Propter Vitruvii IX praef. 9 sqq. (cf. Zeitschr. f. D. Alt. N. F. VI, 333) et Appendiculae Harl. c. 1 (Uncia caerae …) ex compilatione chronologica et astronomica saeculi noni incipientis (quae servatur in codice Vaticano Regin. 309 s. X:[9] cf. Bethmann in Pertz Archiv XII, 273) addo capita duo (l. V c. 1-2) iam a. 1849 edita in Catalogo (bibl. Montispess.) gallico (I p. 421 sq.).
Reading edition
Propter Vitruvii IX praef. 9 sqq. (cf. Zeitschr. f. D. Alt. N. F. VI, 333) et Appendiculae Harl. c. 1 (Uncia caerae …) ex compilatione chronologica et astronomica saeculi noni incipientis (quae servatur in codice Vaticano Regin. 309 s. X:[9] cf. Bethmann in Pertz Archiv XII, 273) addo capita duo (l. V c. 1-2) iam a. 1849 edita in Catalogo (bibl. Montispess.) gallico (I p. 421 sq.).
Compilationis huius ex variis excerptis in septem libros redactae (cuius non nisi reliquiae confusae extant in codd. Mon. 210 = Vindob. 387, de quibus C. Rück: Progr. des Ludwigs-Gymn. in München 1888 cf. Detlefsen: Hermes XXXII, 328) habetur index hic in cod. Vat. (qui fuit “liber sci dionysi in francia” f. 1a) f. 4b(-5b):
Lib. I.
“I. Rota quae continet natalicia sc̅o̅rum in k̅l̅ nonis et idibus per unumquemque mensem” (haec supra f. 2b).
“II. Argumentum de cursu lunae per duodecim signa.” (deest.)
III. Martyrologium per duodecim menses. (f. 6-12b).
IIII. Cycli decennovennales cum annis dn̅i̅ (f. 17-29b usque ad a. 1063, cum dupl. contin. rec. f. 30-36-58).
V. Adbreviatio chronicae ubi mittendae (f. 59-60). cf. Verz. d. lat. Hss. Berl. I p. 292a. Rück p. 12.
VI. De ortu et obitu patrum (f. 61-63).
VII. Annus magnus de concurrentibus compositus ad ostendendum diversitatem nativitatis et passionis dominicae (f. 63b-64b).
VIII. Ratio quomodo feria qua dominus passus est inveniatur etc. usque ad c. XI.
Sequuntur libri II capp. 22, l. III capp. 14, l. IV capp. 27 (argumenta paschalia).
Deinde, quae eodem ordine servatisque capitulorum numeris habentur in excerptis (Rück p. 21) codicis Montpellier 334 saec. IX2 (praeter V, 10), describo capitula libri V et VI:
Lib. V.
I. Excerptum de astrologia (f. 90-91).cf. Verz. d. lat. Hss. Berlin I p. 292b. Rück l. c. p. 7.
II. De ordine ac positione stellarum in signis (f. 91-99 cum imag. pictis).
III. De positione et cursu septem planetarum (f. 99b).ex Plin. l. II.
IIII. De intervallis earum (f. 100).
V. De absidibus earum (f. 100).
VI. De cursu earum per zodiacum (in textu “cotidianum”) circulum (f. 100b).
VII. De interlunio (f. 101b).
VIII. De eclypsi lunae (f. 101b).
VIIII. De eclypsi solis (f. 101b).
X. Quando solis eclypsis visa est moderno tempore (f. 102a cum enumerat. eclips. a. 760, 764 sub Pippino, 787, 807, 810bis, 811, 812!)
XI. Dimensio caelestium spatiorum sec. quosdam (f. 102a).
XII. De praesagiis tempestatum (f. 102b-104b) ex Plin. XVIII, 340-365.
Lib. VI.
I. De ratione unciarum (f. 104b: S̶S̶ scripulus est sex siliquae … ins. cod. M).
II. De probatione auri et argenti (f. 105).
III. De mensura caerae et metalli in operibus fusilibus (f. 105).
IIII. Ambrosii macrobii theodosii de mensura et magnitudine terrae et circuli per quem solis iter est (f. 105b).
V. Item eiusdem de mensura et magnitudine solis (f. 106).
VI. Felicis capellae de mensura lunae (f. 107).
VII. Eiusdem argumentum quo magnitudo terrae deprehensa est (f. 107b).
Deinde Lib. VII.
“I. Item liber cum capitulis suis baedae praesbitero (sic) continens de rerum naturis” (f. 108-116b cum 51 capp.).
Sequitur f. 117 appendix variorum “De mensuris et ponderibus etc.” Hultsch no. 137-39, f. 119b De ventis, f. 121 Cursus lunae per XII signa cum tabulis etc., f. 124b-125a opusc. comput. ad annum 885, rotae f. 126b-127, f. 128 “horologium viatorum”, f. 128b-140 calendarium, deinde cum tabulis aliis de computo varia usque ad f. 156b.
Ex archetypo igitur saeculi IX incipientis collectionis astronomicae (quae integra fere nunc extat in solo cod. S. Dionysii Par. = Vat. reg. 309 = V, quem exscripsi Romae m. Febr. a. 1892) haec duo veteris auctoris fragmenta ducta sunt (cum toto libro V) in cod. Montp. 334 saec. IX2 (de quo supra) = M et (duo sola) cod. Laud. 426bis (Palladii antiquissimo s. IX f. 120b sq.) = L, item Scletstat. 1151bis s. X (Vitruvii f. 37b sq.) = S et (cum praeced. de rat. unc.) in Monac. 14836 s. XI (f. 137 sq.) = m. hos ipse vidi: de cod. Par. 12117 (s. XI f. 181b sq.) cf. Rück p. 24. praeterea prius fragmentum (solum de prob. auri et arg.) receptum est in Epitomam Faventini interpolatam (quae est De architectura valde utilis scientia), cuius exscripsi cod. Paris. 6842c (s. XIII) = p, (ubi est cap. ultimum), contuli cod. Laud. 403 (s. XII2) = l (ubi paenultimum).
Plain text