M. CETI FAVENTINI LIBER ARTIS ARCHITECTONICAE
Reading edition
Plain text
De artis architectonicae peritia multa oratione Vitruvius
Polio aliique auctores scientissime scripsere. verum ne
longa eorum disertaque facundia humilioribus ingeniis
alienum faceret studium, pauca ex his mediocri licet sermone
privatis | usibus ordinare fuit consilium. quae partes 5
itaque caeli et regiones ventorum salubres aedificiis videantur
et qua subtilitate nocivi flatus avertantur aditusque
ianuarum et lumina fenestris utiliter tribuantur, quibusve
mensuris aedificiorum membra disponantur, quibus signis
tenuis abundansque aqua | inveniatur, alia etiam quae 10
aedificandi gratia scire oportet brevi succinctaque narratione
cognosces.
I. De principiis artis architectonicae.
Vitr. 1, 2.
Primo ergo quae principia ad architecturam pertinere
debeant studiose attendere convenit. omnia enim pulchro
decore ac venusta utilitate fieri poterunt, si ante huius 15
artis | peritus ordo discatur. nam architecturae partes (15)
sunt octo, quae sunt ordinatio, dispositio, venustas, mensura,
distributio, aedificatio, conlocatio, machinatio. ex
his Graeci quinque vocabulis studium architecturae esse
docuerunt, nam ordinationem ταξιν, dispositionem διαθεϲιν, 20
venustatem | et decorem ευρυθμιαν, moduloram mensuras (20)
ϲυμμετριαν, distributionem οικονομιαν appellaverunt.
ordinatio est ergo membrorum dispositio, et constat ex
quantitate, quam Graeci | ποϲοτητα vocant. quantitas est
modus singulorum membrorum universo respondens operi. 25
dispositio est apta rebus conclavium institutio, et operis
futuri forma tribus figuris divisa, quae a Graecis ιδεα
appellatur. haec sunt ergo tres | figurae, ichnographia, (5)
orthographia, scenographia. ichnographia est areae vel
Plain text
soli et fundamentorum descriptio. orthographia est laterum
et altitudinis extructio. scenographia est frontis et totius
operis per picturam ostensio.
II. De ventis.
Vitr. 1, 6.
Ferunt quidam philosophorum Eratosthenen mathemati|cis (10)
rationibus et geometricis methodis aequinoctiali 5
tempore per gnomonicas umbras orbis terrae spatia esse
metitum et sic certos ventorum didicisse flatus. tenere ergo
orientem aequinoctialem <subsolanum, meridiem austrum,
occidentem aequinoctialem> favonium, <septentriones> septentrionem.
| inter ceteros tamen Andronicus Cyrrestes cum 10 (15)
octo ventis orbem terrae regi adseverasset, exempli causa
Athenis turrim marmoream octagonam instituit, in qua
imagines ventorum scalptas contra suos quosque flatus
ordinavit, supraque ipsam turrim metam marmoream posuit
et Tritonem | aeneum conlocavit et ita est modulatus ut 15 (20)
cum ventus aliquis adspirasset quodam momento in gyro
ageretur et supra caput eius resisteret et dextera manu
virgam tenens ipsum esse flantem monstraret. itaque esse
inter subsolanum et austrum ad orientem hibernum eurum,
inter austrum et | favonium ad occidentem hibernum africum, 20 (25)
inter favonium et septentrionem caurum, quem quidam
corum vocant, inter septentrionem et subsolanum
aquilonem. hoc modo et nomina et partes et numeros
ventorum scire coeptum est. sed | plerique duodecim ventos
esse adseverant, ut est in urbe Roma Triton aeneus cum 25
totidem thoracibus ventorum factus ad exempli Andronici
Cyrrestae similitudinem, supra caput venti virgam tenens
eundem esse flantem ostendit. obser|vabis ergo ne ianuas (5)
aut fenestras contra nocivos flatus facias. nocivi enim
sunt flatus ubi aut nimis incumbunt aut acerrima frigora 30
faciunt, ut et homines et animalia laedant. frigorosis
ergo regionibus a meridie aut ab occasu hiberno ianuas
et fenestras facies, aestuosis vero a borea et septen|trione (10)
fieri ordinabis.
III. De aquae inventione.
Vitr. 8, 1 (Pall. 9, 8).
Quoniam usibus omnium maxime necessariae aquae 35
videntur, primo quae genera terrae tenues aut abundantes
venas emittant, quibus etiam signis altius depressae
Plain text
inveniantur, quomodo ex fontibus vel puteis ducantur, quae
nocivos aut | salubres habeant liquores, studiose scire (15)
oportet. aquae ergo fontanae aut sponte profluunt aut
saepe de puteis abundant. quodsi tales copiae non erunt,
signis infra scriptis quaerenda sunt sub terra capita aquarum 5
et proxima fontibus altiora puteis colligenda. ante
solis itaque ortum in locis | quibus aqua quaeritur aequaliter (20)
in terra procumbatur et mento deposito per eam prospiciatur.
mox videbis in quibuscumque locis aqua latebit
umores in aera supra terram crispantes et in modum 10
tenuis nebulae rorem spargentes, quod in siccis et aridis
locis fieri non potest. quaerentibus ergo | aquam diligenter (25)
erit considerandum quales terrae sint. certa enim genera
sunt in quibus aut abundans aut tenuis aqua nascatur.
in creta tenuis et exilis nec optimi saporis invenitur, in 15
sabulone soluto tenuis, limosa et insuavis, altioribus locis
mersa. in terra nigra stillarum umores exiles ma|gis ex (30)
hibernis liquoribus collecti saporis optimi spissis et solidis
locis subsidentes. glareae vero mediocres et incertas | venas
habent sed egregia suavitate. in sabulone masculo et 20
harena carbunculo certiores et salubriores et abundantiores
sunt copiae aquarum. in rubro saxo et copiosae et bonae
inveniuntur, sed providendum erit ne inter rimas saxo|rum (5)
quoniam suspensae sunt decurrant. sub radicibus montium
et in saxis silicibus uberiores et salubriores et frigidiores 25
aquae inveniuntur. campestribus autem fontibus salsae
et graves et tepidae et non suaves erunt, sed si sapor
bonus invenitur, scito eas de montibus sub terra venire
in | medios campos, ibique umbris arborum contectae praestabunt (10)
montanorum fontium suavitatem. 30
Signa autem investigandae aquae alia huiusmodi invenientur,
tenuis iuncus, salix erratica, alnus, vitex, harundo,
hedera, alia quoque quae sine umore nasci non possunt.
| quoniam autem in lacunis similia nascuntur, facile his (15)
credendum non est. itaque sic inventiones aquae probabis. 35
fodiatur ergo ubi haec signa fuerint inventa, ne minus in
latitudinem pedes III, in altitudinem pedes V, et circa solis
Plain text
occasum vas plumbeum aut aeneum mundum intrinsecus
| perunctum oleo in imam fossuram inversum conlocetur, (20)
supraque fossuram frondibus vel harundinibus missis terra
inducatur. item alia die aperiatur, et si sudores aut
stillae in vaso invenientur, is locus sine dubitatione aquam 5
habebit. item si vas ex creta siccum non coctum eadem
ratione po|situm et opertum fuerit, si is locus aquam (25)
habebit, alia die vas umore solutum invenietur. vellus
lanae similiter in eo loco positum si tantum umoris collegerit
ut alia die exprimi possit, magnam copiam aquae 10
locum habere significat. lucerna plena oleo incensa si in
eodem loco similiter adoperta in | alia die lucens fuerit (30)
inventa, indicabit eum locum aquam habere, propterea
quod omnis calor ad se trahit umorem. | item in eodem
loco si focum feceris et vaporata terra umidum nebulosumque 15
fumum suscitaverit, ostendit locum aquam habere.
cum haec ita fuerint reperta certis signis, in altitudinem
putei defodiendi erunt quousque caput aquae inve|niatur (5)
aut si plura fuerint in unum colligantur. maxime tamen
sub radicibus montium in regione septentrionali signa 20
aquae sunt quaerenda. in his enim locis suaves et salubres
et abundantiores inveniuntur, quoniam naturae beneficio
a solis cursu separantur et arborum aut montium
umbris | velatae frigida gratia aestate, hiberno tepida suavitate (10)
profluent. 25
IV. De puteorum fossionibus et structuris.
Vitr. 8, 6 (Pall. 9, 9).
