VACARE
Reading edition
vacare: Gaudiis veneris carere.
Tu quod saepe soles, nostro laetabare casu,
Galle, quod abrepto solus amore vacem.
Propert. I, XII, 1 sq.
At tu non una potuisti nocte vacare,
Impia, non unum sola manere diem.
Idem, II, X, 19 sq.
Hinc:
vacans mulier: Pro vidua apud jurisconsultos. (Martianus, in l. V, §. 2, ad legem Juliam.) Et:
vacuus: Eodem sensu.
"Sed ubi mulier vacua fuit, nectere moras." Tacit. Annal. XIII.
Semper enim vacuos nox sobria torquet amantes,
Spesque timorque animos versat ultroque modo.
Propert. III, XVII, 11 sq.
vacatio maritalis: Officium veneris. (Martianus Felix, lib. I.)
vaga puella: Scortum per vicos et plateas quaestum faciens.
Non est illa vagis similis collata puellis.
Propert. I, V, 7.
vagus amor: De viro qui per toros vagatur instabili amore.
Hi faciunt, ut sis foemina sola viro;
Hi dant, quod non vis uxor dare. Do tamen, inquit,
Ne vagus e thalamis conjugis erret amor.
Mart. XII, XCVI, 6 sqq.
vagina: In obscenis, pro cunno aut podice.
"Noctu in vigiliam quando ibat miles, tum tu ibas simul? Conveniebatne in vaginam tuam machaera militis?" Plaut. Pseudol. IV, VII, 84 sq.
valens, valentulus: Vir aut mulier corporis solidi et succo pleni, ut necesse est ad officium veneris.
"Obsecro ut valentula est." Plaut. Casin. IV, IV, 26.
Conjuges bene vivite, et
Munere adsiduo valentem
Exercete juventam.
Catull. LVI, 233 sqq.
E quibus ut scires quicumque valentior esset,
Haec es ad arrectos verba locuta procos.
Priap. Carm. LXIX, 23 sq.
vallis femorum: Mulierum pudenda.
De valle femorum altrinsecus pares rugas
Mediumque, fissi rima qua patet, callem
Ψ dicit esse...
Auson. Epigr. CXX, 5 sqq.
vallis alarum: Axillae.
Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
Valle sub alarum trux habitare caper.
Catull. LXIV, 5 sq.
vannere: Dicebatur de foemina sub viro crissante alternis motibus; similitudine vanni frumentarii.
Hunc molere, illam autem ut frumentum vannere cunnis.
Lucil. Frag. VII, 11.
Crissavit, ut si frumentum clunibu' vannat.
Idem, Frag. XI, 14.
vas, vasculum: Id quo viri sumus. Peculiariter, colei, mentula.
"Mox manum etiam demisit in sinum, et pertracto vasculo tam rudi, etc." Petron. Sat.
"Quid id est?—Revero vasa salva." Plaut. Poenul. IV, II, 41.
Hinc legimus, Circen, Atlantiademque Calypso
Grandia Dulichii vasa petisse viri.
Priap. Carm. LXIX, 15 sq.
vasa libidines referentia:
"Centenaria vasa habuit Heliogabalus schematibus libidinosis inquinata." Lamprid. in Heliogab.
Vaticanus: Deus invocatus quum puelluli fari incipiunt, ut vox eorum clara fiat et amoena. Sic dictus ab infantium vagitu.
"Neque enim audent aliquas partes tribuere Vaticano, qui infantium vagitibus praesidet." Aug. de Civitate Dei, IV, 8.
Vide Gyrald. Syntax. deorum.
vena: Pro pene.
O quoties rigida pulsabis pallia vena,
Sis gravior Curio Fabricioque licet!
Mart. XI, XVII, 5 sq.
Non sum de fragili dolatus ulmo;
Nec quae stat rigida supina vena,
De ligno mihi quolibet columna est.
Mart. VI, XLIX, 1 sqq.
venari: De illo aucupio quo foeminae viris insidiantur; frequentissima translatio apud scriptores eroticos.
"Pithecium haec est prae illa et spinturnicium. Viden' tu illam oculis venaturam facere, atque aucupium auribus?" Plaut. Mil. IV, I, 42 sq.
venationes ludicrae: Simulacra venationis, quorum duplex genus. Unum, verae dimicationis in feras arenarias; alterum vero, direptionis. Prius edebatur in amphitheatro; posterius, in circo.
Venatione in amphitheatrica, primitus tantum dimicabant damnati ad bestias, unde saepe dicti damnati ad ludum. (Tertull. de Spectacul. 10.)
Sed ad extremum temporis, liberi et ipsi se feras dimicaturos offerebant; neque plebeii solum, sed et equites, viri praetorii, senatores, et, quod horrendum dictu, necnon foeminae ingenuae.
"Etiam venationes, gladiatoresque, et noctibus ad lychnuchos: nec virorum modo pugnas, sed et foeminarum (edidit.)" Sueton. Domit. 4.
Sic et carpens Juvenalis hanc mulierum venationem:
Quum tener uxorem ducat spado, Maevia tuscum
Figat aprum, et nuda teneat venabula mamma.
Juv. I, 22 sq.
Hos inter fremitus, novosque luxus,
Stat sexus rudis insciusque ferri,
Et pugnas capit improbus viriles, etc.
Stat. Sylv. ult. lib. I.
Belliger invictis quod Mars tibi saevit in armis,
Non satis est, Caesar; saevit et ipsa Venus.
Mart. de Spectacul. VII, 1 sq.
vendere: Verbum nuptum. Se aut alios ad stuprum tradere.
"Quia nosti venerem tuam, superbiam captas, vendisque amplexus non commodos. Quo enim spectant flexae pectine comae? quo facies medicamine attrita, et oculorum quoque mollis petulantia?...Nisi quod formam prostituis ut vendas?...Sive ergo nobis vendis quod peto, mercator paratus est." Petron. Sat.
Jam tu qui venerem docuisti vendere primus,
Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis.
Tibull. I, IV, 59 sq.
venire: Scilicet ad stuprum.
De me mî certe poteris formosa videri,
Mî formosa satis, si modo saepe venis.
Propert. II, XIX, 29 sq.
venter: Ventrem jurisconsulti saepe appellant et mulierem ipsam gravidam, et puerum qui in utero est.
"Antiqui libero ventri ita prospexerunt, ut in tempus nascendi integra reservarent." ff. V, IV, 3.
Tibi hospitale pectus, et purae manus,
Tuusque venter partumeius, et tuo
Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
Utcumque fortis exsilis puerpera.
Hor. Epod. XVII, 49 sqq.
ventus textilis: Vestes perlucidae quibus totum corpus perspicuum manebat.
Aequum est induere nuptam ventum textilem,
Palam prostare nudam in nebula linea?
Petron. Sat.
"Ingrediuntur expolitae libidinum victimae, et tenuitate vestium nudae oculis ingeruntur." Hieronym. ad Helvid.
Venus: Amorum dea, mundi perpetua genitrix. Sic dicta a veniendo, quod ad res omnes veniat. (Cic. de Natura deorum, II.) Natam fabulantur poetae ex Caeli testiculis a Saturno excisis et projectis in mare.
Nuda pingebatur, cesto tantum praecincta.
Nuda recede, Venus; non est tuus iste libellus;
Tu mihi, tu, Pallas Caesariana, veni.
Mart. VIII, I, 3 sq.
Paene innumera Veneris cognomina, tum ex locis quibus colebatur, tum ex rebus aut actis quibus praeerat. Vide Serv. Annotat. in Virgil. Aeneid. I. Notabilia enumerabimus:
Venus bona: Conjugalis.
Ut libentius audiens
Se citarier ad suum
Munus, huc aditum ferat
Dux bonae Veneris, boni
Conjugator amoris.
Catull. LVI, 41 sqq.
Venus casta: Quae praeest legitimo concubitui.
Praestatur cano tanta indulgentia cunno,
Quem ne casta potest jam decuisse Venus.
Mart. II, XXXIV, 3 sq.
Venus hetaera: Apud Athenienses. Sic dicta, quod proprium est illi amicos amicasque socialiter congregare.
"Scortilla vero nundinati pudoris hetaeras universim amicitiae nomine Graeci nuncuparunt." Cael. Rhod. Lect. antiq. XIV, 4.
Venus plebeia: Ancillarum et scortorum humilioris generis.
Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse,
Si tua non rectus tecta subire potes.
Mart. II, LIII, 7 sq.
Venus vulgaris: A meretricibus invocata, ut felix sit quaestus et copiosus.
Numina vulgaris Veneris celebrate, puellae,
Multa professarum quaestibus apta Venus;
Poscite thure dato, formam, populique favorem,
Poscite venditias, dignaque verba joco.
Ovid. Fast. IV.
venus: Pro clitoride.
Inter se geminos audes committere cunnos,
Mentiturque virum prodigiosa venus.
Mart. I, XCI, 7 sq.
venus: Pro venustate.
"Quia nosti venerem tuam, superbiam captas, etc." Petron. Sat.
venus: Pro coitu.
Huic tamen accubuit noster puer; hunc ego credam
Cum trucibus venerem jungere posse feris.
Tibull. I, IX, 75 sq.
venus furtiva:
Utque viro furtiva venus, sic grata puellae
Et strepitu nullo...
Ovid. Art. amat. I, 275 sq.
Quid me spernis? ait; poterat custodia vinci,
Ipse dedit cupidis fallere posse deus.
Nota venus furtiva mihi est, ut lenis agatur
Spiritus, ut nec dent oscula rapta sonum.
Et possum media quamvis obrepere nocte,
Et strepitu nullo clam reserare fores.
Tibull. I, VIII, 55 sqq.
veneres: Pro gaudiis et voluptatibus.
...Dic, senior bulla dignissime, nescis
Quas habeat veneres aliena pecunia?...
Juv. XIII, 33 sq.
venustas:
"Dignitatem et venustatem discerni voluit Marcus Tullius, ut dignitas viris, venustas foeminis sit attribuenda." Non. Marc.
Vide de Offic. lib. I.
ver: Pro puella tenellula et formosa.
"Ver vide: Ut tota floret! ut olet! ut nitide nitet!" Plaut. Trucul. II, IV, 2 sq.
Tu mihi da contra pro verno flore tuum ver,
Ut nostra exsuperes munera muneribus.
Apul. ex Catalectis vet. poet.
vera puella: Juvencula primi floris, quae fuco annos non mentitur.
Seu caperis primis, et adhuc crescentibus annis,
Ante oculos veniet vera puella tuos.
Ovid. Art. amat. I, 61 sq.
verenda: (Plin. jun.) Pudenda utriusque sexus.
veretrum: Mentula.
"Nam saepe in ipso opere venereo, dum veretrum infra cunnum agitatur, fervente ipso motu libidinis, ante jactum seminis virilis (foeminae) frequenter semen emittunt." Q. Sorani Pseudepist. de Priapismo Cleopatrae, IV, in fine.
verna: Proprie qui domi natus ex ancilla.
...et infantes ludebant quatuor, unus
Vernula, tres domini...
Juv. XIV, 168 sq.
...futuit ancillas,
Domumque et agros implet equitibus vernis.
Mart. I, LXXXV, 3 sq.
verpa: Virga virilis; a verrendo; similitudine instrumenti quo camini verruntur.
...nam nihilo minore verpa
Es fartus...
Catull. XXVI, 4 sq.
Quae quot nocte viros peregit una,
Tot verpas tibi dedicat salignas.
Priap. Carm. XXXIV, 4 sq.
Hinc:
verpi: Pro Judaeis, tanquam verpa signatis; nam circumcisione nudatur penis eorum. Sic acriter Juvenalis de Romanis judaizantibus.
Quidam sortiti metuentem sabbata patrem,
Nil praeter nubes et caeli numen adorant;
Nec distare putant humana carne suillam,
Qua pater abstinuit; mox et praeputia ponunt.
Romanas autem soliti contemnere leges,
Judaicum ediscunt, et servant ac metuunt jus,
Tradidit arcano quodcumque volumine Moses.
Non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,
Quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
Juv. XIV, 96 sqq.
vervex: Imbellis ad venerem, quum verveces sint castrati.
"Liberi loci potestas sit vetulis vervecibus." Plaut. Casin. III, II, 5.
"Quam quum verveceus Jupiter bene validam, floridam et succi esse conspiceret plenioris, etc." Arnob. adv. Gent. V.
vesica: In obscenis, de podice; sensu paedicationis.
"Ut quia te tango, mel mî videor lingere!—Effodere hercle hic volt, credo, vesicam villico.—Ultro te amator, apage te a dorso meo." Plaut. Casin. II, VIII, 21 sqq.
vestes crocotulae: Odoribus suffectae; ad usum mulierum et effoeminatorum. A croco, qui est species nardi. Vide Cic. de Aruspic.
"Quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova: Tunicam rallam...caltulam, aut crocotulam." Plaut. Epidic. II, II, 45 sqq.
Vobis picta croco et splendenti murice vestis.
Virgil. Aeneid. IX, 614.
vestes incestae: Indumenta quibus sternebatur more antiquo novae nuptae lectus genialis.
"Thalamum incesta exornaverat veste." Petron. Sat.
vestes purae: Quae dabantur agentibus annum decimum sextum.
Tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,
Jucundum quum aetas florida ver ageret,
Multa satis lusi...
Catull. LXIII, 15 sqq.
Hinc:
vesticeps: Pro adolescente. (Fest.) Contra investis dicebatur pro impubere.
vesticontubernium facere: Rem agere eodem lecto; concubare, coire; a vestibus et stragulis quibus exornabatur torus nuptialis, ut jam diximus verbo VESTES INCESTAE.
"Et quid agebas, inquit, frater sanctissime? quid vesticontubernium facis?" Petron. Sat.
Nemo tentis mentulis, det nemo nervis otium;
Ecce passeres salaces, ecce rauci turtures
Hac super virente myrto nos amoris admonent
Cum puellis dulce inire vesticontubernium.
Carm. antiq. a Douza editum.
vexare lectum, foeminam: De senibus et diffututis, qui casso labore frustra venerem tentant.
Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglen,
Et jacet in medio sicca puella toro.
Mart. XI, LXXXII, 1 sq.
Desectos sic fama viros, ubi cassa libido
Foemineos cultus, et non sua bella lacessit,
Irrita vexato consumere gaudia lecto.
Auson. Epigr. CXXV.
vexatae vestes, comae: Deformatae, quod accidit ex concussibus venereis. Signum furtivae molitionis.
"Rapuit deinde tacenti speculum, et, postquam omnes vultus tentavit, quos solet inter amantes risus frangere, excussit vexatam solo vestem, raptimque[TR1] aedem Veneris intravit." Petron. Sat.
...nec, prima si luce egressa, reverti
Nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor,
Humida suspectis referens multitia rugis,
Vexatasque comas, et vultum auremque calentem.
Juv. XI, 184 sqq.
via sacra: Scortis frequentissima.
Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,
Quae tulit e sacra Laeda redempta via...
Mart. II, LXIII, 1 sq.
vidua: Non tantum de muliere cujus vir defunctus, sed de quacumque foemina, quae concubante caret. Nam vidua idem est ac vacua. Sic:
vidua: Pro virgine.
Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo,
Nunquam se extollit, nunquam mitem educat uvam...
......
At si forte eadem est ulmo conjuncta marito,
Multi illam agricolae, multi coluere juvenci.
Sic virgo, dum intacta manet, etc.
Catull. LVII, 49 sqq.
vidua: Quae concubitu caret, aut castitate, aut deficientibus admissariis.
Decem per annos vidua respiciam virum?
Senec. Agamem. vers. 157.
"...nupsitque hodie, Nubet mox noctu: nunquam ego hanc viduam cubare sivi; Nam si haec non nubat, lugubre fame familia pereat." Plaut. Cistell. I, I, 45 sqq.
"Psyche virgo vidua domi residens." Apul. Met. IV.
vidua: Quae cum viro cubat, sed imbelli et nullo ad venerem.
"Se rectius viduam, et illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum impari jungere, ut elanguescendum aliena ignavia esset." Tit. Liv. I, de Tullia majore.
"Nupta ea est, an vidua?—Et nupta et vidua.—Quo pacto potis Vidua et nupta esse eadem?—Quia adolescens nupta est cum sene." Plaut. Mil. IV, I, 18 sq.
vidua nox: Quae caret venere.
An contentus fuit vidua pudicaque nocte?
Petron. Sat.
Cur ego tot viduas exegi frigida noctes?
Ovid. Ep. XIX, 69.
vilia membra: Pudenda virorum.
Et secet ad Phrygios vilia membra modos.
Tibull. I, IV, 70.
Caedunt jactatis vilia membra comis.
Ovid. Fast. IV, 244.
vincula: Id est amoris. Inter tritissima amasiorum vocabula. Nec sine sale tamen illud Apuleii:
Sic me custodi, Cosconia, neve ligata
Vincula sint nimium, neve soluta nimis.
Effugiam laxata nimis; nimis aspera rumpam:
Sed neutrum faciam commoda si fueris.
Ex Catalectis veterum poetarum.
violare: Puellam vitiare; contaminare.
"...violavit virginem pro vitiavit, dicebant; aeque eadem modestia potius, cum muliere fuisse, quam concubuisse dicebant." Varr. de Ling. lat. V.
vir: Pro marito. Similiter mulier pro uxore.
"Vir ego tuus sim? ne me appella falso, falso nomine." Plaut. Amph. II, II, 181.
Sic hodie rustici apud Gallos uxores suas vocitant notre femme.
vir: Pro genitali membro.
"Pinus illa quae in sanctum matris deae solemniter infertur, nonne illius est imago arboris, sub qua sibi Atys virum demissis genitalibus abstulit?" Arnob. Adv. Gent. V.
Itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro.
Catull. de Aty, LVIII, 6.
parum vir: Effoeminatus.
"Ut fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem, dixerit mollis et parum viri signa." Quintil. Inst. orat. V, 9.
"Hinc etiam turpibus indignisque in eum verbis non temperatum, quum parum vir ore quoque polluto diceretur." A. Gell. I, 5, de Demosthene.
Flectere te nolim, sed nec turbare capillos;
Splendida sit nolo, sordida nolo cutis.
Nec tibi mitrarum, nec sit tibi barba reorum.
Nolo virum nimium, Pannice, nolo parum.
Mart. II, XXXVI, 1 sqq.
virum quaerere: Quem videbant hominem, vestitu, victu, incessuque mollem, more pathicorum, de eo dicebant: hic virum quaerit. Sic Cinna poeta de Pompeio magno:
Fasciola qui crura tegit, digito caput uno
Scalpit, quid credas hunc sibi velle? virum.
Editum a Scaligero.
...Omnibus ergo
Scorta placent, fractique enervi corpore gressus,
Et laxi crines, et tot nova nomina vestis,
Quaeque virum quaerunt...
Petron. Sat.
vira: Pro foemina.
"Sed foeminas antiqui, quas nunc diximus, viras appellabant. Unde adhuc permanent virgines et viragines." Festus.
virago: Foemina fortis, quae, modo virorum, virilia opera patrat.
Hoc concussa metu mentem, Juturna virago
Aurigam Turni media inter lora, Metiscum
Excutit...
Virgil. Aeneid. XII, 463 sqq.
...Quoties Arcton populata virago
Hippolyte niveas ducit post praelia turmas.
Claudian. de Raptu Proserpinae, lib. II.
"Huic uxor virago, quae illum in hanc dementiam praecipitavit." Vopisc. in Proculo.
viripotens: Mulier nubilis et matura viro. Vide ff. LVI, II, 30.
virosa mulier: Ardens ad viros. (Non. Marc.)
Dixi ad principium venio, vetulam atque virosam
Uxorem caedam potius, quam castrem egomet me.
Lucil. Frag. VII, 2.
Vigilans ac solers, sicca, sana, sobria;
Virosa non sum: et si sum, non desunt mihi
Qui ultro dent: aetas integra est, formae satis.
Afranius, Divortio, apud Non. Marc.
Viriplaca: Dea matrimonialis ad quam, quoties quid jurgii inter virum et uxorem intervenerat, ibat uxor tamquam ad refugium. Parte sua, adeunte viro, persaepissime concordes revertebantur. Fanum Viriplacae situm erat in decima urbis regione. Vide Val. Max. II, I; Publ. Vict., etc.
virgo: Quaecumque foemina viripotens. Sic primitus dicta a viridiore aetate. Ergo puella quae virum non adhuc ferre potest, non virgo dici potest.
Contra virgo nuncupabatur, foemina aetatis floridae etiam nupta: sic Virgilius de Pasiphae quae jam tres partus ediderat:
Ah! virgo infelix, quae te dementia cepit!
Eclog. VI, 47.
Et divus Augustinus:
"Ludis turpissimis delectamur qui diis deabusque exhibebantur, caelestique virgini Berecynthiae matri deorum omnium." Civ. Dei, II, 4.
virgo: Pro veneris inscio. Dicebatur etiam de viris.
Concordes animo casto sociantur amore,
Virgo puer Christi, virgo puella Dei.
Paulin. in Epithalam. Juliani et Titiae.
virginal: Pudendum muliebre. Vide Apul. in Apolog. et August. de Civitate Dei, VIII. Prudentio virginal locus erat quo virgines versabantur; unde metaphora de loco ad rem.
"Intactum ab omni crimine virginal." Prudent. Peristephanon,[TR2] XIV, 8.
virginensis dea: Venus ipsa. Juvenes enim, virginesque se sub Veneris imperio arbitrabantur; sacra itaque ei concelebrabant, ut amore suo potirentur. Aliis dicta est Fortuna virginalis; cui aedem exstruxit Servius Tullius apud portam Capenam.
"Puellarum togulas Fortunam defertis ad virginalem." Arnob. Adv. Gent. II.
Vide Rom. triumph. I, et Augustin. de Civit. Dei, VI, 9.
virgula: Pro pene.
Virgo virgulam amat rigens rigentem,
Mentem explere suam nequit puella.
Ex Virgiliocentonibus ab auctore incerto.
viscera: Pro utero foemineo. Hinc apud jurisconsultos visceribus vim inferre, est partum abigere. Vide Digest. XLVIII, VIII, 8.
vitio pater: Ab altera genitor quam propria uxore; dicebatur de illis qui vaga venere pueros suscipiunt.
Huic semper vitio pater fuisti.
Mart. XII, LIII, 10.
Sic Plautus simili locutione:
"Suapte culpa genere capiunt genus, ingenium improbant." Plaut. Merc. V, IV, 9.
vitta: Ligamen simul et ornamentum capillorum; pudicis mulieribus peculiare; unde meretricibus interdictum.
Thais in arte mea est, lascivia libera nostra est.
Nil mihi cum vitta Thais in arte mea est.
Ovid. Remed. 385 sq.
Este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
Quaeque tegis medios, instita longa, pedes!
Ovid. Art. Am. I, 31 sq.
Matronis tantum primitus licita vitta, qua discernebantur a non nuptis; postea hanc usurparunt virgines ingenuae, sed simplicem. Tunc matronae duplicem sumpserunt.
vivere: Absolute, pro gaudia quaecumque ambire et carpere. Omnes ergo voluptates complectitur.
Heu! heu! nos miseros! quam totus homuncio nil est!
Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.
Ergo vivamus dum licet esse bene.
Petron. Sat.
"Properate vivere, puerae, quas sinit aetatula ludere, esse, amare, Venerisque tenere bigas." Varr.
Sic Narbonae, in veteri lapide:
ALIAE. RESTITVTAE. ANIMAE. DVLCISSIMAE. BELLATOR.
AVG. LIB. CONIVGI. CARISSIMAE. AMICI. DUM.
VIVIMVS. VIVAMVS.
Hinc Vitula dea hilaritatis, et vitulari pro gaudere et voluptatibus frui. Vitula a vita. Vide Festum.
vocales: Pueri et puellae ad molles cantus instructi.
"Nanos et nanas, moriones, vocales et exoletos...populo donavit." Lamprid. in Alex. Sev.
Volumnus, Volumna: Deus et dea a conjugibus advocati ut semper bene vellent et viverent. Vide Gyrald. Syntax. deorum, I, et Struv. Antiq. rom. I.
Volupia: Dea voluptatis. Romae fanum habebat in via sacra. Effingebatur cum sceptro, tanquam regina omnium viventium; sed vultu sulcato et pallidiori; ut accidit nimio gaudio exhaustis. Vide Cic. de Natura deorum, II; Rosini, Rom. antiq. II.
voluptas: Absolute, est res ipsa venerea. Sic Galli dicunt le plaisir.
voluptates: Ludi spectacula.
"Et quid habemus in prandio? quae voluptates paratae sunt? qualis cras erit scena, quales circenses?" Trebell. Poll. in Gall.
vorare: In obscenis.
"Ubi is homo' st? Jam devorandum censes, si conspexeris." Plaut. Asin. II, II, 71.
Paedicat pueros tribas Philaenis,
Et tentigine saevior mariti
Undenas vorat in die puellas.
Mart. VII, LXVII, 1 sqq.
votum prostitutionis: Fuit nonnunquam religiosum; teste enim Justino, bello pressi Locrenses, filias suas prostituendas vovere proximo Veneris festo, si victores fierent.
vulga: Vulva.
...in vulgam penetrare pilosam.
Lucil. Frag. III, 17.
vulgare corpus: Stupro suî copiam facere. Usitatissimum apud scriptores eroticos. Vide Gell. VI, 7, et Tit. Liv. IV.
vulva: Pro podice, tanquam cunni aemulo. Sic acerrime Persius de pathicorum exsecrabili familia.
Et prope te ignotus, cubito qui tangat, et acre
Despuat in mores: penemque, arcanaque lumbi
Runcantem, populo marcentes pandere vulvas.
Pers. IV, 34 sqq.