← Table of contents
Vitruvii De architectura libri decem

Note 3 — Front matter

Reading edition

folio 158b finitur ultimus quaternio XX, post quem volumen claudunt quattuor folia 159-162. ex prioribus duo quaterniones XIIII et XV septena tantum folia habent, item post f. 108 et 114 singula folia recisa sunt, quae eadem forte causa inutilia essent quam quae pagina versa vacua relicta sunt f. 84b, 103b, 133b, 145b. quem codicem qui et foliorum forma quadrata et paginarum ambitu effigie quadam minuta repetit, etiam numero foliorum aequaret textus Scletstatensis, nisi post f. 116 (quod finitur ed. p. 200, 17 post v. ferum, ut Harl. f. 116 finitur ed. p. 200, 18 post v. dissolvere) in ipso primum folio 117a, ut iterata vice infra, omittendo peccasset. Harleianus enim grandioribus litteris verbisque sine compendio (ex exemplari quidem compendioso) exscriptus latiore spatio utitur. specimen scripturae habes in Catal. of ancient mss. in the British Museum P. II (Lond. 1884) tab. 55.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings