LIBER QUARTUS.
Reading edition
1 Cum animadvertissem, imperator, plures de architectura 10
praecepta voluminaque commentariorum non ordinata sed
| incepta uti particulas errabundas reliquisse, dignam et (15)
utilissimam rem putavi tantae disciplinae corpus ad perfectam
ordinationem perducere et praescriptas in singulis
voluminibus singulorum generum qualitates explicare. itaque, 15
Caesar, primo volumine tibi de officio eius et quibus
eruditum | esse rebus architectum oporteat exposui. secundo (20)
de copiis materiae, e quibus aedificia constituuntur, disputavi.
tertio autem de aedium sacrarum dispositionibus et
de earum generum varietate quasque et quot habeant 20
species earumque quae sint in singulis generibus distributiones,
2 ex tribus ge|neribus, quae subtilissimas haberent (25)
proportionibus modulorum quantitates, ionici generis moribus
docui. nunc hoc volumine de dorici corinthiique constitutis
rationibus dicam eorumque discrimina et proprietates 25
explicabo.
1 perterebrata HS: ꝑteri brate G (-tæ Sc, sed -taẹ Gc).
4 perfundant x.
12 errabundos x.
13 tantae: antea x.
19 disputationibus S.
20 quot GS: quod H (qui sic semper).
21 sunt (ſ̄ S) x.
24 doricis corinthiisque constitutis & omnibus x.
25 proprietatis ante corr. H.
Plain text
I | Columnae corinthiae praeter capitula omnes symmetrias
habent uti ionicae, sed capitulorum altitudines efficiunt
eas pro rata excelsiores et graciliores, quod ionici capituli
altitudo tertia pars est crassitudinis columnae, corinthii
tota | crassitudo scapi. igitur quod duae partes e crassitudine 5
<in altitudine> corinthiorum adiciuntur, efficiunt
2 excelsitate speciem earum graciliorem. cetera membra
quae supra columnas inponuntur aut e doricis symmetriis
aut ionicis moribus in corinthiis columnis conlocantur,
quod ipsum co|rinthium genus propriam coronarum reliquorumque 10
ornamentorum non habuerat institutionem, sed
aut e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et in
epistyliis guttae dorico more disponuntur, aut ex ionicis
institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis
3 distribuuntur. ita e ge|neribus duobus capitulo interposito 15
tertium genus in operibus est procreatum. e columnarum
enim formationibus trium generum factae sunt
nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et
antiquitus dorica est nata.
Namque Achaia Peloponnesoque tota Dorus Hellenos 20
et | Pthias nymphae filius regnavit, isque Argis vetusta (20)
civitate Iunonis templo aedificavit eius generis fortuito
formae fanum, deinde isdem generibus in ceteris Achaiae
civitatibus, cum etiamnum non esset symmetriarum ratio
nata. postea autem quam Athenienses ex responsis Apollinis 25
4 Del|phici, communi consilio totius Hellados, XIII colonias (25)
uno tempore in Asiam deduxerunt ducesque in
singulis coloniis | constituerunt et summam imperii potestatem
1 omnis (omīſ) S
4 corinthię x.
6 in altitudine om. x.
10 propria x.
12 &rygiliphorum H, etrigili(gli G)phorum GS. | in (ep.) om. x.
14 zophoro escalpturis x.
15 capituloꝝ Hc et ante ras. S (capitulo HGSc).
20 peloponnesso H, -ponnenso S, -ponenso G. | helenidos (hellenidos S) & exptidos (ex‿ptidos Sc, expetidos G) x. cf. Apollod. I, 7, 4, 6.
22 templo: templum (-ū S) x. | fortuitu S (-to Sc HG).
23 hisdem x.
24 ratio nata HS(Gc): ratio,nata G, ratio‿nata Sc.
25 ex: & S.
27 in singulis HS: singulis G.
Plain text
Ioni Xuthi et Creusae filio dederunt, quem etiam
Apollo Delphis suum filium in responsis est professus, isque
eas colonias in Asiam deduxit et Cariae fines occupavit
ibique civitates amplissi|mas constituit Ephesum, Miletum, (5)
Myunta, quae olim ab aqua est devorata, cuius 5
sacra et suffragium Milesiis Iones attribuerunt, Prienen,
Samum, Teon, Colophona, Chium, Erythras, Phocaeam,
Clazomenas, Lebedon, Meliten. istaec Melite propter civium
adrogantiam ab is civitatibus bello | indicto communi consilio (10)
est sublata, cuius loco postea regis Attali et Arsinoes 10
5 beneficio Zmyrnaeorum civitas inter Ionas est recepta. hae
civitates cum Caras et Lelegas eiecissent, eam terrae regionem
a duce suo Ione appellaverunt Ioniam ibique deorum
inmortalium templa constituentes coeperunt | fana aedificare, (15)
et primum Apollini Panionio aedem uti viderant 15
in Achaia constituerunt et eam Doricam appellaverunt,
quod in Dorieon civitatibus primum factam eo genere viderant.
6 in ea aede cum voluissent columnas conlocare,
non habentes symmetrias earum et quaerentes quibus rationibus
| efficere possent uti et ad onus ferendum essent 20
idoneae et in aspectu probatam haberent venustatem, dimensi
sunt virilis pedis vestigium et id retulerunt in altitudinem.
cum invenissent pedem sextam partem esse altitudinis
in homine, idem in columnam transtulerunt et qua
crassitudine fecerunt | basim scapi, tantas sex cum capitulo 25
in altitudinem extulerunt. ita dorica columna virilis corporis
1 ionix uthi &(et | G)ereuso x.
5 my(i GS)anta x.
6 milesius x. | pre(ę G)nem (-ē S) x.
7 theon x. | coloponachium x. | ery(i GS)tras x. | phocea x.
8 glazomenum (-ū S) x. | lebedon HS: glebedē G (vel on supra Gc). | meletenis. haec (hęc GS) melite x.
9 is: his x.
10 atali G
11 zmirnae(ę H, e S)orum x (smirneorum Gc). | est—(12) caras om. (sed in ima m. suppl. /.) S.
