursus et circumductio|nes et ventres et

expressus hac ratione possunt fieri, cum habebunt a capitibus

7 ad moenia fastigii libramenta. item inter actus

ducenos non est inutile castella conlocari, ut si quando

vitium aliqui locus fecerit, non totum omneque opus 10

| contundatur et in quibus locis sit factum facilius inveniatur, (5)

sed ea castella neque in decursu neque in ventris

planitia neque in expressionibus neque omnino in vallibus

sed in perpetua aequalitate.

8 Sin autem minore sumptu voluerimus, sic est faciendum. 15

| tubuli crasso corio ne minus duorum digitorum (10)

fiant, sed ita hi tubuli ex una parte sint lingulati, ut

alius in alium inire convenireque possint. coagmenta

autem eorum calce viva ex oleo subacta sunt inlinienda,

et in declinationibus libramenti ventris lapis est ex saxo 20

rubro in ipso geniculo | conlocandus isque perterebratus, (15)

uti ex decursu tubulus novissimus in lapide coagmentetur

et primus etiam librati ventris, ad eundem modum adversus

clivum et novissimus librati ventris in cavo saxi

rubri haereat et primus expressionis ad eundem modum 25

9 coagmentetur. ita librata plani|tia tubulorum ad decursus (20)

et expressiones non extolletur. namque vehemens spiritus

in aquae ductione solet nasci, ita ut etiam saxa perrumpat,

nisi primum leniter et parce a capite aqua inmittatur

et in geniculis aut versuris alligationibus aut pondere 30

2 commixturas x.

3 colliviaria: sic x.

7 exprae(H, ę G, e GSc)ssis x.

8 fastigii: adfastigii HG, ad fastigia S.

9 ducentos x.

10 aliqui HG: -quis S.

13 (26) planitia: (sic) x.

14 fiant post perpetua add. Joc.

15 faciundum (solus) S.

17 ita Oehmichen: uti x.

23 etiam: ex x. | adversum (-ū) x.

24 novissimum (-ū) x.

26 ad: aut HS(Gc), ut G.

27 et om. S. | expre(ae H)ssionis x.

28 sol& S: solent HEG.

29 a capite om. S (i. m. suppl. Sc).

Plain text

saburra contineatur. reliqua omnia uti | fistulis plumbeis (25)

ita sunt conlocanda. item cum primo aqua a capite inmittitur,

ante favilla inmittetur, uti coagmenta si | qua

10 sunt non satis oblita favilla oblinantur. habent autem

tubulorum ductiones ea commoda. primum in opere quod 5

si quod vitium factum fuerit, quilibet id potest reficere.

etiamque multo salubrior est ex tubulis aqua quam per

fistu|las, quod plumbum videtur esse ideo vitiosum quod (5)

ex eo cerussa nascitur, haec autem dicitur esse nocens

corporibus humanis. itaque quod ex eo procreatur <si> id 10

est vitiosum, non est dubium quin ipsum quoque non sit

11 salubre. exemplar autem ab artificibus plumbariis possumus

accipere, quod | palloribus occupatos habent corporis (10)

colores. namque cum fundendo plumbum flatur, vapor ex

eo insidens corporis artus et in diem exurens eripit ex 15

membris eorum sanguinis virtutes. itaque minime fistulis

plumbeis aqua duci videtur, si volumus eam habere salubrem.

saporemque meliorem ex | tubulis esse cotidianus (15)

potest indicare victus, quod omnes structas cum habeant

vasorum argenteorum mensas, tamen propter saporis integritatem 20

fictilibus utuntur.

12 Sin autem fontes <non sunt> unde ductiones aquarum

faciamus, necesse est puteos fodere. in puteorum autem

| fossionibus non est contemnenda ratio, sed acuminibus (20)

sollertiaque magna naturales rerum rationes considerandae, 25

quod habet multa variaque terra in se genera. est enim

uti reliquae res ex quattuor principiis composita. et

primum est ipsa terrena habetque ex umore aquae fontes,

item calores | unde etiam sulphur alumen bitumen nascitur, (25)

aerisque spiritus inmanes, qui cum graves per intervenia 30

fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum

4 oblinentur x.

8 quod per plumbum x. | quod: quia ES.

9 eo: plumbo S. | cerusa EG, cerosa S.

10 ita quod HG, itaque E, ita ergo cū quod S. | si om. x. | id: om. S.

11 quin GEcS: qui in H.

15 indie x.

19 structas (Fav.): ex(s EGS)tructas x.

22 non sunt: om. x.

24 fossionibus (in ras.) Ec: possessionibus HSEG.

30 intervena EG (-nia HS).

Plain text

et ibi homines offendunt fodientes vi naturali vaporis obturant

eorum naribus spiritus animales, uti qui non

13 celerius inde effugiunt ibi intere|mantur. hoc autem (30)

quibus rationibus caveatur sic erit | faciendum. lucerna

accensa demittatur, quae si permanserit ardens sine periculo 5

descendetur. sin autem eripietur lumen a vi vaporis,

tunc secundum puteum dextra ac sinistra defodiantur

aestuaria. ita quemadmodum per nares spiritus ex | aestuariis (5)

dissipabuntur. cum haec sic explicata fuerint et ad

aquam erit perventum, tunc saepiatur astructura ne obturetur 10

14 vena. sin autem loca dura erunt aut nimium

venae penitus fuerint, tunc signinis operibus ex tectis aut

superioribus locis excipiendae sunt copiae. in signinis

autem | operibus haec sunt facienda. uti harena primum (10)

purissima asperrimaque paretur, caementum de silice frangatur 15

ne gravius quam librarium, calce quam vehementissima

mortario mixta ita ut quinque partes harenae ad

duas respondeant. eorum fossa ad libramentum altitudinis

quod est futurum | calcetur vectibus ligneis ferratis. (15)

15 parietibus calcatis in medio quod erit terrenum 20

exinaniatur ad libramentum infimum parietum. hoc exaequato

solum calcetur ad crassitudinem quae constituta

1 vi: ut x. | obt(d EG)urante eorum x.

2 uti: ita x.

3 interemuntur HG (-imuntur ES). | hoc quibus autem r. EG.

7 defodianturque| (H, -q⁊| etiam S) ae(ę S)stuaria HS: def. que ē | varia G, def. quæ | est uaria E (= L).

10 saepiaturas structura | nec opturentur venas H, sepiatur structura nec obturentur (obdurentur EG) venas SEG (cf. parietes struantur Fav. p. 291, 25 = latera puteorum structura suscipiat Pall.).

12 signinis EGS: signis H. | ex testis x. | aut H: a EGS (cf. Varro r. r. p. 144, 14 K cisternae sub tectis et lacus sub diu).

13 Insigni|is G, Insignis E (-ninis GcEc = HS).

16 calx x.

17 adduas EG: adduos HS.

18 respondeant eorum fossa: sic x (textu confuso, nam seq. de puteis). post resp. exciderunt qualia indicat Faventinus (Pall.) puteum ergo fodere debebis latum pedes octo ut a binis pedibus structura in circuitu surgat (surgit etiam Plin. 31, 49 ubi legendum est signino harenato) et quattuor cavo relinquat.…

21 infimum HS: infirmum EG.

Plain text

fuerit. ea autem si duplicia aut triplicia facta fuerint

uti percolationibus transmutari possit, multo | salubriorem (20)

et suaviorem aquae usum efficient. limus enim cum habuerit

quo subsidat, limpidior fiet et sine odoribus conservabit

saporem, si non, salem addi necesse erit et 5

extenuari.

Quae potui de aquae virtute et varietate quasque

habeat | utilitates quibusque rationibus ducatur et probetur

in hoc volumine posui, de gnomonicis vero rebus

et horologiorum rationibus insequenti perscribam. 10

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings