LIBER SEXTUS.
Reading edition
1 Aristippus philosophus Socraticus naufragio cum eiectus 5
| ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica schemata (15)
descripta, exclamavisse ad comites ita dicitur ‘bene
speremus, hominum enim vestigia video’ statimque in oppidum
Rhodum contendit et recta gymnasium devenit,
ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut 10
non tantum | se ornaret sed etiam eis qui una fuerunt et (20)
vestitum et cetera quae opus essent ad victum praestaret.
cum autem eius comites in patriam reverti voluissent interrogarentque
eum quidnam vellet domum renuntiari, tunc
ita mandavit dicere, eiusmodi possessiones et viatica liberis 15
oportere pa|rari quae etiam e naufragio una possent enatare. (25)
2 namque ea vera praesidia sunt vitae quibus neque fortunae
tempestas iniqua neque publicarum rerum mutatio neque
belli vastatio | potest nocere. non minus eam sententiam
augendo Theophrastus, hortando doctos potius esse quam 20
pecuniae confidentes ita ponit, doctum ex omnibus solum
neque in alienis locis peregrinum neque amissis familiaribus
et necessariis | inopem amicorum sed in omni civitate (5)
esse civem difficilesque fortunae sine timore posse despicere
casus, at qui non doctrinarum sed felicitatis praesidiis 25
putaret se esse vallatum, labidis itineribus vadentem
3 non stabili sed infirma conflictari vita. Epicurus vero non
6 hrodiensium E (non G). | schemata H (scemata EGS).
9 rodum HS, hrodum EG. | recta H (recta via S): recte EG.
10 ut non tantum: in tantum ut non solum S.
16 enatare EG: enarrare H, enavigare S.
20 theofrastus EG.
26 labidis HS(Gc): lapidis EG.
27 stabilis H et ante ras. S.
Plain text
dissimiliter ait pauca sapientibus | fortunam tribuere, quae (10)
autem maxima et necessaria sunt, animi mentisque cogitationibus
gubernari. haec ita etiam plures philosophi
dixerunt. non minus poetae qui antiquas comoedias graece
scripserunt, easdem sententias versibus in scaena pronuntiaverunt, 5
ut Eucrates Chionides Aristophanes, | maxime (15)
etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait oportere ideo
laudari quod omnium Graecorum leges cogunt parentes
<ali> a liberis, Atheniensium non omnes nisi eos qui
liberos artibus erudissent. omnia enim munera fortunae 10
cum dantur ab ea faciliter adimuntur, disciplinae vero
coniunctae cum | animis nullo tempore deficiunt, sed permanent (20)
4 stabiliter ad summum exitum vitae. itaque ego
maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias,
quod Atheniensium legem probantes me arte erudiendum 15
curaverunt, et ea quae non potest esse probata sine litteratura
encyclioque doctrinarum | omnium disciplina. cum (25)
ergo et parentium cura et praeceptorum doctrinis auctas
haberem copias disciplinarum, philologis et philotechnis
rebus commentariorumque scripturis me delectans eas possessiones 20
animo paravi, e quibus haec | est fructuum summa,
nullas plus habendi esse necessitates eamque esse proprietatem
divitiarum maxime, nihil desiderare. sed forte
nonnulli haec levia iudicantes putant eos esse sapientes
qui pecunia sunt copiosi. itaque plerique ad id | propositum 25 (5)
contendentes audacia adhibita cum divitiis etiam
5 notitiam sunt consecuti. ego autem, Caesar, non ad
pecuniam parandam ex arte dedi studium, sed potius
tenuitatem cum bona fama quam abundantiam cum infamia
sequendam probavi. ideo notities parum est adsecuta. 30
sed tamen his vo|luminibus editis, ut spero, etiam (10)
1 ait S: aut HEG.
3 etiam plures: esse plures etiam S.
6 eucrates: sic (pro Eu … Crates) x.
9 ali om. x.
11 facile S.
16 litteraturae (-ę EGS) x.
18 parentium HG: -tū ES(Gc).
19 philotechinis x.
22 nullas EG: nulla HS.
24 putantes eo | esse H, putantes eos esse EG, putant eos tantum esse S.
30 notities: sic (gen.) x cf. ad. p. 233, 21. | adsecuta: cf. p. 63, 18.
Plain text
posteris ero notus. neque est mirandum quid ita pluribus
sim ignotus. ceteri architecti rogant et ambiunt ut architectentur,
mihi autem a praeceptoribus est traditum rogatum
non rogantem oportere suscipere curam, quod ingenuus
color movetur pudore petendo | rem suspiciosam. 5 (15)
nam beneficium dantes non accipientes ambiuntur. quid
enim putemus suspicari qui rogetur de patrimonio sumptus
faciendos committere gratiae petentis, nisi praedae compendiique
6 eius causa iudicet faciundum? itaque maiores
primum a genere probatis operam tradebant | architectis, 10 (20)
deinde quaerebant si honeste essent educati, ingenuo pudori
non audaciae protervitatis committendum iudicantes. ipsi
autem artifices non erudiebant nisi suos liberos aut cognatos
et eos viros bonos instituebant, quibus tantarum rerum
fides sine dubitatione permitteretur. 15
| Cum autem animadverto ab indoctis et inperitis tantae (25)
disciplinae magnitudinem iactari et ab is qui non
modo <non> architecturae sed omnino ne fabricae quidem
notitiam habent, non possum non laudare patres familiarum
eos qui litteraturae fiducia confirmati per se aedificantes 20
ita iudicant, si | inperitis sit committendum, ipsos
potius digniores esse ad suam voluntatem quam ad alienam
7 pecuniae consumere summam. itaque nemo artem ullam
aliam conatur domi facere, uti sutrinam fullonicam aut
ex ceteris quae sunt faciliores, | nisi architecturam, ideo 25 (5)
quod qui profitentur non arte vera sed falso nominantur
architecti. quas ob res corpus architecturae rationesque
eius putavi diligentissime conscribendas, opinans id munus
omnibus gentibus non ingratum futurum. igitur quoniam
in quinto de opportunitate communium ope|rum perscripsi, 30 (10)
1 cur ita sim pluribus ignotus S.
2 ambigunt HS. | architentent H, -tectent SEG.
8 pet(a& H)entes x.
9 faciundum HS: -endum EG.
10 tradebant: dabant S.
11 ingenio E.
12 permittendum S.
15 fidei pecuniae s. d. permitterentur x (ubi glossam, ex v. 23, pecuniae delevit, reliqua ut supra mutavit Müller-Strübing).
17 is: his x.
18 alterum non om. x.
28 id munus: ın munus HS, iṅ|munus Gc, ınmunus E.
Plain text
in hoc volumine privatorum aedificiorum ratiocinationes
et commensus symmetriarum explicabo.
I Haec autem ita erunt recte disposita, si primo animadversum
fuerit quibus regionibus aut quibus inclinationibus
mundi constituantur. namque aliter Aegypto, aliter Hispania, 5
| non eodem modo Ponto, dissimiliter Romae, item (15)
ceteris terrarum et regionum proprietatibus oportere videntur
constitui genera aedificiorum, quod alia parte solis
cursu premitur tellus, alia longe ab eo distat, alia per
medium temperatur. igitur uti constitutio mundi ad terrae 10
spatium in|clinatione signiferi circuli et solis cursu disparibus (20)
qualitatibus naturaliter est conlocata, ad eundem
modum etiam ad regionum rationes caelique varietates
2 videntur aedificiorum debere dirigi conlocationes. sub
septentrione aedificia testudinata et maxime conclusa et 15
non patentia sed conversa ad | calidas partes oportere fieri (25)
videntur. contra autem sub impetu solis meridianis regionibus,
quod premuntur a calore, patentiora conversaque
ad septentrionem et aquilonem sunt faciunda. ita quod
ultra natura laedit, arte erit emendandum. item reliquis 20
regionibus ad eundem modum <debet> temperari, | quemadmodum (30)
caelum est ad inclinationem mundi conlocatum.
3 Haec autem ex natura rerum sunt animadvertenda et
consideranda atque etiam ex membris corporibusque gentium
| observanda. namque sol quibus locis mediocriter
profundit vapores, in his conservat corpora temperata, 26
quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exurendo temperaturam
umoris. contra vero refrigeratis regionibus,
quod absunt a meridie | longe, non exhauritur a caloribus (5)
umor, sed ex caelo roscidus aer in corpora fundens umorem 30
efficit ampliores corporaturas vocisque sonitus graviores.
ex eo quoque quae sub septentrionibus nutriuntur
5 hispanię S.
11 in inclinatione x.
18 quod: quia S.
19 faciunda HG: -enda ES.
20 ultra HEG: ultro S.
21 debet om. x (cf. p. 118, 27. 277, 12).
27 deflagrant x.
28 contra refrigeratas vero regiones quia … S.
29 coloribus H.
30 fundans H.
32 quae om. x.
Plain text
gentes inmanibus corporibus, candidis coloribus, directo
capillo et rufo, oculis caesiis, san|guine multo ab umoris (10)
4 plenitate caelique refrigerationibus sunt conformati. qui
autem sunt proximi ad axem meridianum subiectique solis
cursui, brevioribus corporibus, colore fusco, crispo capillo, 5
oculis nigris, cruribus squalidis, sanguine exiguo solis impetu
perficiuntur. itaque etiam propter san|guinis exiguitatem (15)
timidiores sunt ferro resistere, sed ardores ac febres
sufferunt sine timore, quod nutrita sunt eorum membra
cum fervore. itaque corpora quae nascuntur sub septentrione 10
a febri sunt timidiora et inbecilla, sanguinis autem
abundantia ferro resistunt sine timore.
5 | Non minus sonus vocis in generibus gentium dispares (20)
et varias habet qualitates. ideo quod terminatio orientis
et occidentis circa terrae librationem, qua dividitur pars 15
superior et inferior mundi, habere videtur libratam naturali
modo circumitionem, quem etiam mathematici οριζοντα
dicunt. | igitur cum id habemus certum animo sustinentes, (25)
ab labro quod est in regione septentrionali, linea traiecta
ad id quod est supra meridianum axem ab eoque altera 20
obliqua in altitudinem ad summum cardinem qui est post
stellas septen|trionum, sine dubitatione animadvertemus ex
eo esse schema trigoni mundo, uti organi quam ϲαμβυκην
6 graeci dicunt. itaque quod est spatium proximum imo
cardini ab axis linea in meridianis finibus, sub eo loco 25
quae sunt nationes propter | brevitatem altitudinis ad mundum (5)
sonitum vocis faciunt tenuem et acutissimum, uti in
organo chorda quae est proxima angulo. secundum eam
1 de(i E)recto HEG: dimisso S (sed in m. vel derecto Sc).
2 cae(ę GS)sis x (caecis E).
6 squalidis (sc. macie, ut ciris v. 506 cf. αὐχμηρόϲ CGL II, 187. 252): validis x (invalidis Joc.).
7 sicantur S (sed in m. vel perficiuntur Sc).
9 subferunt x (sufferunt SGc, ut x p. 45, 5).
12 tumore H.
16 et inferior om. S.
17 circuitionem S. | quem: quam x. | orizonta (rizonta E) x.
19 ab HEG: a S.
20 alteram obliquam (ā bis SEG) x.
22 sine dubitatione: procul dubio S.
23 scaema Hc (scema EGS): scaena ante corr. H. | trigonii x. | sambucen x.
25 cardine x (-ni L).
Plain text
autem reliquae ad mediam Graeciam remissiores efficiunt
in nationibus sonorum scansiones, item a medio in ordinem
crescendo ad extremos septentriones sub | altitudines caeli (10)
nationum spiritus sonitibus gravioribus a natura rerum
exprimuntur. ita videtur mundi conceptio tota propter 5
inclinationem consonantissime per solis temperaturam ad
7 harmoniam esse composita. igitur quae nationes sunt inter
axis meridiani cardinem ac septentrionalis medio positae,
uti | in diagrammate musico medianae vocis habent sonitum (15)
in sermone, quaeque progredientibus ad septentrionem 10
sunt nationes, quod altiores habent distantias ad mundum,
spiritus vocis habentes umore repulsos ad hypatas et proslambanomenon,
a natura rerum sonitu graviore coguntur
uti. eadem | ratione e medio progredientibus ad meridiem (20)
gentes paranetarum <netarum>que acutissimam sonitus 15
8 vocis perficiunt tenuitatem. hoc autem verum esse, ex
umidis naturae locis graviora fieri et ex fervidis acutiora,
licet ita experiendo | animadvertere. calices duo in una
fornace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque uno
sonitu sumantur. ex his unus in aquam demittatur, postea 20
ex aqua eximatur, tunc utrique tangantur. cum enim ita
factum fuerit, largiter inter | eos sonitus discrepabit aequoque (5)
pondere non poterunt esse. ita et hominum corpora
uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta
alia propter regionis ardorem acutum spiritum aeris 25
exprimunt tactu, alia propter umoris abundantiam gravissimas
effundunt sonorum qualitates.
1 autem: axem E (non G). | remissionibus x.
2 cansiones HS, cassiones G, concisiones E.
4 sonitus gravioribus HEG: sonitu graviori … (exprimitur) S.
8 ac: ab x.
9 india grammate (grāmatę E) EGS: india grā|mata H.
11 ad mundi x.
12 hypatas HSc: hyp(b E)atos EG et ante corr. S. | pros lambanomenos x.
14 e om. x.
15 paranetarumque (-rū quae E) x, sed cum albo para |rūq⁊ S.
18 experimento S.
20 demittatur HS(Gc): dimittatur EG.
21 eximatur: sumatur S.
22 largiter: multum S. | discrepauit H (-bit EGS).
23 hominum corpora HS: corpora hominum EG.
26 tactu HEG: actu S (ut Lc).
Plain text
9 | Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes ex (10)
acuta fervore mente expeditius celeriusque moventur ad
consiliorum cogitationes. septentrionales autem gentes infusae
crassitudine caeli, propter obstantiam aeris umore
refrigeratae stupentes habent mentes. hoc autem ita esse 5
a serpentibus | licet aspicere, quae per calorem cum exhaustam (15)
habent umoris refrigerationem, tunc acerrime moventur,
per brumalia autem et hiberna tempora ab mutatione
caeli refrigeratae, inmotae sunt stupore. ita non
est mirandum, si acutiores efficit calidus aer hominum 10
10 mentes, refrigeratus autem contra tardio|res. cum sint (20)
autem meridianae nationes animis acutissimis infinitaque
sollertia consiliorum, simul ad fortitudinem ingrediuntur
ibi succumbunt, quod habent exsuctas ab sole animorum
virtutes. qui vero refrigeratis nascuntur regionibus, ad 15
armorum vehementiam paratiores sunt magnis virtutibus
| sine timore, sed tarditate animi sine considerantia inruentes (25)
sine sollertia suis consiliis refragantur. cum ergo
haec ita sint ab natura rerum in mundo conlocata et
omnes nationes inmoderatis mixtionibus disparatae, veros 20
inter spatium to|tius orbis terrarum regionesque medio
11 mundi populus Romanus possidet fines. namque temperatissimae
ad utramque partem et corporum membris animorumque
vigoribus pro fortitudine sunt in Italia gentes.
quemadmodum enim Iovis | stella inter Martis ferventissimam 25 (5)
et Saturni frigidissimam media currens temperatur,
eadem ratione Italia inter septentrionalem meridianamque
ab utraque parte mixtionibus temperatas et invictas habet
1 Item—(3) cogitationes om. S (suppl. ħħ in ima pag. Sc qui ad v. qualitates adscr. deē).
2 acuta HS: -to EG.
6 quae: qui (ıq) S (unde Gc quıę⃓).
9 refrigerata in(m SGc)mota x.
13 simul ad HS: simul ut ad EG.
14 habent om. S (in m. suppl. Sc). | exuctas H (exustas S), exsuctas E: exutas G (cf. nimio calore siccatas Veget. ep. r. mil. I, 2).
16 virtutibus sunt(. S) sine x.
18 refragantur HSG: refranguntur E. | ergo haec (hęc S) HS: haec (hęc G) ergo EG.
20 vero x.
21 regionisque x.
28 utraque EGS: utroque H.
Plain text
laudes. itaque consiliis refringit barbarorum virtutes, forti
manu meridianorum cogitationes. | ita divina mens civitatem (10)
populi Romani egregia temperataque regione conlocavit,
12 uti orbis terrarum imperii potiretur. quodsi ita est
uti dissimiles regiones ab inclinationibus caeli variis generibus 5
sint comparatae, ut etiam naturae gentium disparibus
animis et corporum figuris qualitatibusque na|scerentur, (15)
non dubitemus aedificiorum quoque rationes ad nationum
gentiumque proprietates apte distribuere, cum habeamus
ab ipsa rerum natura sollertem et expeditam monstrationem. 10
Quoad potui summa ratione proprietates locorum ab
na|tura rerum dispositas animadvertere exposui et quemadmodum (20)
ad solis cursum et inclinationes caeli oporteat
ad gentium figuras constituere aedificiorum qualitates dixi.
itaque nunc singulorum generum in aedificiis commensus 15
symmetriarum et universos et separatos breviter explicabo.
II | Nulla architecto maior cura esse debet nisi uti proportionibus (25)
ratae partis habeant aedificia rationum exactiones.
cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit
et commensus | ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis
est proprium providere ad naturam loci aut usum 21
aut speciem <et detractionibus aut> adiectionibus temperaturas
efficere, cum de symmetria sit detractum aut adiectum,
uti id videatur recte esse | formatum in aspectuque (5)
2 nihil desideretur. alia enim ad manum species esse 25
videtur, alia in excelso, non eadem in concluso, dissimilis
in aperto, in quibus magni iudicii est opera quid tandem
sit faciundum. non enim veros videtur habere visus effectus,
sed fallitur saepius iudicio ab eo mens. | quemadmodum (10)
etiam in scaenis pictis videntur columnarum 30
2 manu: manu consiliis x (pro repetito praecedens consiliis delet Gc).
3 populi romani HS: romani populi EG. | egregiam(ā) temperatam(ā)que regionem(ē) x.
4 imperii HS: -rio EG.
8 nationum(-ū E) EG: -nē HS.
9 gentiū & pr. S.
12 et HS(Gc): om. EG.
17 Nulla HS: -lo G.
22 et detractionibus aut om. x.
25 species se v. H.
28 faciundum HG: -endū S.
30 scęnis G: cae(ę S)nis HS.
Plain text
proiecturae, mutulorum ecphorae, signorum figurae prominentes,
cum sit tabula sine dubio ad regulam plana. similiter
in navibus remi cum sint sub aqua directi, tamen oculis
infracti videntur, et quatenus eorum partes tangunt summam
| planitiem liquoris, apparent uti sunt directi, cum 5 (15)
vero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam raritatem
remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines
ad summam aquae planitiem atque eae ibi commotae
efficere videntur infractum remorum oculis aspectum.
3 hoc autem sive simu|lacrorum inpulsu seu radiorum ex 10 (20)
oculis effusionibus uti physicis placet videmus, utraque
ratione videtur ita esse uti falsa iudicia oculorum habeat
4 aspectus. cum ergo quae sunt vera falsa videantur et
nonnulla aliter quam sunt oculis probentur, non puto
oportere esse dubium quin ad locorum na|turas aut 15 (25)
necessitates detractiones aut adiectiones fieri debeant
ita uti nihil in his operibus desideretur. haec autem
etiam ingeniorum acuminibus non solum doctrinis efficiuntur.
5 igitur statuenda est primum ratio symmetriarum, a
qua sumatur sine dubitatione commutatio. deinde ex|plicetur 20 (30)
operis futuri locorum imum spatium longitudinis
| <et latitudinis>, cuius cum semel constituta fuerit magnitudo,
sequatur eam proportionis ad decorem apparatio, uti
non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius. de
qua quibus rationibus efficiatur est mihi pronuntiandum, 25
primumque de | cavis aedium uti fieri debent dicam. (5)
III Cava aedium quinque generibus sunt distincta, quorum
ita figurae nominantur, tuscanicum, corinthium, tetrastylon,
displuviatum, testudinatum. tuscanica sunt in quibus trabes
in atrii latitudine traiectae habent interpensiva et 30
1 ecphorę G: esphorae H, ęsⱶporę S
3 sint sub (ante corr.) om. S.
5 liquoris G: -res HS.
6 dimissi x.
8 eae H (eę S): hae G.
10 siue HS: sine G.
11 utramque (utrāque GS) rationem (-ē GS) x.
15 quin G: quam (quā S) HS.
17 ita Müller-Strübing: sed ita x.
19 aqua HS (Gc): ęque G.
21 imum: unum (-ū S) x.
22 et latitudinis om. x. | cum G: om. HS.
24 ęrithmię S.
26 debent H: debeant Hc SG.
30 habeant x (corr. Mar.).
Plain text
collicias | ab angulis parietum ad angulos tignorum (10)
intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium compluvium
deiectus. in corinthiis isdem rationibus trabes et
compluvia conlocantur, sed a parietibus trabes recedentes
in circumitione circa columnas componuntur. tetrastyla 5
sunt quae subiectis sub | trabibus angularibus columnis et (15)
utilitatem trabibus et firmitatem praestant, quod neque
ipsae magnum impetum coguntur habere neque ab interpensivis
2 onerantur. displuviata autem sunt in quibus deliquiae
arcam sustinentes stillicidia reiciunt. haec hibernaculis 10
maxime praestant utilitates, quod | compluvia eorum (20)
erecta non obstant luminibus tricliniorum. sed ea habent
in refectionibus molestiam magnam, quod circa parietes
stillicidia defluentia continent fistulae, quae non celeriter
recipiunt ex canalibus aquam defluentem, itaque redundantes 15
restagnant et intestinum et parietes in eis | generibus (25)
aedificiorum corrumpunt. testudinata vero ibi fiunt,
ubi non sunt impetus magni et in contignationibus supra
spatiosae redduntur habitationes.
3 Atriorum vero latitudines ac longitudines tribus 20
generi|bus formantur. et primum genus distribuitur uti longitudo
cum in quinque partes divisa fuerit, tres partes latitudini
dentur, alterum cum in tres partes dividatur, duae
partes latitudini tribuantur, tertium uti latitudo in quadrato
pari|bus lateribus describatur inque eo quadrato diagonios 25 (30)
linea ducatur, et quantum spatium habuerit ea
4 linea diagonios, tanta longitudo atrio detur. altitudo eorum
quanta latitudo fuerit quarta dempta sub trabes extollatur,
reliquo lacunariorum et arcae supra trabes ratio
habeatur. 30
1 intercurrentes G: incurrentes HS.
3 deiectus HS (Nohl): deictis G (deiectis Gc). | corinthiis G: -thii HS. | hisdem x.
4 trabes (traues H) ante corr. om. S.
5 terrastyla H.
10 hibernaculis: in tabernaculis S.
11 maximae H: -mas GS. | earum x.
15 aquam: quam ante corr. H.
25 diagonius x.
27 diagonii HS, -ni G.
28 latitudo: longitudo x.
29 reliquum (G, -quū HS) x.
Plain text
| Alis dextra ac sinistra latitudo, cum sit atrii longitudo (10)
ab XXX pedibus ad pedes XL, ex tertia parte eius
constituatur. ab XL ad pedes L longitudo dividatur in
partes tres <semis>, ex his una pars alis detur. cum
autem erit longitudo ab quinquaginta pedibus ad sexaginta, 5
quarta pars | longitudinis alis tribuatur. a pedibus (15)
LX ad LXXX longitudo dividatur in partes quattuor et
dimidiam, ex his una pars fiat alarum latitudo. a pedibus
octoginta ad pedes centum in quinque partes divisa longitudo
iustam constituerit latitudinem alarum. trabes earum 10
liminares ita altae ponan|tur ut altitudines latitudinibus (20)
sint aequales.
5 Tabulino, si latitudo atrii erit pedum viginti, dempta
tertia eius spatio, reliquum tribuatur. si erit ab pedibus
XXX ad XL, ex atrii latitudine tabulino dimidium tribuatur. 15
cum autem ab XL ad LX, latitudo dividatur in partes
| quinque, ex his duae tabulino constituantur. non enim
atria minora ab maioribus easdem possunt habere symmetriarum
rationes. si enim maiorum symmetriis utemur in
minoribus, neque tabulina neque alae utilitatem poterunt 20
habere, sin | autem minorum in maioribus utemur, vasta (5)
et inmania in his ea erunt membra. itaque generatim
magnitudinum rationes exquisitas et utilitati et aspectui
6 conscribendas putavi. altitudo tabulini ad trabem adiecta
1 alia G: aliis HS (aleis Hc Gc). | latitudinis x.
2 ab XXX GS: ad .XXX. H.
3 ab quadraginta ad L (om. pedes) G.
4 semis om. x. | alis G(Sc): aliis H (aleis Hc et ante corr. S). sed v. 15 alis x.
5 L … LX S.
6 IIIIa pars H: quarta pars GS. | tribuatur: detur S.
8 dimidiam G: -a H, -ū S.
9 octoginta H: LXXX GS. | c … v G.
10 earum: autem (aū) S.
11 altitudines S: -ne HG.
13 tablinum (-ū G) HG (ęquale ſtabilinū. Si S). | atrii S: atrium (-ū G) HG. | viginti H: XX GS.
14 ab G: ad H, a S.
15 tablino x.
17 duo (i. e. .II.) x (cf. p. 41, 9). | tablino x (cf. x p. 145, 16. Plin. 35, 7 etc.).
18 ad maioribus H: ad maiores GS (in m. ī aꝉ maioribꝰ Gc, ꝉ ibꝰ Sc).
19 maiorum: maioribus x. | utemur HS: utamur G.
20 tablino HS, -ni G.
21 minorum HG: minoribus S. | utemur om. S.
22 ea om. S.
24 tablini x. | abiecta x.
Plain text
latitudinis octava constituatur. lacunaria eius tertia latitudinis
ad altitudinem ad|iecta extollantur. fauces minoribus (10)
atriis e tabulini latitudine dempta tertia, maioribus
dimidia constituantur. imagines item alte cum suis ornamentis
ad latitudinem alarum sint constitutae. 5
Latitudines forum ad altitudinem si doricae erunt uti
| doricae, si ionicae erunt uti ionicae perficiantur, quemadmodum (15)
de thyromatis in quarto libro rationes symmetriarum
sunt expositae. compluvii lumen latum latitudinis
atrii ne minus quarta, ne plus tertia parte relinquatur, 10
longitudo uti atrii pro rata parte fiat.
7 | Peristyla autem in transverso tertia parte longiora (20)
sint quam introrsus, columnae tam altae quam porticus
latae fuerint. peristylorum intercolumnia ne minus trium,
ne plus quattuor columnarum crassitudine inter se distent. 15
sin autem dorico more in peristylo columnae erant faciundae,
uti in | quarto libro de doricis scripsi ita moduli
sumantur et ad eos modulos triglyphorumque rationes
disponantur.
8 Tricliniorum quanta latitudo fuerit, bis tanta longitudo 20
fieri debebit. altitudines omnium conclavium, quae ob|longa (5)
fuerint, sic habere debent rationem uti longitudinis et
latitudinis mensura componatur et ex ea summa dimidium
sumatur et quantum fuerit tantum altitudini detur. sin
antem exhedrae aut oeci quadrati fuerint, latitudinis dimidia 25
addita altitudines educantur. pinacothecae uti exhedrae
amplis | magnitudinibus sunt constituendae. oeci corinthii (10)
tetrastylique quique aegyptii vocantur latitudinis et longitudinis
1 eius HS: ei G.
3 &ablinii H, et tablini G, e tablini S.
4 constituantur G: -atur HS. | item: ita x.
6 forum: eorum HG, earū S. | dorica … (7) dorica … ionica … ionica x.
8 ty(i G)romatis HG, cyromatis S. | in quarto: in quibus quarto x.
9 conpluu (sic) H. | latum om. G.
12 peristyla HS: peristilia G.
13 Columna | &amaltae H.
14 peristy(i)liorum x.
16 peristylo (sic) x. | faciunde(-ę S) x.
21 conclaviorum x (-vium Fav. ut infra 178, 15).
25 (non 26) exedrę S.
26 altitudine seducant turpina cothecae(-ę S) sic HS (non G).
28 latitudines et longitudines x.
Plain text
uti supra tricliniorum symmetriae scriptae sunt,
ita habeant rationem, sed propter columnarum interpositiones
9 spatiosiores constituantur. inter corinthios autem
et aegyptios hoc erit | discrimen. corinthii simplices habeant (15)
columnas aut in podio positas aut in imo, supraque habeant 5
epistylia et coronas aut ex intestino opere aut albario,
praeterea supra coronas curva lacunaria ad circinum
delumbata. in aegyptiis autem supra columnas epistylia
et ab epistyliis ad parietes qui sunt | circa inponenda est (20)
contignatio, supra coaxationem pavimentum, subdiu ut sit 10
circumitus. deinde supra epistylium ad perpendiculum
inferiorum columnarum inponendae sunt minores quarta
parte columnae. supra earum epistylia et ornamenta lacunariis
ornantur et inter columnas superiores | fenestrae (25)
conlocantur. ita basilicarum ea similitudo, non corinthiorum 15
10 tricliniorum, videtur esse. fiunt autem etiam non italicae
consuetudinis oeci, quos Graeci cyzicenos appellant. hi
conlocantur spectantes ad septentrionem et maxime viridia
prospicientes, valvasque habent in medio. ipsi autem
sunt | ita longi et lati uti duo triclinia cum circumitionibus 20 (30)
inter | se spectantia possint esse conlocata, habentque
dextra ac sinistra lumina fenestrarum valvata, uti de lectis
per spatia fenestrarum viridia prospiciantur. altitudines
eorum dimidia latitudinis addita constituuntur.
11 | In his aedificiorum generibus omnes sunt faciendae 25 (5)
earum symmetriarum rationes quae sine inpeditione loci
fieri poterunt, luminaque parietum altitudinibus si non
obscurabuntur, faciliter erunt explicata, sin autem inpedientur
ab angustiis aut aliis necessitatibus, tunc erit
ut ingenio et acumine de | symmetriis detractiones aut 30 (10)
4 habent x (-eant L).
11 circumitus H: circuitus GS.
13 columnę S: -na HG.
17 Hii H. | cy(i S)zicenos: sic x.
19 valbas HS. | habent HS: habentes G.
20 cum om. G. | circuitionibus S (circum- H, circū- G).
22 atque ante corr. H. | f. viridia valvata uti x. | lectis: tectis x.
23 altitudinis H (-nes GS).
26 earum HS (Gc): eadē ante corr. G. | locis x.
28 facile S.
29 tunc erit G: tenerit HS.
Plain text
adiectiones fiant, uti non dissimiles veris symmetriis perficiantur
venustates.
IV Nunc explicabimus quibus proprietatibus genera aedificiorum
ad usum et caeli regiones apte debeant spectare.
hiberna triclinia et balnearia ad occidentem hibernum 5
spectent, | ideo quod vespertino lumine opus est uti, praeterea (15)
quod etiam sol occidens adversus habens splendorem,
calorem remittens efficit vespertino tempore regionem tepidiorem.
cubicula et bybliothecae ad orientem spectare
debent, usus enim matutinum postulat lumen, item in 10
bybliothecis libri non | putrescent. nam quaecumque ad (20)
meridiem et occidentem spectant, ab tineis et umore libri
vitiantur, quod venti umidi advenientes procreant eas et
alunt infundentesque umidos spiritus pallore volumina corrumpunt.
2 triclinia verna et autumnalia ad orientem. 15
ei enim praetentis luminibus | adversus solis impetus (25)
progrediens ad occidentem efficit ea temperata ad id tempus
quo his solitum est uti. aestiva ad septentrionem,
quod ea regio non ut reliquae per solstitium | propter
calorem efficitur aestuosa, eo quod est aversa a solis cursu 20
semper refrigerata et salubritatem et voluptatem in usu
praestat. non minus pinacothecae et plumariorum textrina
pictorumque officinae, uti colores eorum in opere propter
| constantiam luminis inmutata permaneant qualitate. (5)
V Cum ad regiones caeli ita ea fuerint disposita, tunc 25
etiam animadvertendum est quibus rationibus privatis aedificiis
propria loca patribus familiarum et quemadmodum
3 explicauimus x (-bimus Gc).
4 apte Fav.: actae(ę GS) x. | spectare: ex(s G)pectare x.
5 ad (occ.): uti x.
9 bibly(i GS)othecae H.
11 bibly(i GS)othecis H.
12 ab tiniis H (ab tineis S), abtinẛ̣is Gc (rel. locis tinea semper x exc. tinia G 59, 6 ubi tenia Gc).
15 orientem cum (.Cū GS) x.
16 prae(p̄ GS)tenta x.
18 his solitum (Fav.): opus solitum x. | ad septentrionem HS: ad septentrionalem G.
19 regione G.
20 efficitur ęstuosa S: efficiuntur (sic etiam suppl. un Sc) aestuosae HG. | eo S: ea HG.
22 textrina S (= L): extrina HG.
24 constantia H (-ā GS).
Plain text
communia cum extraneis aedificari debeant. namque ex
his | quae propria sunt, in ea non est potestas omnibus (10)
intro eundi nisi invitatis, quemadmodum sunt cubicula
triclinia balineae ceteraque quae easdem habent usus rationes.
communia autem sunt in quibus etiam invocati 5
suo iure de populo possunt venire, id est vestibula cava
aedium peristyla quae|que eundem habere possunt usum. (15)
igitur is qui communi sunt fortuna, non necessaria magnifica
vestibula nec tabulina neque atria, quod magis aliis
2 officia praestant ambiundo quam ab aliis ambiuntur. qui 10
autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula
tabernae, in aedibus cryptae horrea | apothecae ceteraque (20)
quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae
decorem possunt esse, ita sunt facienda. item feneratoribus
et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis 15
tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora
ad conventus excipiundos, nobilibus vero qui hono|res (25)
magistratusque gerundo praestare debent officia civibus,
faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristyla
amplissima, silvae ambulationesque laxiores ad decorem 20
maiestatis perfectae, praeterea bybliothecae pinacothecae
basilicae non dissimili modo quam publicorum operum
magnificentia | comparatae, quod in domibus eorum saepius
et publica consilia et privata iudicia arbitriaque conficiuntur.
3 ergo si his rationibus ad singulorum generum 25
personas, uti in libro primo de decore est scriptum, ita
disposita erunt aedificia, | non erit quod reprehendatur. (5)
habebunt enim ad omnes res commodas et emendatas explicationes.
earum autem rerum non solum erunt in urbe
aedificiorum rationes, sed etiam ruri, praeterquam quod in 30
4 balneae (-ę GS) x.
5 sunt quibus (om. in) x (cf. p. 148, 24).
7 (et 19) peristy(i)lia x.
8 is: his x.
9 tabulina HG: tablina S (ut rel. locis x). | magis aliis … quam: in aliis … quae (quę S) x.
12 criptae (-ę GS) x.
16 disertis HS(Gc): desertis G.
19 faciunda HG: -enda S.
21 by(i GS)bliothecas <pinacothecas habet solus G> basilicas con(cō- S)paratas x.
24 conficiuntur (-ciu[NT] ᷎) H: -ciunt GS.
Plain text
urbe atria proxima ianuis solent esse, ruri autem pseudourbanis
statim peristyla, deinde | tunc atria habentia circum (10)
porticus pavimentatas spectantes ad palaestras et
ambulationes.
Quoad potui urbanas rationes aedificiorum summatim 5
perscribere, proposui, nunc rusticorum expeditiones ut sint
ad usum commoda quibusque rationibus conlocare oporteat
| ea dicam. (15)
VI Primum de salubritatibus, uti in primo volumine de
moenibus conlocandis scriptum est, regiones aspiciantur et 10
ita villae conlocentur. magnitudines earum ad modum
agri copiasque fructuum comparentur. cohortes magnitudinesque
| earum ad pecorum numerum atque quot iuga (20)
boum opus fuerit ibi versari, ita finiantur. in cohorte
culina quam calidissimo loco designetur, coniuncta autem 15
habeat bubilia, quorum praesepia ad focum et orientis
caeli regionem spectent, ideo quod boves lumen et ignem
spectando hor|ridi non fiunt. item agricolae regionum (25)
inperiti non putant oportere aliam regionem caeli boves
2 spectare nisi ortum solis. bubilium autem debent esse 20
latitudines nec minores pedum denum nec maiores quindenum,
longitudo uti singula iuga ne minus pedes occupent
septenos. balnearia item con|iuncta sint culinae, ita enim
lavationi rusticae ministratio non erit longe. torcular
item proximum sit culinae, ita enim ad olearios fructus 25
commoda erit ministratio, habeatque coniunctam vinariam
1 autem (aū): ab x.
2 peristy(i)lia x.
3 pavimenta x.
4 ambulationes .VIII. Quo adpotui … (cum capituli numero servato) G.
6 expeditionum (-nū S) x.
7 commodae (-ę S, -e G) x. | collocari S.
8 eas x.
12 chortes x (cf. v. l. Varr. p. 146, 11. 14. 19. 147, 2. 217, 18. 274, 16 Keil).
13 quot S: quod HG.
14 fuerint x. | chorte x.
15 designetur GS: desi|netur H.
16 bubilia HG: buuilia S.
18 fiunt HS: fiant G.
19 in(m S)periti (sic) x.
20 buuilium x (bubilium Gc).
21 quindenum S: v. denum HG.
22 pedes occupent x (non occupent pedes, ut edd.).
23 sint HS: sunt G.
24 torcular S(Gc, ut v. 12 x): torclar HG.
Plain text
cellam haben̶tem ab septentrione lumina | fenestrarum. (5)
cum enim alia parte habuerit qua sol calefacere possit,
vinum quod erit in ea cella confusum ab calore efficietur
3 inbecillum. olearia autem ita est conlocanda ut habeat
a meridie calidisque regionibus lumen. non enim debet 5
oleum congelari sed tepore caloris extenuari. magni|tudines (10)
autem earum ad fructuum rationem et numerum doliorum
sunt faciundae, quae cum sint cullearia, per medium occupare
debent pedes quaternos. ipsum autem torcular si
non cocleis torquetur sed vectibus et prelo premitur, ne 10
minus longum pedes XL constituatur, ita enim erit
vectia|rio spatium expeditum. latitudo eius ne minus pedum (15)
senum denum, nam sic erit ad plenum opus facientibus
libera versatio et expedita. sin autem duobus prelis loco
opus fuerit, quattuor et viginti pedes latitudini dentur. 15
4 ovalia et caprilia ita sunt magna facienda uti singula
pecora areae ne | minus pedes quaternos et semipedem, (20)
ne plus senos possint habere. granaria sublimata et ad
septentrionem aut aquilonem spectantia disponantur, ita
enim frumenta non poterunt cito concalescere, sed ab flatu 20
refrigerata diu servantur. namque ceterae regiones procreant
curculionem et reliquas | bestiolas quae frumentis (25)
solent nocere. equilibus quae maxime in villa loca calidissima
fuerint constituantur, dum ne ad focum spectent.
cum enim iumenta proxime ignem stabulantur, horrida 25
5 fiunt. item non sunt inutilia praesepia quae | conlocantur
extra culinam in aperto contra orientem. cum enim in
hieme anni sereno caelo in ea traducuntur matutino boves,
1 ab (H, a S) septentrione HS: ad septentrionem G.
2 cum—(4) inbecillum om. S (infra in m. suppl. Sc), qui mox post extenuari v. 9 addit vinaria enī cella cū aliunde quā a septentrione habuerit fenestrarū lumina. qua sol … imbecillū (quae linea perducta delet Sc). | qua GS: quę HSc. | calefacere S: calfacere HG.
6 tem(ē S)pore x.
10 premet(& HS)ur x.
14 loco S(Gc): locu H, locti G.
15 viginti HS: XX. G.
18 sublimata G: sublinata HS.
20 poterunt S: -rint HG. | abflatu (sic) x.
22 curculionem HG: gurgulionem S. | quae: quā in ras. Sc.
26 inuestilia ante corr. G.
27 in om. G (non HS).
Plain text
ad solem pabulum capientes fiunt nitidiores. horrea fenilia
farraria pistrina extra villam facienda videntur, ut | ab (5)
ignis periculo sint villae tutiores. si quid delicatius in
villis faciundum fuerit, ex symmetriis quae in urbanis
supra scriptae sunt constituta ita struantur uti sine inpeditione 5
6 rusticae utilitatis aedificentur. omniaque aedificia
ut luminosa sint oportet curari, sed quae sunt ad villas,
faciliora | videntur esse ideo quod paries nullius vicini (10)
potest obstare, in urbe autem aut communium parietum
altitudines aut angustiae loci inpediundo faciunt obscuritates. 10
itaque de ea re sic erit experiundum. ex qua
parte lumen oporteat sumere linea tendatur ab altitudine
parietis qui videtur obstare ad | eum locum quo oporteat (15)
inmittere, et si ab ea linea in altitudinem cum prospiciatur
poterit spatium puri caeli amplum videri, in eo loco 15
7 lumen erit sine inpeditione. sin autem officient trabes
seu limina aut contignationes, de superioribus partibus
aperiatur et ita inmittatur. et ad summam ita | est (20)
gubernandum ut ex quibuscumque partibus caelum prospici
poterit, per eas fenestrarum loca relinquantur, sic 20
enim lucida erunt aedificia. cum autem in tricliniis ceterisque
conclavibus maximus est usus luminum, tum etiam
in itineribus clivis scalis, quod in is saepius alii aliis
obviam ve|nientes ferentes sarcinas solent incurrere. (25)
Quoad potui distributiones operum nostratium, ut sint 25
aedificatoribus non obscurae, explicui. nunc etiam quemadmodum
Graecorum consuetudinibus aedificia distribuantur,
uti non sint ignota, summatim exponam.
VII | Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed
ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non 30
spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas,
5 scripta x. | uti HS: ut G.
13 quo G: qui HS.
15 videre S.
16 officient x (sed e in ras. S).
17 lumina x.
20 ea x.
23 in G: om. HS. | clivis HGc: clauis G, diuisis S. | his x (sed hıs H). | alii aliis GS: ali|us aliis H.
31 ae(ę GS)qualia x. | osteariis x.
Plain text
statimque ianuae interiores finiuntur. hic autem locus
inter | duas ianuas graece θυρωρειον appellatur. deinde (5)
est introitus in peristylon. id peristylon in tribus partibus
habet porticus inque ea parte quae spectat ad meridiem
duas antas inter se spatio amplo distantes in quibus trabes 5
invehuntur, et quantum inter antas distat, ex eo tertia
adempta spatium | datur introrsus. hic locus apud nonnullos (10)
2 prostas, apud alios pastas nominatur. in his locis
introrsus constituuntur oeci magni, in quibus matres familiarum
cum lanificis habent sessionem. in prostadis autem 10
dextra ac sinistra cubicula sunt conlocata, quorum unum
thalamos, alterum amphi|thalamos dicitur. circum autem (15)
in porticibus triclinia cotidiana, cubicula, etiam cellae
familiaricae constituuntur. haec pars aedificii gynaeconitis
3 appellatur. coniunguntur autem his domus ampliores habentes 15
lautiora peristyla, in quibus pares sunt quattuor
porticus altitudinibus, aut una quae ad | meridiem spectat (20)
excelsioribus columnis constituitur. id autem peristylon
quod unam altiorem habet porticum, rhodiacum dicitur.
habent autem eae domus vestibula egregia et ianuas proprias 20
cum dignitate porticusque peristylorum albariis et
tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, | et in (25)
porticibus quae ad septentrionem spectant triclinia cyzicena
et pinacothecas, ad orientem autem bybliothecas, exhedras
ad occidentem, ad meridiem vero spectantes oecos 25
| quadratos tam ampla magnitudine uti faciliter in eis
2 thyroron x.
3 peri(y G)stylon id peristy(i H)lum x. sic etiam 128, 1 (HS). 142, 20 (HS). 142, 24 (x). 149, 21 (x). 172, 2 (x). item Varro. unde semper τὸ περίϲτυλον sic reddidi in hac editione.
4 in quae (H, qua GS) parte quae(ę GS) x.
6 distat G: distant HS. | eo HS: ea G.
7 adempta HS: dempta G.
8 prostas: ante corr. postas S. pastas HS(Gc): partes G.
10 lanificis HS: -ciis G. | prostadii x.
12 thalamus x. | amphithalamos x: -mus ante corr. H.
14 constituantur S. | ginae(ę GS, e Gc) conitis x.
16 peristylia x.
18 peristylum x.
19 rhodiacum SGc (rhodia cum HG).
20 eae (eę S) HS: hę G.
21 peristyliorum x.
24 by(i S)bliothecas G, biblyothecas H.
25 oecos quadrata(| G) ostia ampla x.
26 eis: eo x.
Plain text
quattuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis
4 locus possit esse spatiosus. in his oecis fiunt virilia convivia.
non enim fuerat institutum matres familiarum
eorum mori|bus accumbere. haec autem peristyla domus (5)
andronitides dicuntur, quod in is viri sine interpellationibus 5
mulierum versantur. praeterea dextra ac sinistra domunculae
constituuntur habentes proprias ianuas triclinia
et cubicula commoda, uti hospites advenientes non in
peristyla sed in ea | hospitalia recipiantur. nam cum (10)
fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus 10
advenientibus instruebant triclinia cubicula cum penu
cellas primoque die ad cenam invitabant, postero mittebant
pullos ova holera poma reliquasque res agrestes. ideo
pictores ea quae mittebantur hospi|tibus picturis imitantes (15)
xenia appellaverunt. ita patres familiarum in hospitio 15
non videbantur esse peregre, habentes secretam in his
5 hospitalibus liberalitatem. inter duo autem peristyla ad
hospitalia itinera sunt quae mesauloe dicuntur, quod inter
duas aulas media sunt interposita, nostri autem | eas andronas (20)
appellant. 20
Sed hoc valde est mirandum, nec enim graece nec
latine potest id convenire. Graeci enim ανδρωναϲ appellant
oecos, ubi convivia virilia solent esse, quod eo mulieres
non accedunt. item aliae res sunt similes, uti xystus
prothyrum | telamones et nonnulla alia eius modi. ξυϲτοϲ 25
enim est graeca appellatione porticus ampla latitudine, in
qua athletae per hiberna tempora exercentur. nostri autem
hypaethrus am|bulationes xysta appellant, quas Graeci
1 operas G.
3 matris HS: -es G.
4 peristy(i)lia x (item v. 9. 18).
5 andronitides x. | is: his x.
12 postero HG: postero die S.
14 imitant᷎ H, -t᷑ S (-tes G).
17 ad: & (HS, et G) x.
18 quem | esaulo edicuntur H (quę mesauloe dn̄r S), q; me‿saulę dicuntur G.
22 (= 19) andronas x.
23 oecus x (oecos Gc).
24 accedunt HS, -dent G. | res sunt Hc GS: sunt res ante corr. H.
25 protyrum x (protⱶyrū S). | thalamones x. | xystos x.
28 hyp&rus GS, hy.ep̣trus Gc. | xysti x.
Plain text
παραδρομιδαϲ dicunt. item προθυρα graece dicuntur quae
sunt ante ianuas vestibula, nos autem appellamus prothyra
quae graece dicuntur διαθυρα. item si qua virili figura
signa mutulos aut coro|nas sustinent, nostri telamones (5)
appellant, cuius rationes quid ita aut quare dicantur ex 5
historiis non inveniuntur, Graeci vero eos ατλανταϲ vocitant.
Atlas enim formatur historia sustinens mundum,
ideo quod is primum cursum solis et lunae siderumque
omnium versationum rationes vigore | animi sollertiaque (10)
curavit hominibus tradendas, eaque re a pictoribus et 10
statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens mundum,
filiaeque eius Atlantides, quas nos vergilias, Graeci autem
πλειαδαϲ nominant, cum sideribus in mundo sunt dedicatae.
nec tamen ego ut mutetur consuetudo nominatio|num (15)
aut sermonis, ideo haec proposui, sed uti non sint 15
ignota philologis exponenda iudicavi.
Quibus consuetudinibus aedificia italico more et Graecorum
institutis conformantur exposui, et de symmetriis
singulorum generum proportiones perscripsi. ergo quoniam
| de venustate decoreque ante est conscriptum, nunc exponemus 20
de firmitate quemadmodum ea sine vitiis permanentia
ad vetustatem conlocentur.
VIII Aedificia quae plano pede instituuntur, si fundamenta
eorum facta fuerint ita ut in prioribus libris de muro et
| theatris a nobis est expositum, ad vetustatem ea erunt 25
sine dubitatione firma. sin autem hypogea concamarationesque
| instituentur, fundationes eorum fieri debent crassiores
1 paradromidas x. | prothy(i G)ra x.
2 ante ianuas S: ante inianuas HG. | prothyra x.
3 graeci H et (greci) ante corr. S. | diathyra x.
4 telamones (hic) x.
5 cuius HG: quorū S (sed in m. ꝉ cuıꝰ Sc). | rationes GS: -ne H.
6 atlantas GS: &lantas H. | vocitant: appellant S.
7 formatur historia: sic x (non historia formatur).
8 is GS: his H.
10 tradenda x. | res x.
13 pliadas x.
15 sermonis G: -nes HS. | uti (utei): ut ei HG (ut S, ut ea Gc).
19 perscripsi. Ergo GS: perscribsi ero H.
24 ut GS: aut H.
25 a G: om. HS. | eae (eę S) x (ea Gc).
26 ypogea x. | concama rationes inst. ante corr. S (-me‿ra- Sc qui add. omissum q⁊ = x).
Plain text
quam quae in superioribus aedificiis structurae sunt
futurae, eorumque parietes pilae columnae ad perpendiculum
inferiorum medio conlocentur, uti solido respondeant.
nam si in pen|dentibus onera fuerint parietum aut columnarum, (5)
2 non poterunt habere perpetuam firmitatem. praeterea 5
inter limina secundum pilas et antas postes si supponentur,
erant non vitiosae. limina enim et trabes structuris
cum sint oneratae, medio spatio pandantes frangunt
sublisas structuras. | cum autem subiecti fuerint et subcuneati (10)
postes, non patiuntur insidere trabes neque eas 10
3 laedere. item administrandum est uti levent onus parietum
fornicationes cuneorum divisionibus et ad centrum respondentes
earum conclusurae. cum enim extra trabes aut
liminum capita arcus cuneis erunt | conclusae, primum non (15)
pandabit materies levata onere, deinde si quod vetustate 15
vitium ceperit, sine molitione fulturarum faciliter mutabitur.
4 itemque quae pilatim aguntur aedificia, cum cuneorum
divisionibus coagmentis ad centrum respondentibus
fornices concluduntur, extremae pilae in his latiores | spatio (20)
sunt faciundae, uti vires eae habentes resistere possint, 20
cum cunei ab oneribus parietum pressi per coagmenta ad
centrum se prementes extrudent incumbas. itaque si angulares
pilae erunt spatiosis magnitudinibus, continendo
cuneos firmitatem operibus praestabunt.
5 | Cum in his rebus animadversum fuerit uti ea 25
dili|gentia in is adhibeatur, non minus etiam observandum
est uti omnes structurae perpendiculo respondeant neque
habeant in ulla parte proclinationes. maxima autem esse
5 poterunt G: -rint HS.
6 lumina x. | sub(p Sc Gc)ponentur GS: suppona(e Hc)ntur H.
9 subly(i Gc)si x.
10 inside|ra H.
11 utile ventonus HS(Gc): uti. Li|ventonus G (ubi in m. Gc ī aꝉ uti ventonus).
12 cuneorum H: cum eorum (sic) GS.
14 Cumeis ante corr. (Cun≣̮eis) G. | conclusae (-ę G) x.
15 matries G.
16 ceperit G: coeperit H et (coeperit) Gc, cęperit S.
17 cum (cuneorum): et (& HS) x.
22 extruderent x.
26 is: his x.
27 perpendicula G.
Plain text
debet cura substructionum, quod in his infinita vitia so|let (5)
facere terrae congestio. ea enim non potest esse semper
uno pondere quo solet esse per aestatem, sed hibernis
temporibus recipiendo ex imbribus aquae multitudinem
crescens et pondere et amplitudine disrumpit et extrudit 5
6 structurarum saeptiones. itaque ut huic vitio medeatur,
sic erit | faciundum ut primum pro amplitudine congestionis (10)
crassitudo structurae constituatur, deinde in frontibus
anterides, sive erismae sunt, una struantur, eaeque inter
se distent tanto spatio quanta altitudo substructionis est 10
futura, crassitudine eadem qua substructio. procurrant autem
ab imo pro | quam crassitudo constituta fuerit substructionis, (15)
deinde contrahantur gradatim ita uti summam
7 habeant prominentiam quanta operis est crassitudo. praeterea
introrsus contra terrenum coniuncta muro serratim 15
struantur, uti singuli dentes ab muro tantum distent
quanta altitudo futura erit substru|ctionis, crassitudines (20)
autem habeant dentium structurae uti muri. item in extremis
angulis cum recessum fuerit ab interiore angulo
spatio altitudinis substructionis, in utramque partem signetur 20
et ab his signis diagonios structura conlocetur, et ab
ea media altera coniuncta cum angulo muri. | ita dentes (25)
et diagonioe structurae non patientur tota vi premere
murum, sed dissipabunt retinendo impetum congestionis.
8 | Quemadmodum sine vitiis opera constitui oporteat et
uti caveatur incipientibus exposui. namque de tegulis aut 26
tignis aut asseribus mutandis non est eadem cura quemadmodum
de his, quod ea quamvis sint vitiosa, faciliter
mu|tantur. itaque quae nec solida quidem putantur esse, (5)
6 septiones x (p in ras. S).
9 erismae(-ę S) HS, aerismae G.
11 crassitudinis x. | (—14) procurrat … contrahatur … habeat x.
12 pro quam: per quam (quem ante corr. H) x. | fuerit HS: -rat G.
17 crassitudines GS: -nis H.
21 diagonius HS, -niis G (-nii Gc).
23 diagoniae H, -nie G, -nię S(Gc).
24 retinendum (-ū G) x (-do L). | congestionis G: -nes HS.
25 opera constitui (ante corr.) om. G. | oport& ante corr. S.
28 sunt x.
29 itaque nec solidi x.
Plain text
quibus rationibus haec potuerint esse firma et quemadmodum
9 instituantur exposui. quibus autem copiarum generibus
oporteat uti, non est architecti potestas, ideo quod
non in omnibus locis omnia genera copiarum nascuntur,
ut in primo volu|mine est expositum. praeterea in domini 5 (10)
est potestate utrum latericio an caementicio an saxo
quadrato velit aedificare. itaque omnium operum probationes
tripertito considerantur, id est fabrili subtilitate
et magnificentia et dispositione. cum magnificenter opus
perfectum aspicietur, a domini po|testate inpensae 10 (15)
laudabuntur, cum subtiliter, officinatoris probabitur exactio, cum
vero venuste proportionibus et symmetriis habuerit auctoritatem,
10 tunc fuerit gloria architecti. haec autem recte
constituuntur, cum is et a fabris et ab idiotis patiatur
accipere se consilia. namque omnes homines, | non solum 15 (20)
architecti, quod est bonum possunt probare, sed inter
idiotas et eos hoc est discrimen quod idiota nisi factum
viderit, non potest scire quid sit futurum, architectus
autem simul animo constituerit, antequam inceperit et
venustate et usu et decore quale sit futurum habet definitum. 20
| Quas res privatis aedificiis utiles putavi et quemadmodum (25)
sint faciundae quam apertissime potui perscripsi.
de | expolitionibus autem eorum uti sint elegantes et sine
vitiis ad vetustatem <permanentes>, insequenti volumine 25
exponam.
1 poterint x.
5 ut HS: uti G. | primo: proximo x.
10 a domini: ab omni x.
13 gloria architecti S(Gc): gloria aria architecti HG.
14 is HS(Gc): his G.
19 incoeperit G.
24 expolitionibus S: expoliationibus HG.
25 permanentes om. x (cf. p. 151, 21. 168, 21. 146, 13).
Plain text