14 coeperunt H(Gc): cęperunt GS.
15 apolloni S. | pandionio x.
17 doricon G, -chon HS. | viderunt x.
18 colūnas—(20) potuissent (om. G) in ima m. suppl. Gc.
20 essent: ẹ̄̇ eēnt G.
24 idem: item x.
25 tantas G: tanta HS.
Plain text
proportionem et firmitatem et venustatem in aedificiis
praestare coepit.
7 | Item postea Dianae constituere aedem quaerentes novi
generis specie, isdem vestigiis ad muliebrem transtulerunt
gracilitatem, et fecerunt primum columnae crassitudinem 5
altitudinis octava parte, ut haberet speciem excelsiorem.
basi | spiram supposuerunt pro calceo, capitulo volutas uti (5)
capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra
ac sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus
dispositis frontes ornaverunt truncoque toto strias 10
uti stolarum rugas matronali more demiserunt. ita duobus
discriminibus co|lumnarum inventionem, unam virili (10)
sine ornatu nuda specie, alteram muliebri subtilitate et
8 ornatu symmetriaque sunt mutuati. posteri vero elegantia
subtilitateque iudiciorum progressi et gracilioribus modulis 15
delectati septem crassitudinis diametros in altitudinem columnae
doricae, ionicae | novem constituerunt. id autem (15)
<genus>, quod Iones fecerunt primo, Ionicum est nominatum.
Tertium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet
gracilitatis imitationem, quod virgines propter aetatis 20
teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt
9 in | ornatu venustiores. eius autem capituli prima inventio (20)
sic memoratur esse facta. virgo civis Corinthia iam matura
nuptiis inplicata morbo decessit. post sepulturam
eius, quibus ea virgo viva pauculis delectabatur, nutrix 25
collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum
et in summo | conlocavit et, uti ea permanerent diutius (25)
subdiu, tegula texit. is calathus fortuito supra acanthi
4 speciem (-ē S) x. | isdem S(Gc): hisdem HG (ḥ̇ıısdē Gc).
6 altitudinis G: om. HS.
9 encarpis (sic) x.
10 strias G: istrias HS.
11 rugus HS. | di(e Gc)miserunt x.
13 nudam (-ā GS) speciem (-ē G)x. | subtilitate—(14) eligantia G: om. HS.
18 genus om. x. | quod (ante corr.) om. S.
19 virginales H.
25 pauculis: poculis x (ioculis Salmas. = ital. giocoli). ad rem Plautus Rud. IV, 4.
26 mom̄tū S.
27 sūmoạ Gc
28 sub diu HG: sub divo HcS(Gc). | fortuito HG: -tu HcS | achanti x (item v. 27).
Plain text
radicem fuerat conlocatus. interim pondere pressa radix
acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus
profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes
et ab angulis tegulae | ponderis necessitate expressi flexuras (30)
10 in extremas partes vo|lutarum facere sunt coacti. tunc
Callimachus, qui propter elegantiam et subtilitatem artis 6
marmoreae ab Atheniensibus catatexitechnos fuerat nominatus,
praeteriens hoc monumentum animadvertit eum calathum
et circa foliorum nascentem te|neritatem, delectatusque (5)
genere et formae novitate ad id exemplar columnas 10
apud Corinthios fecit symmetriasque constituit, et ex eo in
11 operum perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes. eius
autem capituli symmetria sic est facienda uti quanta fuerit
crassitudo imae columnae, tanta | sit altitudo capituli cum (10)
abaco. abaci latitudo ita habeat rationem ut quanta fuerit 15
altitudo, tanta dua sint diagonia ab angulo ad angulum
spatia. ita enim iustas habebunt frontes quoquoversus latitudinis.
frontes sinuentur introrsus ab extremis angulis
abaci suae frontis latitudinis nona. ad | imum capitulum (15)
tantam habeat crassitudinem, quantam habet summa columna 20
praeter apothesim et astragalum. abaci crassitudo
12 septima capituli altitudinis. dempta abaci crassitudine,
dividatur reliqua pars in partes tres, e quibus una imo
folio detur. secundum folium mediam altitudinem
te|neat. cauliculi eandem habeant altitudinem, e quibus 25 (20)
folia nascuntur proiecta uti excipiant quae ex cauliculis
natae procurrunt ad extremos angulos volutae, minoresque
helices intra suum medium qui est in abaco flori
1 fuerat G: -rit HS.
2 cauliculos: sic x.
7 catatexitechnos Plin.: catatechnos (-thecnos G) x.
11 et om. x.
12 operis x.
13 faciunda (ante corr.) G. | uti HG: ut S.
17 spatia. ita enim Oehmichen: spatia enim ita x.
18 frontes—(19) latitudinis om. S (sed infra in m. suppl. Sc). | simentur x (ut p. 89, 4).
19 non (n̄ GS) ad imum (-ū S) capituli x.
21 praeter om. G (sed p̄t̄ suppl. Gc). | apothesim (sic HG, -sin S) et abaci astragalum (-ū GS) cr. x.
25 coaliculi HS, coliculi G (= 26 coliculis x, ut infra p. 173 et in cod. Varr. r. r.).
28 flores x.
Plain text
subiecti scalpantur. flores in quattuor partibus quanta
erit abaci crassitudo tam | magni formentur. ita his symmetriis (25)
corinthia capitula suas habebunt exactiones.
Sunt autem quae isdem columnis inponuntur capitulorum
genera variis vocabulis nominata, quorum nec proprietates 5
| symmetriarum nec columnarum genus aliud nominare
possumus, sed ipsorum vocabula traducta et commutata
ex corinthiis et pulvinatis et doricis videmus, quorum
symmetriae sunt in novarum scalpturarum translatae
subtilitatem. 10
II | Quoniam autem de generibus columnarum origines et (5)
inventiones supra sunt scriptae, non alienum mihi videtur
isdem rationibus de ornamentis eorum quemadmodum sunt
prognata et quibus principiis et originibus inventa dicere.
in aedificiis omnibus insuper conlocatur materiatio variis 15
| vocabulis nominata. ea autem uti in nominationibus, ita (10)
in re varias habet utilitates. trabes enim supra columnas
et parastaticas et antas ponuntur, in contignationibus tigna
et axes. sub tectis, si maiora spatia sunt, et transtra et
capreoli, si commoda, columen et cantherii prominentes 20
ad | extremam suggrundationem. supra cantherios templa, (15)
deinde insuper sub tegulas asseres ita prominentes uti
2 parietes proiecturis eorum tegantur. ita unaquaeque res
et locum et genus et ordinem proprium tuetur. e quibus
rebus et a materiatura fabrili in lapideis et marmoreis 25
aedium sacrarum | aedificationibus artifices dispositiones (20)
eorum scalpturis sunt imitati et eas inventiones persequendas
putaverunt. ideo quod antiqui fabri quodam in loco
aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas
partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna 30
struxerunt supraque coronas | et fastigia venustiore specie (25)
4 hisdem x.
13 hisdem x (hiisdem Gc).
17 re: res x.
18 parastaticas HG: parasticas S.
19 &ranstra S.
20 capręoli G, capreoli Sc: caprae(e S)olis HS.
23 protecturis x (proiecturis Gc).
26 dispositiones HG: disputationes S (item 89, 1 et ante ips. corr. 89, 4).
Plain text
fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum
quantum eminebant ad lineam et perpendiculum parietum
praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset
tabellas ita formatas uti nunc fiunt triglyphi contra tignorum
praecisiones in fronte fixerunt et | eas cera caerulea 5 (30)
depinxerunt ut praecisiones tignorum tectae non
offenderent visum. ita divisiones tignorum imitati tri|glyphorum
dispositionem et intertignia metoparum habere in
3 doricis operibus coeperunt. postea alii in aliis operibus
ad perpendiculum triglyphorum cantherios prominentes proiecerunt 10
eorumque proiecturas simaverunt. ex eo uti e
tignorum | dispositionibus triglyphi, ita e cantheriorum (5)
proiecturis mutulorum sub coronis ratio est inventa. ita
fere in operibus lapideis et marmoreis mutuli inclinatis
scalpturis deformantur, quod imitatio est cantheriorum. 15
etenim necessario propter stillicidia proclinati conlocantur.
ergo et triglyphorum et | mutulorum in doricis operibus (10)
ratio ex ea imitatione inventa est.
4 Non enim quemadmodum nonnulli errantes dixerunt
fenestrarum imagines esse triglyphos ita potest esse, quod 20
in angulis contraque tetrantes columnarum triglyphi
consti|tuuntur, quibus in locis omnino non patitur res fenestras (15)
fieri. dissolvuntur enim angulorum in aedificiis iuncturae,
si in is fenestrarum fuerint lumina relicta. etiamque ubi
nunc triglyphi constituuntur si ibi luminum spatia fuisse 25
iudicabuntur, isdem rationibus denticuli in ionicis
fenestra|rum occupavisse loca videbuntur. utraque enim et inter (20)
denticulos et inter triglyphos quae sunt intervalla metopae
nominantur. οπαϲ enim Graeci tignorum cubilia et
1 proiecturis S (ubi proiectura | stignorum H).
2 l. adꝑp. G (& suppl. Gc).
3 is: his x.
7 imitati Nohl: tectae (ę) x.
8 dispositione (disputatione S). | inter(in a. c. G)tignum (-ū GS) & oparum (-ū S, et apharū G) x.
10 (17. 20) tryclyphorum H.
11 simaverunt (sic) x (ut 87, 13). | uti tignorum x.
12 e: et (cant.) S.
13 coronulis x.
18 ex G: & HS.
24 is: his x.
26 hisdem x. | denticulis x.
27 utrique x.
28 trycluphos H. | metophe x (methophe S, sed intervallā &ophe sic H).
29 ophas x. | cubilia Mar.: cubicula x (ut G p. 46, 21).
Plain text
asserum appellant, uti nostri ea cava columbaria. ita quod
inter duas opas est intertignium, id μετοπη est apud eos
nominatum.
5 | Uti autem in doricis triglyphorum et mutulorum est (25)
inventa ratio, ita in ionicis denticulorum constitutio propriam 5
in operibus habet rationem, et quemadmodum mutuli
cantheriorum proiecturae ferunt imaginem, sic in ionicis
| denticuli ex proiecturis asserum habent imitationem. itaque
in graecis operibus nemo sub mutulos denticulos constituit.
non enim possunt subtus cantherios asseres esse. 10
quod ergo supra cantherios et templa in veritate debet
esse conlocatum, | id in imaginibus si infra constitutum (5)
fuerit mendosam habebit operis rationem. etiamque antiqui
non probaverunt neque instituerunt in fastigiis <mutulos
aut> denticulos fieri sed puras coronas, ideo quod 15
nec cantherii nec asseres contra fastigiorum frontes distribuuntur
nec possunt prominere, sed | ad stillicidia proclinati (10)
conlocantur. ita quod non potest in veritate fieri, id
non putaverunt in imaginibus factum posse certam rationem
6 habere. omnia enim certa proprietate et a veris 20
naturae deducta moribus transduxerunt in operum perfectiones,
et ea probaverunt quorum explicationes in
dispu|tationibus rationem possunt habere veritatis. itaque ex (15)
eis originibus symmetrias et proportiones uniuscuiusque
generis constitutas reliquerunt. quorum ingressus persecutus 25
de ionicis et corinthiis institutionibus supra dixi, nunc
vero doricam rationem summamque eius speciem breviter
exponam.
III | Nonnulli antiqui architecti negaverunt dorico genere (20)
aedes sacras oportere fieri, quod mendosae et disconvenientes 30
in his symmetriae conficiebantur. itaque negavit
1 caba x.
2 ophas & (et G) inter tignū id metopha est (ē GS) … nominata x.
4 uti: ita uti x.
5 ita (a. c.) H: itǣ Hc, itē GS.
7 fuerunt x.
8 denticulis & (et G) pr. x.
9 mutulo x.
11 veritate G: -tem H, -tē S.
13 etiam quod (qđ GS) x.
14 mutulos aut om. x.
17 stillicia HS (-cidia G).
19 pvotauerunt H.
21 deductis x.
30 disconvenientis ante corr. H.
Plain text
Arcesius, item Pytheos, non minus Hermogenes. nam is
cum paratam habuisset marmoris copiam in doricae aedis
perfectionem, <rationem> com|mutavit et eadem copia aedem (25)
ionicam Libero Patri fecit. sed tamen non quod invenusta
est species aut genus aut formae dignitas, sed 5
quod inpedita est et incommoda in opere triglyphorum et
2 lacunariorum distributio. namque necesse est triglyphos
constitui contra medios tetrantes co|lumnarum, metopasque (30)
quae inter triglyphos fient aeque lon|gas esse quam altas.
contraque in angulares columnas triglyphi in extremis 10
partibus constituuntur et non contra medios tetrantes. ita
metopae, quae proximae ad angulares triglyphos fiunt, non
exeunt quadratae sed oblongiores triglyphi | dimidia latitudine. (5)
at qui metopas aequales volunt facere, intercolumnia
extrema contrahunt triglyphi dimidia latitudine. 15
hoc autem sive in metoparum longitudinibus sive intercolumniorum
contractionibus efficietur, est mendosum. quapropter
antiqui vitare visi sunt in aedibus sacris doricae
| symmetriae rationem. (10)
3 Nos autem exponimus, uti ordo postulat, quemadmodum 20
a praeceptoribus accepimus, uti si qui voluerit his
rationibus attendens ita ingredi, habeat proportiones explicatas,
quibus emendatas et sine vitiis efficere possit
aedium sacra|rum dorico more perfectiones. frons aedis (15)
doricae in loco quo columnae constituuntur dividatur, si 25
tetrastylos erit, in partes XXVII, si hexastylos, XXXXII. ex
his pars una erit modulus, qui graece εμβατηϲ dicitur,
cuius moduli constitutione ratiocinationibus efficiuntur omnis
4 operis distribu|tiones. crassitudo columnarum erit duorum (20)
1 tarchesius x. | pytheus HG, protheus S.
3 rationem om. x. | et … aedem: ex … et eam (& eā) x.
6 in(m S)pedita est distributio et inc. in o. tr. et lacunariorum (lucaniorum sic S) distributione. namque n. e. x.
8 (etc.) metophas x.
13 dimidia altitudine x.
15 dimidia (demedia Hc S) altitudine x (alatitudine sine puncto ips. corr. H)
16 methopharū S.
17 effic(t S)ietur HS: -ciatur G.
21 qui HS: quis G.
26 XXVIII … XXXII x.
27 embates x.
Plain text
modulorum, altitudo cum capitulo XIIII. capituli crassitudo
unius moduli, latitudo duorum et moduli sextae partis.
crassitudo capituli dividatur in partes tres, e quibus una
plinthus cum cymatio fiat, altera echinus cum anulis, tertia
hypotrachelion. con|trahatur columna ita uti in tertio 5 (25)
libro de ionicis est scriptum. epistylii altitudo unius moduli
cum taenia et guttis, taenia moduli septima, guttarum
longitudo sub taenia contra triglyphos alta cum regula
parte sexta moduli praependeat. item epistylii latitudo
ima respondeat hypotrachelio summae | columnae. supra 10 (30)
epistylium conlocandi sunt triglyphi cum | suis metopis,
alti unius et dimidiati moduli, lati in fronte unius moduli,
ita divisi ut in angularibus columnis et in mediis contra
tetrantes medios sint conlocati, et in intercolumniis reliquis
bini, in mediis pronao et postico terni. | ita relaxatis 15 (5)
mediis intervallis, sine inpeditionibus aditus accedentibus
5 erit ad deorum simulacra. triglyphorum latitudo dividatur
in partes sex, ex quibus quinque partes in medio, duae
dimidiae dextra ac sinistra designentur regula. una in
medio deformetur femur, quod graece μεροϲ dicitur. | secundum 20 (10)
eam canaliculi ad normae cacumen inprimantur.
ex ordine eorum dextra ac sinistra altera femina constituantur.
in extremis partibus semicanaliculi intervertantur.
triglyphis ita conlocatis, metopae quae sunt inter triglyphos
aeque altae sint quam longae, item in extremis angulis 25
semi|metopia sint inpressa dimidia moduli latitudine. ita (15)
enim erit ut omnia vitia et metoparum et intercolumniorum
et lacunariorum, quod aequales divisiones factae erunt,
6 emendentur. triglyphi capitula sexta parte moduli sunt
3 tres HS, III G.
5 ypotrachelio x. | columna HS: colūnę G.
7 tae(ę S)nia (thenia G) … thae (the GS)nia, (item 27) x.
9 item—(10) respondeat om. S
12 unius—fronte om. S. | unius dimidiati x.
14 & intercolumnīis (-nis S) x.
15 binis x.
17 latitudo: altitudo x.
18 quinque partibus x.
20 graecạ̇e (H, grece GS) eros x.
22 earum x.
24 methophe S. | intertrigliphos (in ras.) G: inter (t̄ S) glyphos HS.
25 semi memphia x.
26 dimedia Hc.
27 methopharū S.
Plain text
faciunda. supra triglyphorum capitula corona est conlocanda
in pro|iectura dimidiae et sextae partis habens cymatium (20)
doricum in imo, alterum in summo. ita cum
cymatiis corona crassa | ex dimidia moduli. dividendae
autem sunt in corona ima ad perpendiculum triglyphorum 5
et medias metopas viarum directiones et guttarum distributiones,
ita uti guttae sex in longitudinem, tres in latitudinem
pateant. reliqua spatia, | quod latiores sunt metopae (5)
quam triglyphi, pura relinquantur aut fulmina scalpantur,
ad ipsumque mentum coronae incidatur linea quae 10
scotia dicitur. reliqua omnia, tympana et simae coronae,
quemadmodum supra scriptum est in ionicis, ita perficiantur.
7 | Haec ratio in operibus diastylis erit constituta. si (10)
vero systylon et monotriglyphon opus erit faciundum, frons
aedis, si tetrastylos erit, dividatur in partes XVIIII S, si 15
hexastylos erit, dividatur in partes XXVIIII S. ex his pars
una erit modulus, ad quem uti supra scriptum est dividatur.
8 ita supra | singula epistylia et metopae et triglyphi (15)
bini erunt conlocandi, in angularibus hoc amplius
dimidiatus et quantum est spatium hemitriglyphi id accedit. 20
in mediano contra fastigium trium triglyphorum et trium
metoparum spatium distabit, quo latius medium intercolumnium
accedentibus ad | aedem habeat laxamentum et (20)
adversus simulacra deorum aspectus dignitatem.
2 dimidiae (-ę S) et sextae (ę S) parte HS, dimidię et sexta parte G. | habens—(5) perpendiculum: haec eadem verba repetunt infra post (21) in mediano x.
3 ita: item (-ē) x.
4 moduli: hoc infra in rep. om. HS (non G).
5 corona (sic infra rep.) x: (hic) columna x.
6 de(i S)rectiones x.
7 latitudinem Hc GS: altitudinem ante (ips.) corr. H.
8 quod (qđ S) HS: quo G. | sunt GSc: sint H et (ſ̄int) S.
9 flumina x.
10 incidantur x. | linia HS.
11 et simae (coronae cf. p. 82, 6): et imae (e G, ę SGc).
12 perficiantur G: -atur HS.
13 diasty(i G)liis x.
15 tetrasty(i G)lo x. | XVIII … XXVIIII x.
17 dividantur x (corr. Ussing).
18 metopha x.
19 amplius quantum dimidiatum est (ē GS) spatium x.
21 in mediano habens cymatium etc. add. x (= v. 2-5).
22 quo: quod (qđ GS) x.
23 habeat om. G (hebeat suppl. in m. Gc). | laxiamentum H (non GS).
Plain text
9 Columnas autem striari XX striis oportet. quae si
planae erunt, angulos habeant XX designatos. sin autem
| excavabuntur, sic est forma facienda uti quam magnum
est intervallum striae, tam magnis striaturae paribus lateribus
quadratum describatur, in medio autem quadrato 5
circini centrum conlocetur et agatur linea rotundationis,
quae qua|drationis angulos tangat, et quantum erit curvaturae (5)
inter rotundationem et quadratam descriptionem, tantum
ad formam excaventur. ita dorica columna sui generis
10 striaturae habebit perfectionem. de adiectione eius 10
qua media adaugetur, uti in tertio volumine de ionicis est
perscripta, ita et in his transferatur.
| Quoniam exterior species symmetriarum et corinthiorum et (10)
doricorum et ionicorum est perscripta, necesse est etiam interiores
IV cellarum pronaique distributiones explicare. distribuitur 15
autem longitudo aedis uti latitudo sit longitudinis
| dimidiae partis, ipsaque cella parte quarta longior (15)
sit, quam est latitudo, cum pariete, qui paries valvarum
habuerit conlocationem. reliquae tres partes pronai ad
antas parietum procurrant, quae antae columnarum crassitudinem 20
habere debent. et si aedis erit latitudine maior
quam pedes XX, | duae columnae inter duas antas interponantur, (20)
quae disiungant pteromatos et pronai spatium.
item intercolumnia tria, quae erunt inter antas et columnas,
pluteis marmoreis sive ex intestino opere factis intercludantur 25
ita uti fores habeant, per quas itinera pronao
2 fiant. item si maior erit latitudo | quam pedes XL, columnae (25)
contra regiones columnarum, quae inter antas sunt,
introrsus conlocentur. et eae altitudinem habeant aeque
quam quae sunt in fronte, crassitudines autem earum 30
3 uti: ita uti x (cf. p. 89, 25).
6 centrū S(Gc): centum (-tū G)HG.
8 descriptionem (-ē) HS(Gc): destructionē G.
11 qua: quae (-ę GS)x.
19 habuerit G: hab&erit HS.
20 antę G: ante HS(Gc).
21 ędis S: aedes HG (ędes Sc).
23 pteromotos HS (-matos G).
27 latitudo: altitudo x.
28 regiones (L): religiones x.
29 eae: heę S, hae HG.
Plain text
extenuentur his rationibus uti si octava parte erunt quae
sunt in fronte, hae fiant X parte, sin autem VIIII | aut decima,
pro rata parte. in concluso enim aere si quae extenuatae
erunt, non discernentur. sin autem videbuntur
graciliores, cum exterioribus fuerint striae <XX aut> XXIIII, 5
in his faciendae erunt XXVIII aut XXXII. ita quod de|trahitur (5)
de corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur
ratione quo minus videatur, et ita exaequabitur dispari
3 ratione columnarum crassitudo. hoc autem efficit ea
ratio quod oculus plura et crebriora signa tangendo maiore 10
visus circumitione pervagatur. namque si duae columnae
| aeque crassae lineis circummetientur, e quibus una sit (10)
non striata et altera striata, et circa striglium cava et
angulos striarum linea corpora tangat, tametsi columnae
aeque crassae fuerint, lineae quae circumdatae erunt <non 15
erunt> aequales, quod striarum et striglium circumitus
maiorem efficit lineae | longitudinem. sin autem hoc ita (15)
videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso
spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere,
cum habeamus adiutricem striaturae temperaturam. 20
4 ipsius autem cellae parietum crassitudinem pro rata parte
magnitudinis fieri oportet, dum antae | eorum crassitudinibus (20)
columnarum sint aequales. et si ex structis futuri
sunt, quam minutissimis caementis struantur, sin autem
quadrato saxo aut marmore, maxime modicis paribusque 25
videtur esse faciundum, quod media coagmenta medii lapides
continentes firmiorem facient omnis operis perfectionem,
item | circum coagmenta et cubilia eminentes expressiones (25)
graphicoteran efficient in aspectu delectationem.
2 fiant. X. partes. sin autem VIIII (aVIIII Gc) aut decima x.
5 XX aut om. x.
8 videtur x.
10 signat tangendo x.
11 circuitione x.
12 crasse G (-ę Gc): crassi HS.
13 et (circa) om. x.
15 non erunt om. x.
16 circuitus x.
17 efficit HS: -ciet G.
20 striatarum (-ū S) x.
21 parietū G et in ras. Sc: parte tum H(S).
22 magnitudinis GS: -nes H
23 exstructi GS, extructi H.
26 faciundum GH, -endum S. | lapidis x.
29 graphicoteran (sic) x.
Plain text
V Regiones autem quas debent spectare aedes sacrae
deorum inmortalium, sic erunt constituendae uti si nulla
ratio | inpedierit liberaque fuerit potestas, aedis signumque
quod erit in cella conlocatum spectet ad vespertinam
caeli regionem, uti qui adierint ad aram immolantes aut 5
sacrificia facientes spectent ad partem caeli orientis ad
simulacrum quod | erit in aede, et ita vota suscipientes (5)
contueantur eadem exorientem caelum ipsaque simulacra
videantur exorientia contueri supplicantes et sacrificiantes.
2 sin autem loci natura interpellaverit, tunc convertendae 10
sunt earum regionum constitutiones, uti quam plurima
pars moenium e templis deo|rum conspiciatur. item si (10)
secundum flumina aedes sacrae fient, ita uti Aegypto circa
Nilum, ad fluminis ripas videntur spectare debere. similiter
si circum vias publicas erunt aedificia deorum, ita 15
constituantur uti praetereuntes possint respicere et in conspectu
salutationes facere.
VI | Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in aedibus (15)
hae sunt rationes uti primum constituantur quo genere
sint futura. genera sunt enim thyromaton haec, doricum, 20
ionicum, atticurges.
Dorici symmetriae conspiciuntur his rationibus uti co|rona (20)
summa, quae supra antepagmentum superius inponitur,
aeque librata sit capitulis summis columnarum quae in
pronao fuerint. lumen autem thyretri constituatur sic uti 25
quae altitudo aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur
in partes tres semis et ex eis duae partes <semis> lumini
4 incellae(ę GS) x.
6 orientis & sim. x.
8 eadem (= eâdem simul cf. Varr. r. r. 2, 5, 2) HS: aedē GSc | & orientem (et orientē G) caelum sic x.
9 post sacrificantes ex rubrica marg. addunt x quod aras omnes deorum necesse esse videantur ad orientem spectare. (sin autem …)
12 e: & S. | deorum: eorum x.
13 aedis sacra fiet x (sed fiēt ante ras. G).
15 circa (vias) ante corr. (-ū) G.
19 quo GS: quod H.
20 futurae x (corr. Nohl). | thiromaton G, thyromathon HS.
21 attigurges x.
22 Dorici: Horum x.
23 in(m S)ponetur HS i. e. inponitur G.
25 thyretri: hypetri x.
27 III. semis G | duae (ę GS) partes (-is H) lumine x.
Plain text
valvarum alti|tudine constituantur. haec autem dividatur
in partes XII et ex eis quinque et dimidia latitudo luminis
fiat in imo. et in summo contrahatur si erit lumen ab
imo ad sedecim pedes, antepagmenti III parte, si XVI pedum
ad XXV, su|perior pars luminis contrahatur antepagmenti 5
parte IIII, si ab pedibus XXV ad XXX, summa pars
contrahatur antepagmenti parte VIII. reliqua quo altiora
2 erunt, ad perpendiculum videntur oportere conlocari. ipsa
autem antepagmenta contrahantur in summo suae crassitudinis
XIIII parte. su|percilii crassitudo quanta antepagmentorum 10
in summa parte erit crassitudo. cymatium
faciundum est antepagmenti parte sexta, proiectura autem
quanta est eius crassitudo. scalpendum est cymatium
lesbium cum astragalo. supra cymatium quod erit in
supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassi|tudine supercilii, 15
et in eo scalpendum est cymatium doricum, astragalum
lesbium. summa scalpatur corona plana cum cymatio,
proiectura autem eius erit quanta altitudo. supercilii
quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque
sinistra proiecturae sic sunt faciundae uti crepidines excurrant 20
| et in unguem ipso cymatio coniungantur. (20)
3 Sin autem ionico genere futura erunt, lumen altum ad
eundem modum quemadmodum in doricis fieri videtur.
latitudo constituatur ut altitudo dividatur in partes duas
et dimidiam, eiusque partis unius ima luminis fiat latitudo. 25
| contracturae ita uti in doricis. crassitudo antepagmentorum (25)
altitudinis luminis in fronte XIIII parte, cymatium
huius | crassitudinis sexta. reliqua pars praeter
cymatium dividatur in partes XII. harum trium prima
2 latitudo Hc S(Gc): altitudo a. c. HG.
4 III (tiaIII Sc) parte. XVI. x.
6 parte IIII (taIIII Sc) HS: quarta parte G. | ad pedibus H, apedibus GS.
12 faciundum H: -endum GS.
13 sculpendum (hic) x.
14 (et 17) lespiū S.
15 est om. S (ē suppl. Sc). | hy(i G)perthy(i GS)rum x.
17 summa scalpatur: sima scalptura x.
19 atque HS: ac G. | 20 faciundae HS: -endae G.
21 ungue x.
25 ima luminis G et (in ras.) Sc: simalum in his H.
27 altitudinis: -ne x.
29 dividitur x. | horum x.
Plain text
corsa fiat cum astragalo, secunda quattuor, tertia quinque,
4 et eae aeque corsae cum astragalis circumcurrant. hyperthyra
autem ad eundem mo|dum componantur quemadmodum (5)
in doricis, pro ratis partibus. ancones, sive parotides
vocantur, excalptae dextra ac sinistra praependeant 5
ad imi supercilii libramentum praeter folium. eae habeant
in fronte crassitudinem ex antepagmenti tribus partibus
<duarum>, in imo quarta parte gracilio|rem quam superiora. (10)
Fores ita compingantur uti scapi cardinales sint ex 10
latitudine luminis totius XII parte. inter duos scapos tympana
5 ex XII partibus habeant ternas partes. inpagibus
distributiones ita fient uti divisis altitudinibus in partes V
| duae superiori, tres inferiori designentur. super medium (15)
medii inpages conlocentur, ex reliquis alii in summo alii 15
in imo compingantur. altitudo inpagis fiat tympani tertia
parte, cymatium sexta parte inpagis. scaporum latitudines
inpagis dimidia parte, item replum de inpage dimidia et
sexta parte. | scapi qui sunt secundum antepagmenta, dimidium (20)
inpagis constituantur. sin autem valvatae erunt, 20
altitudines ita manebunt, in latitudinem adiciatur amplius
foris latitudo. si quadriforis futura est, altitudo adiciatur.
6 Atticurge autem isdem rationibus perficiuntur quibus
| dorica. praeterea corsae sub cymatiis in antepagmentis (25)
| circumdantur, quae ita distribui debent uti antepagmenti
praeter cymatium ex partibus VII habeant duas partes. 26
ipsaque non fiunt clostrata neque bifora sed valvata, et
aperturas habent in exteriores partes.
2 et eae: ex ea x. | hyperthyra: hypetra HS, hipetre G (-ę Gc).
4 in om. S. | doricis protis (ꝓtis S) pedibus x. | sive protides (ꝓtides S) x.
5 excalpta (exsc- S, etsc- G) x.
6 eae H, eę S: hae G.
7 ante pagmentis x.
8 duarum om. x. | graciliore x.
12 (ex) XII. HG: duodecī S. | inpaginibus x.
14 tres HS: III. G. | 15 ex: et x.
17 scaphorum HS (-porum G).
19 secundum antepagmenta: ante secundum pagmentum x.
23 Adti(Atti- G)gurges x (corr. Nohl) | isdem SG: hisdem H.
24 corsę G (ut x v. 2, 3): gorsae (ę S) HS
25 ante pagmenta x.
27 clostrata (i. e. claustrata = gr. clatrata CIL I, 577 cf. Keil ad Cat. p. 21): caelostrata H, cęlo strata GS (coni. Gc).
Plain text
| Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat (5)
fieri <doricis> ionicis corinthiisque operibus, quoad
potui attingere, veluti legitimis moribus exposui. nunc
de tuscanicis dispositionibus quemadmodum institui oporteat
VII dicam. locus, in quo aedis constituetur, cum habuerit 5
in longitudine | sex partes, una adempta reliquum (10)
quod erit latitudini detur. longitudo autem dividatur bipertito
et quae pars erit interior, cellarum spatiis designetur,
quae erit proxima fronti, columnarum dispositioni
2 relinquatur. item latitudo dividatur in partes X. ex his 10
ternae partes dextra ac sinistra cellis | minoribus sive ibi (15)
alae futurae sunt dentur, reliquae quattuor mediae aedi
attribuantur. spatium quod erit ante cellas in pronao,
ita columnis designetur ut angulares contra antas, parietum
extremorum e regione, conlocentur, duae mediae e 15
regione parietum qui inter antas et mediam aedem | fuerint, (20)
ita distribuantur, et inter antas et columnas priores
per medium isdem regionibus alterae disponantur. eaeque
sint ima crassitudine altitudinis parte VII, altitudo tertia
parte latitudinis templi, summaque columna quarta parte 20
3 crassitudinis imae contrahatur. spirae earum altae dimidia
| parte crassitudinis fiant. habeant spirae earum plinthum (25)
ad circinum altam suae crassitudinis dimidia parte, torum
in|super cum apophysi crassum quantum plinthus. capituli
altitudo dimidia crassitudinis. abaci latitudo quanta 25
ima crassitudo columnae. capitulique crassitudo dividatur
in partes tres, e quibus una plintho, quae est abaco, detur,
2 doricis om. x.
6 adempta HS: dempta G.
9 dispositioni G: -ne HS.
12 alae: aliae (-ę GS) x.
15 e (post extr.) om. x.
16 antas | G: anta H (ubi anta | & med.) et S.
18 hisdem x. | altera ae(ę GS)dis ponatur aeques intima (ubi aequę sint ima G, ęq⁊ sint ima S) x.
19 VII. x (= maVII. Gc). | tertia … quarta HG: .III … IIII. S.
21 ima x. | altae: alia x.
24 apopysi HS, apopisi G. | capituli—[(v. 26) capitulique om. S (in m. suppl. Sc).
27 tres HS: III. G. | abaco: inabaco x.
Plain text
4 al|tera echino, tertia hypotrachelio cum apophysi. supra (5)
columnas trabes compactiles inponantur altitudinis modulis
is qui a magnitudine operis postulabuntur, eaeque trabes eam
habeant crassitudinem, quanta summae columnae erit hypotrachelium,
et ita sint compactae subscudibus et | securiculis 5 (10)
ut compactura duorum digitorum habeant laxationem.
cum enim inter se se tangunt et non spiramentum et perflatum
venti recipiunt, concalefaciuntur et celeriter putrescunt.
5 supra trabes et supra parietes traiecturae mutulorum
parte IIII altitudinis columnae proiciantur, item in | eorum 10 (15)
frontibus antepagmenta figantur, supraque tympanum fastigii
structura seu de materia conlocetur. fastigium, columen,
cantherii, templa ita sunt conlocanda ut stillicidium tecti
absoluti tertiario respondeat.
VIII Fiunt autem aedes rotundae, e quibus aliae monopteroe 15
| sine cella columnatae constituuntur, aliae peripteroe (20)
dicuntur. quae sine cella fiunt, tribunal habent et ascensum
ex sua diametro tertiae partis. insuper stylobatas
columnae constituuntur tam altae quanta ab extremis parietibus
est diametros stylobatarum, crassae altitudinis 20
suae cum capi|tulis et spiris decumae partis. epistylium (25)
altum columnae crassitudinis dimidia parte. zophorus et
reliqua quae in|super inponuntur, ita uti in III volumine
de symmetriis scripsi.
2 Sin autem peripteros ea aedis constituetur, duo gradus 25
1 apophysi HS, apopisi G.
2 columnas om. G (suppl. Gc). | inponantur ut altitudinis x.
3 is qui a: his (hi ante corr. S) qua x. | postulabantur x. | eaeque H (eęque) S: ea ęque G. | trabes conpactiles ponantur ut eam x (verbis a Lorentzen deletis etiam alterum conpactiles add. Ussing).
5 securiclis HG, -dis S.
6 habeant (sic) x.
7 inter se tangunt x.
11 frontibus G (et in ras. Sc): prontibus HS. | ficantur H (non GS). supraque id t. x (id del. Ussing coll. p. 69, 4).
12 conlocetur. supraque eum (HS, enī G ubi ī aꝉ eū Gc) fastigium x (supraque eum del. Ussing).
15 monopteroe … peripteroe (sic) x.
18 sua HS: suo G. | sty(i GS)lobata x.
19 constituuntur HG: -antur S.
21 decumae (ę S) H et ante ras. S: decimę G(Sc).
22 zophorum x.
23 III: quarto (sic) x.
25 ae(ę)des (hic) x.
Plain text
et stylobata ab imo constituantur, deinde cellae paries
con|locetur cum recessu eius a stylobata circa partem latitudinis (5)
quintam, medioque valvarum locus ad aditus relinquatur,
eaque cella tantam habeat diametrum praeter
parietes et circumitionem quantam altitudinem columna 5
supra stylobatam. columnae circum cellam isdem <proportionibus>
3 symme|triisque disponantur. in medio tecti (10)
ratio ita habeatur uti quanta diametros totius operis erit
futura dimidia altitudo fiat tholi praeter florem, flos autem
tantam habeat magnitudinem quantam habuerit in columna 10
capitulum, praeter pyramidem. reliqua uti supra scripta sunt,
isdem proportionibus | atque symmetriis facienda videntur. (15)
4 Item generibus aliis constituuntur aedes ex isdem symmetriis
ordinatae et alio genere dispositiones habentes, uti
est Castoris in circo Flaminio, et inter duos lucos Veiovis, 15
item argutius Nemori Dianae columnis adiectis dextra
ac | sinistra ad umeros pronai. hoc autem genere primo (20)
factae sunt Athenis in arce et in Attica Sunio Palladis Minervae.
earum non aliae sed eaedem sunt proportiones. cellae
enim longitudinibus duplices sunt ad latitudines uti reliquae, 20
sed is omnia quae solent esse in | frontibus, ad latera sunt (25)
5 translata. nonnulli etiam de tuscanicis generibus sumentes
columnarum dispositiones transferunt in corinthiorum et ionicorum
operum ordinationes, | et quibus in locis in pronao procurrunt
antae, in isdem e regione cellae parietum columnas 25
binas conlocantes efficiunt tuscanicorum et graecorum operum
6 communem ratiocinationem. alii vero removentes
3 relinquantur x (-at᷑ in ras. Sc, -aṇ̇tur Gc).
4 tantum (-ū S) x.
6 sty(i G)lobata x. | proportionibus om. (hisdem symmetriis que—quę GS—) x.
9 autem HS: enim G.
10 hab& (-et G) x. | columnae (-ę GS) x.
11 uti: ita S.
12 isdem Oehmichen: ea x. | videntur—(17) pronai om. S (in ima m. suppl. Sc).
13 hisdem (ⱶısdē S)x.
15 lucosue | iovis H, lucosue iovis SGc: luco suę | iovis G.
16 nemori (sic) x.
18 facta est (ē GS) uti est (ē) castoris in circo athenis x (ubi repetitionem del. Ussing). | sunio (sic) x.
19 eędē S (eadē Gc): eadem HG.
20 latitudines: altitudines x. | reliqua exisona quae (ę) x.
24 et quibus: equibus x.
25 (p. 100, 3. 6) hisdem x.
Plain text
parietes aedis et adplicantes ad inter|columnia, pteromatos (5)
spatiis sublatis efficiunt amplum laxamentum cellae, reliqua
autem proportionibus et symmetriis isdem conservantes
aliud genus figurae nominisque videntur pseudoperipterum
procreavisse. haec autem genera propter usum sacrificiorum 5
convertuntur. non enim omnibus diis | isdem rationibus (10)
aedes sunt faciundae, quod alius alia varietate sacrorum
religionum habet effectus.
7 Omnes aedium sacrarum ratiocinationes uti mihi traditae
sunt exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus 10
distinxi, et quarum dispares sunt figurae et quibus
discri|minibus inter se sunt disparatae quoad potui (15)
significare scriptis exposui. nunc de aris deorum inmortalium
uti aptam constitutionem habeant ad sacrificiorum
IX rationem dicam. arae spectent ad orientem et semper 15
inferiores sint conlocatae quam simulacra quae fuerint
in aede, uti suspiciant | divinitatem qui supplicant et (20)
sacrificant. <eae> disparibus altitudinibus ad sui cuiusque
dei decorem componantur. altitudines autem earum sic
sunt explicandae uti Iovi omnibusque caelestibus quam 20
excelsissimae constituantur, Vestae Terrae Matrique humiles
conlocentur. ita idoneae his institutionibus | explicabuntur (25)
in meditationibus ararum deformationes.
Explicatis aedium sacrarum compositionibus in hoc
libro, insequenti de communium operum reddemus distributionibus 25
explicationes. |
1 ae(ę S)des x (aediẹes Gc). | pleromatos spatii sublati x.
4 videtur x.
7 faciundae H (Sc): faciendę GS.
10 eorum x.
11 quorum x.
13 areis x. | d. inmortaliū immo potius demonū (sic in ipso textu) S (unde apud Mar. Vat. 2. 4. 6. Flor. 2). cf. codicis Cottoniani (c) lectiones deorum mortalium p. 62, 12. 64, 28. 68, 20 eiusdemque p. 14, 25 ex oppressionibus(!) rusticis (Mülleri mei gaudia).
17 suspicientes d. q. s. et sacrificant disparibus x. lacunam ostendit Nohl ut sic fere expleret suspicientes … contueantur, ipsae autem (simplicius, ut supra, Ussing).
21 marique x (ubi terrae matrique = et terrae matri. cf. p. 204, 10 sicut simplicius 236, 13. 212, 10. 123, 9. 20, 17. 12, 15 etc.).
23 arearum x.
24 explicantis H (-atis GS).
Plain text