← Table of contents
Glossarium eroticum linguae Latinae

LABDA

Reading edition

labda: Fellatrix. Effictum verbum a labia et do, vel a labda litera, quae prima est in λείχειν, aut λεσβιάζειν: nam Lesbii ea infamia flagrarunt.

...Nunc misella labdace

Vix posse jurat ambulare prae fossis.

Priap. Carm. LXXIX, 5 sq.

Cui ipse linguam quum dedit suam, labda est.

Auson. Epigr. CXIX, 8.

Vide Varr. Margopol.

labella mordere: Inter veneris delicias. Labella inter basiandum morsiunculis stringere.

"Compressiones arctae amantum comparum, Teneris labellis molles morsiunculae." Plaut. Pseudul. I, I, 64.

Olli, purpurea delibantes oscula,

Clemente morsu rosea labella vellicent.

Apul. Ἀνεχόμ. 6 sq.

...Sive puer furens

Impressit memorem dente labris notam.

Hor. Od. I, XIII, 11 sq.

Quem nunc amabis? cujus esse diceris?

Quem basiabis? cui labella mordebis?

Catull. VIII, 17 sq.

labi: Prostare.

Ut solet amoto labi custode puella

Perfida, communes nec meminisse deos.

Propert. I, XI, 15 sq.

labor: Operosa coitio, modo senum et debilium.

Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglem,

Et jacet in medio sicca puella toro.

Viribus hic operi non est, hic utilis annis:

Ergo sine effectu prurit uterque labor.

Mart. XI, LXXIII, 1 sqq.

Hinc:

laboriosus: Ad venerem lentus, inanis.

"O juvenem laboriosum! puto illum pridie incipere, postero die finire." Petron. Sat.

Lacedaemon: Certe dissolutissima, peculiariter libidinibus contra naturam. Pathici enim et paedicones Lacedaemonii habebantur.

...Ille fruatur

Vocibus obscenis, omnique libidinis arte,

Qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem.

Juv. XI, 171 sqq.

Mulieres vero, tribades.

"Nec me fallit in politicis Aristotelem scribere illas (laconicas) molliter vivere solitas, ac in omnem licentiam dissolutas." Cael. Rhod. Lect. antiq. XIII, 33.

Thebas carmine cantet aut Mycenas,

Aut clarum Rhodon, aut libidinosae

Ledaeas Lacedaemonis palaestras.

Mart. IV, LV, 5 sqq.

Laconia Veneri sacrata erat.

Haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi.

Mart. IV, XLIV, 5.

lacus Lucrinus: Lacus Campaniae in sinu baiano, omni genere libidinum celeberrimus.

Dum modo Lucrino, modo se permittit Averno,

Et dum baianis saepe fovetur aquis,

Incidit in flammas, juvenemque secuta, relicto

Conjuge, Penelope venit, abit Helene.

Mart. I, LXIII, 3 sqq.

Dum nos blanda tenent lascivi stagna Lucrini, etc.

Mart. IV, LVI, 1.

Vide verb. BAIAE.

lacus velabrensis: Receptaculum aquae ad usum populi, in foro velabrensi juxta montem Aventinum; ripis ejus deferebantur et exponebantur spurii; unde, teste Juvenali, pueros petebant matronae pro suo partu maritis ostendendos.

Transeo suppositos, et gaudia votaque saepe

Ad spurcos decepta lacus; atque inde petitos

Pontifices, Salios, Scaurorum nomina falso

Corpore laturos.

Juv. VI, 602 sqq.

laevis: Proprie glaber, depilatus; saepe pro molli et pathico.

...Unde istud dedecus in quo

Trossulus exsultat tibi per subsellia laevis.

Pers. I, 82 sq.

Vide verbum DIVELLERE PILOS.

Laevius: Antiquissimus poeta, qui primus Romae scripsit libros lascivos. Vide Auson. Cent. nupt. in fine.

lambere: Pudenda lingere; fellare.

Taedia non lambit Cluviam, nec Flora Catullam.

Juv. II, 49.

Lambere quum vellet mediorum membra virorum

Castor, nec posset vulgus habere domi,

Repperit ut nullum fellator perderet inguen;

Uxoris coepit lingere membra suae.

Auson. Epigr. CXX, 1 sqq.

Quid cum foemineo tibi, Baetice Galle, barathro?

Haec debet medios lambere lingua viros.

Mart. III, LXXVI, 1 sq.

lampadum crepitatio: Bonum omen habebatur amasiis.

Sternuit et lumen: posito non scribimus illo.

Sternuit, et nobis prospera signa dedit.

Ovid. Epist. XIX, 151 sq.

languidus: Exhaustus nimio coitu.

...Non illam vir prior attigerat,

Languidior tenera cui pendens sicula beta

Numquam se mediam sustulit ad tunicam.

Catull. LXII, 20 sqq.

Illius uxor aut amica rivalem

Lasciviendo languidum, precor, reddat.

Priap. Carm. XXLVII, 3 sq.

languor: Eodem sensu.

"Te ipsam culleo ego cras faciam ut deportere in pergulam; Ibi tibi adeo lectus dabitur, ubi tu haud somnum capias, Sed ubi usque ad languorem." Plaut. Pseudol. I, II, 79 sqq.

lanuvium: Pro pudendis, praesertim mulierum.

"Lanuvium, non modo urbem significat, sed eam quoque corporis partem, qua sita sunt pudenda." Simeo Bosius apud Taubmann. in Plaut. Trucul. II, II, 20.

Cantabant surdo, nudabant pectora caeco:

Lanuvii ad portas, heu mihi! solus eram.

Propert. IV, IX, 19 sq.

Inde colei lanuvini, quos Cicero in epist. ad Paetum honestos esse dicit, ut contra cliternini turpes. Vide verb. CLITERNINI.

Lanuvii attigeram fausto satis omine portas.

Risit Amor, risit Cypris, et ipse Jocus.

Petron. Epigr. nov. III.

lascivire: Litare veneri.

Vide supra versus citatos ex Priap. Carm. XLVII, ad verbum LANGUIDUS.

lassare: In obscenis.

Vidi ego quum foribus lassus prodiret amator,

Invalidum referens emeritumque latus.

Ovid. Am. III, XI, 13 sq.

Et, quum furtivo juvenem lassaverit usu,

Tecum interposita languida veste cubet.

Tibull. I, IX, 55 sqq.

...Adhuc ardens rigidae tentigine vulvae,

Et resupina jacens multorum absorbuit ictus,

Et lassata viris, necdum satiata, recessit.

Juv. VI, 128 sqq.

latebrosi loci: Ganea, lupanaria, eo quod pleraque subterranea. Vide Lubin. Antiq.

"Nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus." Plaut. Bacchid. I, I, 22.

Inde:

latebricolae: Gallice qui hante les mauvais lieux.

"...harpago, mendax, cuppes, avarus, Elegans, despoliator, latebricolarum hominum corruptor." Plaut. Trin. II, I, 13 sq.

latine loqui: Obscena dicere nudis verbis.

Simplicius multo est, da paedicare, latine

Dicere, quid faciam? crassa Minerva mea est.

Priap. Carm. II, 9 sq.

Vide verb. PURUS SERMO et SALES NUDI.

latus: Saepissime ad venerem relatum; sic:

latus emeritum: Venere exhaustum. Vide verb. EMERITUS.

latus rumpere:

Et inquietus inguina arrigat tumor,

Neque incitare cesset, usque dum mihi

Venus jocosa molle ruperit latus.

Priap. Carm. LXXXIV, 42 sqq.

latus vellere: Lascive titillare.

"Hinc ante somnum lenissima ambulatione compositus, sine Gitone cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut timerem ne latus meum frater convelleret." Petron. Sat.

Velle latus digitis, et pede tange pedem.

Ovid. Art. Amat. I, 702.

lateri parcere: Parce uti venere.

...Exigit a te

Nulla jacens illic munuscula, nec queritur, quod

Et lateri parcas, nec, quantum jussit, anheles.

Juv. VI, 35 sqq.

lauta virgo: Temerata, quae jam virum habuit.

"Lautam vis, an quae nondum sit lauta?" Plaut. Mil. III, I, 192.

Vide verb. ILLAUTA.

laxa mulier: Interfemineo ampla, attrita.

Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni,

......

Quam vetus a crassa calceus udus aqua.

Mart. XI, XXII, 1 sq.

Commoditas haec est in nostro maxima pene,

Laxa quod esse mihi foemina nulla potest.

Priap. Carm. XVII, 1 sq.

laxae tunicae: Probro erant, tanquam argumentum animi mollis et libidinosi.

"Quos pexo capillo nitidos, et imbelles, aut bene barbatos videbis, manicatis ac talaribus tunicis, velis amictos, non togis." Cic. invectiv. II.

"Sane genus hoc muliebrosum est, tunicis demissitiis." Plaut. Poenul. V, V, 24.

Vide Horat. Sat. I, 1.

lectica: Vehiculum ex [sic] servis gestatum; unde έξάφορον dicebatur. Vide Mart. II, LXXXI, et IV, LI. Octophora proceribus tantum licita erant; sed erumpente libidine, meretricibus et famosis usurpata, in vera lupanaria conversa fuere.

"Ut nunc mulieres nostrae, matronae romanae se in vehiculis producebant quasi in auctionem. Rusticus, inhumanus et malevolus, et inter matronas abominandae conditionis est, si quis conjugem in sellam prostare vetuit, et vulgo admissis inspectoribus vehi undique perspicuam." Senec. de Benef. IX.

Vide eumdem, Libell. de Remediis fortuitorum.

Meretricibus lecticas prohibuit Domitianus. (Sueton. in Domit. 8.)

lecticariola: Quae prostat sub gerulis et lecticariolis.

Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsa

Lecticariola est; estis, Alauda, pares.

Mart. XII, LVIII, 1 sq.

lectus adversus: Lectus maritalis; sic dictus quod antiquitus prima nocte ante januam intus instruebatur, boni ominis causa.

"Deinde omni vi janua expugnata, et imagines majorum dejecerunt, et lectulum adversum uxoris ejus Corneliae, cujus castitas pro exemplo habita est, fregerunt; itemque telas quae ex veteri more in atrio texebantur, diruerunt." Asconius in Miloniana.

Seu tamen adversum mutarit janua lectum,

Sederit et nostro cauta noverca toro.

Propert. IV, XII, 85 sq.

Hinc:

lectum mutare: Pro novam uxorem domum ducere; quod plane patet ex Propertii loco supra citato.

lectus genialis: Maritalis; sic dictus a generandis liberis, et tanquam sacer Genio qui naturae deus credebatur. Vid. verb. GENIUS.

"Lectum illum genialem quem, biennio ante, filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni, expulsa atque exturbata filia, jussit." Cic. pro Cluentio.

...Lectus genialis in aula est?

Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita.

Hor. Epist. I, I, 87 sq.

lecti sonus: Spondae crepitus sub virili fortitudine.

...Tota vix hoc ego nocte redemi

Te plorante foris. Testis mihi lectulus, et tu,

Ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.

Juv. IX, 76 sqq.

legere poma, nuces, olera: Saepe ad venerem translatum; tunc legere pro furari. Vide Lips. Antiq. lect. 3.

Rusticus indocte si quid dixisse videbor,

Da veniam; libros non lego, poma lego.

Priap. Carm. LXVIII, 1 sq.

legumina: Inter aphrodisiaca. Unde proverbium, fabis abstine. Vid. FABA.

"Genere leguminum coctorum ad convivium propter luxuriae continuationem raro vacavit." Lamprid. in Commod.

ΛΕΙΧἈΖΕΙΝ: Pro irrumare. Verbum graecum latinis usurpatum.

At tibi nil faciam: sed lota mentula lana

Αειχάζειν cupidae dicet avaritiae.

Mart. XI, LIX, 11 sq.

leno, lenus: A lenire, verbo antiquo pro delenire.

"Lenones sunt scortorum perductores, etiam invitarum personarum, et in quibus stupra exercita legibus vindicantur." Asconius in III contra Verr.

Vide Scaevol. in Digest. XXIV, III, 47; Ulpian. ad l. Athletas, ff. de his qui infam. not.

Lenones in scenam inducebantur raso capite, et habitu versicolore. (Turneb. Advers. XIX, 36 et annotatores in Plaut. Pseudol. VI, II, 23.)

lena: Conciliatrix; stupri sequestra.

"Omnes sunt lenae levifidae; Neque tippulae levius pondus est quam fides lenonia." Plaut. Pers. II, II, 61 sq.

lenocinium: (Cic.) Ministerium proxenetarum.

lenocinari: Vile hoc ministerium agere.

lenonius: Adjectivum.

"Domus ejus tota lenonia, tota familia contaminata." Apul. Apolog.

Vide Plautum citatum ad verb. LENA.

lenullus, lenunculus: Diminutiva prius a lenus, posterius a leno.

"Ita ut occepi dicere, Lenulle, de illac pugna, etc." Plaut. Poenul. II, 24 sq.

lentus: Verbum amatorium: tenax.—Dicebatur de amore qui solvi nequit.

Me lentus Glycerae torret amor meae.

Hor. Od. III, XIX, 28.

Eheu! quam lento Marathus me torquet amore.!

Tibull. I, IV, 81.

Ignibus hic lentis uretur ut humida cera.

Ovid. Art. Amat. III, 526 sqq.

lepus: Verbum nuptum ad foedissima translatum. Credebant enim veteres, leporem sexum mutare, alternisque salire et subsidere. Vide Taubmann. in Plaut. Casin. I, I, 50.

"Vides inquit, Chrysis mea, vides quod aliis leporem excitat." Petron. Sat.

Eodem sensu Plautus loco citato inter salacissima animalia leporem commemorat:

"Meus pullus, passer, mea columba, mi lepus."

Lepus Veneri sacer erat. Hinc, teste Plinio, eum fieri formosiorem putabant, qui septem diebus carnes leporinas edisset.

Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:

Formosus septem, Marce, diebus eris.

Si non derides, si verum, lux mea, narras,

Edisti nunquam, Gellia, tu leporem.

Mart. V, XXIX, 1 sqq.

lesbii: Infames habebantur apud veteres ob inquinationem oris, quam excogitarunt et in mulieribus primum experti sunt. Inde verbum graecum λεσβιάζειν pro irrumare. (Vide Eustathium, Iliad. rapsod. VIII; Cael. Rhod. Lect. antiq. XVIII, 18.)

lesbiari: Hoc usus est verbo Galenus in exordio lib. II Simpl. medic. eodem sensu quo λεσβιάζειν.

Levana: Dea advocata, quum pater natu recentem puerum et humi expositum ex ritu tollebat. Vid. supra verb. INFANTES, 3.

"Et partum ad lucem Diespiter perducebat: praestoque aderat Levana, quae partum de terra levabat expositum." Rom. triumph. I, 14.

Liber, Libera: Cognomen Apollinis et Veneris in nuptiis.

"Et Liber accurrit pater, quem sic vocatum esse volunt, quod mares, in coeundo, per ejus beneficium emissis seminibus liberentur (Sol enim auctor fecunditatis)...dea Libera et Venus dicta, illud idem mulieribus, quod Liber viris, praestat auxilium." Rom. triumph. I, 14.

libertas: Saepe pro licentia lasciviendi. Hinc vindemia libera dicebatur, et Bacchus ipse Liber.

"De ejus uxore multa dicta sunt, ob nimiam libertatem et vivendi facilitatem." Jul. Capitolin. in Anton. Pio.

libertinae: Libertinis meretricium licitum erat; et in eas furta veneris et injuriae libidinosae nec lege nec moribus vindicabantur. Inde fere omnes meretrices. Vide Turneb. XIX, 31, et Lips. ad Tacitum.

"Viris cum suis praedicant nos solere; Suas pellices esse aiunt: eunt depressum, Quia nos libertinae sumus, et ego et tua mater ambae Meretrices fuimus, etc." Plaut. Cistell. I, I, 38 sqq.

libido: Fere semper in malam partem, et pro impudicitate. Hinc:

libidinum consistorium: Pro lupanare.

"Procedebat de janua laureata, ut de novo consistorio libidinum publicarum." Tertull. III ad uxorem

ligneus: Aridus, exsuccus corpore.

Est pulchre tibi cum tuo parente,

Et cum conjuge lignea parentis.

Catull. XX, 5 sq.

ligneus: Rigidus, durus, aspero, scabroque corpore.

...nervosa et lignea δόρκας.

Lucret. IV, 1155.

ligurire: Proprie degustare (Non. Marc.); obscene vero pro lambere pudenda. Vide verba LAMBERE, CUNNILINGUS, MEDIUS VIR. Eodem sensu:

liguritor:

Eunus Syriscus inguinum liguritor,

Opicus magister: sic eum docet Phyllis:

Muliebre membrum quadriangulum cernit.

Triquetro coactu Δ literam ducit, etc.

Auson Epigr. CXX, 1 sqq.

limaces: Meretrices. A limace, quae folia plantarum et olera corrodit.

"Limaces viri" Plaut. Fragm. Bacchid. vers. 10.

Vide Non. Marc. verbo limare.

limare caput: Conjungere (Non. Marc.); quod acciditit amasiis, qui, dum osculantur, caput jungunt, et vere terunt et limant, mutuo sese fricantes. Vide Turneb. XV, 6.

"At videsis, cum illa nunquam limavi caput." Plaut. Poenul. I, II, 79.

"Et inter nos conjuravimus, ego cum illo, et ille mecum; Ego cum viro, et ille cum muliere: nisi cum illo, aut ille mecum, Neuter stupri caussa caput limaret." Plaut. Merc. III, I, 38 sqq.

limen: Ominosum putabatur, domus limen tangere, ingrediendo vel egrediendo. Sic Virgilius de equo Trojano.

...Quater ipso in limine portae

Substitit...

Aeneid. II, 242 sq.

Et praecipue in nuptiis:

Transfer omine cum bono

Limen aureolos pedes,

Rasilemque subi forem.

Catull. LVI, 166 sqq.

Missa foras iterum limen transire memento,

Cautius atque alte sobria ferre pedem.

Ovid. Amor. I, XII, 5 sq.

"Sensim super attolle limen pedes, nova nupta?" Plaut. Casin. IV, IV, 1.

lingere: Verbum flagitiosum: lambere pudenda.

Repperit ut nullum fellator perderet inguen;

Uxoris coepit lingere membra suae.

Auson. Epigr. CXVI, 3 sq.

Humane facit hoc tamen, sed unum,

Gratis quae dare basium recusat,

Gratis lingere non recusat Aegle.

Mart. XII, LV, 11 sq.

lingua: In amore multiplicis officii.

"Jamque aemula libidine, ... jam patentis oris inhalatu cinnameo, et occursantis linguae illisu nectareo, prona cupidine adlubescente, etc." Apul. Met. II.

"Accepturus ab ipsa Venere septem savia, et unum blandientis linguae ad pulsum longe mellitum." Apul. Met. VI.

Et dare anhelanti pugnantibus humida linguis

Oscula, in collo figere dente notas.

Tibull. I, VIII, 37 sq.

lingua duplex: Quod accidit, quum in basiis lingua linguae promiscetur.

"Fac proserpentem me bestiam, duplicem ut habeam linguam." Plaut. Asin. III, III, 105.

lingua fututrix:

Gaudete, cunni, vestra namque res acta est.

Arrigere linguam non potest fututricem.

Mart. XI, LXII, 9 sq.

lingua mala: Fellatoris.

"Apud quos tota impudicitia vocatur urbanitas, qui medios viros lambunt, homines malae linguae, etiamsi tacerent." Arnob. adv. Gent. V.

De nullo quereris, nulli maledicis, Apici;

Rumor ait linguae te tamen esse malae.

Mart. III, LXXX, 1 sq.

literae: Pro scientia libidinum.

"Literas didicisti: quando scis, sine alios discere." Plaut. Trucul. IV, II, 22.

locus: Pro pudendis utriusque sexus.

"Indecenter ipsa in loca manus mittunt prurientibus verendis." Cael. Aurel. Acut. passionum lib. III.

"Quoniam, inquam, fidem scelere violasti, et communem amicitiam, res tuas ocius tolle, et alium locum, quem polluas, quaere." Petron. Sat.

"Novimus istam maritorum abstinentiam, qui etiamsi primam virginibus timidis remisere noctem, vicinis tamen locis ludunt." Senec. Controv. I, 11.

"Foetus in locis matris tumultuatur." Tertull. de Anima.

lorum in aqua: Penis flaccidus.

"Nunquam tu hominem tam infelicem vidisti: lorum in aqua, non inguina habet." Petron. Sat.

Lubentina: Cognomen Veneris.

"Prolubium et prolubidinem dici ab eo quod lubeat. Unde etiam lucus Veneri Lubentinae dicatur." Varr. de Ling. lat. 5.

Vide Non. Marc. verbo Prolubium.

lubricus: Saepe in obscenis. Sic:

lubricum caput: Pro mentula.

Tibi haec paratur, ut tuum ter et quater

Voret profunda fossa lubricum caput...

Priap. Carm. LXXXIV, 30 sq.

lubricum femur:

Puella nec jocosa te levi manu

Fovebit, apprimetve lubricum femur.

Ibid. 24 sq.

Lucina: Cognomen Dianae tanquam praegnantibus opem ferentis.

"Diana dicta, quia noctis quasi diem efficeret. Adhibetur autem ad partus, quod ii maturescunt aut septem nonnunquam, aut, ut plerumque, novem lunae cursibus." Cic. de Natura deorum.

Hinc illud, quod legitimos Lucina labores

Praevenit, et gravidos sentit subrepere nixus

Ante exspectatum festina puerpera votum.

Auson. de ratione puerperii maturi, 31 sq.

luculentus: Succosus, valens, nervosus.

Me pulchra fateor carere forma:

Verum mentula luculenta nostra est.

Priap. Carm. XXXIX, 5 sq.

ludere: Rem veneream agere; lascivire, libidinari.

Ille pulvis Erythraei,

Siderumque micantium

Subducat numerum prius,

Qui vestri numerare vult

Multa millia ludi.

Ludite, ut lubet, et brevi

Liberos date, etc.

Catull. LVI, 206 sqq.

"In hoc gramine pariter compositi mille osculis lusimus, quaerentes voluptatem robustam." Petron. Sat.

...Exigite, ut sit

Et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,

Ne faciant vicibus.

Juv. VII, 238 sqq.

Ludunt formosae: casta est quam nemo rogavit.

Ovid. Eleg. I, VIII, 43.

Vid. Terent. Eunuch.; Muret. in Observ. juris. 57, etc. Vide ILLUDERE.

ludum dare amori: Amori indulgere.

Miserarum est neque amori dare ludum,

Neque dulci mala vino lavere...

Hor. Od. III, XII, 1 sq.

ludos facere: Eodem sensu ac ludere.

"Perii! pudet hoccine me aetatis ludum bis factum esse indigne?" Plaut. Bacch. V, I, 4.

"Ludos me facitis, intelligo.—Vin' cinaedum novum tibi dari, Paegnium?" Plaut. Pers. V, II, 23.

ludia: Quae gladiatores ardet. Nam ludii proprie sunt gladiatores.

Hermes divitiae locariorum,

Hermes cura laborque ludiarum.

Mart. V, XXIV, 9 sq.

Vide Plut. in Galb et Juv. VI, 82.

Ludia etiam pro saltatrice. At tunc, non a ludiis aut ludionibus, sed a Lydis, tanquam saltationum peritioribus.

lumbi: Valentes et vegeti requiruntur ad venerem; unde lumbis sedes libidinis ponebatur.

...Quum carmina lumbum

Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.

Pers. I, 20 sq.

Non dico pueris, sed his pilosis

Qui duros nequeunt movere lumbos.

Catull. XVI, 10 sq.

lumbi soluti: Venere exhausti.

"Sed et podagricum esse, et lumborum solutorum omnibus diceret, et si non servasset integram simulationem, periclitabatur paene totam tragoediam evertere." Petron. Sat.

lumbus tener: Mollis, libidinosus.

Si tenerum attritus catinensi pumice lumbum

Squalentes traducit avos, emptorque veneni

Frangenda miseram funestat imagine gentem?

Juv. VIII, 16 sqq.

luna: Marem esse Lunam dicebant quidam apud veteres, et non foeminam; ideo deum Lunum colebant; unde proverbium antiquum:

"Ut qui Lunam foemineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam, is addictus mulieribus semper inserviat. At vero qui marem deum esse crediderit, is dominetur uxori, neque ullas patiatur insidias." Ael. Spart. in Anton. Carac.

lupa: Scortum, meretrix; quum sit id genus suetum vagando, quaerens quem devoret.

Credo quod illi nec pater certus fuit,

Et mater est vere lupa.

Auson. Epigr. XXV, 11 sq.

Scortator nimius multaque libidine suetus

Rusticulas vexare lupas.

Prudent. adv. Symmach. I, 105 sq.

Ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra.

Juven. III, 66.

lupana: Mulier lustrorum sectratrix; qualis Messalina apud Juvenalem.

"In foemineas congruit cultura lupanas." Commodian. Inst. 59.

lupanar: A lupa. Vid. supra. Conventus fornicum et scortorum.

Latebant lupanaria locis secretioribus.

"Ganeo luxuriosus, et tanquam in occultis locis et subterraneis." Isidor. lib. X.

"Ac subinde, ut in locum secretiorem venimus... Per anfractus obscurissimos, in hunc locum me perduxit." Petron. Sat.

A Chione saltem, vel ab Heide disce pudorem;

Abscondunt spurcas et monumenta lupas.

Mart. I, XXXV, 7 sq.

2° Noctu tantum patebant. Horam enim ante nonam vetitum erat lenonibus lustrum aperire, et scortis vagari, ne mane juvenes, omissis exercitationibus, ad libidines migrarent. Inde meretrices nonariae dictae.

Si Cynico barbam petulans nonaria vellat.

Pers. I, 133.

Ante lucem claudebantur.

Mox lenone suas jam dimittente puellas, etc.

Juv. VI, 126.

3° Lupanaria adeuntes, caput obnubebant.

"In tantum vitiorum Caianorum et Neronianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per tabernas et lupanaria, obtecto capite cucullo vulgari." Capitol. in Ver.

"Invenit filius adulterum obvoluto capite, nec eum occidit." Fortunatianus, Rhetor. lib. I.

Ex hoc ritu Naevius apud Gellium:

"Eum suus pater cum pallio ab amica abduxit." Gell. VI, 9.

"Non timide, nec obscure luxuriabatur, etiam inoperto capite." Senec. de Vita beata, 13.

Imo et meretrices obnuptae.

Sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos.

Juv. VI, 118.

"Thamar illa quae se expinxerat, idcirco Judae suspicione visa est quaestui sedere, adeo quia sub velamento latebat, habitus qualitate quaestuariam mentiente." Tertull. de Cultu foeminarum, c. 12.

4° In solemnibus lupanariorum, id est, quum nova puella prostitueretur, foribus extra laureatis lucernae suspendebantur.

"Procedat de janua laureata et lucernata, ut de novo consistorio libidinum publicarum." Tertull. III ad uxorem.

Usus enim erat in nuptiis, sponsae domum frondibus ornare. Inde amara illa Juvenalis irrisio:

Accipis uxorem de qua citharoedus Echion

Aut Glaphyrus fiat pater, Ambrosiusque choraules.

Longa per angustos figamus pulpita vicos;

Ornentur postes et grandi janua lauro, etc.

Juv. VI, 76 sqq.

5° Intus vero, subterranea domus in cellulas partita erat, ut nunc sunt aedes monachorum.

"Ac ne quod non manubiarum genus experiretur, lupanar in palatio constituit: distinctisque et instructis pro loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique starent." Sueton. in Caligul. 41.

Vide Dion. lib. XIX.

Intrasti quoties inscriptae limina cellae,

Seu puer arrisit, sive puella tibi.

Mart. XI, XLVI, 1 sq.

6° Cuicumque puero aut meretrici sua crypta, cui nomen ejus superscriptum erat cum pretio stupri.

"Nomen tuum pependit in fronte; stetisti cum meretricibus." Senec. Controv. I, 2.

"Meretrix vocata es, in communi loco stetisti; superpositus est cellae tuae titulus; venientes recepisti." Senec. ibid.

Sed, nigrum flavo crinem abscondente galero,

Intravit calidum veteri centone lupanar,

Et cellam vacuam atque suam: tunc nuda papillis

Prostitit auratis, titulum mentita Lyciscae.

Juv. VI, 120 sqq.

"Puella prosternit se ad pedes: Miserere virginitatis meae, ne prostituas hoc corpus sub tam turpi titulo. Leno vocavit villicum puellarum, et ait: Ancilla exornetur, scribatur ei titulus: QUICUMQUE TARSIAM DEFLORAVERIT, MEDIAM LIBRAM DABIT. POSTEA POPULO PATEBIT AD SINGULOS SOLIDOS." Symphosianus, in Historia Apollonii Tyrii.

7° Pretium stupri in lupanaribus. E titulo Tarsiae constat pretium duplex, scilicet, pro defloratione, media libra, et singulus solidus pro qualibet subsequenti stupratione.

Vilissima certe foret haec indicatio, si de moneta argentea; nam monetae nostrae relatum semipondo argenteum Romanorum aequat 37 fr. 64 c.; solidus vero argenteus, 0 fr. 78 c.

Sed si de aureis titulum accipimus, primae agressionis pretium 433 fr.; sequentium vero stuprationum, 11 fr. 42 c., quod verisimilius de puella venusta et tenella.

8° Si puella jam noctem promisisset, cellulae illius inscribebatur: OCCUPATA EST.

"Aut quod illa amicae suae amatorem praedicet: Fores occlusae omnibus sient, nisi tibi; In foribus scribat, occupatam esse se." Plaut. Asin. IV, I, 13 sqq.

9° Nudas se praebebant meretrices in lupanaribus.

"Scorta visebantur nudis corporibus." Tacit. Annal. lib. XV.

"Per prostitutarum nuda corpora." Cyprian. de Spectac. 6.

Vide Artemidor. XII.

"Quum ego negarem me cognoscere domum, video quosdam, inter titulos (cellarum), nudasque meretrices furtim conspatiantes. Tarde, imo jam sero intellexi me in fornicem esse deductum." Petron. Sat.

Sed cellis sane suis nudae stabant et prostabant.

...Audiat ille

Testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans

Fornice mancipium quibus abstinet...

Juv. XI, 169 sqq.

Caetera nudae, papillas tamen amiciebant.

...Tunc nuda papillis

Prostitit auratis.

Juv. VI, 122 sq.

Id est, lino aurato vinctis.

"Tunc illa cuncto prorsus spoliata tegmine, taenia quoque, qua decoras devinxerat puellas, lumen propter adsistens, etc." Apul. Met. X.

Idcirco nudae stabant, ut inspici possent ab amatoribus.

10° Cellae tamen illae, foedis suppellectilibus, non instructae, sed vere inquinatae: nam pro lecto, matta aut teges vilissimo junco texta, et pro strato, cento rudis libidinibusque innumeris sordidatus.

"In locum secretum venimus; centonem anus urbana rejecit et hic, inquit, debes habitare." Petron. Sat.

...Dormire virum quum senserat uxor,

Ausa Palatino tegetem praeferre cubili,

......

Sed, nigrum flavo crinem abscondente galero,

Intravit calidum veteri centone lupanar.

Juv. VI, 116 sqq.

Pro lumine tandem, oleariae lucernae.

"Redoles adhuc fuliginem fornicis."

Senec. Controv. I, 2.

...Acris ubi me

Natura incendit, sub clara nuda lucerna

Quaecumque excepit turgentis verbera caudae,

Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, etc.

Hor. Sat. II, VII, 47 sqq.

Obscurisque genis turpis, fumoque lucernae

Foeda, lupanaris tulit ad pulvinar odorem.

Juv. VI, 131 sq.

11° Lupanariis prostabant et pueri ad usum pathicorum, ut patet ex Cod. Theod. l. IX, tit. 7; et Martial. loco supra citato, n° 5. Prostitutionem puerorum prohibuit Domitianus.

Nec quam superbus computet stipem leno,

Dat prostituto misera mater infanti.

Qui nec cubili fuerat ante te quondam,

Pudor esse per te coepit et lupanari.

Mart. IX, VI, 6 sqq.

12° In palatio suo lupanar constituit Caligula.

"...lupanar in palatio constituit: distinctisque et instructis pro loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique starent. Misit circum fora et basilicas nomenclatores ad invitandos in libidinem juvenes senesque: praebita advenientibus pecunia fenebris, appositique qui nomina palam subnotarent, quasi adjuvantibus Caesaris reditus." Sueton. in Calig. 41.

Sic publice confessum, lenocinium inter honestas lucri rationes constitutum fuit; principisque ad exemplar cives lupanaria exstruxerunt, quorum, quis crederet? et locus et fructus inter res haereditarias numerabantur.

"Pensiones, licet a lupanario perceptae sint, nam in multorum virorum praediis lupanaria exercentur." L. ancillarum, ff. de haered. pet.

13° Revera, infamis non erat apud antiquos lustrorum assuetudo: nimia tantum culpabatur.

"Si quis est, qui etiam meretricis amoribus interdictum juventuti putet, valde severus; negare non possum... Quando non permissum, quando reprehensum?" Cic. pro Cael. 20.

lupanarius: Magister lupanaris.

"Corpora omnium constituit vinariorum, lupanariorum, caligariorum, et omnino omnium artium." Lamprid. in Alex. Sever.

lupari: Scortari, prostare.

"Atqui scalis cum meretrice e nostro ornatu per vias lupantur." Turpilius, apud Non. Marc.

...Et divos thure precemur

Consilium faxint placeat: tu impune luperis.

Lucil. Frag. V, 8 sq.

lupatria: Scortum.

"Ipse nescit quid habet,... Sed haec lupatria providet omnia." Petron. Frag.

Lupercalia: Festa in honorem Panis, a loco dicto Lupercal, sub monte palatino. Celebrabantur mense februario. Eodem etymo luperci pro sacerdotibus pastorum dei, qui, adlucente solemnitatis die, ab ortu solis nudi per urbem cursitabant, mulierum palmas, ventrem, uterumque pelle caprina ferientes, qua re et fecunditas et facilior partus fieri putabatur.

...Steriles moriuntur, et illis

Turgida non prodest condita pyxide Lyde,

Nec prodest agili palmas praebere luperco.

Juv. II, 140 sqq.

Hic exsultantes salios, nudosque lupercos, etc.

Virgil. Aeneid. VIII, 663.

lustra: Pro locis quibus concelebrantur libidines foedissimae.

"Proprie lamae lustrosae quae sunt in sylvis aprorum, a quarum similitudine, ii qui, in locis abditis et sordidis, ventri et desidiae operam dant, dicuntur in lustris vitam agere." Festus.

Si neque avaritiam, neque sordes ac mala lustra

Objiciet vere quisquam mihi purus et insons,

Ut me collaudem, si et vivo carus amicis.

Hor. Sat. I, VI, 69 sqq.

Quem sumptum facis in lustris circum oppida lustrans?

Lucil. Fragm. XXX, 70.

"Is apud scortum corruptelae et liberis lustris studet." Plaut. Asin. V, II, 17.

lustrari: Scortari. Vide Lucil. supra.

"Unde is nihili? ubi fuisti? ubi lustratus? ubi bibisti?" Plaut. Casin. II, III, 29.

"Nam qui liberos esse illico se arbitrantur, Ex conspectu heri si sui se abdiderunt, Luxuriantur, lustrantur, comedunt quod habent." Idem. Pseudol. IV, VII, 4 sqq.

lustro (-onis): Substantive. Qui in lustris versatur.

"Pessimorum pessime, audax, ganeo, lustro, aleo." Naevius.

lusus: In obscenis. Vide verb. LUDERE.

luteus color: Ex ritu, et quasi specialis in nuptiis; nempe pro socco et vittis, teste Plinio; ideoque boni ominis, et non mali, ut apud nos.

Vota cadunt, utinam strepitantibus advolet alis,

Flavaque conjugio vincula portet Amor.

Tibull. II, II, 17 sq.

Inde per immensum croceo velatus amictu

Aethera digreditur, Ciconumque Hymenaeus ad oras

Tendit...

Ovid. Met. X, de Orphei nuptiis, 1 sq.

Nuptae pedes socco luteo induebat novus maritus.

Crura distincto religavit auro,

Lutea plantas cohibente socco.

Senec. in Hippolyt. de Hercule.

Flammeum cape, laetus huc,

Huc veni, niveo gerens

Luteum pede soccum.

Catull. LVI, 8 sqq.

lutum (-i): Vir luxuriosus, perditus.

"O tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite, materni vix memor!" Cic. in Pisonem.

Redde, putrida moecha, codicillos;

Non assis facis, o lutum, lupanar,

Aut si perditius potest quid esse, etc.

Catull. XXXIX, 20 sqq.

lux: Verbum amatorium.

"Meum desiderium, mea lux." Cic. ad Terentiam.

Longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,

Lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.

Catull. LXIII, 159 sq.

luxuria: Contra pudorem et supra modum profusio.

"Intelligimus quam sit turpe diffluere luxuria, delicate ac molliter vivere." Cic. de Offic. I.

Nunc patimur longae pacis mala; saevior armis

Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem.

Juv. VI, 292 sq.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings