UDA PUELLA
Reading edition
uda puella: Quae voluptate madet. Sic Martialis de libris obscenis, qui manu una tenentur.
Tu quoque nequitias nostri lususque libelli
Uda puella leges, sis Patavina licet.
Erubuit, posuitque meum Lucretia librum;
Sed coram Bruto; Brute, recede, leget.
Mart. XI, XVII, 7 sqq.
umbilicus: Mulierum pudenda.
"Lumbos et umbilicum accipit Hieronymus, pro viri mulierisque genitalibus, ubi de diabolo sic pronuntiat Job: «Virtus ejus in lumbis, et potestas ejus in umbilico.» Sic et in Ezechiele de Hierusalem: «Non est praecisus umbilicus tuus.»" Cael. Rhod. Lect. ant. IV, 7.
umbraticola: Iners ad venerem, mollis, effoeminatus; de amasiis urbanis qui sub umbra tectorum mollescunt corpore et animo.
"Moechum, malacum, cincinnatum, umbraticolam, tympanotribam Amas..." Plaut. Trucul. II, VII, 49 sq.
una mulier: Sine moecho; quae uno viro contenta est.
"Sic etiam in tragoediis; quid enim est illud? quae mulier una? quid inquam est?" Cic. Epist. ad Fam. IX, 22.
univira (Tert.), univiria: Quae secundis nuptiis abstinet.
"Hujus uxor Calpurnia fuit sancta et venerabilis... Quam majores nostri univiriam sacerdotem inter sacratissimas foeminas adorarunt." Treb. Poll. de Tito.
unguenta: Ad usum utriusque sexus. De luxu unguentorum J. Bernatius ad lib. I Silv. Statii, ubi copiose. De abusu vero sic Plautus:
"...mulier recte olet, ubi nihil olet; Nam istaec veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, Vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, Ubi sese sudor cum unguentis consociavit, illico Itidem olent, quasi quum una multa jura confudit cocus." Plaut. Mostell. I, III, 116 sqq.
In balneis, tum publicis, tum privatis, post lotionem totum corpus unguentis perfundebant. Vid. BALNEA.
Et in secretis, palaestraque venerea, antequam luctarentur, odoramentis se perungebant, ut et simul excitaretur uredo, necnon sudantium membrorum et veneris ipsius odor emendaretur.
Nam te non viduas jacere noctes
Nequicquam tacitum cubile clamat,
Sertis et syrio fragrans olivo.
Catull. VI, 6 sqq.
Non torum solum, sed cubiculum totum et supellectilem ungebant.
unguentatus: Pro molli et cinaedo.
"Quotidie unguentatus adversus speculum ornetur, cujus supercilia radantur, qui barba vulsa, feminibusque subvulsis ambulet; qui in conviviis, adolescentulus cum amatore, cum chirodata tunica, inferior adcubuerit; qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit; quum ne quisquam dubitet, quin idem fecerit, quod cinaedi facere solent." Afranius, ad Gellium, VII, 22.
Diceris male te a tuis,
Unguentate, glabris, marite,
Abstinere: sed abstine.
Catull. LVI, 141 sqq.
uredo: Pruritus, incentivus libidinis ardor. Vide Beroald. in Apul. I, 18.
urina: Pro semine genitali.
...Major tamen ista volutpas
Alterius sexus: magis ille extenditur, et mox
Auribus atque oculis concepta urina movetur.
Juv. XI, 166 sqq.
Sic et idem VI, 64: Tuccia vesicae non imperat.
Romanis turpe erat atque ominosum suo nomine lotium illud appellare. Inde multiplices circumlocutiones pro urina. Sic Seneca humorem obscenum dicit, aquam immundam, etc. Eadem de causa vas urinarium nominare vitabant, digitorum crepitu poscentes.
Digiti crepantis signa novit eunuchus,
Et delicatae suscitator urinae
Domini bibentis ebrium regit penem.
Mart. III, LXXXII, 15 sqq.
urtica: Saepissime eodem sensu quod UREDO.
usurarius: Catamitus.
"Cupio aliquem emere puerum, qui usurarius Nunc mihi quaeratur." Plaut. Curcul. III, I, 12 sq.
usuraria: Quae viro non propria, sed tantum ad usum, et tanquam mutuatitia.
"Nulla datur propria foemina (regi), sed per vicissitudines, in quacumque commotus fuerit, usurariam sumit." Solin. de Hebudibus.
"In faciem vorsus Amphitruonis Juppiter, Dum bellum gereret cum Telebois hostibus, Alcmenam uxorem cepit usurariam." Plaut. Amphitr. argum. 1 sqq.
usus: Coitus.
At te, qui puerum donis corrumpere es ausus,
Rideat adsiduis uxor inulta dolis;
Et quum furtivo juvenem lassaverit usu,
Tecum interposita languida veste cubet.
Tibull. I, IX, 53 sqq.
uva immitis: Immatura. Libro de praeceptis connubialibus, scripsit Plutarchus, eos, qui prima virginum dissidia non ferunt, nihil differre ab illis, qui quum in uvam forte acerbam inciderint, maturas aliis relinquunt: ac vicissim, novas plerasque nuptas, quae primo congressu sponsos non ferunt, idem pati quod illi, qui quum apis ictum jam pertulere, favum aliis concedunt. Unde sententia, exspectandum esse virginis maturitatem, et crudae indulgendum, dum jugo assueta mitescat.
...tolle cupidinem
Immitis uvae: jam tibi lividos
Distinguit autumnus racemos
Purpureo varius colore.
Hor. Od. II, V, 9 sqq.
uxores: Pro meretricibus.
Conviva quisquis Zoili potest esse,
Summoenianas coenet inter uxores...
Mart. III, LXXXII, 1 sq.
uxorcula: In blanditiis.
"Corpusculum melliculum.—Mea uxorcula." Plaut. Casin. IV, IV, 19.
uxorius: Qui ignave uxori suae subditus est. Rogatus Metellus, cur Marci filiam praedivitem, forma nobilem et genere claram, ducere tamen nollet: Malo, ait, esse meus quam suus.
"Amanti argento filio auxiliarier Sub imperio vivens volt senex uxorio." Plaut. Asin. argum. 1 sq.