In puteorum autem fossionibus diligenter est cavendum
ne fodientibus periculum fiat, quoniam ex terra sulphur
alumen et bitumen nascitur, quae res cum in se convenerint
| pestiferos spiritus emittunt. et primo occupatis (15)
naribus tetro odore reprimunt animas corporibus, et si 30
non inde cito fugerint celerius moriuntur. hoc autem
malum ubicumque fuerit hac ratione vitabis. lucerna
accensa in eo loco demittatur. quae si ardens remanserit
sine periculo descendes. quod si | ereptum ei lumen fuerit, (20)
cavendum erit ne in eo loco descendatur. sed si alio 35
loco aqua non invenietur, dextra ac sinistra usque ad
libramentum aquae putei fodiantur et per structuram foramina
Plain text
quasi nares intus in puteum demittantur, qua nocivus
spiritus evaporet. sed cum aqua inventa | fuerit, (25)
signinis operibus parietes struantur ita ne venarum capita
excludantur. in signinis autem operibus haec servare
debebis. primo ut harena aspera paretur et caementum 5
de silice vel lapide toficio calcisque proxime extinctae
duae | partes ad quinque harenae mortario misceantur.
puteum ergo fodere debebis latum pedes octo, ut a binis
pedibus structura in circuitu surgat et quattuor cavo relinquat.
structuram vero cum facere coeperis, vectibus 10
ligneis densabis | sic ut nitorem frontis non laedas. sic (5)
enim solidata structura adversus umorem fortior erit.
quodsi limosa aqua fuerit, salem ei miscebis et insuavitatem
saporis mutabit. sed licet auctores ad quinque
partes harenae duas partes calcis mitti docuerint, isdem 15
mensuris et redivivas inpen|sas fieri monstraverint, melius (10)
tamen inventum est ut ad duas harenae una calcis misceatur,
quo pinguior inpensa fortius caementa ligaret. similiter
et in testaceis operibus facies. puteum autem cum
fodere coeperis, si terra solida non fuerit aut harena 20
lubrica aut sabulo fluidus aut exsudans | umor fossionem (15)
resolvet, tabulas axium directas fodiendo submittes et eas
vectibus ligneis transversis distinebis, ne labens terra ruina
ponderis periculum fodientibus faciat.
V. De utilitate aquae probanda.
Vitr. 8, 4 (Pall. 9, 10).
Quoniam ergo ante omnia aquae usus necessarius habetur, 25
his experimentis utilitas eius probanda erit. itaque
| si naturaliter fontes profluent, considerandum erit prius (20)
quales homines et quam salubri corpore circa eos fontes
habitent. itaque si corporibus valentibus, cruribus non
vitiosis, coloribus nitidis, non lippientibus oculis, purgatos 30
salubresque fontes probabis. quodsi novi fontes aut putei
fossi | fuerint, aquam eximes, in vas aeneum nitidum (25)
sparges, et si maculam non fecerit optima et probabilis
erit. missa etiam in vaso aeneo nitido si decocta fuerit
et limum vel harenam in fundo non reliquerit, legumen 35
in ea si cito coquatur, bona | erit. non minus si perlucidi
fontes fuerint et sine musco aut quibusdam
Plain text
inquinamentis. his signis munitam salubrem perpetuamque
aquam futuram significabunt.
VI. De aquae inductione.
Vitr. 8, 6 (Pall. 9, 11).
Ductus autem aquae quattuor generibus fiunt, aut
forma | structili aut fistulis plumbeis aut tubis vel canalibus (5)
ligneis aut tubis fictilibus. si per formam aqua ducetur, 5
structura eius diligenter solidari debet, ne per rimas pereat.
canaliculus formae iuxta magnitudinem aquae dirigatur.
si planus locus fuerit, infra caput aquae structura conlocetur
et, si | longior planitia fuerit, pede semis inter (10)
centenos vel LX pedes structura submittatur, ut animata 10
aqua non pigro impetu decurrat. nam si intervalla montium
fuerint, ad libramentum capitis aquae specus sub
terra erit structura aut roboreis canalibus aquae ductus
componatur. quodsi con|cavae vallium demissiones inpedient, (15)
structura solida vel arcuatili ad libramentum 15
aquae occurratur, aut fistulis plumbeis aut canalibus librate
cursus dirigatur. verum si altior locus fuerit unde aqua
ducitur, aliquanto inferius planitia inflexa libretur, ut
veniens aqua fracto impetu lenius | decurrat. aut si longius (20)
de monte ducitur, saepius flexuosas planities facies. minori 20
etiam sumptu et utilius tubis fictilibus inducitur. cum a
figulo ergo fient, ne minus duorum digitorum grossitudine
corium habeant. sed ipsi tubuli ex una parte angustiores
fiant, ut alter in alterum per or|dinem ad palmum ingrediatur. (25)
iuncturae autem eorum calce viva oleo subacta 25
inliniantur. et antequam a capite aqua demittatur,
favilla per eos cum parvo liquore laxetur, | ut si qua
vitia tubuli habuerint excludantur. salubrior etiam multo
tubulorum materia invenitur. ex plumbo enim cerussa
nascitur, quae corporibus humanis nociva est. exemplum 30
autem huius plumbariorum deformitas probat, qui tractando
| plumbum exsucati sanguine foedo pallore mutantur. nam (5)
cum fere omnes structas vasorum argenteorum vel aeneorum
habeant mensas, tamen propter saporis integritatem
fictilibus vasculis utuntur. non alienum videtur etiam 35
conceptacula locis oportunis facere, ut si aquae exhaustae
solis ar|doribus fuerint aut venas sitiens terra consumpserit, (10)
Plain text
nihilominus de receptaculis aqua ministretur. canalium
vero et tubulorum ligneorum facilis et usitata aquae inductio
videtur.
VII. De mensuris et pondere fistularum.
Vitr. 8, 6 (Pall. 9, 12).
Fistulae ergo plumbeae pro magnitudine aquae hanc
soliditatem et mensuram accipere debebunt. si centenariae 5
| fundentur demum pedum, M et CC libras fusurae accipiant. (15)
octogenariae denum pedum, DCCCCLX libras accipiant.
quinquagenariae denum pedum, DC liƀ. accipiant.
quadragenariae denum pedum, CCCCLXXX libras. tricenariae
X pedum, CCCLX libras. vicenariae X pedum, CCXL libras. 10
octona|riae C libras. (20)
VIII. De harenae natura probanda.
Vitr. 2, 4 (Pall. 1, 10).
Harenae fossiciae genera sunt tria, nigra, rubra, carbunculus.
ex his quae manu comprehensa stridorem fecerit,
optima et purgata erit. quae autem terrosa fuerit, <non
habebit asperitatem>. etiamque in vestimentum candidum 15
si | miseris et effusa si nihil sordis reliquerit, idonea erit. (25)
si | vero non fuerit unde harenae fodiantur, tunc de fluminibus
aut de glareis excernenda erit aut de litore marino.
sed marina harena in structuris hoc vitium habet, tarde
siccat. unde onerari se continenter non patitur. nisi 20
intermissioni|bus requieverit opus, pondere gravata structura (5)
rumpetur. cameris etiam salsum umorem remittendo
tectorium opus saepe resolvit. fossiciae vero celeriter
siccescunt et tectoria non laedunt et concamarationes utiliter
obligant. sed fossiciae recentes statim in structuras 25
mitti debent. fortius enim | comprehendunt caementa. nam (10)
si sub sole diutius fuerint aut imbribus pruinisque solutae,
et terrosae et evanidae fiunt. fossiciae itaque cum recentes
sunt, tectorio operi propter pinguedinem non conveniunt.
fluviaticae autem propter macritatem signino operi incongruentes 30
sunt, sed liaculorum | subactionibus in tectorio (15)
opere recipiunt solididatem. in caementicias autem structuras
pura harena mittatur.
IX. De calcis utilitate probanda.
Vitr. 2, 5 (Pall. 1, 10).
Calx itaque de albo saxo vel tiburtino aut columbino
fluviatili coquatur aut rubro aut sfungia. quae enim erit 35
ex spisso et duro saxo, utiliter structuris conveniet. quae
| autem ex fistuloso aut exiliore lapide fuerit, conveniet (20)
Plain text
operi tectorio. in commixtione ad duas partes harenae
una calcis mittatur. in fluviatili autem harena si tertiam
partem testae cretae addideris, miram soliditatem operis
praestabit.
X. De lateribus faciendis.
Vitr. 2, 3 (Pall. 6, 12).
Faciendi autem lateres sunt ex terra alba vel creta 5
vel | rubrica aut sabulone masculo. haec genera terrae (25)
propter levitatem fortiora sunt operi. cetera genera quoniam
aut gravia sunt aut paleas non continent aut umore
sparsa cito | solvuntur, propterea fabricis inutilia videntur.
ducendi autem sunt lateres verno tempore, ut ex lento 10
siccescant. qui enim solstitiali tempore parantur, vitiosi
fiunt, quoniam calor solis torridus corium in summo cito
desiccat, et quasi in|tegri videntur, postea umor interaneus (5)
dum siccatur contrahit frontes et scissuris dividit et inutiles
operi lateres facit. maxime tamen tectorio operi 15
inutiles erunt, si ante biennium inducatur. non enim
possunt ante penitus siccari. fiunt autem laterum genera
tria. unum quod graece Lydium ap|pellatur, longum sesquipede (10)
latum pede, quo nostri utuntur. sunt et alia duo
laterum genera, unum πενταδωρον et alterum τετραδωρον. 20
δωρον autem Graeci palmum appellant. itaque artifices
quinque palmorum publica opera extruere consuerunt et
IIII privatorum. fieri debebunt et semilateria | remissas (15)
quae laterum iuncturas interposita reparent. ita enim
fiet ut cum alter alterius protegit coniunctionem, firma 25
structurae soliditas surgat.
XI. De parietibus latericiis tectorio operi parandis.
Vitr. 2, 8 (Pall. 1, 11).
Latericii parietes tribus inductionibus prius solidentur,
ut opus tectorium sine vitio accipiant. nam si recentes
stru|cturae et inductiones fuerint et non ante siccaverint, (20)
cum arescere coeperint, scissuris venustatem operis corrumpent. 30
in urbe autem propter multitudinem hominum
parietes caementicii altius struuntur, ne latius soli magnitudinem
occupent. merito ergo latericiam habere non
potuit, ne pondere | cito corrupta fabrica laberetur. latericiis (25)
ergo parietibus vitia quae solent accidere ne fiant, hoc 35
modo erit providendum. in summitate parietum structura
testacea cum prominentibus coronis altitudine sesquipedali
Plain text
extruatur, ut si corruptae tegulae aut imbrices erunt,
parietes tamen solidi | permaneant. (30)
XII. De generibus arborum et utilitate caesionis.
Vitr. 2, 9 (Pall. 12, 15).
| Materies arborum quae ad utilitatem fabricae parabitur,
autumni tempore antequam favonii flare incipiant
utiliter caeditur. prius tamen usque ad medullam securibus 5
circumcisae stantes intermittantur, ut inutilis umor
decurrat et | venarum raritas exsiccata solidetur. sed (5)
genera arborum has inter se vires et differentias habent.
abies ergo habens aeris plurimum et ignis, minimum terreni
et umoris, merito non est ponderosa et naturali rigore 10
non cito flectitur a pondere. laricis vero materia in omni
fabrica maximas habet utilita|tes, primo quod ex ea (10)
adfixae tabulae subgrundis ignis violentiam prohibent, neque
enim flammam recipiunt neque carbonem faciunt.
larix vero a castello Laricino est dicta. quercus terrenis 15
satietatibus abundans parum habens umoris, cum in terrenis
operibus obruitur perpetuam servat utilita|tem. aesculus (15)
apta aedificiis materies, sed in umore posita <vitiatur>.
fagus quod aequalem habet mixtionem umoris et ignis, in
umore cito marcescit, siccis locis utilis est. populus alba 20
et nigra, salix et tilia ignis et aeris habent satietatem, in
fabrica utiles, in scalpturis gra|tae inveniuntur. alnus, (20)
quae proxima aquae nascitur, tenera et mollis materia
extra aquam fabricae inutilis est, sed hoc mirum in se
habet quod in umore palationibus spisse defixa structuram 25
supra se factam sine vitio servat. ulmus et fraxinus in
omni opere cito flectuntur, sed cum aruerint ri|gidae sunt, (25)
lentoris causa catenis utiles. carpinus in omni opere
tractabilis et utilis invenitur. cupressus et pinus admirandas
habent virtutes, quod non cito pondere curvantur, 30
durant enim integrae semper. cedrus si umore non corrumpetur,
| eandem habet virtutem. sed quomodo de pinu
resina decurrit, sic et ex ea oleum quod cedria dicitur.
si libri aut clusa eo inungantur, numquam tineis aut carie
solventur. multis itaque templis propter aeternitatem ex 35
ea lacunaria | sunt facta. nam folia eius cupresso similia (5)
sunt. nascitur maxime in Creta et in Africa et in Syriae
Plain text
regionibus. quaecumque ergo ex parte meridiana caeduntur
utiliores erunt, ex parte autem septentrionali proceriores
sunt arbores sed cito vitiantur.
XIII. De fabrica villae rusticae disponenda.
Vitr. 6, 6 (Pall. 1, 21. 18-20).
| Primo ita cortes et culinae calidis locis designentur. (10)
bubilia in parte meridiana ita ut ad ortum aut ad focum 5
boves spectent. nitidiorem enim cultum recipiunt, si ad
lumen attendant. latitudo XV pedum disponatur et in
singulis paribus VIII pedes relinquantur. equilia calidis
locis | ordinentur, et obscuriora fiant ut securi equi pabulentur. (15)
ovilia et caprilia pro magnitudine agri disponantur. 10
cella vinaria contra frigidissimas caeli plagas conlocetur.
lumen fenestris a septentrione tribuatur, ut undique frigidus
aer vina incolumia servet. vapore enim omnia corrumpuntur.
| torcular huius in septentrione ponatur. cella (20)
autem olearis in meridie constituenda est. fenestrae ab 15
eadem parte tribuantur, ne frigore oleum cum sordibus
stringatur et suavitas saporis pereat. torcular huius in
meridie statuatur. magnitudo pro abundantia rei fiat.
granaria ad septentrionem | vel aquilonem spectent, ut (25)
aere gelidiori fruges tutius ser|ventur. vaporatae enim
regiones curculiones et alia genera bestiolarum nutriunt 21
quae fruges corrumpunt. horrea fenilia pistrina extra
villam sunt constituenda, ut ab ignis periculo villae sint
tutiores. si quid vero melius et nitidius facere | volueris, (5)
exempla de urbanis fabricis sumes. 25
XIV. De dispositione operis urbani.
Vitr. 6, 4.
Urbani itaque operis gratiam luminosam esse oportet,
praesertim cum nulli vicini parietes inpediant. disponendum
erit tamen ante, ut certa genera aedificiorum caeli regiones
apte possint spectare. hiberna ergo triclinia hibernum
occi|dentem spectare debent, quoniam vespertino lumine 30 (10)
opus est. nam sol occidens non solum inluminat sed
propter vim caloris tepidas facit regiones. cubicula et
bibliothecae ad orientem spectare debent. usus enim matutinum
postulat lumen. nam quaecumque loca africum
spectant umore vi|tiantur, quoniam venti umidi spirantes 35 (15)
madidos flatus omnia pallore corrumpunt. triclinia verna
et autumnalia ad orientem spectare debent, ut gratiora
Plain text
sint quando his uti solitum est. aestiva triclinia ad septentrionem
spectare debent, quod ea regio praeter ceteras
frigidior est et solstitiali tempore | iocundam sanitatis (20)
voluptatem corporibus praestat.
XV. De mensuris aedificiorum.
Vitr. 6, 3. 4.
Tricliniorum et conclavium quanta latitudo et longitudo 5
fuerit in uno computata mensura, ex ea medietas
altitudini tribuatur. si autem exedrae aut oeci quadrati
fuerint, media pars mensurae in altitudinem struatur.
pinacothecae et | plumariorum officinae in parte septentrionali (25)
sunt constituendae, ut colores et purpurae sine 10
vitio reserventur. de vaporatis enim regionibus corruptelae
nascuntur.
XVI. De fabrica balnearum.
Vitr. 5, 10 (Pall. 1, 40).
Balneis locus eligendus est contra occasum hibernum
aut partem meridianam, ut sole decedente vaporetur usque
| ad vesperum quod tempus ad lavandum tributum est.
suspensurae calidarum cellarum ita sunt faciendae ut primum 16
area sesquipedalibus tegulis consternatur, inclinata
ad fornacem ut pila missa intro resistere non possit sed
redeat ad | praefurnium. flamma enim sursum adsurgens (5)
calidiores efficit cellas. supraque laterculis bessalibus et 20
rotundis pilae instruantur ex capillo argilla subacta, in
privato pedibus binis semis, in publico ternis. tegulae
bipedales super constituantur quae pavimentum dirigant.
plumbeum vas quod | patenam aeream habet, supra fornacem (10)
conlocetur, alterum simile frigidarium secus, ut 25
quantum caldae ex eo in solio admittatur tantum frigidae
infundatur. magnitudines autem balnearum pro hominum
copia aut voluntatis gratia fieri debebunt, dummodo cellae
sic disponantur ut quanta longitudo | fuerit tertia dempta (15)
latitudo disponatur. melius enim ignis per angustiora latitudinis 30
cellarum operabitur. lumen fenestris ab hibernis aut
meridianis partibus tribuatur. aestivis balneis hypocausteria
pro loci magnitudine cum piscinis in septentrione vel aquilone
constituantur, et ab eadem parte | maxime lumen fenestris (20)
admittatur, ut salubriorem et corporibus iocundiorem 35
gratiam praestet. in villa rustica balneum culinae coniungatur,
ut facilius a rusticis ministerium exhiberi possit.
Plain text
XVII. De cameris balnearum.
Vitr. 5, 10 (Pall. 1, 40).
Camerae structiles fortiores erunt. figulinae autem ad
| contignationem suspendantur ita ut catenis ancoratis fixae (25)
tegulae velut palliola quae cameram circinent sustineant.
| eadem ratione et planas cameras facies. utilius autem
disponetur, si regulae vel arcus ferrei fiant, ut uncis ferreis 5
ad contignationem suspendantur ita ut tegularum iuncturae
super regulas vel arcus recumbant. superiores ergo iuncturae
| ex capillo argilla subacta linantur. inferior autem (5)
pars iuncturae quae ad pavimentum spectabit primo calce
cum testa temperata trullizetur, deinde albario sive tectorio 10
opere inducatur. maior tamen et diligentiae et utilitatis
ratio videtur, si duplices balnearum camerae fiant, inferior
caemen|ticia et superior suspensa. inter duas enim cameras (10)
umor retentus numquam vitiabit contignationes. sudationes
etiam praestabuntur meliores. 15
XVIII. De expolitionibus pavimentorum.
Vitr. 7, 1.
Considerandum erit ut solum firmum sit et aequale,
tunc rudus inducatur et vectibus ligneis contusum calcetur.
supra | inpensa testacea crassior inducatur et iterum vectibus (15)
contusa solidetur. tertio nucleus id est inpensa mollior
inducatur, et politionibus insistas. ne rimas inutiles operi 20
relinquat.
XIX. De pavimentis supra contignationem faciendis.
Vitr. 7, 1 (Pall. 1, 9).
In contignationibus diligenter respiciendum est ut
aequalitas soli dirigatur. item danda est opera ne axes
quer|cei cum aesculinis commisceantur. nam quercus cum (20)
accepto umore siccescere coeperit arcuatur et rimas inutiles 25
operi efficiet, aesculus diligenter composita ad perpetuitatem
durabit. verum si inopia loci aesculus defuerit, in tenuissimos
axes quercus secetur, et primum in directo iactatis
axibus, | sequentibus in transverso stratis, bini clavis crebro (25)
ad contignationem confixis utiliter operi subicientur. de 30
cerro aut fago seu farno coaxationes haut ad vetustatem
poterunt permanere. iactatis in ordinem et compositis
axibus filix aut | paleae aequaliter supersternantur, ut
calcis umor ad axes pervenire non possit. tunc insuper
statuminetur saxo ne minori quam qui possit manum 35
implere. statuminibus <inductis> ruderi seu novo sive
redivivo ad duas partes una calcis mi|sceatur. rudus [est (5)
Plain text
maiores lapides contusi cum calce mixti] inpensa crassiori
induci debebit ne minus crassitudine digitorum VI.
exacto pavimento ad regulam et libellam supra inpensa
testacea mollior inducatur, et siccet. tum aut marmor
sectile aut tesserae aut scutula aut trigona aut favi | 5 (10)
superinponantur, et usque eo fricetur ut iuncturae vel anguli
inter se conveniant, tunc erit perfecta fricatura. quodsi
facultas non erit unde superfigantur, ne aut lacunae aut
tumuli sint, ad regulam fricatura extendatur et supra
marmor tunsum incernatur aut harena cum calce inducta 10
polia|tur. sub divo maxime vitanda sunt finita pavimenta, (15)
quoniam frigore et umore saepe corrumpuntur. sed si
necessitas aut voluntas facere hortatur, hanc operis subtilitatem
servabis. missis in ordinem tabulis et alias in
transversum, sicut supra monstratum est, ad tignationem 15
configes et paleam aut fili|cem super aequaliter sternes et (20)
loricabis de saxo qui manum possit implere. super rudus
pedaneum induces et vectibus ligneis frequenter densabis,
et antequam rudus siccescat, tegulas quadratas bipedales,
quae per omnia latera canaliculos habent digitales, calce 20
viva ex oleo temperata frontibus | tegularum qua canaliculi (25)
erunt implebis et sic iunctas supra rudus compones,
ut margines tegularum cum calce comprehendi possint.
quae res cum siccaverit quasi unum corpus facit | et
nullum umorem ad inferiora admittet. postea nucleum 25
sex digitorum induces, et frequenter fricabis ne setas
faciat, et tesseram duorum aut trium digitorum latam
supra inprimes aut tabulas quammagnascumque marmoreas,
ut nullo | modo fabrica vitiari possit. si quis autem diligentius (5)
facere volet, omnibus annis ante hiemem iuncturas 30
axium faecibus perungui faciat. testacea spicata tiburtina
pari modo fricaturis et politionibus exerceantur.
XX. De calce probanda operi albario.
Vitr. 7, 2 (Pall. 1, 14).
In albario opere calcem sic probare debebis. in fossa
| calcem, quae multo ante tempore fuerit macerata, de ascia (10)
quasi lignum dolabis, et aciem si nusquam inpegerit atque 35
adhaerens asciae viscosa videbitur, optima erit operi albario.
recenter extincta et calculosa si fuerit, dum siccescere
Plain text
coeperit calculi crepant et inutiles rimae operi efficientur.
unde | proxime extinctam in opus albarium mittere non (15)
oportet.
XXI. De cameris canniciis.
Vitr. 7, 3 (Pall. 1, 13).
Camerae ergo canniciae sic erunt disponendae. asseres
abiegnei ad lineam aut regulam aequaliter dirigantur, ne 5
plus habeant grossitudinis quam digitos tres. hos inter
se sesquipedali mensura divisos ordinabis et catenis ad
contigna|tionem suspendes ita ut binae perticae graciliores (20)
inter eos sint missae. his faciant tomices ligaturas, catenae
autem parentur aut de iunipero aut oliva aut buxo aut 10
cupresso. camerae ex harundine graeca vel palustri vel
grossiori rasa et contusa sic contexantur ut fasciculi
aequalis admo|dum grossitudinis et longitudinis ante ligentur, (25)
qui possint | aequalem nitorem ostendere, aut si quam
cultiorem gratiam emutare volueris, fasciculi mollioris 15
cannae facilius flexi ducantur. postea primo manu inducatur
inpensa pumicea, et trullizetur ut canna subigatur,
deinde harena et calce diri|gatur. tertio marmor tunsum (5)
super calce inducatur et poliatur. sic et nitore gratiam
et virtutem solidam facies. si quid autem urbanius cameris 20
addere volueris, fasciculos de canna facies et laquearis
operis delicate aut arcuatilis camerae exemplis uteris.
XXII. De politionibus parietum caementiciorum.
Vitr. 7, 3 (Pall. 1, 15).
| Parietes uno corio tenui et alio grossiori si fuerint (10)
inducti et politi, macritate inpensae cito corrumpentur.
exemplum huius ex speculis sumere debemus, quorum 25
tenues lamminae falsas et deformes exprimunt imagines,
solidae autem lamminae veras et suae pulchritudinis formas
designant. prima | ergo inductione trullizata, cum arescere (15)
coeperit, iterum ac tertio loricationes dirigantur. cum
tribus coriis opus fuerit deformatum, tunc ex marmore 30
granio trullizationes sunt subigendae. sed ipsa species sic
paretur ut ante inductiones tamdiu subigatur ut rutrum
ex ea mundum levetur. in|arescente inductione alterum (20)
corium subtilius inducatur, ut marmoris candore et politionibus
fundata soliditas nitidum culturae faciat decorem. 35
omnia ergo quae diligenti studio componuntur, neque
vetustatibus obsolescunt neque cum | purgari coeperint gratiam
Plain text
coloris amittunt. umidi enim parietes cum picturis
ornantur desudescent, et operi obligatus color elui non potest.
XXIII. De opere coronario.
Vitr. 7, 3.
Operi coronario subtilior inpensa necessaria est, ut
am|plius fricata mollius nitore gratiam faciat. observandum (5)
tamen erit ne gypsum inpensae adiungatur. siticulosa 5
enim materia dum cito arescit, vicina coronarium opus
politionibus parietum et camerarum cum superinducitur
ruina corrumpit.
XXIV. De parietibus caementiciis umidis locis solidandis.
Vitr. 7, 4.
Parietes vero umidis locis sic erunt solidandi. si per|petuus (10)
umor manabit, tribus pedibus ab imo, testaceo 10
paries vestiatur et vestitura calcetur et poliatur, ne umorem
admittere possit. quodsi maior umor perpetuus
manabit, canaliculum brevem extrues aliquantum a pavimento
altius, qua collectus umor sine vitio parietis exeat.
si autem af|fluens umor abundabit, tegulas bipedales ex 15
ea parte qua umor inriguus erumpet diligenter picabis, ne
vis umoris ad parietem transeat. ex altera parte, qua
structurae iungentur, tegula calce liquida linietur, ut facilius
operi adhaerere possit.
XXV. Triclinia hiberna minoribus picturis esse ornanda.
Vitr. 7, 4.
| Triclinia hiberna non convenit grandibus picturis ornari, 20
quoniam hibernis temporibus frequenti lumine cereorum
aut lucernarum fumante obsolescunt. propterea et
camerae eorum planae fiunt, ut detersa fuligine statim
inluminatus splendor appareat.
XXVI. Pavimenta ut in hieme tepeant.
Vitr. 7, 4 (Pall. 1, 9).
| Etiam pavimentorum utilis dispositio inventa videtur. 25
itaque excavatis in altum duobus pedibus, festucato solo
| inducatur aut rudus aut testaceum pavimentum, deinde
congestis et calcatis spisse carbonibus inducatur ex sabulone
et favilla et calce mixta inpensa crassitudine unciarum
VI. ad regulam exaequata planities reddit speciem 30
nigri pavimenti. | hieme ergo non recipit frigus et ministros (5)
licet nudis pedibus vapore delectabit. sic enim erit
pavimentum ut etiam bibentium pocula si fusa fuerint
momento siccescant.
XXVII. De generibus colorum.
Vitr. 7, 6-14. (Isid. 19, 17).
Colores vero alii certis locis procreantur, alii ex commixtionibus 35
componuntur. rubricae itaque multis locis
ge|nerantur, sed optimae in Ponto et in Hispania nascuntur. (10)
Plain text
paraetonium ex ipso loco unde foditur habet nomen. eadem
ratione et melinum, quod eius metallum per insulas cycladas
Melo dicitur. creta viridis pluribus locis nascitur,
sed optima creta Smyrnae tantum procreatur, quae graece
θεο|δοτειον dicitur a Theodoto quodam in cuius solo primum 5 (15)
est inventa. auripigmentum, quod αρϲενικον graece
appellatur, in Ponto nascitur. sandaraca plurimis locis
generatur, sed optima in Ponto et iuxta flumen Hypanim.
minii autem natura primum a Graecis Ephesiorum solo
reperta memora|tur, deinceps in Hispania. cuius natura 10 (20)
has admirationes habet. glebae itaque cum ex metallis
primum exciduntur, argenti vivi guttas exprimunt, quas
artifices ad plures usus colligunt. neque enim argentum
neque aes sine his inaurari potest. nam confusae in unum
ita ut quattuor sextariorum | mensuram habeant, centum 15 (25)
librarum pondus efficient. supra cuius liquorem centenarium
saxi pondus si posueris, susti|nebit, scripulum auri
super si posueris, in liquore descendet. unde intelleges
non ponderis sed naturae esse discretionem. itaque si
aurifex pannis textilibus adustum rudi vaso fictili solidi 20
auri pulverem prius lavaverit, postea mixtum argento | vivo (5)
vel in panno vel in linteolo comprimes ut liquor argenti
expressus emanet et auram solidum intrinsecus remaneat.
verum probatio minii sic erit observanda. in lammina
ferrea mittatur et super ignem ponatur tamdiu donec 25
lammina rubescat. tunc retractum refrigescat. si colorem
non muta|verit, optimum erit, si mutaverit, vitiatum erit. (10)
colores autem omnes calcis mixtione corrumpi manifestum
est. chrysocolla a Macedonia venit, foditur autem ex
metallis aerariis. armenium et indicum ab ipsis ostenditur 30
quibus in locis nascitur. atramenti vero compositio sic
erit observanda, quae | non solum ad usum picturae necessaria (15)
videtur sed etiam ad cotidianas scripturas. lacusculus
curva camera struatur. huic fornacula sic componitur
ut nares in lacusculo habeat qua fumus possit 35
intrare. taedae in eadem fornace incendantur, super taedas
ardentes resina mittatur, ut omnem fu|mum et fuliginem (20)
Plain text
per nares in lacusculum exprimat. postea fuliginem diligenter
conteres et aquam ad modum mittes et atramentum
facies nitidum. pictores autem glutinum miscent, ut nitidius
esse videatur. sed ad celeritatem operis etiam taedarum
carbones cum glutino attriti parietibus praestabunt 5
| atramenti suavitatem, nec minus sarmenta exusta et contrita (25)
atramenti colorem imitabuntur. sed et sarmenta
uvae nigrioris si in optimo vino mersa aruerint et postea
exusta fuerint, ad|dito glutino imitata indici suavitatem
monstrabunt. usta vero, quae plurimum necessaria in 10
operibus picturae videtur, sic temperatur. glebae silis
boni in igne coquuntur, tunc acerrimo aceto perfuso extinguuntur,
et reddunt purpureum | colorem. caerulei temperationes (5)
Alexandriae primo sunt inventae, nunc autem
Puteolis ex harenae pulvere et nitri flore temperatur. sed 15
cyprium adustum <addes>. cerussa et quam nostri aerucam
vocant sic erit conficienda. sarmenta vitis amineae
infuso aceto in dolio coiciantur, super tabulae plum|beae (10)
deponantur et dolium eludatur, et pluribus mensibus transactis
aperiatur. sed cerussa in fornace coquatur, quae 20
mutato colore meliorem efficiet sandaracam. ostrum autem
quod pro colore purpurae temperatur plurimis locis nascitur,
sed optimum insula Cypro et ceteris quae proxime
sub solis | cursu habentur. conchylia itaque cum circumcisa (15)
ferro fuerint lacrimas purpurei coloris emittunt, quibus 25
collectis purpureus color temperatur. ideo autem ostrum
est appellatum quod ex testis umor elicitur. qui cito ex
salsugine inarescit, nisi temperatus umor melle circumfusus
habeatur. fiunt | etiam purpurei colores infecta creta (20)
rubiae radice. similiter ex floribus alii colores inficiuntur. 30
itaque pictores cum voluerint sil atticum imitari, violam
aridam in vaso cum aqua | ad ignem adponunt ut ferveat,
et decoctam in linteolo exprimunt et in mortario cum
creta conterunt et faciunt silis attici colorem. eadem
ratione vaccinium cum lacte temperantes purpuram faciunt 35
elegantem. qui non possunt chry|socolla propter caritatem (5)
uti, herbae quae lutear appellatur sucum caeruleo inficiunt
Plain text
et utuntur viridissimo colore. haec autem infectiva appellantur.
propter inopiam coloris simili modo cretam selinusiam
sive anulariam vitro miscentes, quod Graeci ιϲατιν
vocant, imitationibus efficiunt indici colorem.
XXVIII. De normae inventione. Vitr. 9 praef.
(Isid. 19, 18).
| Quoniam ad omnes usus normae ratio subtiliter inventa 5 (10)
videtur, sine qua nihil utiliter fieri potest, hoc modo
erit disponenda. sumantur itaque tres regulae, ita ut duae
sint pedum binum et tertia habeat pedes duos uncias X.
eae regulae aequali crassitudine compositae extremis cacuminibus
| iungantur schema facientes trigoni. sic fiet perite 10 (15)
norma composita.
XXIX. De horologii institutione.
ex al. f. (cf. Vitr. 9, 8).
Multa variaque genera sunt horologiorum, sed pelecini
et hemicyclii magis aperta et sequenda ratio videtur. pelecinum
enim horologium dicitur quod ex duabus tabulis
mar|moreis vel lapideis superiore parte latioribus inferiore 15 (20)
angustioribus componitur, sed haec tabulae aequali mensura
fiunt et quinis lineis directis notantur, ut angulum
faciant qui sextam horam signabit. semis ergo ante primam
et semis post undecimam supplebunt XII numeros
horarum. sed | iunctis aequaliter ante et extensis tabulis, 20 (25)
in angulo summo iuncturae circinum figes et angulo proximum
circulum fa|cies, a quo primum lineae horarum partitae
aequaliter notantur. item alium maiorem circulum
ab eodem puncto angulari facies, qui prope oram tabularum
attingat, ad quem aestivis temporibus gnomonis umbra 25
pervenit. subtilitas | ergo disparis mensurae de spatio (5)
horarum expectanda non est, quando aliud maius et aliud
minus horologium poni solitum videatur, et non amplius
paene ab omnibus nisi quota sit solum inquiri festinetur.
gnomon itaque in angulo summo iuncturae paululum inclinis 30
ponitur, qui umbra sua horas | designet. constitues (10)
autem horologii partem qua decimam horam notabit contra
orientem aequinoctialem, sicut de exemplis multifariam
cognoscitur. horologium autem quod hemicyclion appellatur
simili modo de lapide vel de marmore uno, quattuor 35
partibus sursum latioribus infra angustioribus | componatur, (15)
ita ut ab ante et a tergo latiores partes habeat, sed frons
Plain text
aliquantum promineat atque umbram faciat maiorem. sub
hac fronte rotunditas ad circinum notatur, quae cavata
introrsus hemicyclium faciat schema. in hac cavatura
tres circuli fiant, unus prope summitatem horologii, alius
per | mediam cavaturam, tertius prope oram signetur. 5 (20)
a minore ergo circulo usque ad maiorem circulum horalem
una et X lineae directae aequali partitione ducantur, quae
horas demonstrent. per medium vero hemicyclium supra
minorem circulum planitia aequalis subtiliori crassitudine
fiat, ut aperta | rotunditate digitali facilius solis radius 10 (25)
infusus per numeros linearum horas demonstret. hiemis
ergo tempore per minorem circulum horarum numeros
servabit, aequinoctiali tem|pore medium circulum sequetur,
aestivo tempore per maioris circuli spatia gradietur. sed
ne error in construendo horologio cuiquam videatur, libero 15
loco alto vel plano sic ponatur ut angulus huius qui
occiduas horas notabit contra ae|quinoctialem vernum spectet, (5)
unde sol nono kal. apriles oriatur. fit etiam in
uno horologio duplex elegantiae subtilitas. nam dextra
ac sinistra extrinsecus in lateribus eius quinae lineae 20
directae notantur, et ternae partes circulorum aequali
intervallo sic fiunt ut una proxima sit angulis poste|rioribus, (10)
ubi stili ponentur qui umbra sua horas designent,
altera mediam planitiem detineat, tertia prope oram contingat.
has enim partes circulorum hieme vere et aestate 25
sic ut interius gnomonis umbra sequitur. in angulis
ergo posterioribus stilos modice obliquos figes, qui umbra
sua horas | designent. oriens enim sol in primo (15)
latere sex horas notabit, occidens alias sex in sinistro
latere percurret. legitur etiam horas sic comparari debere, 30
primam sextam septimam et duodecimam uno spatio mensuraque
disponendas, secundam quintam octavam et undecimam
pari aequalitate ordi|nandas, tertiam quartam (20)
nonam et decimam simili ratione edendas. est et alia
de modo et mensuris horarum comparatio, quam prolixitatis 35
causa praetereundam aestimavi, quoniam haec
diligentia ad paucos prudentes pertinet. nam omnes
Plain text
fere, sicut supra memoratum est, quota sit solum requirunt.
| Quantum ergo ad privatum usum spectat, necessaria (25)
huic libello ordinavimus. civitatum sane et ceterarum
rerum institutiones praestanti sapientiae memorandas reliquimus. 5
Ad Faventinum nota haec:
Epitomae textum olim ex tribus codicibus saec. X a me collatis editum simpliciter nunc repeto, nomine tantum addito auctoris, quem in catalogo Angiensi (et saeculo nono) traditum ex exemplari restituit J. Haupt. libello iam a Palladio excerpto praefixus idem titulus qui legitur in folio Salisburgensi M. Ceti Faventini artis architectonicae privatis usibus adbreviatus liber, servatur etiam in editione ad ipsum Vitruvii textum toto tenore interpolati codicis Scletstatensis, quam ad simile exemplar quale fuerat Salisburgense, sua sibi opera, quam tamen ad finem non perduxit, doctus quidam monachus confecit saec. X, non solum explanandi consilio et corrigendi, verum etiam supplendi. sic eodem saeculo auctor codicis Gudiani (E) epitomam Faventini pannis Vitruvianis largiter assutis supplevit. atque postea etiam novis capitulis additis et alienis, ipsa quoque in singulis subinde mutata lectionis specie, nova recensio epitomae conformata est, quae multis saeculo XII et XIII exemplis ferebatur (cf. praef. ed. mai. p. XI: addo nunc cod. Laudun. 403. sed quod de Laudunensi 426bis Palladii saec. IX quem ipse vidi ex progr. suo anni 1879 repetit J. C. Schmitt in ed. Pall. 1898 p. VII, hoc nihili est) quorum omnium quidem codicum, qui aut textum simpliciter repetunt aut certi cuiusdam consilii arbitrio intercedente commutant, inter se lectiones comparando separandae sunt, non confundendae. atque textum editoris Anonymi Scletstatensis qui antiquiore paulisper et saniore codice usus fuerat, erroribus quibusdam suis ex meis codicibus purgatum nuper edidit Frid. Krohn (Quaest. Vitruv. partic. I. Diss. Berol. 1896), ego ipsius iterum epitomae textum corruptum quidem sed traditum praebui, ita tamen ut quae perditi illius codicis ope mutanda videbantur, ad finem voluminis notarem.—Addo hic, quod S. G. de Vries Leidensi debeo, etiam solius Vitruvii capitulis congestis epitomam quandam praebere “sumptum ex libro victruvii de architectura” Architecti est scientia … codicis Leid. Voss. fol. 93 (f. 46-68b2) saec. XIII.
ad p. 285, 2 Pollio fr. Vind. || 4 ordinare (cf. p. 311, 26) Anonymus codicis Scletstatensis (= Vindobon.): ornare codd. (cf. v. l. p. 229, 17). || 8 quibusque … aedificio fr. Vind. || 20 ordinationem taxin (sic pro ac codd.) dispositionem diathesin … eurithmian (sic) scripsit Anon. S (ex Vitr.).
286, 9 septentrionalem (sic) ex Vitruvii (p. 25, 1) codicibus lacunae induxit Anon. S (sicut gc). delevit idem ex eodem subsolanum Faventini (et recentiorum: qui est ἀπηλιώτηϲ Plin. 2, 119). || 10 androgeus (ex Vergilii memoria!) cyrenensis cum codd. etiam Anon. S (item infra). || 13 scalptas (Vitr. p. 25, 8): sculptas codd. | suos quosque Anon. S: suos cuiusque codd. (etiam Vitruvii p. 25, 6). cf. Lachmann ad. Lucret. (II, 371) p. 94. || 26 exempli (cf. p. 288, 16): templi codd. ubi sic sua coniectura scripsit Anon. S ad exemplū androgei cyrenensis. simili modo supra caput etc.
287, 4 Cuius (scil. aquae) si (si om. g) talis (-les codd.) copia (-ae gc) non erit (erunt vel er̄ codd.) etiam Anon. S (ut codd.). quodsi scr. Krohn. || 9 latebit (Anon. S): latebat vp (lateat ex em. g). || 21 harena carbunculo: cf. ad Vitr. p. 186, 7 (harena carbuncula sic Anon. S).
288, 8 alio hic codd. || 12 pro verbis lucens fuerit inventa sic ponit (cum Pall.) epitomae interpolatae (praef. ed. mai. p. XII) editor (saec. XII) tracto ad se humore extincta inveniatur (cod. Laud. 403).
289, 13 miscebis (misces x) et insuavitatem (ad p. 211, 20 cf. p. 186, 2 limosa et insuavis) saporis mutabit: immittes et <in supra add. ips.> suavitatē saporē mutabit Anon. S (ubi et suavitate sapores mutabit v, et suavitate saporē sutabit p). || 14-19 (sed licet—facies) nota auctoris respicientis Vitr. p. 163, 14. 18. cf. etiam p. 295, 21 cum Vitr. p. 41, 9. auctores i. e. Vitruvius (ut p. 287, 1-2). || 16 inpensas Anon. S: &pensas (scil. expensas) codd. || 21 lubrica Anon. S (Mar. e Vat. reg. 1286): rubrica (rubica) codd. (cf. de v. l. Colum. I prf. 24). || 33 optima et pr. Anon. S (vulgo optime pr.). || 37 inquinamentis. Ignem monitā (sic v, inquinamentis ignem | monitam g, i. ignem. non itā p), unde inquinamenti signis munitam Anon. S.—mox significabit cum codd. idem.
290, 4 tubis vel canalibus ligneis: sic (et p. 294, 12) ipse addidit Faventinus (ex quo Pall.). unde inepte quinque numerat Anon. S (pro tribus Vitr.). || 5 ducitur codd. (corr. S). || 8 fuerit pede (et S) semis intra … (sic) codd. (cf. ad p. 207, 2) (pede semis post alterum fuerit v. 9 posuit Mar. cum Palladio). || 16 librate (cf. p. 208, 16. 22. 209, 2. 19): librae v (Anon. S), libre p. || 24 ad (palmum) Anon. S (palmi spatio Pall.): vel codd. (deinde ingrediatur S). || 28 etiam multo (Vitr. p. 210, 4): enim muscos codd. (enim muscus rec. interp.), unde male effecit Anon. S enim usus (tubulorum a plumbi materia inv.).
291, 6 sqq. numeros ex Vitruvii textu et correxit et supplevit Anon. S, nisi quod reliquit v. 19 (pro CCCLX) CCCC.L. pondo, sicut ex Faventino etiam Palladius. || 13 comprehensa etiam Pall. (impressa Isid. 19, 10, 21 et 16, 3, 11). || 14 non habebit asperitatem (additur ex Vitr. p. 40, 6): textus traditi lacunam satis inficete sic explevit Anon. S muta erit. deinde ea quoque quam (eamque codd.) in v. c. miseris etc., ubi rec. interp. sic Quodsi terrosa fuerit. eamque in vest. cand. miseris. si effusa nichil s. r. || 28 evanidae (vanidae codd.): humidae male Anon. S (cf. p. 40, 21 et 46, 29). || 31 liaculorum (Vitr. p. 41, 9): iaculorum codd. (sic etiam Anon. S). ex hoc Faventini loco a librario sumpta fuit lectio saec. IX ipsi Vitruvio adscripta vel iaculorum. || 35 sfungia (ϲφογγιά) sic codd. (etiam Isidori 19, 10, 3). || 37 exiliore (i. e. rariore): molliori (ex interpret.) Pall. et (male) Anon. S.
292, 16 inducatur (sc. tectorium Vitr. p. 38, 17): inducantur codd., ubi ducantur (sc. lateres) Anon. S. qui ex Vitr. p. 38, 15 scripsit maxime autem utiliores (sic) erunt, si ante biennium ducantur. || 30 venustatem: sic etiam Anon. S (vetustatem codd.).
293, 3 materies (Vitr. Pall.): caesio codd. (inde omnis cesio Anon. S). || 13 subgrundis (subgrundas Anon. S): subgrunda codd. cf. ad Vitr. p. 60, 14. || 17 aesculus (sic iam Schneider ad Pall. p. 224 et Anon. S cum Palladio ex Vitr. p. 56, 25): ex cuius cod. v (ubi ex om. pg). || 18 sed in umore posita vitiatur (ex Vitr. p. 56, 27 cf. Plin. 16, 219): et in umore posita perpetuam exhibet utilitatem (sic ex v. 17 repetendo) codd. cum Anon. S. || 22 scalpturis (Pall.): sculpturis (etiam Vitr.) codd. (item p. 288, 18). | alnus qui proximus (masc. ut ital. hisp. alno, gall. aune) codd., sed Anon. S (sicut Marini) corrigendo scripsit alnus quae proxima aquae n. tenera, ut ex Fav. Isidorus 17, 7, 42 (cf. Pall.). || 25 palationes spisse defixae … servant codd., ubi palationis (-nibus Vitr.: ita Krohn) spisse defixa … servat Anon. S (cum Vitr.). || 31 si umore non corrumpetur (sic legendum est cum v, non corrumpatur) = quod u. non corrumpitur cf. Pall. 12, 15 cedrus durabilis si (al. male nisi) umore tangatur (om. Anon. S). || 32 pinu (sic ex Vitr. etiam Anon. S): pino codd. || 33 cedria codd. (etiam Anon. S): cedrium Vitr. p. 58, 21 (Plin. 16, 52). confunditur hic cedria (med.) cum oleo cedrino: cf. Theod. Prisc. p. 500 (ind.), Plin. 24, 17 etc. || 36 nam: sic codd. (etiam An. S) = autem, ut saepius (p. 295, 10). cf. Th. Prisc. p. 526 (ind.), Anthimus (Anecd. II ind.) etc.
294, 7 quindecim (XV v) pedibus codd.—cf. Pall. octo pedes ad spatium standi singulis boum paribus abundant et in porrectione quindecim. || 17 stringatur (cf. astringi Pall. 1, 20 et constringitur Colum.): retineatur codd., quod ex Vitr. (p. 147, 9) pro more corrigens Anon. S posuit congeletur (nam si congelatur, fracescet Col. 1, 6, 18). || 22 pistrina: in hac voce, labore non completo reliquoque folii spatio vacuo, substitit Anon. S. || 34 africum (= ad meridiem et occidentem Vitr.): frigida codd.
295, 21 delevi et ante argilla. item p. 301, 5. cf. πηλῷ τετριχωμένῳ Ath. ad p. 277, 8. || 31 l. ab hibernis (Vitr. p. 125, 3) pro aut h. codd.
296, 20 insistas: insistat codd. (correxi cum cod. Laud., ubi male etiam relinquas). || 29 bini: binis (bonis v) codd. (corr. ex Vitr.). || 35 statuminentur codd. | qui (saxus, ital. sasso masc.): sic Fav. cum rec., quod male ipsi Vitruvio (p. 163, 12) obtrudunt librarii. || 36 inductis addidi ex Vitr. p. 163, 13 (ita iam Nohl). || 37 rudus est … mixti codd. (sic cum glossa ex Isid. 19, 10, 27. cf. Pallad. rudus id est etc.).
297, 1 crassior induci (… digitos VI) codd. (cf. Pall.). || 9 tumuli Vitr. (p. 164, 6): cumuli codd. || 14 missas … tabulas codd. || 35 inpegerit: in(m)pigeres (= inpegeris) codd.
298, 7 divisos (ad formam scil. circinationis Vitr. p. 166, 7) ordinabis codd. || 9 sint missae. his: simissales codd. || 14 aut: ut codd. || 22 c. vel delicatae aut (v, ut p g) arquatiles camere exemplis uteres codd. || 32 subigatur Nohl: subigantur codd. || 34 marmoris et candoris politionibus codd. (corr. Nohl).
299, 32 nudis pedibus sc. stantes Pall.
300, 2 eius metalli corrupte codd. Fav. et Vitr. unde iam Isid. 19, 17, 21 (ex Fav.) quod eius metalli ferax(!) sit una ex cycladibus insula Melos nomine. || 30 armenium (minium codd. Vitr.): argentum in codd. Fav. iam legit Isidorus, qui haec mire corrupit (19, 17, 10). || 33 lacusculus etiam (qui Faventino utitur) Isid. 19, 17, 17: laconicum Vitr.
301, 3 pictores (sic et Isid.) = tectores Vitr. || 7 sed sarmenta codd. (sed et sarmentum etiam Isid. 19, 17, 18, ubi praecedit sunt et qui vini faecem siccatam excoquant Plinianum l. 35, 42 ex eodem Vitruvii p. 180, 19 loco excerptum). || 8 aruerint (Isid.): arderent codd. || 13 leg. et <madefacta spongia> r. p. c. (ut apud Isid. 19, 17, 19). || 15 temperatur sed cibrium (cibrum) adustum russa quam … codd. lacunam indicat Isid. (19, 17, 14) sed <si>ciprium in fornace adustum huic permixtioni addes vestoriani similitudo erit (cf. Vitr. p. 180, 26). || 16 erucam Vitr.: afrug(r)um codd. || 23 cypro codd. et (ex Fav.) Isid.: rhodo Vitr. || 24 conchylia Vitr.: concula (… circumcisa) codd. sed cf. ex Faventino Isid. 19, 28 (2) = 12, 6, 50. || 37 luteum codd. Vitr. (a luto herba Plin. 33, 91). | caeruleo: ceroleum (sic) codd. (caeruleo subtritam Plin.).
302, 3 quod graeci staensiverationibus vocant. inficiunt etc. codd. || 8 pedum binum (Isid.): pedibus binis codd. || 9 cacuminibus (cum Vitr. etiam Isid.): acuminibus codd.
303, 4 fiant: fiunt codd.
304, 6 hanc esse operis conclusionem manifestam, subducta linea olim significavi, additamentum autem quod quasi capitulum XXX comprehendunt indices codicum (ex textu collecti), in ipso quidem, textu numero non adscripto simpliciter subiectum (sub rubrica De maltis diversis v, sine rubrica p), hoc nunc plane omisi. neque curavit Anonymus S.
In extremo volumine apud ipsum Vitruvium p. 208, 24 legendum esse etiam in ventre colliquiaria (colliciaria) sunt facienda (cf. collicias p. 140, 9), cum Plinio qui scripsit (31, 58) in anfractu omni colliqui[n]aria fieri, ex bellissimo G. Gundermanni invento moneo sero doctus (litt. datis 17. IV. 1899).