← Table of contents
Glossarium eroticum linguae Latinae

DALMATICA VESTIS

Reading edition

dalmatica vestis: Romae, mollium et cinaedorum; ergo in opprobrium.

"Dalmaticus in publico processit." Lamprid. in Commod.

Vid. eumdem in Heliogab.

damnosus: Proprie qui rem suam minuit sumptibus, sed sua sponte et pro semetipso prodigus. Plautus tamen damnosos etiam dicit maritos quorum substantiam vorant uxores profusiori luxu.

"Ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam." Plaut. Curcul. IV, I, 24.

Daphnis: Antiochiae suburbium, libidinibus famosissimum. Claudebatur ambitu stadiorum octoginta.

"Et Verus quidem, postea quam in Syriam venit, in Deliciis apud Antiochiam et Daphnem obiit." Lamprid. in Heliogab.

Inde proverbium: Daphnicis moribus agere.

dare: Absolute: stuprum concedere, suî copiam facere. Hoc sensu Graeci dicebant παρέχειν, id est exhibere.

Quae dant, quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae.

......

Hoc opus, hic labor est: primum sine munere jungi,

Si dederit gratis, quae dedit usque dabit.

Ovid. Art. Amat. I, 455 sqq.

"Quondam etiam in senatu, defendenti Nisae causam filiae Nicomedis, beneficiaque in se regis commemoranti: Remove, inquit, istaec, oro te: quando notum est, et quid ille tibi, et quid illi tu dederis." Sueton. in Jul. Caes. 49.

"Tace, Chaline; comprime istum.—Immo istunc qui didicit dare." Plaut. Casin. II, VI, 10.

dare ludum amori: Indulgere veneri.

"Datur concessu omnium huic aliquis ludus aetati." Cic. Pro Cael.

Miserarum est, neque amori dare ludum,

Neque dulci mala vino lavere, aut ex-

animari, metuentes patruae verbera linguae.

Hor. Od. III, XII, 1 sqq.

datatim ludere: Proprio sensu de pila; metaphorice vero de exercitationibus venereis.

"Quasi in choro pila ludens datatim dat se et communem facit." Enn. apud Isidor. I.

"Quum datatim in lecto tecum lusi." Pompon. Adelph.

"Tum isti qui ludunt datatim, servi scurrarum in via, Et datores, et factores omnes, subdam sub solum." Plaut. Curcul. II, III, 17 sq.

"Datatim uxorem ut ludas." Afran. apud Non. Marc.

dea: Amasiorum blandimentum usitatissimum.

"Puella supplicatur, ut in humanis vultibus deae tanta numina placentur." Apul. Met. IV.

"Itaque miranti, et toto mihi caelo clarius nescio quid reluscente, libuit deae nomen quaerere." Petron. Sat.

deamare: Valde, vehementius amare.

"Voluptatem capio maximam, cruciari tua te culpa, qui det, et de illa pessuma, quam deamas, promerere." Afran. apud Non. Marc.

December: Mensis ex ritu lascivus, et publicae impudicitiae.

"December est mensis quo maxime civitas desudat. Jus luxuriae publicae datum est, tanquam quidquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum." Senec. Epist. 18.

dedolare: Radere; translatum ad obscena.

"Inclinatam dolio pronam uxorem fabri super incurvatus secure dedolavit." Apul. Met.

deducere: Verbum nuptiale. Novam nuptam ad maritum adducere.

"Nam bona uxor, si ea deducta est usquam gentium, Ubi eam possim invenire?" Plaut. Mil. III, I, 91 sq.

Ut juveni primum virgo deducta marito

Inficitur teneras ore rubente genas.

Tibull. III, IV, 31 sq.

"Huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in domum, in qua nil nisi luctuosum haberet." Tacit. Annal. XIV, LXIII.

Quum primum cupido Venus est deducta marito.

Ovid. Fast. IV, 153.

deformare: Puellam devirginare.

"Priusquam isto calvitio deformaretur." Apul. in Apolog.

Vid. eumdem, Met. I.

defrui: Valde amare, amore perire. (Fest.)

defututus: Venere tritus. Hic DE auget, ut supra in verbo DEAMARE.

Acme illa, puella defututa,

Tota millia me decem poposcit,

Isto turpiculo puella naso,

Decoctoris amica Formiani.

Catull. XXXIX, 1 sqq.

deglubere: Proprie gluba sua granum nudare; turpi vero translatione, ad tractationem illam qua mulieres medios viros ad patrationem excitant. Vilissimum scrupedarum officium.

Illa Lesbia, quam Catullus unam

Plusquam se atque suos amavit omnes,

Nunc in quadriviis et angiportis

Glubit magnanimos Remi nepotes.

Catull. LIV, 2 sqq.

Deglubit, fellat, molitur per utramque cavernam. Auson. Epigr. LXX, 7.

"Deglupta moena, Sarrapis sementium." Plaut. Poenul. V, V, 33.

deintegrare: Dicebatur de puella, cujus pudicitia imminuta erat.

"Nomen virginis, nisi mirum est, deintegravit." Caelius apud Non. Marc.

delectari mulierem: Cum illa rem habere.

"Deprehensus est quum dominam suam delectaretur." Petron. Sat.

delenire: Verbum venereum. Blanditiis ad stuprum adducere.

Concedat homini id, quod vult deleniat,

Corrumpat prorsus, ac nervos omnes eligat.

Lucil. Frag. XXVIII.

Quo loco legere debemus deleniat et non deliniat, ut docet Jan. Douz. in Praecid. ad Tibull. Sic delenifica facta apud Plautum, et delenificum ingenium apud Turpillium. Simplex enim verbi delenire, est lenire, unde leno et lenocinium.

Praeservit, labra delicat, hinc delenit amore. Centones Luciliani, X, 4.

deliaci: Spadones: ex insula Delo, in qua celeberrimum erat emporium eunuchorum.

Huc huc convenite spatalocinaedi,

......

Molles, veteres, Deliciaci manu recisci.

Petron. Sat.

delibare oscula: Verbum Apuleii suavissimum: quasi decerpere flores; nam libare de floribus dici potest.

Olli, purpurea delibantes oscula,

Clemente morsu rosea labella vellicent,

Malas adorent ore et ingenuas genas.

Apul. Ἀνεχόμ. 6 sqq.

delicare: Verbum antiquum, pro explanare, aperire. Vide Non. Marc. in verbo delica. Saepe ad venerem translatum.

Nemo istum ventrem pertundet, delicet uti,

Atque videbis.

Lucil. Frag. XXX, 80 sq.

Quid dare, quid sumpti facere ac praebere potissit

Praeservit, labra delicat, hinc delenit amore.

Centones Luciliani, X, 3 sq.

delicatus: Proprie amans otii.

Hesterno, Licini, die otiosi

Multum lusimus in meis tabellis,

Ut convenerat esse delicatos.

Catull. XLVII, 1 sq.

delicatus: Mollis, lascivus, ad venerem propensior.

"Libidinosa et delicata juventus." Cic. ad Attic. I, 16.

Ipse Amor, puer Dionae, rure natus dicitur;

Hunc ager, quum parturiret ipsa, suscepit sinu:

Ipsa florum delicatis educavit osculis.

Pervigil. Vener. 76 sq.

Cui quum sit viridissimo nupta flore puella,

Et puella, tenellulo delicatior haedo,

Asservanda nigerrimis diligentius uvis.

Catull. XVII, 14 sqq.

delicata: Pellex, meretrix.

"Inter haec, Flaviam Domitillam duxit uxorem...delicatam olim, latinaeque conditionis." Suet. in Vespas. 3.

Vid. Turneb. Adv. XXII.

delicata: Ex lapidibus, pro ancilla, dominae suae ad veneris furta simul consiliaria et conciliatrice. Vide Winkelm. Monument. Inedit. pag. 244.

delicati: Servi et eunuchi in deliciis domini.

"Quosdam a gratissimis delicatorum, quamquam tam artifices saltationis, ut mox scenam tenuerint, non modo fovere prolixius, sed spectare in publico omnino coetu supersedit." Suet. in Tit. 7.

"Delicatum hodie te faciam cum catello ut accubes." Plaut. Curcul. V, III, 13.

deliciae: Voluptates venereae.

Delicias viduae tantum adspernatur adulter.

Juv. IV, 4.

delicia: Singulari numero, apud Plautum.

"Non licet te sicce, placide bellam belle tangere? Otium tibi erit, tum tibi operam ludo et deliciae dabo." Plaut. Rud. II, IV, 12 sq.

Vide Non. Marc.

delicium: Neutro genere.

Delicium, blanditiae, ludus, amor, voluptas,

Barbara, etc.

Auson. Eidyll. XXVII, de Bissula.

deliciae: De personis.

Formosum pastor Corydon ardebat Alexin,

Delicias domini.

Virgil. Eclog. II, 1 sq.

Deliciae populi, magno notissima circo,

Quinctia, etc.

Priap. Carm. XXVI, 1 sq.

"Ego sum Philostri villici filius, deliciolum tuum." Senec. Epist. II.

"Populus etiam deliciolum factus est." Idem, Ep. XII.

delicias facere: Lascivire.

"...Delicias facis, mi Menaechme; quin amabo: is intro." Plaut. Menaech. II, III, 30 sq.

Gellius audierat, patruum objurgare solere,

Si quis delicias diceret aut faceret.

Catull. LXIX, 1 sq.

delumbis: Mollis, effoeminatus, parum virilis.

...Summa delumbe saliva

Hoc natat in labris.

Pers. I, 104 sq.

demori: Perdite amare.

"Ea demoritur te, atque ab illo incipit abire: odit senem." Plaut. Mil. IV, I, 23.

Gallice mourir d'amour. Eodem sensu:

Quae nunc, si mihi vera nuntiantur,

Illum deperit impotente amore.

Catull. XXXII, 11 sq.

depilatus: Mollis, pathicus.

"In senatu flentem vidimus F. Cornelium Nasonis (Ovidii nostri) generum, quum illum Corbulo struthiocamelum depilatum dixisset." Senec. de Constant. sap. 17.

depositus: Ad venerem invalidus; quasi diceres defunctus. Deponi enim dicebantur mortui, quum de lecto ad feretrum transveherentur.

"Dum haec ago, solertique cura deposito meo caveo, intravit delubrum anus, laceratis crinibus nigraque veste deformis; extraque vestibulum, me, injecta manu, duxit cuncta trementem." Petron. Sat.

depsere: Proprio sensu, manibus aliquid pinsere.

"Deinde manibus bene depsito." Cato de Re Rustic. VII, 6.

"Sed tibi fortasse alius molit ac depsit." Varr. Myst.

"Batuit, inquit, impudenter; depsit, multo impudientius." Cic. ad Paet.

A graeco δεψσεῖν.

...patrui perdepsuit ipsam

Uxorem, et patruum reddidit Harpocratem.

Catull. LXIX, 3 sq.

Vide CONDEPSERE.

depudicare: Pudicitiam auferre. (Lubin. Antiquar.; Gell. XVI, 7.)

depygis: Mulier clunibus acutis et aridis. Gallice femme qui n'a pas des hanches; ἄπυγος.

Quae mala sunt spectes. O crus! o brachia! verum

Depygis nasuta, brevi latere, ac pede longo est.

Hor. Sat. I, II, 93 sq.

Sic eodem sensu:

Hietque turpis inter aridas nates

Podex, velut crudae bovis.

Hor. Epod. VIII, 5 sq.

descendere: Prostare. Verbum flagitiosum.

Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo, sed

Descendis, Naso, multus es et pathicus.

Catull. CVII, 1 sq.

...plausuque probatae

Ad terram tremulo descendant clune puellae.

Juv. XI, 163 sq.

desectus: Castratus.

Desectos sic fama viros, ubi cassa libido

Foemineos coetus, et non sua bella lacessit,

Irrita vexato consumere gaudia lecto.

Auson. Epigr. CXXV, 1 sq.

desiderium: Vocabulum amatorium.

"Et teneo te, inquit, qualem speraveram: tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine exstinxeris." Petron. Sat.

"Meum desiderium, mea lux." Cic. ad Terentiam.

Et acris solet incitare morsus,

Quum desiderio meo nitenti

Carum nescio quid lubet jocari.

Catull. II, 4 sqq.

desiderii poculum: Philtrum ad amorem excitandum. Tali veneficio periisse dicuntur Lucullus et Lucretius poeta.

Possum crematos excitare mortuos,

Desiderîque temperare poculum, etc.

Hor. Epod. XVII, 79 sq.

Vide PHILTRUM.

desidiabulum: Lupanar. (Lupin. Antiq.)

"...Ut celem patrem, Pistoclere, tua flagitia, aut damna, aut desidiabula." Plaut. Bacch. III, I, 8 sq.

despondere: Proprie de patre adolescentis, qui virginem in uxorem petit; spondere vero de patre filiam concedente. Vid. Alberic. Gent. de Nupt. II, 2.

destinare puellam: Sibi aut aliis conciliare.

"Ad lenonam devenit, Minis triginta sibi puellam destinat, Datque arrhabonem." Plaut. Rud. Prolog. 44 sq.

"Facio, ad lenonem venio, tribus in libertatem millibus Destinat." Lucil. Frag. XXVII, 11 sq.

Destinare dicebatur etiam de honestis nuptiis.

"Pacto conjugali destinatus." Apul. Met. IV.

destituere nudum: Paedicare.

"Ut ille in demiurgo modo (forte nosti canticum, meministi Roscium), ita me destituit nudum: totus est sermo verbis tectus, re impudentior." Cic. ad Fam. IX, 22.

desultor: Levis, instabilis in amore. Gallice un inconstant. Translatum ab equisonibus, qui saepe equos mutant.

"...Non sum desultor amoris." Ovid. Am. I, III, 15.

"Tu sali Solus: nam ego istam insulturam et desulturam nihil hic moror." Plaut. Mil. II, III, 8 sq.

desubulare: Perfodere. Vid. SUBULARE.

"Unam veniam esse, non amovisse duce virtute, hanc esse nobilem, alteram Carneadem desubulasse, bona corporis secutum." Var. Sesquiulysse.

detestatio: Coleorum amputatio.

"Ob id truces vesanosque adhibita tali detestatione, mansuetos et inde factos." Apul. Met. VII.

Deverra: Ex tribus deis mulierum foetarum custodibus.

"Mulieri foetae, post partum, tres deos custodes Varro commemorat adhiberi, ne Sylvanus deus per noctem ingrediatur et vexet: eorumque custodum significandorum caussa, tres homines nocte circuire limina domus, et primo limen ferire securi, postea pilo, tertio deverrere scopis, ut his datis culturae signis, deus Sylvanus prohibeatur intrare, quia neque arbores caeduntur aut putantur sine ferro, neque far conficitur sine pilo, neque fruges coacervantur sine scopis; ab his autem tribus rebus tres nuncupatos deos, Intercidonam a securis intercisione, Pilumnum a pilo, Deverram a scopis." August. de Civ. Dei. VI, 9.

Vid. Rom. triumphant. lib. I.

devirginare: Puellae virginitatem auferre.

"Quum hoc diceret, ad aurem ejus Psyche ridens accessit, et quum dixisset nescio quid: Ita, ita, inquit Quartilla, bene, admonuisti: cur non, quia bellissima occasio est, devirginaretur Pannychis nostra?" Petron. Sat.

devirginatus: Dicebatur etiam de puero pubertatem adepto.

"Quam sympathiam libidinis oculi haberent, quid magnum interesset, puerum utrum esset devirginatum usurus, an μόνον ἐρώσας purus, dum cogito." Varr. apud Non. Marc.

"In Aegypto primum devirginata est." Hieron. Epist. XV.

Vid. Paull. lib. ult. de Off. praesid.

devotae: Virgines deo dicatae. Vid. Hieronym. ad Eustoch. de Custodia virginitatis.

Foeminei sexus odium tibi semper: et inde

Crevit devotae virginitatis amor.

Auson. Parent. VI, 7 sq.

Diana: Semper virgo ex dono Jovis. Inde, Daphne apud Ovidium.

Da mihi perpetua, genitor carissime, dixit,

Virginitate frui; dedit hoc pater ante Dianae.

Ovid. Met. I, 485 sq.

Ludis saecularibus, Dianam concelebrabant puellae et pueri intacti. Vid. Politian. in Miscellaneis.

Dianae sumus in fide.

Puellae et pueri integri;

Dianam, pueri integri,

Puellaeque, canamus.

Catull. XXXII, 1 sqq.

Tametsi virgo, Diana tamen puerperio praeerat.

"Diana dicta, quia noctu quasi diem efficeret. Adhibetur autem ad partus, quod ii maturescunt aut septem nonnunquam, aut, plerumque, novem lunae cursibus." Cic. de Nat. deor. II.

diapasma, Διάπασμα: Unguentum ex siccis odoribus, ad usum mulierum corpore male olentium.

Quid quod olet gravius mistum diapasmate virus,

Atque duplex animae longius exit odor.

Mart. I, LXXXVIII, 5 sq.

Vid. Junii Nomenclat. 49.

diarium: Victus quotidianus. Ad venerem translatum.

"Mox manum etiam demisit in sinum, et pertractato[TR1] vasculo tam rudi: Hoc, inquit, belle cras in promulside libidinis nostrae militabit: hodie enim post asellum diaria non sumo." Petron. Sat.

dicta puella: Promissa, sponsa.

Cui pater, et conjux quondam tua dicta, relinquor?

Virg. Aeneid. II, 678.

Vid. Non. Marc.

Dido: Regina Carthaginiensium, sat Virgilio illustrata; proprio nomine Elisa; sed postea Dido dicta, id est virago lingua punica, ob virilem mortem suam. (Serv. in Aeneid. I, 36, et IV, 4.) Vid. VIRAGO.

didymi, Δίδυμοι: Gemelli, bini; pro coleis. (Galenus in Libello isagogico.) Vid. Cael. Rhod. VII, 4.

dies festi: Coitu abstinebant Romani diebus publicae solemnitatis.

Ille petit veniam, quoties non abstinet uxor

Concubitu sacris observandisque diebus;

Magnaque debetur violato poena Cadurco.

Juv. VI, 535 sq..

Vid. Tiraquell. de Lege connubii, lib. XXXV, Glos. I, num. 3.

dies uncti: Subauditur vino et unguentis. Dies salaces et libidinosi; ut Floralia, Saturnalia, festa Veneris et Priapi, etc.

Unctis falciferi senis diebus,

Regnator quibus imperat fritillus,

Versu ludere non laborioso

Permittis, puto, pileata Roma.

Mart. XI, VII, 1 sqq.

diffututus: Venere tritus et confectus.

Eone nomine imperator unice

Fuisti in ultima occidentis insula,

Ut ista vestra diffututa mentula

Ducenties comesset, aut trecenties?

Catull. XXVII, 12 sqq.

digitus infamis, impudicus: Signum infame: σχιμαλίζειν enim est, praetentare digito an gallinae ova conceperint. Inde Athenienses medium digitum catapygon adnominabant, tanquam cinaedum. Vid. Alex. ab Alex.

...Frontemque, atque uda labella

Infami digito, et lustralibus ante salivis

Expiat, urentes oculos inhibere perita.

Pers. II, 32 sqq.

"Neque enim unquam verbis pepercit infamibus, quum et digitis impudicitiam ostentaret." Lamprid. in Heliogab.

Rideto multum, qui te, Sextille, cinaedum

Dixerit, et digitum porrigito medium.

Sed nec paedico es, nec tu, Sextille, fututor;

Calda Vetustillae nec tibi bucca placet.

Ex istis nihil es, fateor, Sextille; quid ergo es?

Nescio; sed tu scis res superesse duas.

Mart. II, XXVIII, 1 sq.

Vid. AVERSA VENUS

digitulo caput scabere: Signum impudicorum et pathicorum.

"Impudicum et incessus ostendit, et manus mota...et relatus ad caput digitus, et flexus oculorum." Senec. Epist. 52.

...Undique ad illos

Convenient et carpentis et navibus omnes,

Qui digito scalpunt uno caput.

Juv. IX, 131 sqq.

diobolares, diobolae: Scorta quae parvo stipendio prostant; humillimorum prostibula.

"Diobolare prostibulum, quam ego actutum ut Dircen partitam reddam." Pammachius, apud Fulgent. de Prisco serm.

"Non ego sic fui, ut nunc sunt meretrices diobolae, Quae suam, nummi caussa, parvi pendunt gratiam." Pacuv.apud eumd.

"Apud anum illam diobolarem." Plaut. Pseud. II, II, 64.

"Servulorum sordidulorum scorta diobolaria." Idem. Poenul. I, II, 58.

Dione: Una ex nymphis Oceani, Veneris mater ex Jove: unde Dionaea saepe cognominatur Venus ipsa.

Sacra Dioneae matri, divisque ferebam

Auspicibus coeptorum operum.

Virgil. Aeneid. III, 19 sq.

Caerulas inter catervas, inter et bipedes equos,

Fecit undantem Dionem de maritis imbribus.

Pervigil. Ven. 10 sq.

...Primumque Dione

Caesaris acta sui ducit: comes additur illi

Pallas, et ingentem quatiens Mavortius hastam.

Petron. Sat.

Vid. Catull. LII, 6.

discinctus: Mollis, pathicus, libidinosus; nam, teste Turnebo, Adv. XXII et XXIII, zona apud veteres indicium erat vitae castae et emendatae.

Et contra cincticulus fluxior, mollis ac dissoluti viri. Hoc sensu verba Sullae de C. Caesare:

"Male praecinctum puerum caveatis." Suet. in Jul. Caes. 45.

"Habuit enim ingenium grande et virile, nisi illud ipse discinxisset." Senec. Epist. 92 ubi de Maecenate.

Dum ne deterius sapiat pannucia Baucis,

Quum bene discincto cantaverit ocyma vernae.

Pers. IV, 21 sqq.

Vide eumdem, III, 31.

Nugari cum illo, et discincti ludere, donec

Decoqueretur olus, soliti.

Hor. Sat. II, I, 73 sq.

disertae: Ridiculum genus mulierum, quae negata a natura venustate, deficientibus viris, ad musas confugiebant. Tanta erat hujus generis fatuitas, ut doctissimos in contentionem auderent vocare, Celso dictare paratae. (Juv. VI, 245.) Galli simili irrisione dicunt, les femmes savantes.

Quaeris cur nolim te ducere, Galla? diserta es.

Saepe soloecismum mentula nostra facit.

Mart. XI, XX, 1 sq.

divaricare pedes: Verbum nuptum. In diversum disjungere viro ineunti.

"Divaricabit pedes suos omni transeunti." Hieron. Ep. ad Antioch.

divellere pilos: Cultus mollium et semivirorum. Vellebant praesertim pathici:

Axillas; unde alipili dicti, qui alas curabant. Sic, et e contrario, de juvene rudi et squalido:

Sed caput intactum buxo, naresque pilosas

Adnotet, et grandes miretur Laelius alas.

Juv. XIV; 194 sq.

"Alter se justo plus colit, alter se justo plus negligit; ille et crura, hic nec alas quidem vellit." Senec. Epist. 115.

Crura.

Omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae

Silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem

Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci:

Sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.

Juv. IX, 12 sqq.

Faciem unguento decutiebant, nec non pilos qui, ex ordine succrescentes, frontis formam offendebant.

Psilothro faciem levas et dropace calvam.

Numquid tonsorem, Gargiliane, times?

Mart. III, LXXIV, 1 sq.

Brachia.

Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,

......

Qui movet in varios brachia vulsa modos.

Mart. III, LXIII, 3-6.

Manus.

Et pumicata pauperes manu monstras.

Mart. V, XLI, 6.

Nares. Vide supra Juvenalem, ubi de axillis.

Inque cava nullus stet tibi nare pilus. Ovid. Art. Am. I, 520.

Pudenda.

Inguina quod calido levas tibi dropace, causa est:

Irritant volsas levia membra lupas.

Sed quod et elixo plantaria podice vellis,

Et teris incusas pumice clazomenas;

Causa latet.

Auson. Epigr. CXXIII, 1 sq.

Quum depilatos, Chreste, coleos portes,

Et vulturino mentulam parem collo,

Et prostitutis laevius caput culis,

Nec vivat ullus in tuo pilus crure, etc.

Mart. IX, XXVII, 1 sqq.

Sic glossis graeco-lat.: dropacista-colipilarius.

Supercilia, et totum corpus: perditorum modus et sycophantarum.

"Nonne ipsum caput, et supercilia illa penitus abrasa, olere malitiam, et clamitare calliditatem? Nonne ab imis unguibus, usque ad verticem summum, (si quam conjecturam adfert hominibus tacita corporis figura) ex fraude, fallaciis mendaciisque constare totus videtur? qui idcirco capite et superciliis semper est rasis, ne ullum pilum viri boni habere dicatur." Cic. pro Rosc.

Pilos evellebant Romani, aut ferreis instrumentis, aut glutinosis medicaminibus: abradebant novaculae (Mart. II, LXVI; XI, LIX) et volsellae (Cic. Mart. IX, XXVIII). Medicamenta sunt: dropax (Mart. III, LXXIV; X, LXV, etc.), psilothrum (Mart. III, LXIV; VI, XCIII) et calida pix, de qua Juvenalis, VI et IX.

Psilothro praecipue utebantur mulieres.

"In balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut et eas ipse psilothro curaret; ipse quoque barbam psilothro accurans, quodque pudendum dictu est, eodem quo mulieres accurabantur, et eadem hora." Lamprid. in Heliogab.

Non solum axillas, sed et pudenda levabant meretrices.

Inguina quod calido levas tibi dropace, causa est:

Irritant volsas levia membra lupas.

Auson. Epigr. CXXIII, 1 sq.

dividere: Hillas caedere. (Laber.) Paedicare.

"In verbis honestis obscena ponimus. Quid enim? non honestum verbum est divisio? at inest obscenum, cui respondet intercapedo." Cic. Epist. ad Paet.

"Co. Me quidem, hercle, dicam palam, non divides. Si quo tu totum me ire vis, operam dabo. St. Bellum et pudicum prostibulum popli. Post, si quis vellet te, haud non velles dividi?" Plaut. Aulul. II, IV, 4 sq.

Notat Drusius Hebraeos verbum etiam habere quod, in obscenis, verbo latino dividere respondeat. (De Quaesit. per epist. 114.)

"Nec se solum intra verba continuit, sed lorum de pera solvit, et me coepit non perfunctorie verberare, adjectis etiam petulantibus dictis. Sic dividere cum fratre nolito." Petron. Sat.

Hinc:

divisores: Pro paediconibus. (Joann. Richardi notae in Petron.)

divortium: Divortiorum intemperantiae modum imposuit Augustus (Sueton.) Tiberius ipse quemdam e quaestura removit, quod uxorem postridie nuptiarum repudiasset; et Domitianus albo judicum expunxit equitem quemdam quod uxorem suam, antea dimissam, iterum duxerat. (Vid. Rom. triumphant. lib. VIII.)

Sed, inquit Tertullianus, decreta illa cito evicere licentia et libido, ita ut repudium jam votum erat, quasi matrimonii fructus. (Tertull. Apologet. 6.) Vide REPUDIUM.

doctus: Libidinum peritus.

"Nec se rejiciebat a blanditiis doctissimus puer; sed me numen inimicum ibi quoque invenit." Petron. Sat.

...Ille virentis et

Doctae psallere Chiae

Pulchris excubat in genis.

Hor. Od. IV, XIII, 6 sqq.

Deliciae populi, magno notissima circo,

Quinctia, vibratas docta movere nates.

Priap. Carm. XXVI, 1 sq.

Domi-ducus: Deus nuptiarum, advocatus quum ad mariti domum ducenda esset uxor. (Triumph. Rom. lib. I.) Mos enim erat Romanorum in domum mariti novas nuptas, et quidam velatas, traducere; quod fiebat vespere, taedis ac facibus praeeuntibus; nam noctu nubebant. Vide NUPTIAE.

"Sed domum ducenda est quae nubit; adhibetur deus Domi-ducus." Augustin. de Civ. Dei, VI, 9.

domina: Pro puella amata. Gallice une maîtresse.

Urit et excruciat dominum Thelesina priorem;

Vendidit ancillam, nunc redimit, dominam.

Mart. VI, LXXI, 5 sq.

"Fatear me, domina, saepe peccasse." Petron. Sat.

domina: Pro uxore.

Rumpis, Basse, latus, sed in comatis,

Uxoris tibi dote quos parasti.

Et sic ad dominam reversa languet

Multis mentula millibus redempta.

Mart. XII, XCVII, 4 sqq.

Ac domum dominam voca

Conjugis cupidam novi.

Catull. LVI, 31 sqq.

Scriptum enim erat in Romuli Tabula, teste Festo:

"Mulier vero legitime conjuncta, fortunaeque et sacrorum socia esto, ut ille dominus, et haec domina vocetur."

dominus: Pro marito. Vide supra.

...Connubia nostra

Reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit.

Virgil. Aeneid. IV, 213 sq.

dominus: Pro mulieris amasio.

"Domini et mulierum amatores." Non. Marc.

dominus: Pro catamito.

Vendere, Tucca, potes centenis millibus emptos?

Plorantes dominos vendere, Tucca, potes?

......

Vende senes servos, agros et vende paternos;

Ne pueros vendas, omnia vende, miser.

Mart. XI, LXXI, 1 sqq.

Domitius: Deus nuptiarum, rogatus ut uxor domi maneat ad curam rerum familiae. (Triumphantis Romae lib. I.)

Doris: Communi appellatione hoc nomine vocabantur meretrices quae nudae incedebant, more nympharum quarum mater Doris ex Nereo.

...An melior quum Thaida sustinet, aut quum

Uxorem comoedus agit, vel Dorida nullo

Cultam palliolo.

Juv. III, 93 sqq.

dormire: Verbum nuptum, pro concumbere; sensu venereo.

"Et ne putetis perplexe agere, rogo ut adolescentulus mecum nocte dormiat, nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu." Petron. Sat.

Cum sene non puduit talem dormire puellam,

Et canae toties oscula ferre comae.

Propert. II, XIX, 17 sq.

Fartus papyro dum tibi torus crescit,

Flentes superbus basiabit eunuchos;

Tuoque tristis filius, velis, nolis,

Cum concubino nocte dormiet prima.

Mart. VIII, XLIV; 14 sqq.

dos:

Quae dos matronae pulcherrima? vita pudica.

Auson. Sententiae septem sapientium. Bias.

Saepe in conjugiis fit noxia, si nimia est...dos.

Auson. Technopaegnion. de inconnexis.

Dotata mulier virum regit.: Adagium Romanorum, hic notandum ad utilitatem aevi nostri.

"Argentum accepi, dote imperium vendidi." Plaut. Asin. I, I, 74.

Et etiam apud eumdem, Megadorus, Euclionis gener, post multa dotatae uxoris incommoda:

"Hae sunt (inquit) atque aliae multae in magnis dotibus Incommoditates, sumtusque intolerabiles. Nam quae indotata est, ea in potestate est viri; Dotatae mactant et malo et damno viros." Plaut. Aulul. III, V; 58 sqq.

Nec dotata regit virum

Conjux, nec nitido fidit adultero.

Dos est magna, parentium

Virtus, et metuens alterius viri

Certo foedere castitas.

Hor. Od. III, XXIV, 19 sqq.

drauci: Agentes in paedicatione, ad usum pathicorum. Stabant drauci in balneis et gymnasiis, operam hirsutis vendentes. Plerique fortiter mentulati.

...Adspicit nihil sursum;

Sed spectat oculis devorantibus draucos,

Nec otiosis mentulas videt labris.

Mart. I, XCVII, 11 sqq.

Harpasto quoque subligata ludit,

Et flavescit haphe, graveisque draucis

Halteras facili rotat lacerto.

Mart. VII, LXVII, 4 sqq.

ducere: Verbum nuptiale. Ex ritu, novam nuptam maritus in domum suam ducebat, similitudine raptus Sabinarum. Inde et brevi sermone vir in connubiis ducere dicebatur, mulier vero nubere.

Uxorem quare locupletem ducere nolim

Quaeritis? uxori nubere nolo meae.

Inferior matrona suo sit, Prisce, marito:

Non aliter fiunt foemina virque pares.

Mart. VIII, XII. 1 sqq.

Uxorem nolo Thelesinam ducere; quare?

Moecha est. Sed pueris dat Thelesina: volo.

Mart. II, XLIX, 1 sq.

ducere praeputium: Masturbari.

Abditus interea latet, et secretus adulter,

Impatiensque morae silet, et praeputia ducit.

Juv. VI, 237 sq.

ductare: Puellam sibi ad stuprum comparare; cum illa venerem agere.

"Ut phaleratis dictis ductas me, et meam ductes gratis." Terent. Phorm.

"Quid modi est? ductando, amando, numquamne expleri potes?" Plaut. Asin. I, III, 17.

Eodem sensu intelligenda sunt haec Quintiliani verba, lib. VIII, cap. III:

"Ductare exercitus, et patrare bellum apud Sallustium dicta sancte et antique, ridentur a nobis, si diis placet."

duellum: Ad veneream militiam translatum.

Tandem progredere, et duellum anhelis

Audax militibus cieto miles:

......

Virgo cypriacis potens sagittis

Illa in lubriculum vocat duellum.

Petron. Phaleuc. 26 sqq.

Vide MILITARE.

Dionysia: Festa in honorem Bacchi, apud Graecos flagitiosissima. Per noctem enim viri et foeminae, inter vina et epulas, promiscue coibant. Unde proverbium illud:

Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt.

Juv. II, 3.

Dionysiis phallum gestabant, id est ficulna veretra a collo propendentia; unde phallagogia dicebantur Bacchi sacra, et phallorum pompa periphallia nuncupabatur. Vid. Plutarch. in Morali, Herodot., Juvenalis annotatores, et Erasm. adag.: Bacceo more, etc.

dyseros: Infelix in amore. Mere graecum, a particula δυς, aegre, et ἔρως, amor. Vide Auson. epigr. XC.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings