FABA
Reading edition
faba: Verbum nuptum, ex ambiguo dictum a graeco; nam χύαμος coleum et fabam significat.
"Fabae florentis summitates vasi terreo mandatae, et post xc dies exactae, caput infantis paene cruenti ostendunt. Quod supra dictos dies si retexeris, muliebre corpus formatum deprehendes." Octav. Horat. Curationum lib. IV.
Inde fabae inter cibos salaces habebantur. Ceterum, fabaceam farinam notat Dioscorides tanquam ad detergendam cutem admodum aptissimam. Pilos graciliores reddit, pellisque tollit rugas et maculas. Vide Bacc. de therm. Vet. 16 et 24.
facere: Verbum venereum, pro concubare; usitatissimum, etiam in monumentis.
"VRIANVS. VITELLIANVS. LICINIAE. DEMETRIANAE. CONIVGI. CUM. QUA. FECIT. AN. VIII. MENS. VI. DI. XXIII." Grut. de Jure man.
Aliis lapidibus, sunt uxores quae cum maritis fecerunt.
Si qua metu dempto casta est, ea denique casta est.
Quae, quia non liceat, non facit, illa facit.
Ovid. Am. III, IV, 3 sq.
Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, etc.
Catull. CV, 5.
"Utcumque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat, accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus. Interposita minus hora, pungere me manu coepit et dicere: Quare non facimus?" Petron. Sat.
Quum dicis propero, fac sic facis, Hedyla, languet
Protinus, et cessat debilitata venus.
Mart. I, XLVII, 1 sq.
Inde:
facere fortiter: Lumbis nervosis et validis.
"Inhorrescere se finxit Ascyltos; mox, sublatis fortius manibus, longe maiore nisu clamavit: Non taces, inquit, gladiator obscene, quem de ruina arena dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, quum fortiter faceres, cum pura muliere pugnasti?" Petron. Sat.
facere vicibus: Se vicissim inire, modo agentes, modo patientes. Vitium puerorum.
...exigite ut sit
Et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
Ne faciant vicibus.
Juv. VII, 238 sqq.
facere nequam: Agere libidines; ire ad scorta.
"Locum sibi velle liberum praeberier, Ubi nequam faciat: nos ad te adduximus." Plaut. Poenul. III, III, 44 sq.
facere delicias: Eodem sensu.
"Delicias facis, Mi Menaechme; quin, amabo, is intro." Plaut. Menaech. II, III, 30 sq.
Vide DELICIAE.
faces nuptiales: Faces in nuptiis, in honorem Cereris, praeferebant, aquaque spargebatur nova nupta: sive, ut casta puraque ad maritum perveniret; sive ut virginitatem atque aquam cum viro communicaret.
E spina alba conficiebantur faces illae, quod eodem arbusculo in taedas usi fuere pastores qui Sabinas rapuerunt.
Una de multis face nuptiali
Digna, perjurum fuit in parentem
Splendide mendax, et in omne virgo
Nobilis aevum.
Hor. Od. III, XI, 33 sqq.
facetiae: Lasciviae.
"Nam tu quamvis potis es facere, uti fluat facetiis." Plaut. Mil. IV, VIII, 12.
"Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem, Cui facetiarum cor corpusque sit plenum et doli?" Plaut. Mil. III, I, 187 sq.
facilis puella: Quae rem non recusat.
Qualem, Flacce, velim, quaeris, nolimve puellam?
Nolo nimis facilem, difficilemque nimis.
Illud quod medium est, atque inter utrumque probamus;
Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat.
Mart. I, LVIII, 1 sqq.
fama: Pro infamia.
"Maledicta, famam, meum amorem et peccatum in se transtulit." Plaut. apud Non. Marc.
"Quaeso, omitte ac desere hanc meretricem, quae te, semel nacta, semper studuit perdere, detegere, despoliare, opplereque adeo fama ac flagitiis." Turpil. Ped. apud eumdem.
fame mori: Ardere stuprum, propter nimium rei jejunium.
"Quid ergo, homo stultissime, facere debui, quum fame morerer?" Petron. Sat.
Vide ROGARE PANEM.
famosae: Mulieres stupro, adulterio aut lenocinio infames.
"Quum Q. Opimius consularis, qui adolescentulus male audiisset, festivo homini Aegilio, qui videretur melior, nec esset, dixisset: Quin tu, Aegilia mea, quando a ad me venis cum tua colu et lana? Non pol, inquit audeo; nam me ad famosas vetuit mater accedere." Cic. de Orat. II.
"Atque etiam, si qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant." Cic. de Rep. IV, apud Non. Marc.
Uxor pauperis Ibyci,
Tandem nequitiae fige modum tuae
Famosisque laboribus.
Hor. Od. IV, XV, 1 sqq.
fartum vestis: Verbum plautianum, sensu libidinoso, pro tota muliere.
"Non vestem amatores mulieris amant, sed vestis fartum." Plaut. Most. I, III, 13.
fascinum: Species amuleti ad incantationes arcendas, Nemesimque placandam. Vide Plin. XI, 45 et XXVIII, 2; et Ammian. Marcell. non procul a fine libri XIV.
Religiosa ergo fascina illa in formam Priapi conficiebantur, tanquam naturae perpetui conditoris. (Plut. Sympos. lib. VI, quaest. 10, et Arnob. V).
Fascinum gestabant pueri collo suspensum. (Varr. de Ling. lat.)
Num quid mutino, subjectoque huic opu' signo,
Ut lurcaretur lardum, et carnaria furtim
Parum conficeret?
Lucil. Frag. IV, 3 sq.
Simili fascino inequitabant matronae romanae, auspicabili pietate.
"Et mutinus in cujus sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse videatur." Lactant. de Falsa relig. I, cap. 20.
Vide Arnob. lib. IV.
fascinum: Pro mentula.
Illiterati num minus nervi rigent?
Minusve languet fascinum?
Hor. Epod. VIII, 17 sq.
Placet, Priape? qui sub arboris coma
Soles, sacrum revincte pampino caput,
Ruber sedere cum rubente fascino.
Priap. Carm. LXXXIV, 6 sqq.
Vide Turneb. Adv. IX, 23.
fascinum: Penis fictitius ex corio, aut pannis lineis vel sericis, quibus mulieres virum mentiebantur. Vide Aristoph. Lisistrat. vers 109. Antiquissima libido, lesbiis et milesiis foeminis praesertim usitatissima. De hac foeditate vide B. Paul. ad Romanos, I, 26, et Tertull. de Pall. 4. Vide TRIBAS.
Fascinis illis abutebantur meretrices in tardos ascensores.
"Profert Enothea scorteum fascinum, quot ut oleo et minuto pipere, atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano meo." Petron. Sat.
Fascinus: Deus malarum incantationum depulsor. (Turneb. Adv. IX, 28; Alzar. de Invidia et fascin. vet.; Plin. XXVIII, 4.)
fascinosus: Magno pene instructus.
Non es poeta fascinosior nostro.
Priap. Carm. LXXX, 4.
fatuus: Ineptus ad sententiam voluptatum.
Hanc (mentulam) mavult sibi quam deos priores,
Si qua est non fatui puella cunni.
Priap. Carm. XXXIX, 7 sq.
Faucula: Clunia dicta, meretrix clementissima, cujus beneficentiam notat Livius. Annibale Capuam tenente, captivis egentibus alimenta furtim suppeditavit.
Fauna: Dea cui romanae sacra faciebant matronae, nocturno tempore et in operto. Tanta cura arcebantur viri, ut vel in aedem inspexisse, capitale haberetur. Rationem affert Macrobius (Saturnal. II, 12.) Faunam, Fauni uxorem, tanta fuisse pudicitia, ut perpetuo in gynaecio inclusa, nullum unquam virum praeter maritum adspexerit.
Eadem est ac bona dea, cujus pervigilia Clodius vitiavit, et a nonnullis Fatua dicta est. Sacris ejus saltabant matronae omni modo lascivientes. Vide BONA DEA.
favere: Verbum eroticum. Conciliant lenones et emissarii; favent dii, amici et conscii. Hinc:
favitor, fautor, favissor (Apul. Met. II.), fautrix (Cic.): Sensu flagitioso.
"Si cui fautores delegatos viderint, Ut his in cavea pignus capiantur togae." Plaut. Amph. Prolog. 67 sq.
Favitorem me tibi, amicum, amatorem putes.
Lucil. Frag. XXIX, 40.
faviani: Juvenes qui, ex Romuli instituto, nudi per ludum et lasciviam currebant, Fauni dei sacris. Vide Alex. Genial. dies, cap. 12.
favonius: Spurius, ex patre adventitio et ignoto: quasi ex vento natus. Vide Gloss. Ducang. Favonius est ventus spirans ab occasu aequinoctiali; Graecorum zephyrus, id est vitam afferens.
Februa: Dea quae, apud antiquos, foeminarum menstruis praeerat. (Paleph. lib. II.) A februo, purgo.
fel: Nupturae, sacra Junonis agentes, victimarum fel avellebant et ejiciebant: hoc ritu deam rogantes, ut omnem amaritudinem a nuptiis semoveret. Vide Plutarch. de Praecept. conjug.; et Brisson, de Ritu nupt.
feles: Leno, puerorum, puellarum corruptor.
"Tunc hic feles virginalis, liberos parentibus Sublatos habebis, atque indigno quaestu conteres?" Plaut. Rud. III, IV, 43 sq.
"Sequere hac, scelesta feles virginaria." Plaut. Pers. IV, IX, 14.
Quis Marcus? Feles nuper pullaria dictus,
Corrupit totum qui puerile decus;
Perversae veneris postico vulnere fossor,
Lucilî vatis subulo, pullipremo.
Auson. Epigr. LXIX, 5 sqq.
fellare: Proprie exsugere. Flagitiose vero mentulam ore pati.
Non est in populo, nec urbe tota
A se Thaida qui probet fututam,
Quum multi cupiant, rogentque multi.
Tam casta est, rogo, Thais? immo fellat.
Mart. IV, LXXXIV, 1 sq.
Hinc:
fellator, fellatrix:
Os male caussidicis et dicis olere poetis;
Sed fellatori, Zoile, pejus olet.
Mart. XI, XXXI, 1 sq.
fellitare: Libidinose mammas sugere. (Turneb. Advers. XXIII, 13.)
femen: Pars femorum intra supera; saepe pro pudendis.
"Hoc crudelissima anus spargit subinde humore femina mea." Petron. Sat.
feminal: Mulierum pubes.
"Paulisper etiam glabellum feminal palmula obumbrant." Apul. Met. II.
femur: Saepissime in obscenis. Sic:
femur femori apprimere: Incitamentum concubanti.
Puella nec jocosa te levi manu
Fovebit, apprimetve lubricum femur.
Priap. Carm. LXXXIV, 24 sq.
femur conserere femori:
Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse
Oscula, sed femori conseruisse femur.
Tibull, I, VIII, 25 sq.
femur summum: Pudenda mulierum.
Quum lassata gravi ceciderunt brachia massa,
Callidus et cristae digitos impressit aliptes,
Ac summum dominae femur exclamare coegit.
Juv. VI, 421 sqq.
ferrugineus color: Nuptiis adhibitus.
"Palliolum habeas ferrugineum; nam is color thalassius est." Plaut. Mil. IV, IV, 43.
ferruminare: Verbum officinae ferrariae, ad venerem translatum. Corpus corpori agglutinare.
"Capita inter se nimis nexa hice habent. Non placet: labra labellis ferruminant." Plaut. Mil. IV, VIII, 24 sq.
Fescennini versus: Carminis genus spurcissimum, ab oppido Fescennia, in quo primum inventum. Canebantur in nuptiis, quod fascinum putabantur arcere. Vide Macrob. II, Tit. Liv. initio libri VII, et Fest.
Neu diu taceat procax
Fescennina locutio.
Catull. LVI, 127 sqq.
Saepe etiam satyrae mordacissimae.
"Temporibus triumviralibus Pollio, quum fescenninos in eum Augustus scripsisset, ait: At ego taceo; non est enim facile in eum scribere qui potest proscribere." Macrob. II.
Vide Hor. Epist. II, 1, 145 sqq.
fessulus: De anhelanti in congressu.
Trepidante in cursu venere, et anima fessula,
Ejaculent tepidum rorem niveis laticibus.
Apul. Ἀνεχόμ. 19 sq.
fibula: Annulus aeneus aut argenteus, quo penis caput in vaginam suam coercebatur.
"Cutis quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus qua perforetur, deinde remittitur... Tum qua notae sunt cutis, acu filum ducente transsuitur. Ejus fili capita deligantur, quotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Ubi haec confirmatae sunt, excepto filo fibula inditur, quae quo levior, est melior." Cels. Medicina, VII, XXV, 3.
Infibulabantur adolescentes; 1° interdum valetudinis causa; et tunc in medicamen. (Cels. loco citato.)
2° Ne ocius coirent, aut se manu stuprarent.
"Ad transitum virilitatis custodiuntur argento." Plin. XXXIII, 12.
Infibulabantur et tragoedi, comoedi, et praesertim cantatores, ne nimia venere raucescerent.
Solvitur his magno comoedi fibula; sunt quae
Chrysogonum cantare vetent; Hispulla tragoedo
Gaudet.
Juv. VI, 73 sqq.
Si gaudet cantu, nullius fibula durat
Vocem vendentis praetoribus.
Juv. VI, 379 sqq.
Romanae fibulatos illos appetebant, tanquam firmiores et jejunosiores, ut solent veneris parci; ideoque magno pretio comparabant. Vide Plin. loco supro citato.
Dic mihi simpliciter, comoedis et citharoedis,
Fibula, quid praestas? carius ut futuant.
Mart. XIV, CCXIII, 1 sqq.
Vide Juvenalem supra.
Infibulabant et mulieres servos quos ad coitum habebant.
Theca tectus aenea lavatur
Tecum, Caelia, servus: ut quid, oro,
Non sit quum citharoedus, aut choraules?
Non vis, ut puto, mentulam videre.
Quare cum populo lavaris ergo?
Omnes an tibi nos sumus spadones?
Ergo ne videaris invidere,
Servo, Caelia, fibulam remitte.
Mart. XI, LXXVI, 1 sqq.
Vide eumdem VII, XXXIV, et SUBLIGAR.
Infibulatio mulierum antiquissima. Cunni labiis indebatur circulus. Vide Strab. de Aethiop., et Hieronym. Mercurial. I.
fibulam imponere: Formula proverbialis pro veneris ardores coercere.
"Quid ergo est quare apud poetas salacissimus Jupiter desierit liberos tollere? Utrum sexagenarius factus est, et illi lex Pappia fibulam imposuit?" Senec. referente Lactantio, lib. I, cap. 16.
Quaeso, desinite esse diligentes,
Neve imponite fibulam Priapo.
Priap. Carm. LXXVIII, 20 sq.
fibulae: Pro comoedis et histrionibus.
Theatra loqueris, et gradus, et edicta,
Trabeasque et Idus, fibulasque, censusque.
Mart. V, XLI, 4 sq.
ficus: Ulcus venereum, ex frictu frequentiori.
Qui non fecerit, inter eruditos
Ficosissimus ambulet poetas.
Priap. Carm. XLI, 3 sq.
Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus,
Filia ficosa est, et gener, atque socer.
Nec dispensator, nec villicus ulcere turpi,
Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
Mart. VII, LXX, 1 sqq.
fides lenonia:
"...Omnes sunt lenae levifidae, Neque tippulae levius pondus est quam fides lenonia." Plaut. Pers. II, 61 sq.
fides muliebris: Fluxa et sublesta.
"Muliebri fecisti fide." Plaut. Mil. II, V, 46.
fides socratica: Pudica.
"Itaque hoc nomine tibi gratias ago, quod me Socratica fide diligis. Non tam intactus Alcibiades in praeceptoris sui lectulo jacuit." Petron. Sat.
fingi: De mulieribus, quum excolerentur.
"Ex industria ambae nunquam concessavimus Lavari, aut fricari, aut tergeri, aut ornari, Poliri, expoliri, pingi, fingi." Plaut. Poenul. I, II, 9 sqq.
flagitare: Impudicare.
"Si quis alienam ancillam surripuerit, et flagitaverit, etc." Lib. II, ff. de Priv. delict.
"Passimque circumfusi nudatum supinatumque juvenem execrandis uredinibus flagitabant." Apul. Met. VIII.
flagitati inter cutem: Stuprati.
"Rumorem famam flocci facit, intercutibus, stupris obstinatus, insignibus probris flagitatus." Cat. apud. Fest. verbo Obstinatio.
flagitium: Quidquid infame. Peculiariter pro vi foeminae illata. Gallice le viol.
"Flagitium veteres, vitium quod virgini infertur, dici voluerunt." Non. Marc.
flammeum: Velum nuptiale, quo ex ritu nova nupta amiciebatur, boni ominis causa. (Fest.) Sic dictum a flammeo colore.
Flammeum cape; laetus huc,
Huc veni, niveo gerens
Luteum pede soccum.
Catull. LVI, 8 sqq.
"Jam Psyche puellae caput involverat flammeo: jam embasicoetas praeferebat facem, etc." Petron. Sat.
Sic Nero, nuptiis suis cum exoleto Pythagora, flammeum tanquam marita induit. (Sulp. Sever. Hist. sacr. II.)
floralia: Sacras inter Romanorum foeditates, lasciviora certe festa Florae deae. Flora quaedam meretrix, quum turpi quaestu magnas opes comparasset, populum romanum, tanquam maritum, heredem scripsit, certamque pecuniam legavit, cujus ex annuo foenore natalis suus celebraretur, editione ludorum, qui florales dicerentur.
Sed tractu temporis, senatus, hanc largitatem in flagitium habens, Floram illam finxit esse deam, quam placari necesse erat ut vites et arbores florescerent.
Tuba convocabantur meretrices urbis, omniumque suburbiorum.
...Dignissima prorsus
Florali matrona tuba.
Juv. VI, 249 sq.
Quae nudae et venere incensae, impudicis motibus populum ad spurcissima alliciebant.
"Celebrantur illi ludi cum omni lascivia, convenienter meretricis memoriae. Nam, praeter verborum licentiam, quibus obscenitas omnis effunditur, exuuntur etiam vestibus, populo flagitante, meretrices quae tunc mimarum funguntur officio; et in conspectu populi, usque ad satietatem impudicorum hominum cum pudendis motibus detinentur." Lactant. de Fals. relig. I, II, 10.
"Catone sedente, negatur populus permisisse sibi postulare florales jocos nudandarum meretricum." Senec. Epist. 9.
Nec non lascivi Floralia laeta theatri,
Quae spectare volunt, qui voluisse negant.
Auson. Carm. de Feriis romanis, 25 sq.
Quis Floralia vestit, et stolatum
Permittit meretricibus pudorem?
Mart. I, XXXVI, 8 sq.
Flora illa a Graecis Χλωρὶς dicebatur.
Chloris eram quae Flora vocor.
Ovid. Fast. V, 195.
Festum ejus celebrabatur IV Kalend. Maii. Vide Juliani imperatoris Misopog. et Cod. Theodos. lib. II, tit. 45, et Concil. in Trullo.
florida puella: Quae aetate et forma pollet.
Tu fero juveni in manus
Floridam ipse puellulam
Matris e gremio suae
Dedis, o Hymenaee, Hymen!
Catull. LVI, 56 sqq.
flos, flosculus: Juventa.
...Festinat enim decurrere velox
Flosculus, angustae miseraeque brevissima vitae
Portio.
Juv. IX, 126 sqq.
Et pro pulchro et venusto, tanquam juvenum ornamento.
Flos inlibatus populi, suadaeque medullae.
Ennius, de Cethego.
O qui flosculus es juvenculorum,
Non horum modo, sed quot aut fuerunt,
Aut posthac aliis erunt in annis, etc.
Catull. XXI, 1 sq.
flos: Pro virginitate. Elegantissime Catullus:
Ut flos in septis secretus nascitur hortis,
Ignotus pecori, nullo contusus aratro,
Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber;
Multi illum pueri, multae optavere puellae:
Idem quum tenui carptus defloruit ungui,
Nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
Sic virgo, dum intacta manet, tum cara suis, sed
Quum castum amisit polluto corpore florem,
Nec pueris jucunda manet, nec cara puellis.
Catull. LVII, 39 sqq.
fluctuare: More fluctuum se movere in congressu.
Quae clunem tunica tegente nulla
Extis aptius altiusque motat,
Crissabit tibi fluctuante lumbo.
Priap. Carm. XVIII, 2 sqq.
fluonia: Cognomen Junonis, a mulieribus invocatae ne sistat sanguinis fluor in conceptu, aut singulis menstruis. (Fest.)
fluxus: Mollis, pathicus, effoeminatus.
Spadone quum sis eviratior fluxo,
Et concubino mollior Celaeneo.
Mart. V, XLI, 1 sq.
focaria: Concubina humillimi generis; ancilla usuaria, cujus cum domino communes thorus et focus: pseudomarita.
"Si ancillam nummis tuis comparatam esse praesidi provinciae probaveris, donationisque causa, focariae tuae nomine, instrumentum emptionis esse inscriptum, eam tibi restitui jubebit. Nam, licet, cessante jure matrimonii, donatio perfici potuerit, milites tamen meos a focariis suis, hac ratione fictisque adulationibus spoliari nolo." Lib. III Cod. de donat. inter virum et uxorem.
Vide lib. Si ea, etc. Cod. de conditionibus incertis.
fodere: Verbum flagitiosum; dicebatur de utraque venere.
Cur sit ager sterilis, cur uxor fertilis, edam:
Quo fodiatur ager non habet, uxor habet.
Mart. Epigr. suppositit. IV, 3 sq.
Qui quum te male foderint jacentem,
Ad partem veniet salax asellus,
Nihilo deterius mutoniatus.
Priap. Carm. LII, 8 sqq.
Servus erit minus ille miser, qui foderit agrum
Quam dominum.
Juv. IX, 43 sq.
Hinc et eodem sensu:
fossor:
Perversae veneris postico vulnere fossor.
Auson. Epigr. LXIX, 7.
foemina: A graeco φύω, gigno, genero.
foemineus amor: Impatiens, furens, irrationabilis.
Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma,
......
Caeca sequebatur; totumque incauta per agmen
Foemineo praedae et spoliorum ardebat amore.
Virgil. Aeneid. XI, 778 sqq.
folliculus: Vulva.
"Genitali arvo, quod scilicet vulvam vocant, ut etiam Plinius docet; nam folliculus ante dicebatur." Festus.
Folliculum ponit Lucilius pro toto corpore.
"Ego si quis sum, et quo folliculo nunc sum inditus, non queo." Lucil. Frag. XXVI.
fons: Ad venerea translatum.
Falce minax et parte tuî majore, Priape,
Ad fontem, quaeso, dic mihi qua sit iter?
Priap. Carm. XXIX, 1 sq.
forariae: Villicae mulieres, quae fructus venales in urbem ferebant; pleraeque scorta. Vide Blond. Triumph. Rom. IX.
fores: Famosissimae in re venerea.
1° Amantium querelae in januas reluctantes:
Nam posita est nostrae custodia saeva puellae;
Clauditur et dura janua firma sera.
Janua difficilis dominae, te verberet imber!
Te Jovis imperio fulmina missa petant!
Tibull. I, II, 5 sq.
Ad nocturna jacet fastosae limina moechae,
Et madet, heu! lacrymis janua surda tuis.
Mart. X, XIII, 7 sqq.
2° Ludi et adorationes. Amasiarum limina floribus ornabant.
Sparsa nec invenias limina mane rosa.
Ovid. Art. Amat. III, 72.
Et unguentis perfundebant.
At lacrymans exclusus amator limina saepe
Floribus et sertis operit, postesque superbos
Ungit amaracino...
Lucret. IV, 1170 sqq.
3° Foribus incidebant verba amatoria.
...quoties foribus duris incisa pependi
Non vetita a populo praetereunte legi.
Ovid. Amor. III, I, 53 sq.
4° Nocte fores occentabant. Gallice donner des sérénades.
...dum Chrysidis udas
Ebrius ante fores exstincta cum face canto.
Pers. V, 165 sq.
5° Astutiae. Intus puella consulebat, ne cardines sonarent. Inde frequentissima illa rogatio ut januae mutae fiant.
Janua, jam pateas uni mihi victa querelis,
Neu furtim verso cardine aperta sones.
Tibull. I, II, 9 sq.
"Bellissimum, hercle, vidi et taciturnissimum. Nunquam ullum verbum muttit; quum aperitur, tacet: Quumque illa noctu clanculum ad me exit, tacet." Plaut. Curcul. I, I, 20 sqq.
Ad hunc effectum, cardines aqua perfundebantur.
"Placide egredere, et sonitum prohibe forum, et crepitum cardinum. Ne quod hic agimus herus percipiat fieri, mea Planesium; mane suffundam aquulam." Plaut. Curcul. I, III, 1 sqq.
Meretricum fores et fenestras alto cum strepitu quatiebant juvenes, praesertim post comessationes nocturnasque nequitias.
Parcius junctas quatiunt fenestras
Ictibus crebris juvenes protervi,
Nec tibi somnos adimunt...
Hor. Od. I, XXV, 1 sqq.
Nec tua frangetur nocturna janua rixa.
Ovid. Art. Amat. III, 71.
fores: Pro partibus obscenis.
Vagaque pelle, tectus inguinum gelu
Araneosus obsidet fores situs.
Priap. Carm. LXXXIV, 28 sq.
forma: Pro pulchritudine.
...rara est adeo concordia formae
Atque pudicitiae.
Juv. X, 297 sq.
Peculiare est mulieribus, ut quod formae per aetatem decedit, id arte et blanditiis corrigere studeant: sed frustra; nam:
Si possent homines delinimentis capi,
Omnes haberent nunc amatores anus.
Actus, et corpus tenerum, et morigeratio,
Haec sunt venena formosarum mulierum.
Mala aetas nulla delinimenta invenit.
Afranius, apud Non. Marc.
fornix: Fornices dicebantur angustae illae cellulae arcuatae, quibus singula scorta sub singulis titulis viris dabant. Inde fornix pro lupanare.
"Quum ego negarem me cognoscere domum, video quosdam, inter titulos, nudasque meretrices furtim conspatiantes. Tarde, imo jam sero intellexi me in fornicem esse deductum. Exsecratus itaque aniculae insidias, operui caput, et per medium lupanar fugere coepi in aliam partem." Petron. Sat.
"Redolet adhuc fuliginem fornicis." Senec. Controv. II, 1.
Nil medium est; sunt qui nolunt tetigisse, nisi illas
Quarum subsuta talos tegat instita veste:
Contra, alius nullam, nisi olenti in fornice stantem.
Hor. Sat. I, II, 28 sqq.
Fuliginosos et male olentes dicebant fornices, a fumo lucernarum quibus collucebant lupanaria. Vide Horat. Sat. II, VII; Juv. VI, et Martial. passim.
Hinc:
fornicatio: Pro stupro, in christianorum synodorum decretis.
fornicator, fornicatrix:
Limitem moechis et fornicatoribus figimus. Tertull. de Pudic. I.
"Fornicatrix est cujus publicum et vulgare est. Hae sub arcuatis prostituebantur, quae loca fornices dicuntur, unde et fornicariae." Isidor. Etymolog. lib. 10.
fornix: Pro pathico. Sic Curio Caesarem vocavit:
"Stabulum Nicomedis, et bithynicum fornicem." Suet. in Caes. 149.
fortis: Pro formosa: forte enim appellabant Latini quidquid excellebat.
"Sed Bacchis etiam fortis tibi visa est." Plaut. Bacch. II, II, 38.
Eodem sensu:
fortiuscula: Non diminutive, sed blanditim: aetate et succo virens.
fortis: Ad venerem validus. Vid. FORTITER FACERE.
"Vidi hic sororem esse ejus.—Convenitne eam?—Convenit.—Ecquid fortis visa est." Plaut. Mil. IV, III, 12 sq.
Fortuna virginalis: Dea puellarum peculiaris, ab illis invocata, ut det maritum, et mala arceat.
"Puellarum tegulas Fortunam defertis ad virginalem." Arnob. II.
Templum habebat Romae ad portam Capenam, a Servio Tullio exstructum.
fossa: Obsceno sensu.
Tibi haec paratur, ut tuum ter, aut quater
Voret profunda fossa lubricum caput.
Priap. Carm. LXXXIV, 30 sq.
Fossula oppidulum arctula profundum
Et meandribulis inexplicandis
Munit undula, etc.
Petron. Phaleuc. 32 sqq.
...castigas turpia, quum sis
Inter Socraticos notissima fossa cinaedos.
Juv. II, 10 sq.
fovere: Verbum venereum. Puellulam sibi curare et quasi incubare, translatum a re pullaria.
An grave sex annis pulchram fovisse Calypso,
Aequoreaeque fuit concubuisse deae?
Ovid. ex Ponto, IV, X, 13.
Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram
Dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur.
Virgil. Eclog. III, 3 sq.
fovere manu: Concubantem molliter attrectare.
Puella nec jocosa te levi manu Fovebit, apprimetve lubricum femur. Priap. Carm. LXXXIV, 24 sq.
fragilis: De viro prostituto, patiente in venerem; a frangendo. Frangere enim eodem sensu obscenum est, quo dividere et praecidere.
...atque in me veniat mictum atque cacatum
Julius, et fragilis Pedatia, furque Voranus.
Hor. Sat. I, VIII, 38 sqq.
Frater et Soror: In obscenis: lasciva consanguinitas. Puellae fratres vocabant eos quibus dare consuescebant, et ab illis sorores dicebantur. Omnia enim paria antiqui fratres aut sorores appellabant. Sic:
"Nunc obsecro te, Milphio, hanc per dexteram, Perque hanc sororem laevam, Perque oculos tuos, etc." Plaut. Poenul. I, III, 8 sq.
"Si non fastidis, inquit, foeminam ornatam, et hoc primum anno virum expertam, concilio tibi, o juvenis, sororem. Habes tu quidem et fratrem: neque enim me piguit inquirere; sed quit prohibet et sororem adoptare?" Petron. Sat.
Frater ergo et dicebatur de compari in paedicatione. Nam paulo post respondet Polyaenus:
"Imo per formam tuam te rogo, ne fastidias hominem peregrinum inter cultores admittere... Ac ne me judices ad hoc templum amoris gratis accedere, dono tibi fratrem meum." Petron. eod. loco.
fraterculare, sororiare: De papillis, quum primum puellis intumescunt.
"Tunc papillae primitus Fraterculabant: illud volui dicere, Sororiabant; quid opus est verbis?" Plaut. Frag. Frivol. 9 sqq.
Vide Fest. in fratrare.
fratriae:
Fratriae appellantur fratrum inter se uxores. Non. Marc. de Propinquis.
frictrix: Foemina foemineo amore ardens; apud Graecos τρίβας.
frigidus: Imbellis ad venerem.
"Ego autem frigidior hieme gallica factus, nullum potui verbum emittere... Sollicitavit inguina mea mille jam mortibus frigida." Petron. Sat.
"Quod si idem frigus genua manusque tentaverit tuas, licet ad tubicines mittas." Petron. Sat.
Vide ff. de frigidis et maleficiatis.
frigida mulier: Quae sub viro jacet immobili lumbo. Marmorea, nivea.
Digna tuo cur sis, indignaque nomine, dicam;
Frigida es, et nigra es: non es, et es Chione.
Mart. III, XXXIV, 1 sq.
Χίων enim Graecorum id est atque nix.
friguttire: Gestu motuque lascivo ardorem venereum demonstrare.
"Tu nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis?" Plaut. Casin. II, III, 49.
frons parva: Decora mulieribus.
"Nulla vox est quae formam ejus possit comprehendere... frons minima, et quae radices capillorum retroflexerat." Petron. Sat.
Frontem imminuere posuit Arnobius inter formae curas (Advent. Gent. lib. II), et Horatius:
Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor.
Od. I, XXXIII, 5 sq.
In viris contra, frons quo latior, eo honestior.
frucinal aut fruginal: Templum Romae Veneri frugi, id est honestae, dedicatum. Vide Fest. Eadem quam Graeci οὐράνιαν nominabant.
"Fac sis frugi.—Jam non possum, amisi omnem libidinem." Plaut. Mil. IV, VIII, 50.
frui: Ad venerem translatum
Ficosissima me puella ludit,
Et non dat mihi, nec negat daturam:
Causasque invenit usque differendi.
Quae si contigerit fruenda nobis,
Totam cum paribus, Priape, nostris
Cingemus tibi mentulam coronis.
Priap. Carm. L, 2 sqq.
fugalia: Festa, in memoriam institutae reipublicae, post Tarquinii exsilium. Agebantur mense februario, cum spurcissima licentia.
"Nec ubi fugalia celebrarentur omni licentia turpidinum, et vere fugalia, sed pudoris et honestatis." Aug. de Civ. Dei, VI.
fugitiva venus: Amor transitorius.
Quid quasi pellicibus torqueris inepta ministris,
In quibus et levis est et fugitiva venus?
Mart. XII, XCVI, 3 sq.
fundus: Pudendum muliebre.
"Nemo ire quemquam publica prohibet via, Dum ne per fundum septem facias semitam. Dum tete abstineas nupta, vidua, virgine, Juventute et pueris liberis, ama quid lubet." Plaut. Curcul. I, I, 35 sqq.
funeratus: Impotens veneri.
"Credo mihi, frater, non intelligo me virum esse, non sentio; funerata est pars illa corporis qua quondam Achilles eram." Petron. Sat.
furere: Ardere in venerem.
"Haec duo nomina, furor et amor, ita sibi familiaria sunt, ut alterum pro altero ponatur; sicus, furere et amare: furere Inachia, amare Inachiam." Vet. Interpret.
Hic tertius december, ex quo destiti
Inachia furere,
Silvis honorem decutit.
Id. Epod. XI, 7 sqq.
Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigrae violae sunt, et vaccinia nigra),[TR1]
Mecum inter salices lenta sub vite jaceret.
Virgil. Eclog. X, 37 sqq.
furiare: Ad venerem excitare.
Quum tibi flagrans amor et libido,
Quae solet matres furiare equorum,
Saeviet circa jecur ulcerosum
Non sine questu.
Hor. Od. I, XXV, 13 sqq.
furta: Praedationes venereae, stupra, adulteria, etc.
"Edepol, nae illa furtis rebus te sciat operam dare, Ego faxim te Amphitruonem esse malis quam Jovem." Plaut. Amph. I, III, 12 sq.
"At tu, qui potior nunc es, mea furta caveto." Tibull. I, V, 69.
Hinc:
furtivus lectus:
Parce tamen, per te, furtivi foedera lecti,
Per Venerem quaeso, compositumque caput.
Tibull. I, V, 7 sq.
furtivus usus:
Et quum furtivo juvenem lassaverit usu,
Tecum interposita languida veste cubet.
Tibull. I, IX, 55 sq.
futuere: A verbo graeco φὺω, genero.
Latinis vocabulum nuptum, sed non impudicum. Sensu proprio dicebatur de concubitu viri cum foemina.
Qua factus ratione sit requiris,
Qui numquam futuit, pater Philaenus:
Gaditanus, Avite, dicat istud,
Qui scribit nihil, et tamen poeta est.
Mart. X, CII, 1 sqq.
Quanto tu melius, quoties placet ire fututum,
Quae verum mavis dicere, Paulla, viro!
Mart. XI, VIII, 13 sq.
fututio:
Numquid pollicita est tibi beatam
Noctem, Naevia, sobriasque mavis
Certae nequitias fututionis?
Mart. I, CVII, 4 sqq.
fututor perditus: Spurcus, flagitiosus.
Sunt illic veneris novae figurae,
Quales perditus audeat fututor.
Mart. XII, XLIII, 5 sq.
fututor: Pro tribade.
Esse videbaris, fateor, Lucretia, nobis:
At tu, proh facinus! fututor eras.
Mart. I, XCI, 5 sq.
fututrix manus:
...Sed sit satis: inguina saltem
Parce fututrici solliticare manu.
Mart. XI, XXIII 3 sq.
futuaria lex: Edictum Heliogabali, jussu ejus vulgatum, Venerisque templo propositum.
"Jura visendi, consectandi, susurrandi, gestiundi, salutandi, confabulandi, precandi, perpetuo interdiu futuariis permissa ex me sunto.—Ex aede, foramine, horto, postico, impluvio, haec commoda nemo nemini prohibento.—Fidem consilia ferunto, ferunto auxilium, operamve danto.—Sub noctu vota tractanto.—Promissa, juramenta, lamenta admiscento.—Sollictando, verecundiam, timorem amovento.—Tristitiam suppremunto.—Tempori locove obsecundanto.—Occasioni ne unquam cedunto.—Internuntias, epistolas succudunto.—His spem, voluntatem, exspectationem, necessitatem, misericordiam adlectanto.—Inserunto fraude, vi, dolo.—Ostentatione attemperate utuntor.—Prudentiam, tacuitatem habento, tenento, gestiunto.—Ex pathica quicquam sempiterne, quasi stipem et pignus capiunto.—Ejus permissum advehunto, novam quaerunto.—Actuve pompave grandi, animam nobilem insectantor.—Notas conjectarias rectius novanto." Petr. Crinit. de Vita honesta, XI, 8.
Hanc legem Heliogabalus de nomine uxoris suae Semiramiae jussit appellari. Vide Lamprid. ad Constantinum Augustum.