← Table of contents
Glossarium eroticum linguae Latinae

OBDUCERE

Reading edition

obducere: Dicebatur de proxenetis et conciliatoribus. Vide Publ. Victor. Var. XV, 7, et Turneb. XIV, 34.

"Missus mercatum ab suo adolescens patre Emit atque apportat scita forma mulierem... Amat senex hanc, se adsimulans vendere, Tradit vicino: eum putat uxor illius Obduxe scortum..." Plaut. Argument. Mercat. vers. 1 sqq.

"Nec, pol! ego patiar, sic me nuptam tam male, Measque in aedes sic scorta obductarier." Id. Merc. IV, IV, 43 sq.

obficus: Turpis, impudicus. (Papias.)

obscenitas verborum:

"Vel hoc vitium sit quod κακόφατον vocatur; sive mala consuetudine, in obscenum intellectum sermo deductus est, ut ductare exercitus et patrare bellum, apud Sallustium dicta sancte et antique, ridentur a nobis, si diis placet; quam culpam non scribentium quidem judico, sed legentium. Tamen vitanda, quatenus verba honesta moribus perdidimus..." Quintil. Inst. orat. VIII, 3.

Est altera obscenitas quae vocalis tantum, ex verborum concentu oritur, aut vitiosa sermonis compositione. Quodquidem vitium accurate vitabant antiqui, praesertim loquendo.

"Non olet unde sit quod dicitur cum illis, cum autem nobis non dicitur; quia, si ita diceretur obscenius, concurrent literae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem." Cic. Orat. XVIII.

obsessores alieni matrimonii: Insidiatores alienae pudicitae. (Val. Max.)

obsignata: Dicebatur de virgine intemerata.

"Signatam integram virginem vetustas voluit dicere." Non. Marc.

"Primam Chrysicum negat signatam reddere." Lucil. lib. XXIX.

"Parere quaedam matrona cupiens, dubitans an esset praegnans, visa est in quiete obsignatam habere naturam." Cic. de Nat. deor. XXII.

Vide SIGNATA.

obvarare: Pervertere, depravare. Dictum a varis.

"Nam consiliis obvarant, quibus tamen concedit hic ordo." Enn. Achill. apud Non. Marc.

ocquiniscere: Inclinare. De paedicante.

Ut nullum civem paedicavi per dolum,

Nisi ipsus orans ultroque ocquinisceret.

Pompon. Prostibulo, apud Non. Marc.

Nisi nunc aliquis subito obviam occurrit mihi

Qui ocquiniscat, quo compingam terminum in tutum locum.

Idem, Pistore, apud Non. Marc.

oculus limus: Obliquus; signum lasciviae.

"Quadam voluptate suffusi, aut limi, ut sit dicam venerei." Quintil. Inst. orat. II, 3.

"Ad me conversa limis et morsicantibus oculis." Apul. Met. II.

"Viden' limulis, obsecro, ut intuentur?—Ecastor, sine omni arbitror malitia esse." Plaut. Bacchid. V, II, 12 sq.

oculi indomiti: Extra modum lascivi.

"Ego animo cupido, atque oculis indomitis fui." Plaut. Bacchid. IV, IX, 92.

oculi nigri: In pretio apud Romanos.

Semper haerentem puerum canebat,

Et Lycum nigris oculis nigroque

Crine decorum.

Hor. Od. I, XXXII, 10 sqq.

Non magis esse velim, quam pravo virere naso,

Spectandum nigris oculis nigroque capillo.

Hor. de Art. poet. 36 sq.

Necnon venuste Claudianus:

...non labra rosae, non colla pruinae,

Non crines aequant violae, non lumina flammae.

De Honorii et Mariae nuptiis, 265 sq.

Hic violae pro nigro colore; nam Virgilius nigras dicit violas.

oculi petulantes: Lascivi, impudici.

"Cujus omnes corporis partes ad nequitiam sunt oppositissimae; oculi, ad petulantem lasciviam." Rutilius Lupus ex Lycurgo.

"Ipse Paris dearum lividinantium judex, si hanc in comparatione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenem huic donasset, et deas." Petron. Sat.

oculi putres: Venere soluti. Eodem sensu Persius: patranti fractus ocello; et Juvenalis, oculosque in fine trementes.

Omnes in Damalim putres

Deponent oculos; nec Damalis novo

Divelletur adultero,

Lascivis hederis ambitiosior.

Hor. Od. I, XXXVI, 17 sqq.

oculis venari: De arte mulierum quae, tanquam visco volucres auceps capit, sic et ipsae viros oculis attrahunt et capiunt.

"Viden' tu illam oculis venaturam facere, atque aucupium auribus?" Plaut. Mil. IV, I, 43.

oculissimus: Carissimus. Simili modo Galli: Je l'aime comme mes yeux.

"Salve, oculissime homo." Plaut. Curcul. I, II, 28.

Sic et alibi oculitus amare, id est valde et singulariter.

officium: Res venerea.

"In solemni sexuum officio quod marem ac foeminam miscet, in concubitu communi, in illo ipso voluptatis ultimae aestu, etc." Tertull. de Anima, I, 27.

"Liviam Orestillam Caio Pisoni nubentem, quum ad officium et ipse veniret, ad se deduci imperavit." Suet. in Calig. 24.

"Quum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur, ut spissaret officium." Petron. Sat.

officium omne: Genus omne veneris et concubitus.

Quidquid amas dabit illa manus: communiter omni

Fungitur officio.

Claudian. in Eutrop. I, 367 sq.

officium puerile: Patientia pueri paedicati.

"Faciendum est puerile officium: conquiniscam ad Cistulam." Plaut. Cist. IV, I, 5.

Lascivam tota possedi nocte puellam,

Cujus nequitias vincere nemo potest.

Fessus mille modis, illud puerile poposci,

Ante preces totas primaque verba dedit.

Mart. IX, LXVII, 1 sqq.

olera: In obscenis.

"Num radix fuit?—Non fuit.—Num cucumis?—Profecto, hercle, non fuit quidquam olerum." Plaut. Cas. V, II, 32 sq.

Inde Catullianum illud proverbium de eis qui, aliis prostantes, quaerebant quo suam libidinem exercerent.

Mentula moechatur, moechatur mentula certe;

Hoc est quid dicunt, ipsa olera olla legit.

Tibull. LXXXIX, 1 sq.

omnia: Verbum venereum. Cuncta gaudia quae puer aut puella dare potest; omnis veneris laetitia.

"Nec adhuc quidem omnia erant facta, quum Ascyltos furtim se foribus admovit." Petron. Sat.

Et idem alibi:

"Forsitan dum omnia concupisco, etc."

Ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt.

Ovid. Epist. XV, 133.

Haerens ad latus, omnia experiris;

Frustra, etc.

Tibull. XVIII, 6 sq.

opella idalia: Opus venereum. Dictio suavissima; nam minutis verbis, ut pueri, gaudent et amores.

Non has mellea velitationes

Cyprilla exigit, aut procax Cupido

Cui salacula mentula, et salaces

Lumbuli idalia placent opella.

Phaleuc. ex editione Petronii a Linocerio CIↃIↃXXCV, Lutet. Parisior.

opera: Saepe ad venerem translatum. Sic Terent. Operam dare amori.

"Liberis dare operam, quam honeste dicitur." Cic. Epist. ad Fam. IX, 22.

"Cujus fuerit conditionis Venus, cujus operae, cujus quaestus." Arnob. adv. Gent. IV.

Sic Graece meretrices dicebantur ἐργάσιμοι, et quaestus earum ἐργάστα.

opicus: Fetidus, obscenus, immundus. Ab Opicis, Italiae populo, foeditate liguritorum notissimo.

Eunus Syriscus inguinum liguritor;

Opicus magister. Sic eum docet Phyllis.

Auson. Epigr. CXX, 1 sq.

Nec curanda viris opicae castigat amicae

Verba. Soloecismum liceat fecisse marito.

Juv. VI, 455 sq.

Opigena: Cognomen Junonis, sic dictae ab Ope, quam matronae colebant, quod eam in partu opem ferre credebant. (Vide Steph. Dict. historic.)

oppidulum: Pro mulierum pudendis.

Fossula oppidulum arctula profundum

Et meandribulis inexplicandis munit undula, etc.

Petron. Phaleuc. 32 sq.

Quid tum! nudula tota, tota inermis,

Armatum hastula tua vibrante,

Aperta oppiduli in sui benigne

Castella, o pudeat!

Id. ibid. vers. 45, sqq.

opus: Opera est labor, opus vero, quod opera perficitur. Eadem igitur similitudine opus saepissime de actu veneris.

Obscenis rigido deo tabellas

Ducens ex Elephantidos libellis,

Dat donum Lalage, rogatque tentes

Si pictas opus edat ad figuras.

Priap. Carm. III, 1 sqq.

Accessi quoties ad opus, mistisque movemur

Inguinibus, cunnus non tacet, ipsa taces.

Mart. VII, XVIII, 5 sq.

opus muliebre: Patientia paedicati.

"Quid ille alter, o dii! qui tanquam togae virilis stolam sumpsit, qui ne vir esset a matre persuasus est; qui opus muliebre in ergastulo fecit; qui postquam conturbavit, etc." Petron. Sat.

orarium: Linteolum ad immunditiam oris detergendam. Gallice un mouchoir. Orario et utebantur Romani ad pudenda detergenda post venerem peractam. Vide Aug. de Civ. Dei, XXII, 7.

Ricini et aurati, ricae et oraria mitrae.

Lucil. Frag. III, 13.

Oraria interpretatur[TR1] Achaintre, quibus os obvolvebatur.

Orarii donum signum erat favoris apud imperatores. Inde usus Orientalium, orarium tradere praedilectae pellici, in indicium noctis concessae.

"Ipsumque primum donasse oraria populo romano, quibus uteretur in favorem." Vopisc. in Aurelian.

Orbona: Dea quae praeest pueris utroque parente orbatis. Aram Romae habebat. Vide Plin. II, 7.

orgia: Sane sciendum, orgia apud Graecos dici sacra omnia, sicut apud Latinos caeremoniae. Abusive enim pro sacris liberis. Erant Romae orgia Cybeles, Cereris, necnon Veneris ipsius, ut patet ex antiquo poeta apud Ephestionem. Turpitudinis causa, orgia omnia prohibuit senatus, anno urbis 568.

ornatus (-us): Quidquid pertinet ad cultum virorum et mulierum. Sic apud Livium Adronic. Asiatico ornatu affluere.

"Quid vides!—Nescio quis eccum incedit Ornatu quidem thalassico." Plaut. Mil. IV, VI, 66 sq.

Sed peculiariter de compositione capillorum.

Ecce tuum solers caput exornare Cypassis

Objicitur dominae contemerasse torum.

Ovid. Am. II, VII, 17 sqq.

Et infra:

Adde quod ornandis operosa est illa capillis

Et tibi per doctas grata ministra manus.

Idem, ibid. 23 sq.

Hinc:

ornatrices: Puellae in ministerio apud matronas, et ex officio peculiari ad compositionem capillorum.

"Haec matris meae liberta et ornatrix fuit." Sueton. Claud. 40.

Ornatricis mobilem artem sic exprimit Tertullianus:

"Quid crinibus vestris quiescere non licet modo subtritis, modo suscitatis, modo elisis! alii in cincinnis coercentur; alii, ut vagi et volucres elabuntur, non bona simplicitate. Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum, quasi vaginam capitis, et operculum verticis; nunc in cervicem retro suggestum." Tertull. de Cult. foemin. VI.

In ornatrices mulierum morositates, contumelias et lacerationes testantur satyrici, praesertim vetularum, et inspeciosarum. Si forte dum comerentur, se difformes inspicerent, speculo dejecto miseram famulam verberabant.

Tuta sit ornatrix: odi quae sauciat ora

Unguibus, et rapta brachia figit acu.

Devovet et tangit dominae caput illa; simulque

Ploret ad invisas sanguinolenta comas.

Ovid. Art. Amat. III, 239 sq.

Praefectura domus sicula non mitior aula.

Nam si constituit, solitoque decentius optat

Ornari, et properat, jamque exspectatur in hortis,

Aut apud Isiacae potius sacraria lenae;

Disponit crinem, laceratis ipsa capillis,

Nuda humeros psecas infelix, nudisque mamillis.

Altior hic quare cincinnus? Taurea punit

Continuo flexi crimen facinusque capilli.

Quid psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae;

Si tibi displicuit nasus tuus?

Juv. VI, 486 sqq.

Ad consilium vocabantur ornatrices emeritae, in arduis ornatus. Vide Junium, de Coma, c. 7.

Est in consilio matrona, admotaque lanis

Emerita quae cessat acu: sententia prima

Hujus erit; post hanc aetate arte minore

Censebunt, tamquam famae discrimen agatur

Aut animae; tanta est quaerendi cura decoris.

Juv. VI, 497 sqq.

Orpheus: Masculae veneris primus institutor ab Ovidio dictus.

Ille etiam Thracum populis fuit auctor, amorem

In teneros transferre mares, citraque juventam

Aetatis breve ver, et primos carpere flores.

Ovid. Met. X, 83 sqq.

In gratiam Orphei Thraces mulieribus stigmata inurebant. Vide Plutarch. in sermone de iis qui serius puniuntur divinitus.

os: Pars vultus labellis obsignata. Vide LABELLA.

os rubidum: Signum verecundiae apud antiquos.

"Oris verecundi et semper rubidi." Spartian. in Percenn. Nigr.

os siccum: Indecorum enim erat omnibus, sed praesertim puellis, frequenter spuere. Sic Catullus multa in amica Formiani enumerans parum venusta.

Salve nec minimo puella naso,

Nec bello pede, nec nigris ocellis,

Nec longis digitis, nec ore sicco,

Nec sane nimis elegante lingua, etc.

Catull. XL, 1 sqq.

os praebere: De fellante.

"Adolescentem morem gestum oportuit.—Quî potui melius? Quin hodie usque os praebui." Terent. Adelph. II, II.

ore morigerari: Irrumari.

"Quare Parrhasii quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur,...in cubiculo dedicavit." Sueton. Tiber. 44.

oscillatio: Concubantium motus, ex alternis oppositisque concussibus. A cillere, id est movere.

"Sic inter mercenarium amicamque positus, senex velut oscillatone ludebat." Petron. Sat.

oscillum: Gallice une balançoire. Certe inter ludos Romanorum.

Versibus incomptis ludunt, risuque soluto,

......

Et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique

Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.

Virgil. Georg. II, 386 sqq.

"Alii dicunt, oscilla membra esse virilia de floribus facta; quae suspendebantur per intercolumnia, ita ut in ea homines, acceptis clausis personis, impingerent, et ea ore cillerent, id est moverent, ad risum populo commovendum; et hoc in Orpheo lectum est." Serv. in Virgil. loco supra citato.

osculum: Diminutivum, pro ore minusculo.

...videt oscula quae non

Est vidisse satis.

Ovid. Met. I, 499 sq.

Tu velut Oebaliis habites taciturnus Amyclis,

Aut tua Sigalion aegyptius oscula signet,

Obnixum, Pauline, taces.

Auson. Epist. XXV, 26 sqq.

osculatio: Verbum genericum: actus basiandi.

Eum jam turgidulo tument liquore

Vascula, et liquidae fluunt medullae,

Imbelles procul osculationes

Udulis fugias pati labellis.

Blandulos decet hos columbulillos

Imbelles avido osculationes

Rostrulo inserere...

Petron. Phaleuc. 9 sqq.

Tres osculorum species, fine dissimiles, observantiae, studii, voluptatis. Praecipue notanda sunt:

osculum capitis:

"Laudor quod osculavi privignae caput." Titinnius, Ilarubra, apud Non. Marc.

osculum frontis: Religiosum apud veteres, auctore Plutarcho; frons enim Genio sacrata erat.

osculum auribus deprehensis: Graece χύτρα, id est olla, quod, ut caput ollae, ita aures ansarum formam referunt. Inter Latinos hoc osculi genus primus expressit Plautus:

"Pareo: at scin' quomodo? Sine te exorem, sine te prendam auriculis, sine dem savium." Plaut. Poenul. I, II, 162 sq.

"Prehende auriculis, compara labella cum labellis." Idem, Asin. III, III, 78.

Romae, in veteri monumento, videtur Cupido alatus, qui comprensis auribus Zozimam deosculatur.

Et foetus matrona dabit, natusque parenti

Oscula compressis auribus eripiet;

Nec taedebit avum parvo advigilare nepoti; etc.

Petron. II, VI, 53 sqq.

osculum cum lingua:

Et dare anhelanti pugnantibus humida linguis

Oscula, et in collo figere dente notas.

Tibull. I, VIII, 37 sq.

osculum hircosum: Fetidum, impudicum.

Te vicinia tota, te pilosus

Hircoso premit osculo colonus.

Mart. XII, LIX, 4 sq.

oscula sincera: Intacta, intemerata.

"Non solum virginitatem illibatam, sed etiam oscula sincera ad virum perferre debet." Val. Max. I, 6.

Quasi dicas primum osculum, primum florem labiorum.

oscula clausa, dimidio labro: Modo eorum qui fetidum spirantes os aperire non audent.

Fila Tarentini graviter redolentia porri

Edisti quoties, oscula clausa dato.

Mart. XIII, XV, 1 sq.

Basia dimidio quod das mihi, Posthume, labro,

Laudo; licet demas hinc quoque dimidium.

Mart. II, X, 1 sq.

oscula delibare: Legere, sed leviter et labris lubricis; opposite basiis compressis. Dictio lepidissima.

Olli subridens hominum sator atque deorum

Vultu quo coelum tempestatesque serenat,

Oscula libavit natae...

Virgil. Aeneid. I, 254 sqq.

Olli purpurea delibantes oscula,

Clemente morsu rosea labella vellicent.

Apul. Ἀνεχόμ. 6 sq.

osculis applicare: Firme basiare.

"Habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque sexus, quos libentius suis oculis applicabat." Lamprid. in Commod.

osculi jus:

"Affinibus et propinquis in mulieres jus est, ut sobrias comprobent, etc." Arnob. adv. Gent. II.

"Verum illecebris Agrippinae, Germanici fratris sui filiae, per jus osculi et blanditiarum occasionem pellectus in amorem." Suet. in Claud. 26.

ostentatrix: Quae tamquam mercem se ostendit et explicat, seu quaestus, seu gratuitae veneris causa.

"Quam improba juvenum circumspectatrix! quam immodica suî ostentatrix!" Apul. in Apolog.

ostrea: Inter fomenta cibi. Sic Juvenalis de muliere ebria:

...Quid enim Venus ebria curat?

Inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit

Grandia quae mediis jam noctibus ostrea mordet,

Quum perfusa mero spumant unguenta Falerno,

Quum bibitur concha.

Juv. VI, 300 sqq.

ova: Pro coleis.

...Vel tantus ad ora veniret

Aut aliis causis ita computresceret ovum,

Ne fieri posset quin crudelis medicina

Ova recidisset, medici reprobabilis usus.

Ovid. Pseud.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings