← Table of contents
Vitruvii De architectura libri decem

LIBER PRIMUS.

Reading edition

1 Cum divina tua mens et numen, imperator Caesar,

imperio potiretur orbis terrarum invictaque virtute cunctis

hostibus stratis, triumpho victoriaque tua cives gloriarentur

et gentes omnes subactae tuum spectarent nutum populusque

| Romanus et senatus liberatus timore amplissimis tuis 5

cogitationibus consiliisque gubernaretur, non audebam,

tantis occupationibus, de architectura scripta et magnis

cogitationibus explicata edere, metuens ne non apto tempore

2 interpellans subirem tui animi offensionem. cum vero

attenderem te non | solum de vita communi omnium curam 10

publicaeque rei constitutione habere sed etiam de opportunitate

publicorum aedificiorum, ut civitas per te non

solum provinciis esset aucta, verum etiam ut maiestas

imperii publicorum aedificiorum egregias haberet auctoritates,

non putavi praetermittendum | quin primo quoque 15

tempore de his rebus ea tibi ederem. ideo quod primum

parenti tuo de eo fueram notus et eius virtutis studiosus.

cum autem concilium caelestium in sedibus in|mortalitatis

eum dedicavisset et imperium parentis in tuam potestatem

1 um (sic sine litt. init., quam D pro C adscr. manus recens) divina tua mens in albo primae lineae suppl. Gc (Cum—numen litt. capital. scr. H primo pag. versu). | ocaesar Gc.

10 ”curam … ”habere signis mutandae positionis coniungit Sc (ut ed. Lor.).

11 constitutione S(Gc): constitutionem H (-nē) G.

17 (virtutis) erat add. S.

Plain text

transtulisset, idem studium meum in eius memoria permanens

in te contulit favorem. itaque cum M. Aurelio

et P. Minidio et Gn. Cornelio ad apparationem ballistarum

| et scorpionum reliquorumque tormentorum refectionem fui (5)

praesto et cum eis commoda accepi. quae cum primo 5

mihi tribuisti, recognitionem per sororis commendationem

3 servasti. cum ergo eo beneficio essem obligatus, ut ad

exitum vitae non haberem inopiae timorem, haec tibi

scribere coepi quod | animadverti multa te aedificavisse et (10)

nunc aedificare, reliquo quoque tempore et publicorum et 10

privatorum aedificiorum pro amplitudine rerum gestarum

ut posteris memoriae tradantur curam habiturum. conscripsi

praescriptiones terminatas, ut eas attendens et ante

facta et futura qualia sint opera per | te posses nota habere. (15)

namque his voluminibus aperui omnes disciplinae rationes. 15

I Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis

eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae

ab ceteris artibus perficiuntur opera. ea nascitur ex fabrica

et | ratiocinatione. fabrica est continuata ac trita (20)

usus meditatio, qua manibus perficitur e materia cuiuscumque 20

generis opus est ad propositum deformationis.

ratiocinatio autem est quae res fabricatas sollertia, ratione

2 proportionis demonstrare atque explicare potest. itaque

architecti qui sine litteris | contenderant ut manibus essent (25)

exercitati, non potuerunt efficere ut haberent pro laboribus 25

auctoritatem, qui autem | ratiocinationibus et litteris solis

3 ballistarum G: balistarum HS (ut p. 6, 3 ed. pr. et ubi ballistae Hc 12, 20 etc., sed idem in l. X plerumque scr. ball- ut ego semper, cum rec. PSG praeferant bal-).

4 scorpionvem H.

5 quae (Quę S) cum HS: Quęcūq⁊ G.

6 recognotionem S.

7 (servasti) in animo. add. S (suo errore).

10 aedificaviss& ante ras. H.

12 traderentur (quasi ab gestarum) x (cf. p. 103, 22).

14 sunt (a. c.) G.

17 cuius iudicio probantur omnia GS (cf. p. 132, 24): om. H.

18 ex GS: & (et) H.

20 quae (quę SG) x. | cuius cumque HG: unius cuiusque S (unius ante cuius cumque add. Gc).

22 quaerés (sic, cum apice, ut mox p. 3, 2. 6 etc.) H. | sollertiae (-tię GS) ac rationis proportione x (cf. p. 65, 6. 10, 18).

Plain text

confisi fuerant, umbram non rem persecuti videntur. at

qui utrumque perdidicerunt, uti omnibus armis ornati

citius cum auctoritate quod fuit propositum sunt adsecuti.

3 cum in omnibus enim rebus, tum | maxime etiam in architectura (5)

haec duo insunt, quod significatur et quod significat. 5

significatur proposita res de qua dicitur, hanc

autem significat demonstratio rationibus doctrinarum explicata.

quare videtur utraque parte exercitatus esse

debere qui se architectum profiteatur. itaque eum etiam

| ingeniosum oportet esse et ad disciplinam docilem. neque 10

enim ingenium sine disciplina aut disciplina sine ingenio

perfectum artificem potest efficere. et ut litteratus sit,

peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures

noverit, philosophos diligenter audierit, musicam scierit,

medicinae | non sit ignarus, responsa iurisconsultorum noverit, 15

astrologiam caelique rationes cognitas habeat.

4 Quae cur ita sint haec sunt causae. litteras architectum

scire oportet, uti commentariis memoriam firmiorem

efficere possit. deinde graphidos scientiam habere, quo

facilius | exemplaribus pictis quam velit operis speciem 20

deformare valeat. geometria autem plura praesidia praestat

architecturae, et primum ea euthygrammi et circini

tradit usum, e quo maxime facilius aedificiorum in areis

expediuntur descriptiones normarumque et librationum et

linearum directio|nes. item per opticen in aedificiis ab

certis regionibus caeli lumina recte ducuntur. per arithmeticen 26

vero sumptus aedificiorum consummantur, mensurarum

rationes explicantur, difficilesque symmetriarum

quaestiones geometricis rationibus | et methodis inveniuntur. (5)

1 fuerant G (Eberhard): fuerunt HS.

10 disciplinā HcS: -na H, -nas G.

11 aut (ante corr.) om. H. | aut sine ingenio disciplina G.

13 graphidos HG: -dis S (ut x v. 19) et in m. idē. descriptionibꝰ figurarū vel picturę Sc

17 haec H, hęc S: hę G.

22 ex euthy(-i G)grammis circini x.

23 aeris S.

24 descriptionis ante corr. H.

25 opthicen HS, optichen G.

26 dicuntur G. | arithmetichen (-ⱶcen Sc) x.

Plain text

5 historias autem plures novisse oportet, quod multa ornamenta

saepe in operibus architecti designant, de quibus

argumenti rationem cur fecerint quaerentibus reddere

debent. quemadmodum si qui statuas marmoreas muliebres

stolatas, quae caryatides dicuntur, pro | columnis in opere 5 (10)

statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit, percontantibus

ita reddet rationem. Carya civitas Peloponnensis

cum Persis hostibus contra Graeciam consensit,

postea Graeci per victoriam gloriose bello liberati communi

consilio Caryatibus bellum indixerunt. itaque oppido 10

| capto viris interfectis civitate desacrata matronas (15)

eorum in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas

neque ornatus matronales deponere, uti non una triumpho

ducerentur sed aeterno servitutis exemplo gravi contumelia

pressae poenas pendere viderentur pro civitate. ideo qui 15

tunc architecti | fuerunt aedificiis publicis designaverunt (20)

earum imagines oneri ferundo conlocatas, ut etiam posteris

6 nota poena peccati Caryatium memoriae traderetur. non

minus Lacones, Pausania Agesipolidos filio duce, Plataico

proelio pauca manu | infinitum numerum exercitus Persarum

cum superavissent, acto cum gloria triumpho spoliorum 21

et praedae, porticum Persicam ex manubiis, laudis

et virtutis civium indicem, victoriae posteris pro tropaeo

constituerunt, ibique captivorum | simulacra barbarico vestis (5)

ornatu, superbia meritis contumeliis punita, sustinentia 25

tectum conlocaverunt, uti et hostes horrescerent, timore

eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum virtutis

aspicientes gloria erecti ad defendendam libertatem essent

3 argumentis x.

4 si quis x (ut p. 7, 14).

5 cary(i HS)atides x.

6 percontantibus HG: percuntantibus Hc, percunctantibus S(Gc).

7 caria x. | peloponnessis H, -ponensis GS.

10 caryatibus H, cariatybus G, cariatibus S.

11 declarata x.

13 una (unâ S) sic x.

16 (designaverunt) quod add. S.

17 onera Sc. | ferundo H: ferendo HcGS.

18 caryatium x.

19 Agesipolidos: hagest illae (ille G, hagestillę SGc) polidos x. | Plataico: pitalco x.

23 tropae(ę G)o HG: tropheo S.

Plain text

parati. itaque ex eo multi statuas Persicas | sustinentes (10)

epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt, et ita ex eo

argumento varietates egregias auxerunt operibus. item

sunt aliae eiusdem generis historiae, quarum notitiam

7 architectos tenere oportet. philosophia vero perficit architectum 5

animo magno et uti non sit adrogans, sed potius

| facilis aequus et fidelis sine avaritia, quod est maximum, (15)

nullum enim opus vere sine fide et castitate fieri potest.

ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis habeat

animum occupatum, sed cum gravitate suam tueatur 10

dignitatem bonam famam habendo. et haec enim philosophia

praescribit. | praeterea de rerum natura quae graece (20)

φυϲιολογια dicitur philosophia explicat, quam necesse est

studiosius novisse, quod habet multas et varias naturales

quaestiones, ut etiam in aquarum ductionibus. incursibus 15

enim et circumitionibus et librata planitie expressionibus

spiritus naturales aliter at|que aliter fiunt, quorum (25)

offensionibus mederi nemo poterit nisi qui ex philosophia

principia rerum naturae noverit. item qui Ctesibii aut

Archimedis et ceterorum qui eiusdem generis praecepta 20

conscripserunt leget, sentire non poterit nisi his | rebus

8 a philosophis erit institutus. musicen autem sciat oportet,

uti canonicam rationem et mathematicam notam habeat,

praeterea ballistarum catapultarum scorpionum temperaturas

possit recte facere. in capitulis enim dextra ac 25

sinistra | sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur (5)

suculis et vectibus e nervo torti funes, qui non praecluduntur

nec praeligantur nisi sonitus ad artificis aures

certos et aequales fecerint. bracchia enim quae in eas

tentiones includuntur, cum extenduntur, aequaliter et pariter 30

1 multi GS: multis ante ras. H.

5 oporteat x.

13 phy(i S)siologia HS, phisioloya G. | (dicitur.) quę add. S.

16 circuitionibus x.

19 ctesibii: cum(cū GS)thesbia x.

23 uti ꝉ (vel) canonicā G (sed eraso ꝉ supra scr. ꝉ canorā Gc).

26 emitoniorum HS.

27 surculis x.

29 fecerint GS: -runt H. | bracchia H: brachia GS.

Plain text

utraque plagam mittere | debent. quodsi non homotona (10)

9 fuerint, inpedient directam telorum missionem. item theatris

vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica

ratione conlocantur sonituum ad discrimina, quae Graeci

ηχεια appellant, ad symphonias musicas sive concentus 5

componuntur divisa in circinatione dia|tessaron et diapente (15)

et <diapason ad> disdiapason, uti vox scaenici sonitus

conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta

cum incremento clarior et suavior ad spectatorum perveniat

aures. hydraulicas quoque machinas et cetera quae 10

sunt similia his organis, sine musicis rationibus efficere

10 | nemo poterit. disciplinam vero medicinae novisse oportet (20)

propter inclinationes caeli, quae Graeci κλιματα dicunt,

et | aeris et locorum qui sunt salubres aut pestilentes

aquarumque usus. sine his enim rationibus nulla salubris 15

habitatio fieri potest. iura quoque nota habeat oportet

ea quae necessaria sunt aedificiis communium parietum

ad ambitum stilli|cidiorum, et cloacarum, luminum, item (5)

aquarum ductiones. et cetera quae eiusmodi sunt nota

oportet sint architectis, uti ante caveant quam instituant 20

aedificia, ne controversiae factis operibus patribus familiarum

relinquantur et ut legibus scribendis prudentia

caveri possit et locatori et conductori. | namque si lex (10)

perite fuerit scripta, erit ut sine captione uterque ab

utroque liberetur. ex astrologia autem cognoscitur oriens 25

occidens meridies septentrio, etiam caeli ratio, aequinoctium

solstitium astrorum cursus. quorum notitiam si qui non

habuerit, horologiorum rationem omnino scire | non poterit. (15)

11 Cum ergo tanta haec disciplina sit condecorata et

abundans eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse 30

1 utrae(ę GS)que x. | o motonia HG, <o>motonia in ras. S (i. equaliter sonantia in textu ipso male add. S).

2 impedient directam G et in ras. S: impediendi | rectam H.

4 sonitum (-tū GS) & d. x. | 5 echea x. | 7 diapason ad om. x.

13 inclinationem (-nē GS) x. | climata x.

17 communibus x.

23 cavere x.

27 si qui Praun: si quis x.

Plain text

se iuste repente profiteri architectos nisi qui ab aetate

puerili his gradibus disciplinarum scandendo, scientia plerarumque

lit|terarum et artium nutriti pervenerint ad summum (20)

12 templum architecturae. at fortasse mirum videbitur

inperitis, hominis posse naturam tantum numerum doctrinarum 5

perdiscere et memoria continere. cum autem animadverterint

omnes disciplinas inter se coniunctionem

rerum et communicationem | habere, fieri posse faciliter (25)

credent. encyclios enim disciplina uti corpus unum ex

his membris est composita. itaque | qui a teneris aetatibus 10

eruditionibus variis instruuntur, omnibus litteris

agnoscunt easdem notas communicationemque omnium

disciplinarum, et ea re facilius omnia cognoscunt. ideoque

de veteribus architectis Pytheos, qui Priene aedem

Minervae | nobiliter est architectatus, ait in suis 15 (5)

commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere

posse facere quam qui singulas res suis industriis et

exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt. id

13 autem re non expeditur. non enim debet nec potest esse

architectus gram|maticus uti fuerat Aristarchus, sed non 20 (10)

agrammatos, nec musicus ut Aristoxenus, sed non amusos,

nec pictor ut Apelles, sed graphidos non inperitus,

nec plastes quemadmodum Myron seu Polyclitus, sed

rationis plasticae non ignarus, nec denuo medicus ut Hippocrates,

sed non aniatrologetos, | nec in ceteris doctrinis 25 (15)

singulariter excellens, sed in is non inperitus. non enim

1 se om. x (ut G p. 36, 1).

2 ẹscandendo H. | plerumque x.

4 ac x.

5 hominibus x.

8 haberi ante corr. G.

9 enciclios G.

10 qui a: quia x (qui¦a Gc).

14 py(i G)thios HG, pythius (ut 9, 7 x) S. | prieni H (cf. p. 159, 3), primus S, primus ꝉ̣ p̲r̲i̲e̲n̲i̲ G i. e. primus Gc (cf. ad p. 6, 2)

20 fuerat (cf. p. 252, 2 etc.): fuerit x. | aristarcus G.

21 agrammatus x.

25 aniatrologetus G, -gecus H (sed -getus Hc = LP), -gicus S(Gc).

26 is: his x. ita sexcenties (praevalente pronomine hic apud recentiores) poterit corrigi: cf. mox p. 9, 6. quod raro tentavi, nisi quod semper scribo is qui … pro hic qui … (quod est rec. et medii aevi). | imperitos H.

Plain text

in tantis rerum varietatibus elegantias singulares quisquam

consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et

14 percipere vix cadit in potestatem. nec tamen non tantum

architecti non possunt in omnibus rebus | habere summum (20)

effectum, sed etiam ipsi qui privatim proprietates tenent 5

artium non efficiunt ut habeant omnes sum|mum laudis

principatum. ergo si in singulis doctrinis singuli artifices

neque omnes sed pauci aevo perpetuo nobilitatem vix sunt

consecuti, quemadmodum potest architectus, qui pluribus

artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum | et magnum 10 (5)

facere ne quid ex is indigeat, sed etiam ut omnes artifices

superet qui singulis doctrinis adsiduitatem cum industria

15 summa praestiterunt. igitur in hac re Pytheos errasse

videtur quod non animadvertit ex duabus rebus singulas

artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione. |ex 15 (10)

his autem unum proprium est eorum qui singulis rebus

sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune

cum omnibus doctis, id est ratiocinatio, uti medicis et

musicis est de venarum rythmo et ad pedem motu, at si

vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, 20

non accedet mu|sicus, sed id opus proprium erit medici. (15)

item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut

16 aures suam cantionibus recipiant iucunditatem. similiter

cum astrologis et musicis est disputatio communis de

sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et 25

trigonis diatessaron et diapente, | et geometris de visu qui (20)

graece λογοϲ οπτικοϲ appellatur, | ceterisque omnibus doctrinis

1 eligantias x (sic etiam 87, 2 et H 36, 17. 145, 21. item G 86, 12—sed elegantiam 10, 3 x).

6 laudes (a. c.) H.

11 is S: his HG et (ubi exⱶıſ) Sc.

12 qui HS: qıu,ín S (id est quin S, qui in Sc), & qui G.

16 est: esse (e̅e̅ GS) x. | rebus om. S (suppl. S2).

18 ratione (-nē S) x.

19 est: & x. pythmo x (sed supra Sc ꝉ rithmo). | pedem motus H, pedū motus GS (s. metricorum supra add. Sc). | at: ut x.

23 suae (suę GS) x. | iocunditatem (sic) semel H (semper SEG).

25 stillarum ante corr. H (ut 230, 11 H, qui staellae 232, 8).

26 trigonis GS: tridonis H. | et g. de visu: a g. divisus x.

27 logos opticos x | appellat᷎ H = apellat᷑ S, appellatur G.

Plain text

multae res vel omnes communes sunt dumtaxat ad

disputandum. operum vero ingressus, qui manu ac tractationibus

ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt qui

proprie una arte ad faciendum sunt | instituti. ergo satis (5)

abunde videtur fecisse qui ex singulis doctrinis partes et 5

rationes earum mediocriter habet notas eas quae necessariae

sunt ad architecturam, uti si quid de his rebus et artibus

iudicare et probare opus fuerit ne deficiat. quibus vero

natura tantum tribuit sollertiae acumi|nis memoriae ut (10)

possint geometriam astrologiam musicen ceterasque disciplinas 10

penitus habere notas, praetereunt officia architectorum

et efficiuntur mathematici. itaque faciliter contra

eas disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis disciplinarum

sunt armati. hi autem inveniuntur raro, ut

| aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et Archytas 15

Tarentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus,

Archimedes et Scopinas ab Syracusis, qui multas res

organicas et gnomonicas numero naturalibusque rationibus

inventas atque explicatas posteris reliquerunt.

17 | Cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non 20

passim cunctis gentibus sed paucis viris habere concedatur,

officium vero architecti omnibus eruditionibus debeat esse

exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat

non iuxta necessitatem summas sed etiam mediocres scientias

habere dis|ciplinarum, peto, Caesar, et a te et ab is

qui ea volumina sunt lecturi, ut si quid parum ad regulam 26

artis grammaticae fuerit explicatum ignoscatur. namque

non uti summus philosophus nec rhetor disertus nec grammaticus

summis rationibus | artis exercitatus sed ut architectus (5)

2 ac: aut x.

5 ex om. S (sed supra suppl. in Sc).

8 deficiat Sc: -tur x (cf. p. 184, 14. 132, 20 etc.).

15 phy(i S)lolaus x. | architas GS.

17 ab HG: a HcS(Gc)

18 organicas gnomonicas G et (ips. corr.) H Sc (= L), organicas gnominicas H2S (= P. cf. not. ed. pr.).

20 ab HG: ac S (ubi naturali<s> Sc).

22 deb& S.

24 non <summas sed etiam iuxta necessitatem> mediocres in ras. Sc.| mediocris H.

25 peto: Pro eo S (ubi post lecturi add. Sc expostulo). | is: his x.

Plain text

is litteris imbutus haec nisus sum scribere. de

artis vero potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes

polliceor, uti spero, his voluminibus non modo aedificantibus

sed etiam omnibus sapientibus cum maxima auctoritate

me sine dubio praestaturum. 5

II | Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece (10)

ταξιϲ dicitur, et ex dispositione, hanc autem Graeci διαθεϲιν

vocitant, et eurythmia et symmetria et decore et

distributione, quae graece οικονομια dicitur.

2 Ordinatio est modica membrorum operis commoditas 10

| separatim universaeque proportionis ad symmetriam comparatio. (15)

haec componitur ex quantitate, quae graece

ποϲοτηϲ dicitur. quantitas autem est modulorum ex ipsius

operis <membris> sumptio e singulisque membrorum partibus

universi operis conveniens effectus. 15

| Dispositio autem est rerum apta conlocatio elegansque (20)

e compositionibus effectus operis cum qualitate. species

dispositionis, quae graece dicuntur ιδεαι, sunt hae, ichnographia

orthographia scaenographia. ichnographia est

circini regulaeque modice continens usus, e qua capiuntur 20

forma|rum in solis arearum descriptiones. orthographia (25)

autem est | erecta frontis imago modiceque picta rationibus

operis futuri figura. item scaenographia est frontis

et laterum abscedentium adumbratio ad circinique centrum

omnium linearum responsus. hae nascuntur ex cogitatione 25

et inventione. | cogitatio est cura, studii plena et industriae (5)

vigilantiaeque, effectus propositi cum voluptate.

1 is: his x.

7 taxis x. | diathesin x.

8 eyrithmia (sic) HSG (sed infra p. 12, 9 eurithmia omnes).

9 oeconomia x.

11 proportiones H: -nis S, proporticionis (sic) G.

13 possotes HS, posotis G.

14 membris om. x. | sumptio. e singulis que HG: sumptione. sinġu̇larisque S (sumptione singulisque Gc), cui sc. in marg. adscripsit Sc in singulis.

16 eligans x (praeter S) et sic 103, 10 (pr. S). 145, 23. 155, 1 (pr. S). 173, 20. 173, 24 (pr. S). 175, 4. 178, 21 (pr. E). 182, 25 (pr. Ec). item H 160, 13 (ubi ele- GS). sed eleg. x 13, 15. 13, 16, 15, 24. 23, 20 (pr. S). 46, 2. 244, 10.

17 e om. x.

18 ideae (-ę S) x.

20 equa G: aequa H, ęqua SGc.

21 solis G: soliis HS.

Plain text

inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio

ratioque novae rei vigore mobili reperta. hae sunt terminationes

dispositionum.

3 Eurythmia est venusta species commodusque in compo|sitionibus (10)

membrorum aspectus. haec efficitur cum 5

membra operis convenientis sunt altitudinis ad latitudinem,

latitudinis ad longitudinem et ad summam omnia respondent

suae symmetriae.

4 Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens

| consensus ex partibusque separatis ad universae 10 (15)

figurae speciem ratae partis responsus. uti in hominis

corpore e cubito pede palmo digito ceterisque particulis

symmetros est eurythmiae qualitas, sic est in operum perfectionibus.

et primum in aedibus sacris aut e columnarum

crassitudi|nibus aut triglypho aut etiam embate, 15 (20)

sed et ballistae e foramine <et> quod Graeci περιτρητον

vocitant, navis interscalmio, quod διαπηγμα dicitur, item

ceterorum operum e membris invenitur symmetriarum

ratiocinatio.

5 Decor autem est emendatus operis aspectus probatis 20

| rebus compositi cum auctoritate. is perficitur statione, (25)

quod graece θεματιϲμωι dicitur, seu consuetudine aut

natura. statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et Soli et

Lunae aedi|ficia subdiu hypaethraque constituentur. horum

enim deorum et species et effectus in aperto mundo atque 25

lucenti praesentes videmus. Minervae et Marti et Herculi

aedes doricae fient. his enim diis propter virtutem sine

deliciis aedificia | constitui decet. Veneri Florae Proserpinae (5)

Fonti Lumphis corinthio genere constitutae aptas

6 convenientia x.

7 respondent G: -deant HS.

11 ratę GS: latę H.

15 embatere ballistae (balistę HcGS) foramine quod graeci (greci G) peritreton x.

17 navibus x. | quae (quę GS) dipheciaca x.

22 thematismo x.

24 sub divo hyphetraque (hip̄hetraque S, hypethraque G) x (cf. p. 124, 2). | constituentur HS: -untur G.

26 videmus GSc: vidimus HS.

28 di(e SGc)liciis x.

29 fontycum phys H, fonty cūphys S (ubi supra ı. nīphıs), fonticym phis G (phys Gc).

Plain text

videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem

graciliora et florida foliisque et volutis ornata

opera facta augere videbuntur iustum decorem. Iunoni

Dianae Libero Patri cete|risque diis qui eadem sunt similitudine (10)

si aedes ionicae construentur, habita erit ratio 5

mediocritatis, quod et ab severo more doricorum et ab

teneritate corinthiorum temperabitur earum institutio proprietatis.

6 ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cum

aedificiis interioribus ma|gnificis item vestibula convenientia (15)

et elegantia erunt facta. si enim interiora prospectus 10

habuerint elegantes, aditus autem humiles et inhonestos,

non erunt cum decore. item si doricis epistyliis

in coronis denticuli scalpentur aut in pulvinatis columnis

ionicis epistyliis exprimentur triglyphi, | translatis ex alia (20)

ratione proprietatibus in aliud genus operis offendetur 15

7 aspectus, alius ante ordinis consuetudinibus institutis. naturalis

autem decor sic erit, si primum omnibus templis

saluberrimae regiones aquarumque fontes in is locis idonei

eligentur in quibus fana constituantur, deinde maxime

| Aesculapio Saluti, quorum deorum plurimi medicinis aegri 20 (25)

curari videntur. cum enim ex pestilenti in salubrem locum

corpora aegra translata fuerint et e fontibus salubribus

aquarum usus subministrabuntur, celerius convalescent.

ita efficietur uti ex natura loci maiores auctasque cum

dignitate | divinitas excipiat opiniones. item naturae decor 25 (5)

erit, si cubiculis et bybliothecis ab oriente lumina capiuntur,

balineis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothecis

et quibus certis luminibus opus est partibus a

septentrione, quod ea caeli regio neque exclaratur neque

6 ab HS: om. G.

7 eorum x.

10 perfectus x (cf. p. 119, 25).

13 sculpentur x. | aut in pulvinatis columnis et ionicis episty(i GS)liis capitulis exprimentur triglyphis (G, triclyphis H, tricliphis S) x.

16 alius: aliis x.

18 is: his x.

20 saluti et eorum deorum quorum pl. x.

25 opinionis ante corr. H.

27 balneis x. | pinacothi(e S2)cis S, ubi in m. solo calamo (ut saepius = S2) impressum legitur ubi pingitur.

Plain text

obscuratur solis cursu | sed est certa inmutabilis die perpetuo. (10)

8 Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio

parcaque in operibus sumptus cum ratione temperatio.

haec ita observabitur, si primum architectus ea 5

non quaeret quae non poterunt inveniri aut parari nisi

magno. | namque non omnibus locis harenae fossiciae nec (15)

caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris

copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes

difficiles sunt et sumptuosae. utendum autem est 10

ubi non est harena fossicia, fluviatica aut marina lota,

inopiae quoque | abietis aut sappinorum vitabuntar utendo (20)

cupresso populo ulmo pinu, reliquaque his similiter erunt

9 explicanda. alter gradus erit distributionis, cum ad usum

patrum familiarum aut ad pecuniae copiam aut ad eloquentiae 15

dignitatem aedificia aliter disponentur. namque

aliter urbanas domos opor|tere constitui videtur, aliter (25)

quibus ex possessionibus rusti|cis influunt fructus, non item

feneratoribus, aliter beatis et delicatis, potentibus vero

quorum cogitationibus respublica gubernatur, ad usum 20

conlocabuntur, et omnino faciendae sunt aptae omnibus

personis aedificiorum distributiones.

III | Partes ipsius architecturae sunt tres, aedificatio, gnomonice, (5)

machinatio. aedificatio autem divisa est bipertito,

e quibus una est moenium et communium operum in 25

publicis locis conlocatio, altera est privatorum aedificiorum

explicatio. publicorum autem distributiones sunt tres, e

qui|bus est una defensionis, altera religionis, tertia (10)

opportunitatis. defensionis est murorum turriumque et portarum

ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, 30

religionis deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum

4 cū (supra add. ips.) S (unde rec.): om. HG

6 poterunt G et (in ras.) S: potuerunt H (-rint Pcv).

11 lota x: loca (L) Gc.

13 reliqua que H (-quaq⁊ S): reliquaq; quę G.

15 f. & ad p. x.

16 alte (-ae a. r. H) disp. x (aliter L).

17 urbanas HS: -nos G. | construi S.

18 idem x.

25 e: ex S.

28 est una HS: una est G.

31 sacrorum x.

Plain text

conlocatio, opportunitatis communium locorum ad

usum publicum dis|positio, uti portus fora porticus balineae (15)

theatra inambulationes ceteraque quae isdem rationibus in

publicis locis designantur.

2 Haec autem ita fieri debent ut habeatur ratio firmitatis 5

utilitatis venustatis. firmitatis erit habita ratio, cum fuerit

| fundamentorum ad solidum depressio et quaque e materia (20)

copiaram sine avaritia diligens electio, utilitatis autem,

cum emendata et sine inpeditione usus locorum dispositio

et ad regiones sui cuiusque generis apta et commoda 10

distributio, venustatis vero cum fuerit operis species grata

et elegans | membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum (25)

ratiocinationes.

IV In ipsis vero moenibus ea erunt principia. primum

electio loci saluberrimi. is autem erit excelsus et non 15

ne|bulosus non pruinosus regionesque caeli spectans neque

aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur

palustris vicinitas. cum enim aurae matutinae cum

sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae

adiun|gentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos 20 (5)

cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent,

efficient locum pestilentem. item si secundum mare erunt

moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem non

erunt salubria, quod per aestatem caelum meridianum sole

exoriente | calescit meridie ardet, item quod spectat ad 25 (10)

occidentem sole exorto tepescit meridie calet vespere fervet.

2 igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora quae

in his locis sunt vitiantur. hoc autem licet animadvertere

etiam ex is quae non sunt animalia. in cellis enim

vinariis tectis | lumina nemo capit a meridie nec ab occidente 30 (15)

2 uti HS: ut G. | balinea H, balnea HcSG

3 hisdem x.

4 locis G et (supra lin. ips. add.) S: om. H.

7 et om. x, ubi pro depressio (deprạ̇esio H) quaque HG in rasura sic dispositio & cū erit libere ut solet ipse corrigit S.

9 cum om. x. | usu x.

12 ẹ̇membrorūq; Hc = membrorumque G (membrorum S, qui om. que).

14 ea (ante corr.) om. G.

17 si: sic x.

24 quod HS: quia G.

28 vitiantur: sic x.

29 is: his x.

Plain text

sed a septentrione, quod ea regio nullo tempore

mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis.

ideo etiam ea granaria quae ad solis cursum spectant

bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma quae non in

ea parte caeli ponuntur quae | est aversa a solis cursu, 5 (20)

3 non diu servantur. nam semper calor cum excoquit e

rebus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo

naturales virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes

efficit inbecillas. ut etiam in ferro animadvertimus, quod

quamvis natura sit durum, in fornacibus ab | ignis vapore 10 (25)

percalefactum ita mollescit uti in omne genus formae

faciliter fabricetur, et idem cum molle et candens refrigeretur,

tinctum frigida redurescit et restituitur in antiquam

4 proprietatem. licet etiam considerare haec ita esse

ex eo quod aestate non solum in pestilentibus locis sed 15

| etiam in salubribus omnia corpora calore fiant inbecilla, (30)

et | per hiemem etiam quae pestilentissimae sint regiones

efficiantur salubres ideo quod a refrigerationibus solidantur.

non minus etiam quae ab frigidis regionibus corpora traducuntur

in calidas, non possunt durare sed dissolvuntur, 20

quae | autem ex calidis locis sub septentrionum regiones (5)

frigidas, non modo non laborant inmutatione loci valetudinibus

5 sed etiam confirmantur. quare cavendum esse

videtur in moenibus conlocandis ab is regionibus quae

caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere. 25

namque e principiis, | quae Graeci ϲτοιχεια appellant, ut (10)

omnia corpora sunt composita, id est e calore et umore,

terreno et aere, ita mixtionibus naturali temperatura figurantur

2 mutationis ante corr. H.

3 ea: & x.

6 e rebus: aeribus x.

7 exugendo HSGc (exsugendo GSc).

11 inomni genus H et (ante corr.2) S.

13 redurescat et restituatur x.

22 valitudinibus (hic) x (sed val&udo solus H 32, 23 ubi valit. SLP vlchEG).

24 is: his x. | quae caloribus (sic) x (a cal. L).

26 e (princ.) om. x. | stoechia x.

27 ecalore HS: acalore G. | humore Hc, humore GS. ita saepius, ut Hc, et (ⱶumore) Gc—pro umore (umido etc.) x. humore etc. semper SPL, haud raro etiam HG.

28 ita: & ita x (eṭ del. Gc).

Plain text

omnium animalium in mundo generatim qualitates.

6 ergo in quibus corporibus cumque exsuperat e principiis

calor, tunc interficit dissol|vitque cetera fervore. haec (15)

autem vitia efficit fervidum ab certis partibus caelum,

cum insidit in apertas venas plus quam patitur e mixtionibus 5

naturali temperatura corpus. item si umor occupavit

corporum venas inparesque eas fecit, cetera principia

ut a liquido corrupta diluuntur et dissol|vuntur compositionibus (20)

virtutes. item haec e refrigerationibus umoris

ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus. non 10

minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis compositio

augendo aut minuendo infirmat cetera principia,

terrenum cibi plenitate, aer gravitate caeli. |

7 Sed si qui voluerit diligentius haec sensu percipere,

animadvertat attendatque naturas avium et piscium et 15

terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturae.

aliam enim mixtionem habet genus avium,

aliam | piscium, longe aliter terrestrium natura. volucres (5)

minus habent terreni, minus umoris, caloris temperate,

aeris multum. igitur levioribus principiis compositae facilius 20

in aeris impetum nituntur. aquatiles autem piscium

naturae quod temperatae sunt a calido plurimoque et

aeris et terreni sunt | compositae sed umoris habent oppido (10)

quam paulum, quo minus habent e principiis umoris in

corpore, facilius in umore perdurant, itaque cum ad terram 25

perducuntur, animam cum aqua relinquunt. item terrestria

quod e principiis ab aere caloreque sunt temperata

minusque habent terreni plurimum|que umoris, quod abundant (15)

umidae partes, non diu possunt in aqua vitam tueri.

8 ergo si haec ita videntur quemadmodum proposuimus et 30

1 qualitatis ante corr. H.

2 cumque Nohl: cum x (cf. p. 232, 21). | exuperatae H = exsuperat e GS.

4 certis: cae(ę GS)teris x.

8 ut aliquida H, ut liquida G, aut aliquida S. | con (m GS)positionibus (-ibꝰ) sic x.

13 terrena x.

14 si qui x (si quis in ras. S, unde Gc, sed si qui in marg. S2).

15 attendat: tendat HS, intendat G.

16 considerabit GS: -uit H.

19: temperate G, -tae H (-ti S).

22 plurimum(-ū S)que ex x.

Plain text

e principiis animalium corpora composita sensu percipimus

et e superationibus aut defectionibus ea laborare dissolvique

iudicamus, non dubitamus quin dili|gentius quaeri (20)

oporteat uti temperatissimas caeli regiones eligamus, cum

quaerenda fuerit in moenium conlocationibus salubritas. 5

9 itaque etiam atque etiam veterem revocandam censeo

rationem. maiores enim pecoribus immolatis quae pascebantur

in is locis quibus aut oppida aut castra stativa

| constituebantur, inspiciebant iocinera, et si erant livida et (25)

vitiosa primo, alia immolabant dubitantes utrum morbo 10

an pabuli vitio laesa essent. cum pluribus experti erant

et probaverant integram et solidam naturam iocinerum ex

aqua | et pabulo, ibi constituebant munitiones, si autem

vitiosa inveniebant, iudicium transferebant item humanis

corporibus pestilentem futuram nascentem in his locis 15

aquae cibique copiam, et ita transmigrabant et mutabant

10 regiones quaeren|tes omnibus rebus salubritatem. hoc autem (5)

fieri uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae videantur,

licet animadvertere et cognoscere ex agris Cretensium

qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae 20

inter duas civitates Gnoson et Gortynam. dextra enim

et sinistra eius fluminis | pascuntur pecora, sed ex his quae (10)

pascuntur proxime Gnoson <lienosa> sunt, quae autem ex

altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem

splenem. unde etiam medici quaerentes de ea re invenerunt 25

in his locis herbam, quam pecora rodendo inminuerunt

lienes. ita eam herbam colli|gendo curant lienosos (15)

hoc medicamento, quod etiam Cretenses αϲπληνον

2 esuperationibus x (i. e. e sup. = 64, 3 cf. exuperat = exsuperat 17, 14).

6 censeo GS: cens& H.

8 is: his x.

14 iudicio transferebant. Idem in humanis x.

18 (terrę) habere supra add. Sc.

20 pothereum (-ū G) HG: potherū S.

21 (24) corty(i GS)nam x.

23 Gnoson <lienosa> sunt, quae autem: gnoson(. GS) si quae (que G, quę S) autem x (ubi ad gnoson˸ in marg. Sc ˸splenem habent, ut rec., inepte).

24 proxime G (S2): -ma HS(Gc).

26 rudendo HG (rodendo S, radendo Gc).

27 lienosus H.

28 asplenon x.

Plain text

vocitant. ex eo licet scire cibo atque aqua proprietates

locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse.

11 Item si in paludibus moenia constituta erunt, quae

paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septentrio|nem (20)

aut inter septentrionem et orientem, eaeque paludes 5

excelsiores fuerint quam litus marinum, ratione videbuntur

esse constituta. fossis enim ductis fit aquae exitus

ad litus, et mare tempestatibus auctum in paludes redundantia

motionibus concitata amarique mixtionibus non

patitur bestia|rum palustrium genera ibi nasci, quaeque de 10 (25)

superioribus | locis natando proxime litus perveniunt,

inconsueta salsitudine necantur. exemplar autem huius rei

Gallicae paludes possunt esse quae circum Altinum Ravennam

Aquileiam aliaque quae in eiusmodi locis municipia

sunt proxima paludi|bus, quod his rationibus habent 15 (5)

12 incredibilem salubritatem. quibus autem insidentes sunt

paludes et non habent exitus profluentes neque per flumina

neque per fossas, uti Pomptinae, stando putescunt et

umores graves et pestilentes in his locis emittunt. item

in Apulia oppidum Salpia vetus, quod | Diomedes ab Troia 20 (10)

rediens constituit sive quemadmodum nonnulli scripserunt

Elpias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat conlocatum, ex

quo incolae quotannis aegrotando laborantes aliquando

pervenerunt ad M. Hostilium ab eoque publice petentes

impetraverunt ut is idoneum locum ad moenia trans|ferenda 25 (15)

conquireret eligeretque. tunc is moratus non est, sed

statim rationibus doctissime quaesitis secundum mare mercatus

est possessionem loco salubri ab senatuque populoque

7 fit G: om. HS.

8 mare … aucto H (auctum Ussing), mari … aucto GS. | paludis HS (-des G).

9 concitata marique (marisque GS) x.

14 aquilegiam x.

17 per (fl.) GSc: om. H et ante ips. corr. S.

18 pomptinae H: pomtinę GS. | putescunt: sic x (putrescunt L. cf. Lachmann ad Lucr. p. 188, Keil ad Varr. p. 90). putṛescunt (sic) male corr. Plin. Aug. 11, 277—non 12, 96.

20 diomedis H.

22 elphias x.

23 quod annis (semper) H (ut quod pro quot).

24 m̄ H, M. S, marcū G.

25 ut his HS, uti his G.

26 elegeret quae H.

Plain text

Romano petiit ut liceret transferre oppidum, constituitque

moenia et areas divisit nummoque sestertio

singulis | municipibus mancipio dedit. his confectis lacum (20)

aperuit in mare et portum e lacu municipio perfecit.

itaque nunc Salpini quattuor milia passuum progressi ab 5

oppido veteri habitant in salubri loco.

V Cum ergo his rationibus erit salubritatis moenium

con|locandorum explicatio regionesque electae fuerint fructibus (25)

ad alendam civitatem copiosae et viarum munitiones

aut opportunitates fluminum seu per portus marinae 10

subvectiones | habuerint ad moenia comportationes expeditas,

tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt

facienda uti fodiantur, si queat inveniri, ad solidum et in

solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione videatur,

crassitudine ampliore | quam parietum qui supra terram 15 (5)

sunt futuri, et ea impleantur quam solidissima structura.

2 item turres sunt proiciendae in exteriorem partem, uti

cum ad murum hostis impetu velit adpropinquare, a turribus

dextra ac sinistra lateribus apertis telis vulneretur.

curandumque maxime videtur ut | non facilis aditus sit ad 20 (10)

oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca praecipitia

et excogitandum uti portarum itinera non sint

directa sed scaeva. namque cum ita factum fuerit, tum

dextrum latus accedentibus quod scuto non erit tectum

proximum erit muro. conlocanda autem | oppida sunt non 25 (15)

quadrata nec procurrentibus angulis sed circumitionibus,

uti hostis ex pluribus locis conspiciatur. in quibus enim

anguli procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus

3 magis hostem tuetur quam civem. crassitudinem autem

muri ita faciendam censeo uti armati homines supra | obviam 30 (20)

1 romano GS, ṝ H. | petiit S(Gc) = petit HG.

5 passus x (cf. p. 27, 4. 203, 4. al. p. 251, 1).

6 veteri HS: -re G (ut x 33, 14). | in HS: om. G.

7 inmoe(ę S)nium con(l GS)locandorum x (cf. p. 17, 8. 18, 21. 108, 15).

11 subvectionis (pro -nes) Sc (ut L) | habuerit x.

13 queant x.

14 videatur G: -antur HS.

19 vulneretur Gc: -rentur x.

23 tum H: dum G, tunc S.

26 circuitionibus x.

28 quod S(Gc): quo HG.

29 tuetur HS: tueatur G.

Plain text

venientes alius alium sine inpeditione praeterire possint.

tum in crassitudine perpetuae taleae oleagineae ustilatae

quam creberrime instruantur, uti utraeque muri frontes

inter se, quemadmodum fibulis, his taleis conligatae aeternam

habeant firmitatem. namque ei materiae nec caries 5

| nec tempestates nec vetustas potest nocere, sed ea et in (25)

terra obruta et in aqua conlocata permanet sine vitiis

utilis sempiterno. itaque non solum in muro sed etiam

in substructionibus quique parietes murali crassitudine

erunt faciundi hac ratione religati non cito vitiabuntur. 10

4 intervalla | autem turrium ita sunt facienda ut ne longius

sit alia ab alia sagittae missionis, uti si qua oppugnetur,

tum a turribus quae erunt dextra ac sinistra scorpionibus

reliquisque telorum missionibus hostes reiciantur. etiamque

contra in|teriora turrium dividendus est murus intervallis 15 (5)

tam magnis quam erunt turres, ut itinera sint

interioribus partibus turrium contignata, neque ea ferro

fixa. hostis enim si quam partem muri occupaverit, qui

repugnabunt rescindent et si celeriter administraverint,

non patientur reliquas partes tur|rium murique hostem 20 (10)

penetrare, nisi se voluerit praecipitare. turres itaque

5 rotundae aut polygoniae sunt faciendae. quadratas enim

2 tum: dum x. | taleae: tabulae x.

3 creberrimae H = -me (adv. sine unc.) GS.

5 neceſ̣ſ̣carieſ Hc, ne.cc̣ aries Gc, neccaries S.

6 tempestates HS: -tas G.

7 permanet G: -nent H et (ubi utiles) S.

12 sagitta emissionis x.

13 ac om. x (ut 29, 5).

14 hostis a. c. H.

15 inferiores x.

22 rutundae H, qui sic—item rutunditas, rutundare, rutundatio—semper solus (raro sequente uno L, ut p. 208, 6. 243, 26. 271, 14). scil. e 37 locis (ind. Nohl.) corrigendo litt. u in o mutatur his septem 22, 11. 13. 66, 2. 4. 79, 4. 94, 4. 6. r&undationi legitur 25, 26 (cf. ital. ritondo). at (sine corr., ut videtur) o non legitur nisi duobus 29, 2 et 264, 6. alteratutunditatis H 252, 13 ut repetunt L et P (l—sed corr. c) ex H, ita ex antiquiore fonte G (qui, ut EPS, ipse numquam habet ru-) sic scribens altera rotutunditatis. sic etiam in antiquissimo Plinii Augiensi semper ru- 11, 275. 12, 127. 13, 47. 14, 30 (sed 11, 58 rotonditatum sic!) etc. item cod. Marcianus SRR. et Lucretii vett. cf. Lachmann ad Lucr. 2, 402. Keil ad Cat. p. 43 et ad Varr. p. 6. | poly(i S)gonea x.

Plain text

machinae celerius dissipant, quod angulos arietes tundendo

frangunt, in rotundationibus autem uti cuneos ad centrum

adigendo laedere non possunt. item munitiones | muri (15)

turriumque aggeribus coniunctae maxime sunt tutiores,

quod neque arietes neque suffossiones neque machinae 5

6 ceterae eis valent nocere. sed non in omnibus locis est

aggeris ratio facienda nisi quibus extra murum ex alto

loco plano pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda.

itaque in eius|modi locis primum fossae sunt faciendae (20)

latitudinibus et altitudinibus quam amplissimis, deinde 10

fundamentum muri deprimendum est intra alveum fossae

et id extruendum est ea crassitudine ut opus terrenum

7 facile sustineatur. item interiore parte substructionis fundamentum

distans ab exte|riore introrsus amplo spatio ita (25)

uti cohortes possint quemadmodum in acie instructae ad 15

defendendum supra latitudinem aggeris consistere. cum

autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta,

tunc inter ea alia transversa, coniuncta exteriori et interiori

fundamento, pectinatim dis|posita, quemadmodum (30)

serrae dentes solent esse conlocentur. cum enim sic erit 20

factum, tunc ita oneris terreni magnitudo | distributa in

parvas partes neque universa pondere premens poterit ulla

8 ratione extrudere muri substructiones. de ipso autem

muro e qua materia struatur aut perficiatur, ideo non est

praefiniendum quod in omnibus locis quas optamus co|pias, 25 (5)

eas non possumus habere. sed ubi sunt saxa quadrata

sive silex seu caementum aut coctus later sive crudus, his

erit utendum. non enim uti Babylone abundantes liquido

bitumine pro calce et harena ex cocto latere factum habent

2 cuneos GS: cuneus H.

3 munition<is> in ras. S (ex -ibꝰ).

8 munia x.

12 est (ea) HS: om. G.

20: solentes se G, solventes se HS(Gc).

22 pondere HS: -ra G.

29 harena HcSG (ut p. 14, 15. 19 x): arena H, qui ante corr. sic saepius scripsit (item G), sicut arenoso HG 38, 1. arenariis G 40, 18. harena Gc 40, 1. harenaria Hc 40, 9. 43, 25. ⱶarenę Gc 41, 1. harenę Hc 41, 3. harenosa Hc 43, 21 etc. (harena etc. semper S). | ex: & x.

Plain text

murum, sic item possunt omnes regiones seu locorum pro|prietates (10)

habere tantas eiusdem generis utilitates uti ex

his comparationibus ad aeternitatem perfectus habeatur

sine vitio murus.

VI Moenibus circumdatis secuntur intra murum arearum 5

divisiones platearumque et angiportorum ad caeli regionem

| directiones. dirigentur haec autem recte, si exclusi erunt (15)

ex angiportis venti prudenter. qui si frigidi sunt laedunt,

si calidi vitiant, si umidi nocent. quare vitandum videtur

hoc vitium et advertendum ne fiat quod in multis civitatibus 10

usu solet venire. quemadmodum in insula Lesbo

oppidum | Mytilene magnificenter est aedificatum et eleganter, (20)

sed positum non prudenter. in qua civitate auster

cum fiat, homines aegrotant, cum corus, tussiunt, cum

septentrio, restituuntur in salubritatem sed in angiportis 15

et plateis non possunt consistere propter vehementiam

2 frigoris. ventus | autem est aeris fluens unda cum incerta (25)

motus redundantia. nascitur cum fervor offendit umorem

et impetus calefactionis exprimit vim spiritus flantis. id

autem verum esse ex aeolipilis aereis licet aspicere et de 20

latentibus caeli rationibus | artificiosis rerum inventionibus

divinitatis exprimere veritatem. fiunt enim aeolipilae

aereae cavae. hae habent punctum angustissimum quo

aqua infunduntur conlocanturque ad ignem, et antequam

2 utilitatis H.

5 secuntur H: sequntur G (sequuntur SGc).

6 angiportuum (-uū) x (pro -tûm?). cf. p. 26, 17. 22. 29, 23 [plinthuum H = plinthum G 78, 3].

7 de(i G)rectione(i G)s dirigentur. haec (Hęc GS) x.

10 avertendum x.

11 usu HS usus G.

14 chorus (ut infra) x.

19 calfactionis (= fervoris rec.) Lorentzen (tactionis olim ego, cf. impetu tangit p. 189, 10 190, 1. 188, 8. 123, 27. 27, 19): factionis x (= ἡ τῆϲ ζέϲεωϲ ῥύμη apud Gal. XVI, 398 cf. G. Kaibel: Hermes 20, 581). | vim x: vi Sc. | flantis Lor. (φυϲοῦντοϲ Gal.): flatus H et (ante ras.) S, flatum G (-ū Sc).

20 ex acolis aeris H, ex … ris G (ex eolypylis aereis in ras. Gc), ex eolis aereis S (ubi aereis in ras. et in marg. ꝉ eolippilis Sc). itaque ex eolis aeris ante ras. GS (corr. ex p. 24, 2).

23 quo aqua: quae qua H, quę aqua GS.

Plain text

calescant non habent ullum spiritum, | simul autem fervere (5)

coeperint, efficiunt ad ignem vehementem flatum. ita

scire et iudicare licet e parvo brevissimoque spectaculo

de magnis et inmanibus caeli ventorumque naturae rationibus.

3 <igitur venti si ex habitationibus> exclusi fuerint, 5

non solum efficient corporibus valentibus locum salubrem,

sed etiam si | qui morbi ex aliis vitiis forte nascentur, qui (10)

in ceteris salubribus locis habent curationes medicinae

contrariae, in his propter temperaturam exclusione ventorum

expeditius curabuntur. vitia autem sunt quae difficulter 10

curantur in regionibus quae sunt supra scriptae

haec, gravido, arteriace, | tussis, pleuritis, pthisis, sanguinis (15)

eiectio et cetera quae non detractionibus sed adiectionibus

curantur. haec ideo difficulter medicantur primum quod

ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigatis morbo 15

viribus eorum, aer agitatus e ventorum agitationibus extenuatur

unaque a vitiosis | corporibus detrahit sucum et (20)

efficit ea exiliora. contra vero lenis et crassus aer, qui

perflatus non habet neque crebras redundantias, propter

inmotam stabilitatem adiciendo ad membra eorum alit 20

eos et reficit qui in is sunt inpliciti morbis.

4 | Nonnullis placuit esse ventos quattuor, ab oriente (25)

aequinoctiali solanum, a meridie austrum, ab occidente

aequinoctiali | favonium, ab septentrionibus septentrionem.

sed qui diligentius perquisierunt tradiderunt eos esse octo, 25

maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum

1 s. a. ut f. x (ut del. Stock).

4 rationibus exclusi fuerint (sine albo) x (ex Gal XVI, 398 sic lacunam, de qua v. not. ed. pr., certius explet G. Kaibel: Hermes 20, 582 cf. infra p. 26, 19).

9 exclusiones x.

12 gravitudo arteria ca&ussis H, gravitudo arteriacę (-ce S) tussis GS (κόρυζα ἀρθρῖτιϲ? βήξ Gal. XVI, 399). ubi gravitudo librariorum est (cf. Theod. Prisc. p. 515) ex forma gravido = gravedo scil. narium = κόρυζα Cels. 4, 5 etc. de arteriaca autem passione i. e. brancho vid. Paul. 3, 28 f. 39 Ven. 1528 (Gal. XIII, 4) quem citat Simon Ian. s. v. | pleuri(e S)tis tiphisis x.

16 e (ex S): est (ex é) H, ē G (ē ex Gc). | extenuabitur x.

21 is: his x.

22 ventos GSc: -tus HS.

24 ab septentrionali x (cf. ad p. 144, 26).

Plain text

conlocavit Athenis turrim marmoream octagonon et in

singulis lateribus octa|goni singulorum ventorum imagines (5)

excalptas contra suos quosque flatus designavit, supraque

eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem

aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, 5

et ita est machinatus uti vento circumageretur et semper

contra flatum consisteret supraque | imaginem flantis venti (10)

5 indicem virgam teneret. itaque sunt conlocati inter solanum

et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum

et favonium ab occidente hiberno africus, inter favonium 10

et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter

septentrionem et solanum aquilo. hoc modo vi|detur esse (15)

expressum uti capiat numeros et nomina et partes unde

flatus certi ventorum spirent. quod cum ita exploratum

habeatur, ut inveniantur regiones et ortus corum sic erit 15

6 ratiocinandum. conlocetur ad libellam marmoreum amussium

mediis moenibus, aut locus ita expoliatur ad regula

et li|bellam ut amussium non desideretur, supraque eius (20)

loci centrum medium conlocetur aeneus gnomon indagator

umbrae, qui graece ϲκιαθηραϲ dicitur. huius antemeridiana 20

circiter hora quinta sumenda est extrema gnomonis umbra

et puncto signanda, deinde circino diducto ad punctum

quod est gno|monis umbrae longitudinis signum, ex eo a (25)

centro circumagenda linea rotundationis. itemque observanda

postmeri|diana istius gnomonis crescens umbra, et

cum tetigerit circinationis lineam et fecerit parem 26

1 turrem HG (-rim S = Gc, ut v. 6 x).

2 octagonon HS: octogonon G (item p. 29, 17. 23) sed 25, 4 octagoni x.

3 excalpas H, exscaptas G, exsculpnas S. | quosque (Faventini cod. S p. 288, 18): cuiusque x.

11 caurus HS: chaurus G.

13 numerus x (-ros Sc).

16 libellum HGc (-lam G et in ras. -lā S et G2 = v. 20). | marmoream ante corr. H et supra S2. | amusium HS, hamusium G.

18 hamusium HG (amusium S).

19 aeneos H.

20 sciotheres (ciotheres S) x. | ante meridianā c. horā quinta (-tā SGc) x.

21 (non 23) gnominis ante corr. S.

23 ex eoque x.

24 ro(e H)tundationi x (-ne Sc, -nis G2).

25 gnominis HS.

26 tetiger& HS (-rit GSc).

Plain text

7 antemeridianae umbrae postmeridianam, signanda puncto. ex

his duobus signis circino decussatim describendum, et per

decussationem et | medium centrum linea perducenda ad (5)

extremum, ut habeatur meridiana et septentrionalis regio.

tum postea sumenda est sexta decima pars circinationis 5

lineae totius rotundationis, centrumque conlocandum in

meridiana linea qua tangit circinationem, et signandum

dextra ac sinistra in circinatione | et meridiana et (10)

septentrionali parte. tunc ex signis his quattuor per centrum

medium decussatim lineae ab extremis ad extremas circinationes 10

perducendae. ita austri et septentrionis habebitur

octavae partis designatio. reliquae partes dextra tres ac

sinistra tres aequales his distribuendae sunt | in tota (15)

rotundatione, ut aequales divisiones octo ventorum designatae

sint in descriptione. tum per angulos inter duas ventorum 15

regiones et platearum et angiportorum videntur debere

8 dirigi descriptiones. is enim rationibus et ea divisione

exclusa erit ex habitationibus et vicis ventorum vis | molesta. (20)

cum enim plateae contra directos ventos erunt

conformatae, ex aperto caeli spatio impetus ac flatus 20

frequens conclusus in faucibus angiportorum vehementioribus

viribus pervagabitur. quas ob res convertendae

sunt ab regionibus ventorum directiones vicorum, uti advenientes

ad angulos | insularum frangantur repulsique dissipentur. 25 (25)

9 Fortasse mirabuntur i qui multa ventorum nomina

noverunt, quod a nobis expositi sunt tantum octo esse

venti. si autem animadverterint orbis terrae circumitionem

2 (10, etiam 28, 25. 29, 15) decusatim x.

3 decusationē HS (decussacionē G).

4 septentrionales H.

5 tum HS: tunc G.

7 qua&angit H (quę t. GS).

12 dextra ac sinistra tres aequales et tres his x.

16 debere G: -ri HS (cf. 134, 23).

17 is: his x.

18 excluserit H (-sa erit GS). | vis molesta HS: molesta vis G.

19 derectos x. | ventus HS (-tos G).

23 ad (pro ab) regionibus HG (a reg. S). | derectiones HS (non G).

26 i (ei): hi (hi≣ H) x. cf. p. 117, 17. 217, 3.

28 venti G(Sc): ventis H, -tos S. | animadverterint HS: adverterint G. | circum(-ū S)itionē HS: circuitionē G.

Plain text

per solis | cursum et umbras gnomonis aequinoctiales et

inclinationem caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus

mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum

quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt

passuum C̅C̅C̅X̅V̅ milia, | huius autem octava pars quam 5

ventus tenere videtur est triciens nongenta triginta septem

milia et passus quingenti, non debebunt mirari si in tam

magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus

10 varietates mutatione flatus faciat. itaque dextra

et sinistra austrum leuconotus | et altanus flare solet, 10

africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes

et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circias et

corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac

sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum

carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias | partes 15

tenentis in extremis eurocircias et volturnus. sunt autem

et alia plura nomina flatusque ventorum e locis aut fluminibus

11 aut montium procellis tracta. praeterea aurae

matutinae, qua sol cum emergit de subterranea parte versando

pulsat aeris umorem et impetu scandendo profundens 20

ex|primit aurarum antelucano spiritu flatus. qui

cum exorto sole permanserunt, euri venti tenent partes,

et ea re quod ex auris procreatur ab Graecis ευροϲ videtur

1 gnominis HS. | ae(e S)quinoctialis x.

2 inclinatione x (-nē Gc). | erat(h G)osthenin HG (eratostene SGc).

3 methodiis H(Gc), -dus GS.

4 stadium HG: -diorum S(Gc).

5 passus x. | trecenties et decies quinquaginta milia x (cf. Plin. 2, 247).

6 triciens HG: -cies S.

9 varietatis ante corr. G (non HS).

11 subvesperos x. | ergastes x.

12 aet | thestae (aetthestę G) HG (ethesie SGc). | chauri x. | circlas H(S), circ(t G)ius GSc (ī aꝉ cirglas Gc in marg.).

15 ornitiae H (-tię) S, -thiae G (-tⱶıę) Sc (-ciae Gc).

16 tenentes x. | euri cert(c S)ias HS, euri circias GSc. | uol.turṇus HS (vulturnus G). servavi (cf. H 158, 5. 160, 23) uo- pro uu- in solis nom. propriis cf. p. 30, 15. 45, 16. frequens enim in H litt. u et o confusio in nom. sg. praecipue decl. II -os: itaque et -uos velut 161, 7. 190, 16. 205, 3. 230, 24 etc..

19 qua: quas x.

20 profundens: prudens HG (procedens in ras. S et -p.cerụdens Gc, prodens ec).

23 ab HG: a S. | aurus x.

Plain text

esse appellatus crastinusque dies propter auras matutinas

αυριον fertur esse | vocitatus. sunt autem nonnulli (5)

qui negant Eratosthenem potuisse veram mensuram orbis

terrae colligere. quae sive est certa sive non vera, non

potest nostra scriptura non veras habere terminationes 5

12 regionum unde spiritus ventorum oriuntur. ergo si ita

est, tantum erit uti non certam mensurae | rationem sed (10)

aut maiores impetus aut minores habeant singuli venti.

Quoniam haec a nobis sunt breviter exposita, ut facilius

intellegantur visum est mihi in extremo volumine 10

formas, sive uti Graeci ϲχηματα dicunt, duo explicare, unum

ita de|formatum ut appareat unde certi ventorum spiritus (15)

oriantur, alterum quemadmodum ab impetu eorum aversis

directionibus vicorum et platearum evitentur nocentes flatus.

erit autem in exaequata planitie centrum ubi est littera A, 15

gnomonis autem antemeridiana umbra ubi est B, et a

centro ubi est A | diducto circino ad id signum umbrae (20)

ubi est B, circumagatur linea rotundationis. reposito

autem gnomone ubi antea fuerat, expectanda est dum decrescat

faciatque iterum crescendo parem antemeridianae 20

umbrae postmeridianam tangatque lineam rotundationis

ubi erit littera C. tunc a signo ubi | est B et a signo ubi (25)

est C circino decussatim describatur ubi erit D, deinde

per decussationem ubi est D et centrum perducatur linea

ad extremum, in qua linea erunt litterae | E et F. haec

linea erit index meridianae et septentrionalis regionis. 26

2 aurion x. | autem HS: enim G.

3 eratostenem (H, -ē GS) x.

10 intelle(i Gc, ut 104, 19. 111, 4. 252, 16. 263, 5)gatur x.

11 formā x. | sch(sc S)emata x | explicare HG: explanare S.

12 in marg. H fol. 16b extat octo ventorum rota in XVI partes descripta cf. p. 64, 23.

16 ubi est .b. et .a. centro (a centro GS) ubi est .a. et .b. deducto x.

17 id HS: om. G.

20 parem G: partem HS(Gc).

22 .c. G(H2): .e. H (vel e— pro c— in marg. S2), d S(Gc).

23 .c. HG (vel c supra S2): d S(Gc). | .d. HG (vel d S2 in m.): e S(Gc).

24 per decusationem et centrum ubi est .d. (HG, e SGc, vel d Sc in m.) perducatur x.

25 ad S: ab (extremum) HG. | er̄ litterę S(Gc): erit littera HG.

26 index HG: indextra S. | septentrionales H.

Plain text

13 tunc circino totius rotundationis sumenda est pars XVI,

circinique centrum ponendum est in meridiana linea qua

tangit rotundationem ubi est littera E, et signandum | dextra (5)

ac sinistra ubi erunt litterae G H. item in septentrionali

parte centrum circini ponendum in rotundatione 5

et septentrionali linea ubi est littera F, et signandum

dextra ac sinistra ubi sunt litterae I et K, et ab G ad K

et ab H ad I per centrum lineae perducendae. ita quod

erit spatium | ab G ad H, erit spatium venti austri et (10)

partis meridianae, item quod erit spatium ab I ad K, erit 10

septentrionis. reliquae partes dextra tres ac sinistra tres

dividendae sunt aequaliter, quae sunt ad orientem in

quibus litterae L M et ab occidente in quibus sunt litterae

N et O. ab M ad O et | ab L ad N perducendae sunt lineae (15)

decussatim. et ita erunt aequaliter ventorum octo spatia 15

in circumitione. quae cum ita descripta erunt, in singulis

angulis octagoni cum a meridie incipiemus inter eurum

et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et

africum H, inter africum et favonium N, | inter favonium (20)

et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem 20

et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L,

inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos

octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum

divisiones. |

VII Divisis angiportis et plateis constitutis arearum electio

ad opportunitatem et usum communem civitatis est explicanda 26

aedibus sacris foro reliquisque locis communibus.

et si erunt moenia secundum mare, area ubi forum

2 qua: quae (quę GS) x.

4 ac om. x.

5 ro(u H)tundationis et x.

7 ab .g. ad .k. (h supra S2) et ab .h. ad .i. S (= ed.): ab .g. ad .h. et ab .h. ad .i. G(S2), ab .g. et ab .h. ad .i. H(LP).

10 ab .i. ad .k. (H2) S(Gc): ab .i. ab .k. HG.

11 dextra tres. ac sinistra tres HS(Gc): dextrates ac sinistrates G(S2).

14 ab .l. ad .n. H2 (= ed.): ab .i. ad .n. x.

16 circumitione S: -nem H, -nē G.

20 chaurum x. | caurum H: chaurum HcGS.

23 angiportu(oc)rū H.

24 divisiones. XI. divisis H(LP)G, divisiones. XII. Divisis S(Gc). sequitur enim cap. XII (sine rubr.).

Plain text

constituatur | eligenda proxime portum, sin autem mediterranea, (5)

in oppido medio. aedibus vero sacris, quorum deorum

maxime in tutela civitas videtur esse, et Iovi et Iunoni

et Minervae in excelsissimo loco unde moenium maxima

pars conspiciatur areae distribuantur. Mercurio autem in 5

foro, aut etiam ut | Isidi et Serapi in emporio, Apollini (10)

Patrique Libero secundum theatrum, Herculi in quibus

civitatibus non sunt gymnasia neque amphitheatra ad

circum, Marti extra urbem sed ad campum, itemque Veneri

ad portum. id autem etiam Etruscis haruspicibus disciplinarum 10

scripturis ita est dedicatum, extra | murum Veneris (15)

Volcani Martis fana ideo conlocari uti non insuescat in

urbe adulescentibus seu matribus familiarum veneria libido,

Volcanique vi e moenibus religionibus et sacrificiis evocata

ab timore incendiorum aedificia videantur liberari. Martis 15

vero divinitas cum sit extra moenia dedi|cata, non erit (20)

inter cives armigera dissensio, sed ab hostibus ea defensa

2 a belli periculo conservabit. item Cereri extra urbem

loco, quo non omnes semper homines nisi per sacrificium

necesse habeant adire, cum religiose caste sanctisque moribus 20

is locus debeat tueri. ceterisque diis ad sacrificiorum

| rationes aptae templis areae sunt distribuendae. (25)

De ipsis autem aedibus sacris faciundis et de earum

symmetriis in tertio et quarto volumine reddam rationes,

quia | in secundo visum est mihi primum de materiae

copiis quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus 26

et quem habeant usum exponere, <deinde> commensus

aedificiorum et ordines et genera singula symmetriarum

peragere et in sin|gulis voluminibus explicare. (5)

1 mediterraneo x.

3 et (iovi) HG: ut S.

10 &hruscis H.

12 (14) uolcani H: uulcani GS. | ideo: deo (ante corr. 2) S. | insuescant x (-cat S2).

13 adolescentibus GS.

14 vis x.

15 ab (timore) HS: a G.

17 defensa G(S2): -si HS.

18 cereri GS: cerei H.

19 non omnes: nomine x (scil. ex n̄omnesemper …).

20 religione x.

21 deb& x.

23 earum: arearum x.

27 habent (ante corr.) H. | deinde om. x.

Plain text

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings