← Table of contents
Glossarium eroticum linguae Latinae

MACHAERA

Reading edition

machaera: Pro pene.

"Noctu in vigiliam quando ibat miles, tum tu ibas simul? Conveniebatne in vaginam tuam machaera militis?" Plaut. Pseudol. IV, VII, 84 sq.

maenas: Mulier Bacchi sacerdos: foemina vino et venere furens.

"Aut contrectare, quod mares homines amant? Deglupta maena, Sarrapis sementium..." Plaut. Poenul. V, V, 32 sq.

A μαίνεσθαι, furere.

Nota bonae secreta Deae, quum tibia lumbos

Incitat, et cornu pariter vinoque feruntur

Attonitae, crinemque rotant, ululantque Priapi

Maenades. O quantus tunc illis mentibus ardor

Concubitus! quae vox saltante libidine!

Juv. VI, 314 sqq.

malacissare: Μαλάκαζειν. Lenire, emollire; ad obscena translatum, et tunc pro effoeminare.

"Malacissandos articulos exoletis meis porrigam? ut muliercula, aut aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat?" Senec. Epist. 66.

"PI.—Apage a me, apage. BA.—Ah! nimium ferus es. PI.—Mihi sum. BA.—Malacissandus es." Plaut. Bacch. I, I, 31.

Hinc:

malacus: Mollis, delicatus.

"Tum ad saltandum non cinaedus malacus aeque est atque ego." Plaut. Mil. III, I, 74.

"Tun' tantilli doni caussa, olerum atque escarum et poscarum, Moechum malacum, cincinnatum umbraticolam, tympanotribam Amas...?" Plaut. Trucul. II, VII, 48 sqq.

Malchio: Eodem sensu, quod patet ex Trimalchione Petronii.

Hos Malchionis patimur improbi fastus,

Nec vindicare, Rufe, possumus: fellat.

Mart. III, LXXXII, 32 sq.

malta aut maltha:

"Maltas, veteres molles appellari voluerunt a graeco, quasi μαλάκους." Non. Marc.

Insanam vocant quam maltam ac foeminam dici vident.

Lucil. Frag.

Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.

Malthinus tunicis demissis ambulat: est qui

Inguen ad obscenum subductis usque facetus, etc.

Hor. Sat. I, II, 24 sqq.

malus: Deformis, invenustus.

"Viden' hanc?—Video, haud mala est mulier.—Pol, vero ista mala, et tu nihili." Plaut. Bacch. V, II, 42 sq.

"Quid? ea ut videtur mulier?—Non, edepol, mala. Ut morata est?—Nullam vidi melius mea sententia." Plaut. Merc. II, III, 57 sq.

Verum a te metuo, tuoque pene

Infesto pueris bonis malisque.

Catull. XV, 9 sq.

mala foemina: Non casta, impudica.

Non tuus levis in mala

Deditus vir adultera,

Pro qua turpia persequens,

A tuis teneris volet

Secubare papillis.

Catull. LVI, 101 sqq.

malum: In obscenis. Ab hortis ad venerem verecunde translatum.

"Enimvero praegnanti oportet et malum et malum dari." Plaut. Amph. II, II, 91.

"Nisi habeas, quamquam tu bella es, malum tibi magnum dabo jam." Plaut. Bacchid. V, III, 53.

Quod movear non est, quia si furaberis ipse

Grandia mala, tibi mala βραχεῖα dabo.

Priap. Carm. LXXIV, 1 sq.

Sic mala mittebant puellis concubitum rogantes.

Ut missum sponsi furtivo munere malum

Procurrit casto virginis e gremio,

Quod miserae oblitae molli sub veste locatum,

Dum adventu matris prosilit, excutitur.

Catull. LX, 19 sqq.

male mas: Ad venerem lentus, iners.

Vos quod millia multa basiorum

Legistis, male me marem putastis.

Catull. XVI, 12 sq.

mamma, mamilla: Uberis eminentia: papilla vero breve illud apex, quo lac trahitur. Hinc:

mamma: Pro matre.

"Quum cibum ac potionem buas et papas vocent; matrem, mammam, patrem, tatam." Varr. de lib. educandis.

Graece μάμμη. Vide Mart. I, CI.

mamma: Pro nutrice.

Et similis regum pueris pappare minutum

Poscis, et iratus mammae lallare recusas.

Pers. III, 17 sq.

Vide Gruteri inscript. p. 662.

mammam opprimere: Tractare.

"...ubi mamma manicula Opprimitur alia; aut si lubet, corpora Conduplicant." Plaut. Pseudol. V, I, 16 sqq.

mamillae strictae: E sinu patentes. Sic strictus dicitur gladius pro evaginato.

Cumque paludatis ducibus, praesente marito,

Ipsa loqui recta facie, strictisque mamillis.

Juv. VI, 400 sq.

mammae inclinatae:

Necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:

Viderit hoc, si quam jam peperisse pudet.

Propert. II, XVI, 21 sq.

mammae jacentes:

"Taceo fractas pondere arvinae jacere mammas, quasque foedum esset in pectore virili vel prominere." Sol. Apollinaris, III, 13.

mammae pannosae: Tritae, rugosae. A panno usu confecto.

Aut tibi pannosae pendent a pectore mammae,

Aut sulcos uteri prodere nuda times.

Mart. III, LXXII, 3 sq.

mammae stantes: Ut sunt virginis intemeratae. Vide Stat. Sylv. I, 2.

mammeata, mammosa: Quae grandes mammas habet.

"Hujus amica mammeata, mea inimica et malevola." Plaut. Poenul. I, II, 181.

Mammosam metuo: tenerae me trade puellae,

Ut possint niveo pectore lina frui.

Mart. XIV, CXLVII, 1 sq.

mamillare: Indumentum speciale mamillis compescendis. Vid. Martin. Lexic. Sic sub hoc titulo Martialis in mulierem mammosam:

Taurino poteras pectus constringere tergo;

Nam pellis mammas non capit ista tuas.

Mart. XIV, LXIV, 1 sq.

mancipium:

"Qui alteri quicquam mancipio tradit, ita dat quasi suum, ut accipientis illico faciat, dominiumque transferat pure atque in perpetuum." Faber, ad tit. de diversis reg. juris antiqui.

Hinc et ad venerem, usitatissima translatione:

mancipio se alicui dare: Saepe contumeliose. Vide verb. EMANCIPARE.

"Memini, et mancipio tibi dabo.—Egon' a lenone quicquam Mancipio accipiam." Plaut. Curc. IV, II, 8 sq.

"Adduxit simul Forma expetenda liberalem mulierem... Eam te volo accurare, ut istic veneat, Ac suo periculo is emat qui eam mercabitur: Mancipio neque promittet neque quisquam dabit." Plaut. Pers. IV, III, 51 sqq.

manicatus, manuleatus: Mollis, effoeminatus, mulierculus. Viri enim nudis brachiis incedebant; foeminae vero, chirodatae et manuleatae. Cicero, Action. 2, Catilinae objecit quod manicatus esset.

"Apud me vero Epicurus est fortis, licet manuleatus sit." Senec. Epist. I, 33.

Brachiaque in manicis, et pinctae vincula plantae,

Carbaseique sinus, et fibula rasilis auro, etc.

Stat. Theb. VII, 637 sq.

manus amica: Suîmet meretrix aut moechus, in solitaria voluptate.

Pontice, quod nunquam futuis, sed pellice laeva

Uteris, et veneri servit amica manus;

Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,

Quantum vix animo concipis ipse tuo.

Mart. IX, XLI, 1 sqq.

manus fututrix: Quae ad venerem sollicitat.

...Inguina saltem

Parce fututrici sollicitare manu.

Levibus in pueris plus haec, quam mentula, peccat;

Et faciunt digiti, praecipitantque virum.

Mart. XI, XXIII, 3 sq.

manus pullaria: Dextera; a palpandis tentandisque pueris et puellis. Arnob. advers. Gent. III, II.

"Pullaria." Plaut. Frag. ex locis amissis, vers. 56.

manus scelerare: Foeda tractatione polluere.

...Jam parce sepulto,

Parce pias scelerare manus.

Virgil. Aeneid. IV, 42 sq.

"Scelerare manus." Plaut. Frag. ex locis amissis, vers. 40.

manus: Pro virili peculio.

"Atque edepol ut nunc male eum metuo, miser! Si quispiam det, quoi manus gravior siet, etc." Plaut. Pseudol. III, I, 18 sq.

"Cedo manum ergo.—Estne haec manus?—Ubi illa altera est furtifica laeva?" Id. Pers. II, II, 43 sq.

marisca: Ficus majori mole et insipida. (Varr.) Unde pro muliere fatua.

Non eadem res est: Chiam volo, nolo Mariscam.

Ne dubites quae sit Chia, Marisca tua est.

Mart. XII, XCVI, 9 sq.

Chia vero ficus erat saporis acerbiusculi, proptereaque in deliciis.

marisca: Ulcus venereum; tubercula in ano, ad fici similitudinem.

...Sed podice levi

Caeduntur tumidae, medico ridente, mariscae.

Juv. II, 12 sq.

maritus: Proprio sensu, qui fecundat; mas, admissarius. Inde pro viro in connubiis. More antiquo, mariti romani, peregre redeuntes, uxoribus de adventu nuntios praemittebant. Et bene. De hoc usu prudentissimo, vide Plutarch. Quaest. rom. IX.

"Me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae." Plaut. Amph. I, I, 40.

maritus: De pecoribus.

Massyli leo fama jugi, pecorisque maritus

Lanigeri, mirum qua coiere fide.

Mart. IX, LXXI, 1 sq.

Quisque coetus continetur conjugali foedere.

Ecce, jam super genistas explicant tauri latus;

Subter umbras cum maritis ecce balantum greges.

Pervigil. Veneris, 71 sqq.

maritus: De arboribus.

Vere concordant amores, vere nubunt alites,

Et nemus comam resolvit de maritis imbribus.

Ibid. 2 sq.

maritus: Et saepe ad flagitiosa translatus.

Lingua maritus, moechus ore Nanneius,

Summoenianis inquinatior buccis.

Mart. XI, LXII, 1 sq.

...Ne thalassionem

Inducas manibus libidinosis,

Et fias sine foemina maritus.

Mart. XII, XCV, 5 sqq.

maritale capistrum: Frenum conjugale. Metaphora ab equis.

...Si moechorum notissimus olim

Stulta maritali jam porrigit ora capistro,

Quem toties texit perituri cista Latini?

Juv. VI, 42 sqq.

maritata pecunia: Quam profert mulier conjuncta; dos.

"Pulchra edepol dos pecunia est.—Quae quidem, pol, non maritata est." Plaut. Epidic. II, I, 10 sq.

marmorea: Mulier quae, petrae similis, sub viro immobilis jacet.

At Chione non sentit opus, nec vocibus ullis

Adjuvat; absentem marmoreamque putes.

Mart. XI, LXI, 7 sq.

mascarpio: Masturbator.

"Ingemui ego, utique propter mascarpionem, lacrymisque ubertim manantibus, obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi." Petron. Sat.

mascula: Tribas.

Et de nimboso saltum Leucate minatur

Mascula lesbiacis Sappho peritura sagittis.

Auson. Cupid. cruci affix. 24 sq.

massilienses: In proverbium erant tanquam molles et paedicones.

"Ubi tu es qui colere mores massilienses postulas? Nunc, tu si vis subigitare me, proba est occasio." Plaut. Cas. V, IV, 1 sq.

Vide Brodaeum, Miscellan. III, 27.

mastuprari, mastuprator: Eodem sensu quo masturbari, masturbator. A manu, vel manum stuprare.

masturbari: Foede se tractare. A manu et turbo. Item apud Graecos, χειρουργεῖν, manibus operari. Antiquissima turpitudo.

Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens.

......

Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres;

Mars semel, ut geminos Ilia casta daret.

Omnia perdiderat, si masturbatus uterque

Mandasset manibus gaudia foeda suis.

Ipsam crede mihi naturam dicere rerum:

Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.

Mart. IX, XLI, 3 sqq.

Lydorum erat quotidianus usus, horis meridianis manibus inducere thalassionem. Cael. Rhod. XX, 4.

Peculiare hoc vitium pueris, ab omni memoria. Inde illud Juvenalis, praeceptoribus et paedagogis in aevum penitus affigendum.

...Exigite ut sit

Et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,

Ne faciant vicibus. Non est leve, tot puerorum

Observare manus, oculosque in fine trementes.

Juv. VII, 238 sqq.

masturbator: Qui se foede tractat.

mater: Pro nutrice. Nam nutrix non semel, sed quotidie mater.

"Et sunt nati filii gemini duo, Ita forma simili pueri, uti mater sua Non internosse posset, quae mammam dabat, Neque adeo mater ipsa, quae illos pepererat." Plaut. Menaechm. Prolog. vers. 18 sqq.

matrimonium: Lege Poppaea nuptiis arcebantur foeminae quinquagenariae, propter sterilitatem; et viri sexagenarii, quum fortes nisi fortibus, et validi nisi validis creari non possint. De viris interdictum tollit Claudius (Sueton. in Claud. 23); de mulieribus vide lib. XXVII, Cod. de Nupt.

Ex ritu romano, matrimonium tria genera, confarreatio, coemptio et usus. Vide haec verba.

matrimonia: Pro matronis.

"Et convocatis plebeiis matrimoniis, conquesta de injuria patriciorum, etc." Tit. Liv. lib. X.

Eadem metonymia, conjugium pro conjuge apud Propertium.

matronae: Ingenuorum uxores, ab innuptis cultu et ornatu discretae, quod notandum praesertim statuariis, pictoribus et tragoedis. Discernebantur.

1° Coma. Innuptae capillos gestabant cirros et cincinnos; matronae vero, implexos.

"Simulque se mulieres intellexerunt, vertunt capillum, acu lasciviore sibi crinibus a fronte divisis, apertam professae mulierositatem, etc." Tertull. de Virgin. velandis.

2° Palla. Gallice une simarre. Vestis solemnis cum longo syrmate; qua non nisi in publicum utebantur matronae; et tunc in signum dignitatis. Diis pallam tribuebant antiqui, ut videtur Apollini cytharam tenenti in antiquo Neronis nummo.

Ad talos stola demissa et circumdata palla.

Hor. Sat. I, II, 99.

A meretricibus discernebantur stola longa et talari. Meretrices enim, teste Nonio, veste succinctiore utebantur. Vide MERETRIX et TOGA.

"Matronas appellabant eas quibus stolas habendi jus erat." Fest.

Hinc Horatius:

...Sunt qui nolint tetigisse, nisi illas

Quarum subsuta talos tegat instita veste.

Sat. I, II, 28 sq.

Quis floralia vestit, et stolatum

Permittit meretricibus pudorem?

Mart. I, XXXVI, 8 sq.

matronalia: Festa matronarum in memoriam raptus Sabinarum. Calendis martiis celebrabantur. Junoni sacrificabant, ut novus annus ab exordio felix esset ac faustus, et in partu et in amore conjugali. Eodem die, foeminae inter se munuscula missitabant.

"Saturnalibus dabat viris apophoreta, et calendis martiis, foeminis." Sueton. in Vespas. 19.

Vide Martial. V, XXXVI; Ovid. Fast. III, 229; Plaut. Mil., III, I, etc.

Matronae, quae sacra colunt pro laude virorum,

Mavortis primum quum rediere dies.

Auson. de Feriis rom. 7 sq.

matula: Sensu foedissimo.

"Jam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis." Plaut. Most. II, I, 39.

medicae: Obstetrices juratae, quarum officium erat mulieres inspicere.

"Quoties de mulieris praegnatione dubitatur, quinque obstetrices, id est medicae, ventrem jubentur inspicere." Anian. ad Paull.

medius, media: Adj. De pudendis utriusque sexus.

Per medios ibit pueros, mediasque puellas

Mentula; barbatis non nisi summa petet.

Priap. Carm. LXXVI, 1 sq.

"Edepol! ego illam mediam diruptam velim." Plaut. Casin. II, V, 18.

Velle quid hanc dicas, quamvis sim ligneus, hastam,

Oscula dat medio si qua puella mihi?

Priap. Carm. XLIV, 1 sq.

medullae: Pro viri rore illo quo procreamur.

Dum jam turgidulo tument liquore

Vascula, et liquidae fluunt medullae;

Imbelles procul osculationes

Udulis fugias pati labellis.

Petron. Phaleuc. 10 sqq.

meiere: Semen emittere; venerem perficere.

Dimittit neque famosum, neque sollicitum, ne

Ditior aut formae melioris meiat eodem.

Hor. Sat. II, VII, 51 sq.

Ut tuus iste nepos olim satur anseris extis,

Quum morosa vago singultiet inguine vena,

Patriciae immeiat vulvae?

Pers. VI, 71 sq.

meiere in pedes: Quod accidit mentulis retractis.

Jam, nisi per somnum non arrigis, et tibi, Maevi,

Incipit in medios meiere verpa pedes.

Mart. XI, XLVII, 1 sq.

mel, melliculum: Inter blandimenta. Mel enim antiquis in deliciis.

"Egon' apicularum opera congestum non feram, Ex dulci oriundum, melliculo dulci meo?" Plaut. Curcul. I, I, 10 sq.

"Nunc pol, demum ego sum liber. Meum corculum, melliculum, Verculum." Idem, Casin. IV, IV, 14 sq.

Vide Hieronym. ad Nepotian.

"Licetne amplecti te?—Quid, amplecti licet?—Ut quia te tango, mel mî videor lingere!" Idem, ibid. II, VIII, 20 sq.

De irrumatione penis melle uncti, vide Hieronym. Mercurial. lib. IV. Vide et quod refert Suetonius de Lucio Vitellii filio, in Vitell. 2.

membrum: Absolute: pro membro virili.

Hujus et Alcinoi mirata est filia membrum

Frondenti ramo vix potuisse tegi.

Priap. Carm. LXIX, 17 sq.

Hinc, et eodem sensu:

membrosus, membrosior: Valde mentulatus.

Sed ruber hortorum custos, membrosior aequo,

Qui tectum nullis vestibus inguen habet.

Priap. Carm. praefat. 5 sq.

Memmius: Spurcissimus poeta de quo Plin. Jun. in epist., ut oratore.

Quid referam Ticidae, quid Memmî carmen, apud quos

Rebus abest omnis, nominibusque pudor?

Ovid. Trist. II, I, 433 sq.

menstrua foeminarum:

"Scribit Epiphanius, foeminas semen et menstruum libare deo, et deinde potare solitas." Hieronym. Mercurial. lib. IV.

mentula: Membrum virile.

Nec per circuitus loquatur illam

Ex qua nascimur, omnium parentem,

Quam sanctus Numa mentulam vocabat.

Mart. XI, XVI, 8 sqq.

Castas Pieridum chorum sorores

Auso ducere ad mentulam Priapi.

Priap. Carm. I, 7 sq.

mentulam puero facere: Ad venerem puerum educare.

Ah facinus! tunica patet inguen utrimque levata,

Inspiciturque tua mentula facta manu.

Mart. XI, LXXI, 5 sq.

mentula: Pro viro. Pars pro toto.

Quid? nisi taenario placuisset troica cunno

Mentula, quod caneret, non habuisset opus?

Priap. Carm. LXIX, 1 sq.

mentulatus: Pene majore instructus.

Quod si quis inter haec locus mihi restat,

Deus Priapo mentulatior non est.

Priap. Carm. XXXVI, 10 sq.

Mercurius: Et etiam inter deos nuptiarum numeratur. Plutarchus, initio libri de Praeceptis connubialibus, Mercurium juxta Venerem collocari solere tradit, quod conjugii voluptas ratione potissimum ac sermone consistat.

Fervidus tecum puer, et solutis

Gratiae zonis, properentque Nymphae,

Et parum comis sine te Juventas

Mercuriusque.

Hor. Od. I, XXX, 5 sqq.

Inde caduceus inter emblemata conjugii, ex ritu aegyptiaco. Nam conduplicati serpentes in symbolum erant conjunctionis maris cum foemina. Sic caduceatum Mercurium pro conjugibus Caro et Narbona invocat Martialis:

Cyllenes caelique decus, facunde minister,

Aurea cui torto virga dracone viret,

Sic tibi lascivi non desit copia furti,... etc.

Mart. VII, LXXIV, 1 sqq.

merere: Quaestum corporis facere.

"Qui in ordine erat, is aes militare merebat, et ob mercedem, laborem, vel infamiam corporis locat." Varr. Rerum human. lib. XX.

Vide Non. Marc. Hinc:

meretrix: Foemina suî quaestum faciens, salvo tamen pudore publico.

"Inter meretricem et postibulam hoc interest: quod meretrix honestioris loci est et quaestus. Nam meretrices a merendo dictae sunt, quod copiam suî tantummodo noctu facerent: prostibula, quod ante stabulum stet, quaestus diurni et nocturni causa. Plautus Cistellaria manifestissime discrevit: 'Intro ad bonam meretricem; adstare in via solum prostibulae sane est.'" Non. Marc. Dictionum in significato differentiae.

Meretrices apud aedilem inscribebantur. Vid. AEDILIS.

Et tunc nomen mutabant. Addit et probat Douza, eas quae quaestui renuntiabant, primum sibi liberum et proprium assumere solitas esse.

"Namque hodie earum mutarentur nomina, Facerentque indignum genere quaestum corpore." Plaut. Poenul. V, III, 20 sq.

Flavo galero peculiariter utebantur, in modum galeae facto; et in scenam lutea veste semper introductae; quia, inquit Scaliger, similis est ille color auro cujus cupientes maxime sunt. Vide J. C. Scalig. poet. I, 13.

Sic et uxor Claudii, ut meretrix videretur,

...nigrum flavo crinem abscondente galero,

Intravit calidum veteri centone lupanar.

Juv. VI, 120 sq.

Ex disciplina publica, veste succinctiore utebantur meretrices; dum matronae, talari.

"Meretrix cum veste longa peregrino in loco solet tutandi caussa sese sumere." Afran. apud Non. Marc.

Inde stola interdictae.

Quis floralia vestit, et stolatum

Permittit meretricibus pudorem?

Mart. I, XXXVI, 8 sq.

Inde togatae:

Coccina famosae donas et iantina moechae:

Vis dare quae meruit munera? mitte togam.

Idem, II, XXXIX, 1 sq.

Caeterum, communi appellatione vocitabant antiqui quascumque famosas, et quae, libidine incensae, uredinis tantum incitamine prostant, nulla mercede conducta. Tales fuere Cleopatra et Messalina. Sic Juvenalis:

Ausa palatino tegetem praeferre cubili,

Sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos, etc.

Juv. VI, 117 sq.

Derivata sunt: meretricium (Suet.) Meretricie adverb. (Plaut.) Meretricius -a -um (Cic.) Meretricari, id est scorta sectari, lupanaria celebrare. (Columell.) Meretricula, scortum pusillum, humile. (Cic.) Vide verba LUPANAR, TOGA.

meridiari: Nonnunquam in obscenis. Rem habere cum amica. Ex more antiquorum media luce dormitandi, ut nunc Itali, Hispani et alii Meridionales.

Meae deliciae, mei lepores,

Jube ad te veniam meridiatum.

......

Verum si quid ages statim jubeto;

Nam pransus jaceo, et satur supinus

Pertundo tunicam palliumque.

Catull. XXX, 1 sqq.

Quae tuo veniunt hero,

Quanta gaudia, quae vaga

Nocte, quae media die

Gaudeat!

Idem, LVI, 116 sqq.

meritorii pueri: Catamiti. (Cic.; Serv. in Eclog. Virg. VIII)

"Pueri meritorii dicuntur qui, aut sponte sua, aut jubente domino, prostant, turpique quaestu merentur." Britann. in Juvenal. III, 234.

meritorium: Lupanar.

"Meritoria, loca tabernarum ubi adulteria committuntur." Isidor. Gloss.

"Meritoria intra urbem, quod diu quidem tenere non potuit." Vopisc. in Tacit. imp.

milesius sermo: Verba voluptaria, ex moribus Milesiorum lascivia notissimorum.

"Et ego tibi sermone isto milesio varias fabellas conseram, auresque tuas benevolas lepido susurro promulceam." Apul. Met.

militare: Saepe de duello venereo.

"Paratus miles arma non habui." Petron. Sat.

Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido. Ovid. Amor. I, IX, 1.

Vixi puellis nuper idoneus,

Et militavi non sine gloria;

Nunc arma, defunctumque bello

Barbiton hic paries habebit, etc.

Hor. Od. III, XXVI, 1 sqq.

"Lydorum emollita improbitas illuc progressa fertur, ut alienas uxores virginesque in locum producentes, ... omnes constuprarent. Unde tyrannidem assecuta Omphale, stupratarum una, illatas ulciscens injurias, servis dominas prostituit in loco eodem quem, rei atrocitatem mollientes, Lydi vocant mulierum certamen et γλυκὺν ἀγῶνα, id est dulcem luctam." Cael. Rhod. Lect. antiq. XX, 14.

Vide verba HASTA, PRAELIARI, etc.

mimi: Histrionum spurcissimum genus, quorum lascivia ab Arnobio sic describitur.

"Ne symphoniacas agerent et fistulatorias artes, cantionibus ut praeirent obscenis numerositer, et scabillorum concrepationibus sonoris; quibus animarum alia lasciviens multitudo incompositos corporum dissolveretur in motus; et ad ultimum clunibus et coxendicibus sublevatis, lumborum crispitudine sublevare." Arnob. adv. Gent. II.

Gallice des bateleurs, des baladins.

mimi: Poemata, ab initio ridicula, postea foedissimo sale tincta.

Sed si Panniculum, si spectas casta Latinum,

Non sunt haec mimis improbiora: lege.

Mart. III, LXXXVI, 3 sq.

Quid si scripsissem mimos obscena jocantes,

Qui semper vetiti crimen amoris habent?

Ovid. Trist. II, 497 sq.

Hinc:

mimicus: Saepe pro obsceno.

"Vitandum est utrumque oratori, ne scurrilis jocus sit, aut mimicus." Cic. de Orat.

mimice incedere: Lascive.

...illa, quam videtis

Turpe incedere mimice, ac moleste

Ridentem catuli ore gallicani;

Circumsistite eam et reflagitate.

Catull. XXXIX, 15 sqq.

mimula: Saltatrix. Romae quondam, ut nunc apud nos, mimulae in deliciis procerum.

"Venisti Brundusium, in sinum quidem et complexum tuae mimulae." Cic. in Anton.

Mimnermus: Poeta eroticus Smyrnaeus. Claruit temporibus Solonis.

Plus in amore valet Mimnermi versus Homero.

Propert. I, IX, 11.

mingere: In mulierem semen emittere; venerem perficere.

Egregium narras mira pietate parentem,

Qui ipse sui gnati minxerit in gremium.

Catull. LXII, 29 sq.

mitra: Pileum incurvum. Proprie meretricum, ut patet ex multa lectione. Vide Serv. ad Aeneid. IV, 21. Et etiam mollium et effoeminatorum.

Et nunc ille Paris, cum semiviro comitatu,

Maeonia mentum mitra crinemque madentem

Subnixus, rapto potitur...

Virgil. Aeneid. IV, 215 sqq.

moechari: Adulterium committere. Dicebatur generaliter et de utroque sexu. Sic innupta maritato viro prostans, et coelebs nuptam iniens, pariter moechantur.

Sancta ducis summi prohibet censura, vetatque

Moechari; gaude, Zoïle, non futuis.

Mart. VI, XCI, 1 sq.

moechissare: Peculiariter de viro in mulierem; verbum Plautianum.

"In adulterio dum moechissat Casinam, credo, perdidit." Plaut. Casin. V, IV, 7.

moechus, moecha: Adulter, adultera.

Cur Otho mentito sit quaeritis exsul honore?

Uxoris moechus coeperat esse suae.

Vet. poet. catalecta, edente Stephano Valeto.

Et Cosmianis ipse fusus ampullis,

Non erubescit murice aureo nobis

Dividere moechae pauperis capillare.

Mart. III, LXXXII, 26 sqq.

moechi semitarii: Scortatores, agrorum semitis vilissimas rusticolas subigentes.

...Hanc boni beatique

Omnes amatis, et quidem quod indignum est,

Omnes pusilli et semitarii moechi.

Catull. XXXV, 14 sqq.

moecha lingua: Fellatrix, quum varias admittat mentulas.

Quid narrat tua moecha? non puellam

Dixi, Tongilion: quid ergo? linguam.

Mart. III, LXXXIV, 1 sq.

moechimonium: Adulterium.

"Mendicimonium et moechimonium, Laberius in libro quem Cropium inscripsit; in eo verba haec inveniet qui doctrinae studium putaverit adhibendum." Non. Marc.

molere: In re obscena. Molit, qui subigit; molitur subactus aut subacta.

Hunc molere, illam autem ut frumentum vannere cunnis.

Lucil. Frag. VII, 11.

Deglubit, fellat, molitur per utramque cavernam,

Ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.

Auson. Epigr. LXX, 7 sq.

Nam simul ac venas inflavit tetra libido,

Huc juvenes aequum est descendere, non alienas

Permolere uxores.

Hor. Sat. I, II, 33 sq.

molitor: Fututor.

Semivir uxorem duxisti, Zoïle, moecham.

O quantus fiet quaestus utrimque domi!

Quum dabit uxori molitor tuus, et tibi adulter,

Quantum deprensi damna pudoris emunt!

Auson. Epigr. LXXXVIII, 1 sqq.

mollis: Pathicus, patiens in paedicatione.

"Molles sive subactos, Graeci malacos vocarunt. Non enim hoc humanos ex natura venit in mores; sed, pulso pudore, libido etiam partes indebitas obscenis usibus subjugavit." Cael. Aurelian. Chron. IV, 9.

Vide Lib. III Cod. ad legem Juliam.

Sed quod et hircosis serum est, et turpe pilosis,

In molli rigidum clune libenter habes.

Mart. IX, XLVII, 5 sq.

mollis: Paedico.

Festinat Polytimus ad puellas

Invitus puerum fatetur Hypnus;

Pastas glande natas habet Secundus;

Mollis Dindymus est, sed esse non vult.

......

Horum delicias, superbiamque,

Et fastus querulos, amice, malo,

Quam dotis mihi quinquies ducena.

Mart. XII, LXXV, 1 sqq.

mollis: Effoeminatus, libidinosus.

Femore facili, clune agili, et manu procaces,

Molles, veteres, Deliaci manu recisi.

Petron. Sat.

Rhetoris haec Rufi statua est. Nil verius ipsa.

Ipsa adeo linguam non habet, et cerebrum:

Et riget, et surda est, et non videt: omnia Rufi.

Unum dissimile est; mollior ille fuit.

Auson. Epigr. XLIV, 1 sq.

Inde mollium cultus omnino muliebris.

"Misit ut ... conspiciendis quaererent corporibus fucos, innecterent his colla; laminas pertunderent aurium, fuligine oculos obumbrarent; nec in formis erubescerent masculorum, calamistris vibrare caesariem; cutem corporis levigare; incedere poplitibus nudis, omnique alio cultu, vigorem virilitatis et exponere, et in habitum foeminarum deliciasque mollire." Arnob. advers. Gent. II.

mollis: Enervis, exsuccus, ad rem imbellis.

Deinde experta latus, madidoque simillima loro

Inguina, nec lassa stare coacta manu,

Deseris imbelles thalamos, mollemque maritum, etc.

Mart. VII, LVIII, 3 sqq.

molles libri: Salaces.

Facundos mihi de libidinosis

Legisti nimirum, Sabelle, versus:

Quales nec Didymi sciunt puellae,

Nec molles Elephantidos libelli.

Mart. XII, XLIII, 1 sqq.

Erant enim Romae hujus generis libellis puellae specialiter eruditae; quae vocabantur in comessationibus ad titillationem convivarum, locos lasciviores recitando.

Hic neque more probo videas, neque voce serena

Ingentes trepidare Titos, quum carmina lumbum

Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.

Pers. I, 19 sqq.

mollire veneri: Sibi ad amorem adducere.

Docta vel Hippolytum veneri mollire negantem,

Concordique toro pessima semper avis...

Propert. IV, V, 5 sq.

mollire puerum: Castrare.

...haud ulli puerum mollire potestas

Credita: sed tacita juvenis Phoebeius arte

Leniter haud ullo concussum vulnere corpus

De sexu transire jubet.

Stat. Sylv. III, 68 sqq.

mollitiis fluere: Id est, quibuscumque foedis et impudicis madere.

"Sardanapalum eorum regem, mollitiis fluentem, etc." Vell. Patercul. Hist. I.

mollescere: Obscenus, impudicus fieri.

"Salmacis Caria, ex quo qui bibit, mollescit." Vibius Sequester de Fontibus.

molliculus: Diminutive. Lascivus, libidinosus.

Qui me ex versiculis meis putastis,

Quod sint molliculi, parum pudicum.

Nam castum esse decet pium poetam

Ipsum, versiculos nihil necesse est.

Catull. XVI, 3 sqq.

monedula: Blandimentum amatorium.

"Dic igitur me anaticulam, columbam, vel catellum, Hirundinem, monedulam, passerculum, putillum." Plaut. Casin. III, III, 103 sq.

Monedulae enim noctu rem faciunt.

monstrum: Pro pene ingenti.

Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum, Eripit a femore, et tripidanti fervidus instat. Auson. Cent. imminutio, 8 sq.

morbi venerei: Plane obscura Romanorum nosologia venerea; quum satyricis tantum et subsannatoribus sit annotata, medicis vero fere tacentibus.

Vide verb. FICUS, MARISCA.

Celso tamen annotantur: Inflammatio colis.—Ulcus colis.—Tubercula circa glandem.—Cancri carbunculi.—Ani rhagadia, condylomata.—Fungi.—Ramices in inguine.—Ramex coleorum, quum testiculorum venae intumescunt intortae et conglomeratae ad superiorem partem.—Pudendorum atrophia, etc. (Cels. de obscenarum partium vitiis, lib. XVIII.)

morbus: De postera venere.

...bimarem nisi quod patientia morbum

Appetit, et tergo foemina, pube vir es.

Auson. Epigr. CXXII, 5 sq.

Hinc:

...Hunc ego fatis

Imputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.

Juv. II, 16 sq.

Hippo subit juvenes, et morbo pallet utroque.

Id. ibid. 50.

Vos humili adseclae, vos indulgebitis unquam

Cultori, jam nec morbo donare parati?

Id. IX, 48 sq.

morbosus: Cinaedus, pathicus. A faciei lurido colore libidinosis peculiari.

Pulchre convenit improbis cinaedis

Mamurrae, pathicoque Caesarique.

Nec mirum: maculae pares utrisque;

Urbana altera, et illa Formiana

Impressae resident, nec eluentur,

Morbosi pariter, gemelli utrique, etc.

Catull. LII, 1 sqq.

morbus indecens: Mulierum vulvae fluores, stillationes morbosae.

Nam, dum tumenti mersus haeret in vulva,

Et vagientes intus audit infantes,

Partem gulosam solvit indecens morbus.

Mart. XI, LXII, 11 sqq.

morem gerere: In obscenis, sibi morem gerit, qui libidini suae obtemperat.

"Pater tuus intus suo animo morem gerit; Cubat complexus, cujus cupiens maxume est." Plaut. Amph. Prolog. 131 sq.

Morem etiam gerere dicebantur, qui aliorum amoribus inserviebant; proprium lenonum et conciliatorum: et qui sese dabant; proprium meretricum et catamitorum.

"Morem gerere proprie est lenonis et meretricis." Donatus, ad Terent. Adelph. II, 11.

Hinc:

morigerus, morigera: Ad rem obsequiose parati.

"Quid intus agitur? quid agit Casina? satin' morigera est?" Plaut. Casin. V, II, 19 sq.

"Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu Delphium.—Morigerae tibi erimus ambo." Plaut. Mostell. II, I, 50 sq.

morsiunculae: In veneris deliciis.

"Teneris labellis molles morsiunculae." Plaut. Pseudol. I, I, 65.

Olli purpurea delibantes oscula,

Clemente morsu rosea labella vellicent.

Apul. Ἀνεχόμ. 6 sq.

...sive puer furens

Impressit memorem dente labris notam.

Hor. Od. I, XIII, 11 sqq.

mortuus: Eviratus, exsectus, cui mortua venus.

Hic mihi de multis unus, Lucane, videtur

Cui merito dici, mortue Galle, potest.

Mart. VIII, LXXV, 15 sq.

motus: In re venerea.

"Ille lento parebat imperio, puellaeque artificium pari motu remunerabat." Petron. Sat.

Et mihi contingat veneris languescere motu.

Ovid. Am. II, X, 35.

Et:

moveri, movere, motare:

Inque vices equitant, et luna teste moventur.

Juv. VI, 310.

Accessi quoties ad opus, mistisque movemur

Inguinibus, etc.

Mart. VII, XVIII, 5 sq.

Deliciae populi, magno notissima circo,

Quinctia, vibratas docta movere nates.

Priap. Carm. XXVI, 1 sq.

Ecquando Theletusa circulatrix,

Quae clunem tunica tegente nulla

Extis aptius altiusque motat,

Crissabit tibi fluctuante lumbo,

Sit ut non modo, Priape, posset

Privignum quoque sed movere Phaedrae?

Priap. Carm. XVIII, 1 sqq.

mulier: Foemina viripotens, (ff. de rerum significat., lib. XIII), communi appellatione foeminarum, ratione sexus, sed a pubertate tantum.

mulier: Pro meretrice. Ut Galli dicunt, une fille. Aut foemina jam devirginata.

"Vir ego tuus sim? ne me appella falsa[TR1] falso nomine.—Haeret haec res, haec jam mulier facta est ex viro." Plaut. Amph. II, II, 181 sq.

mulierculae: Meretriculae.

"Non suas secum mulierculas in castra ducturi." Cic. in Cat.

muliebris patientia: De foemina virum accipiente.

"Obstupui ego, et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae adfirmavi; nec puellam hujus aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere." Petron. Sat.

muliebris patientia: De pathicis et catamitis.

"Quid dicis, inquam, muliebris patientiae scortum, cuus ne spiritus purus est?" Petron. Sat.

...bimarem nisi quod patientia morbum

Appetit, et tergo foemina, pube vir es.

Auson. Epigr. CXXII, 5 sq.

muliebre decus: Virginitas.

muliebria pati: Paedicari. (Quint.)

muliebria: Mulierum menstrua.

"Erant autem ambo senes et provectae aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria." Lib. Genes. Cap. XVIII, V, 11.

muliebrosus: Mollis, effoeminatus.

"Sane genus hoc muliebrosum est, tunicis demissitiis." Plaut. Poenul. V, V, 24.

mulierare:

"Mulierarius fuit inter primos amatores, aversae veneris semper ignarus." Jul. Capitolin. in Alb. imp.

mulieritas: Mulierum pubertas.

"...totam circumferunt mulieritatem." Tertull. de Virgin. veland. XII

mulierositas: In foeminas uredo.

"Similiterque caeteri morbi, ut gloriae cupiditas, ut mulierositas, ut ita appellem eam quae graece φιλογυνεία dicitur." Cic. Tuscul. lib. IV.

mulierosus: Mulierum sectator. (Cic.)

mulsa mea: Blandimentum flagitiosum, a mulgere.

"Dicam enim, mea mulsa, de istac Casina huic nostro villico Gratiam facias." Plaut. Cas. II, VI, 20 sq.

multus: Alienis libidinibus cujuscumque generis paratus.

Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo, sed

Descendis, Naso, multus es et pathicus.

Catull. CVII, 1 sq.

munditiae: Quae ad corporis curam spectant.

Cui flavam religas comam

Simplex munditiis?...

Hor. Od. I, V, 4 sq.

Hinc:

munditians deus: Pro Amore, quia munditiae praeest.

"Qui postquam amo Casinam, magis initio munditiis munditianti deo." Plaut. Cas. II, III, 9.

mundulus: Qui extra modum suî munditiae studet.

"Nunc ego istos mundulos urbanos amasios Hoc ictu exponam, atque omnes ejiciam foras." Plaut. Trucul. III, I, 13 sq.

mundus (-a, -um): Ornatus. Gallice paré.

"Neque munda adaeque es, ut soles; hoc sis vide: ut petivit Suspirium alte! et pallida es." Plaut. Cistell. I, I, 57 sq.

mundus muliebris: Quo mulier fit mundior. In eo, specula, matulae, unguenta, vasa argentea, argenteum balneare, similiaque continentur, quaecumque ad culturam corporis pertinent; exceptis ornamentis, utpote vestes, monilia, annuli, reticula, mitrae, margaritae, etc. (Ulp. lib. XXV de auro et argento, mundo et ornamentis legatis.)

Legavit quidam uxori mundum omnem penumque.

Lucil. Frag. XVI, 4.

Vide Gell. IV, I; Non. Marc.; Varr. Ling. lat. IV, 28.

mundus nuptialis: Novae nuptae vestes et ornamenta ex ritu.

"Tunc me gremio suo tollens, mundo nuptiali decenter ornabat." Apul. Met. IV.

Munturna: Dea nuptiis invocata ut concordia domi semper maneat. (Rom. triumph. p. 14.)

munus (-eris), munia (-orum): Pro officio veneris.

Lusimus satis, at boni

Conjuges bene vivite, et

Munere adsiduo valentem

Exercete juventam.

Catull. LVI, 229 sqq.

...nondum munia comparis

Aequare, nec tauri ruentis

In venerem tolerare pondus.

Hor. Od. II, V, 2 sqq.

Murtia: Cognomen Veneris, a murto Amorum matri dedicata. Sacellum ejus, Romae, in monte Aventino.

"Si quis a fuga retrahere, vel occultam demonstrare potuerit fugitivam nomine Psychen, conveniat retro metas murtias, Mercurium praedicatorem; accepturus, indicii nomine, ab ipsa Venere septem savia suavia." Apul. Met. VI.

Vide Plin. XV, 19, et verb. MYRTUS.

murton, murtum: Clitoris.

"Quae interjacet (rimam) subsultans caruncula, nympha nuncupatur aut murton, sive epideris aut clitoris." Cael. Rhod. lib. IV, cap. 7.

Musaeus: Poeta eroticus, laude lyrae prope par Orpheo. Scripserat mollissimos libros, qui sine pruritu legi non poterant.

Musaei pathicissimos libellos,

Qui certant sybariticis libellis,

Et tinctas sale pruriente chartas

Instanti, lege, Rufe...

Mart. XII, XCV, 1 sqq.

Mutinus: Cognomen Priapi, sub hoc nomine peculiariter invocati a copulantibus, ut simul apte moveantur, unaque rem perficiant concussibus ordinatis.

"Et Mutinus, in cujus sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse videtur." Lactant. de Falsa Relig. I, 20.

"Etiamne Mutinus, cujus immanitatem pudendis horrentique fascino, vestras inequitare matronas et auspicabile dictis et optatis?" Arnob. Adv. Gent. II.

mutinum: Mentula.

Pomarii tutela diligens, rubro,

Priape, furibus minare mutino.

Priap. Carm. LXXIII, 1 sq.

Mutinum etiam, teste Varrone, effigies erat pudendorum pro amuleto pueris e collo suspensa.

Numquid mutino subjectoque est opu' signo, etc.

Lucil. Frag. apud Non. Marc.

muto (-onis): Mentula. Vide Porphyr. in Hor. Sat. I, II.

A laeva lacrymas mutoni absterget amica.

Lucil. Frag. VIII, 12.

Huic, si mutonis verbis, mala tanta videnti

Diceret haec animus: quid vis tibi? numquid ego a te

Magno prognatum deposco consule cunnum?...

Hor. Sat. I, II, 68 sqq.

Apud quosdam, pro ipso Priapo.

mutoniatus: Valde mentulatus.

Dormis cum pueris mutoniatis,

Et non stat tibi, Phoebe, quod stat illis.

Mart. III, LXXIII, 1 sq.

Spectas nos, Philomuse, quum lavamur,

Et quare mihi tam mutoniati

Sint leves pueri, subinde quaeris.

Mart. XI, LXIV, 1 sqq.

Qui quum te male foderint jacentem,

Ad partem veniet salax asellus,

Nihilo deterius mutoniatus.

Priap. Carm. LII, 8 sqq.

Mutunnus: Priapus. Vid. Tertull. ad Nationes, II, 11.

mutuum facere: In obscenis.

"Edepol mutuum mecum facit." Plaut. Trinumm. II, IV, 37.

Myonia:

"Auctor Aelianus est mulierem libidinis portentosae ab Epicrate dictam esse Myoniam, de notissima salacitate murium, qui dicuntur μῦες." Cael. Rhod. XIV, 18.

Myrrha: Cynirae filia, patrem ardens nocturnis horis inebriavit, eique vino captato se subjecit; et gravida facta est. Prodito incesto, iratumque patrem fugiens, in arborem a Venere versa est. Sed quum infantem sub cortice retineret, percussa patris gladio, parvulum edidit, quem educatum Nymphae Adonim appellarunt. Vide Serv. in Aeneid. V, n° 9, et Dioscoridem, Plinium, Ruellium, etc.

Myrrha fugit, tenebrisque et caecae munere noctis

Intercepta neci est.

Ovid. Met. X, 476 sq.

myrtus: Veneri dedicata.

...Veneri gratissima myrtus.

Virg.

Adhibita myrtus in nuptiis; inde conjugalis dicitur a Plinio, II, 9. Vita functi amantes in silva myrtea errare dicebantur.

Hic quos durus amor crudeli tabe perodit

Secreti celant calles, et myrtea circum

Silva tegit.

Virgil. Aeneid. VI, 422 sqq.

Myrto quoque veteres in conviviis caput sibi coronabant et floribus variis. Quod notissimum ex poetis, tum Graecis, tum Latinis, praesertim ex Horatio.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings