← Table of contents
Glossarium eroticum linguae Latinae

GADITANAE

Reading edition

gaditanae: Puellae hispanienses cantu suavi, necnon molli saltatione, Romae insignes. Pleraeque meritoriae. Gaditanae e Gadibus, unde innumerabilia scorta continue accedebant.

Cantica qui Nili, qui gaditana susurrat.

Mart. III, LXIII, 5.

Nec de Gadibus improbis puellae

Vibrabunt sine fine prurientes

Lascivos docili tremore lumbos.

Mart. V, LXXVIII, 26 sqq.

Forsitan exspectes ut gaditana canoro

Incipiant prurire choro, plausuque probatae

Ad terram tremulo descendant clune puellae,

Irritamentum veneris languentis, et acres

Divitis urticae.

Juv. XI, 162 sqq.

Galba: Scurra temporis Augusti de quo Juvenalis, Sat. V. Ejus meminit Plutarchus. Quum dormitaret Maecenati uxorem suam contrectanti post coenam, tamen ad calices vigilabat, servulumque videns vinum sublegentem: Non omnibus, ait, dormio. Caeterum, hujus generis lenones eleganter notat Tertull., lib. de Patientia, cap. 16.

Qualia autem essent Galbae dicta, docet Quintilianus.

"Id porro quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia Galbae pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Junii Bassi, etc." Quintil. Inst. Orat. VI, 3.

galbana aut galbina: Vestis coloris herbacei ad usum foeminarum, mollibus usurpata. Inde, galbani mores pro moribus effoeminatorum.

Nativa laudet, habeat et licet semper

Fuscos colores, galbanos habet mores.

Mart. I, XCVII, 8 sq.

Reticulumque comis auratum ingentibus implet

Caerulea indutus scutulata aut galbana rasa.

Juv. II, 96 sq.

"Vestitus chlamyde coccea, tunica galbina, brachia galbinis indutus." Vopisc. in Aurelian. II.

Hinc:

galbanatus: Pro molli et pathico.

Conviva quisquis Zoili potest esse, Summoenianas coenet inter uxores. ...... Jacet occupato galbanatus in lecto. Mart. III, LXXXII, 1 sqq.

Vide Turneb. lib. I, cap. VIII.

Gallam subigere: Verbum flagitiosum a sutrina translatum. Virum aut mulierem inire.

"Plancus in judicio forte amici, quum molestum testem destruere vellet, interrogavit, quia sutorem sciebat, quo artificio se tueretur. Ille urbane respondit: Gallam subigo. Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobationem ambiguetate convertit: nam Plancus in Maevia Galla nupta male audiebatur." Macrob. Saturn. II, 2.

galli: Sacerdotes deae Cybeles, qui ex ritu semetipsos castrabant, non ferro, sed testa. Vide Plin. II, 49. Rhea enim, quam in montibus Phrygiae Cybelen vocabant, exsectionem virorum instituisse dicitur, propter adamatum Atyn.

Ast hic metuenda dedicat genitalia,

Numen reciso mitigans ab inguine:

Offert pudendum semivir donum deae.

Illam revulsa masculini generis

Vena effluenti pascit auctam sanguine.

Prudent. Peri steph. hymn. X, vs. 1066 sqq.

Galliambon: Genus metri varietas iambici, ultimo pede claudicans. Exemplum est in epigrammate Catulli de Aty. Sic dictum, quod peculiare erat Gallis in festis Cybeles. Carmen mollibus cantilenis consecratum.

Nec dictat mihi luculentus Atys

Mollem debilitare Galliambon.

Mart. II, LXXXVI, 4 sq.

gallina: Blandimentum amatorium.

"Dic igitur me tuum passerculum, gallinam, coturnicem, agnellum." Platu. Asin. III, III, 76.

gallina: Pro meretrice; quia more gallinarum, meretrices omnia spargunt et sumunt.

"An, obsecro, hercle habent quoque gallinae manus; Nam has quidem gallina scripsit." Plaut. Pseudul. I, I, 27 sq.

Hunc Plauti locum quidam intelligunt de manu incomposita in scripturis: quod non verisimile.

gallus: Pro castrato.

Curandum penem commisit Baccara Graecus

Rivali medico. Baccara Gallus erit.

Mart. XI, LXXV, 1 sq.

gallus gallinaceus: Custos amorum ad evigilandos moechos et fures venereos, teste Luciano in Somnio qui Gallus inscribitur.

Mars enim, quoties ad Vulcani conjugem veniebat, timens ne se Sol cum ea deprehenderet, et Vulcano nuntiaret, Alectryonem secum adducebat, eum foris ad ostium jubens observare quum Sol emergeret. Caeterum quadam nocte somnus Alectryonem oppressit, nec ideo sensit adventantem Solem, qui Martem cum Venere dormientem deprehendit, remque Vulcano renuntiavit. Iratus Mars Alectryonem in gallum convertit. Hinc Ausonius:

...Ter clara instantis Eoi

Signa canit serus deprenso Marte satelles.

Eidyll. IV, 26 sq.

gallulare: Pubescere

"Puerum mulieri praestare nemo scit, quanto melior sit cujus vox gallulascit, cujus jam ramus roborascit." Novius, Exod. apud Non. Marc.

ganea, ganeae: Tabernae vinariae simul et libidinum; sic dictae ἀπὸ τὴς γᾶς, τοῦτ᾿ ἔστι γῆς . (Donat.) Pleraeque subterraneae et cryptatae. Vide Lubini Antiquarium.

gannire, gannitus: Proprie canum; ad venerem translatum.

Inter gannitus et subantis voculas,

Carpant papillas, atque amplexus intiment.

Apul. Ἀνεχόμ. 14 sq.

Tuccia vesicae non imperat, Appula gannit

Sicut in amplexu...

Juv. VI, 64 sq.

Ganymedes: Puer formosissimus, quem Jupiter ab aquila rapi jussit, et loco Hebes expulsae nectari miscendo praefecit.

Castissima initio fuit haec fabula. Verus ejus sensus est, prudentes solum a deo amari. Vid. Tusc. Quaest. Lib. 2. Ex ethicis enim Ganymedes est anima hominis sapientis ob eximiam virtutem a deo rapta.

Pulcherrimus dictus est, quia flagitiorum purus: pocula Jovi ministrat, quia sapientiae officiis delectatur divinitas: ab aquila tandem raptus, quum sit aquila symbolum perspicacitatis.

Procul ergo amovenda sunt turpia et obscena, quae de Ganymede relata aut picta sunt ab impuris.

Quum tua tot niveis ornetur ripa ministris,

Et Ganymedeo luceat unda choro.

Mart. VII, L, 3 sq.

gaudia Veneris: Gallice les joies de ce monde.

Nam quis concubitus, veneris quis gaudia nescit?

Petron. Sat.

Vos quoque abesse procul jubeo; discedat ab aris

Cui tulit hesterna gaudia nocte venus.

Tibull. I, II, 19 sq.

gaudia foeda: Masturbatio.

Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres;

Mars semel, ut geminos Ilia casta daret.

Omnia perdiderat, si masturbatus uterque

Mandasset manibus gaudia foeda suis.

Mart. IX, XLI, 5 sqq.

gemelli: Latini gemellum dicebant pro pari aut simili; praesertim in malam partem. Sic Horatius:

Quinti progenies Arri, par nobile fratrum

Nequitia et nugis, pravorum et amore gemellum.

Hor. Sat. II, III, 243 sq.

gemelli: Cinaedi, pathici.

Pulchre convenit improbis cinaedis

Mamurrae pathicoque, Caesarique.

......

Morbosi pariter, gemelli utrique,

Uno in lectulo, erudituli ambo.

Catull. LIII, 1 sqq.

gemelli: Colei; eodem sensu quo graece διδύμοι, ex Galeno, in Libello isagogico.

Mox somnum excitat procax libido,

Laetus nervulus, et sopore ab illo

Pruriens, usque et usque tensus

Gemellorum agitet...

...Usque sed novate,

Usque et usque alacres novate, et usque

Dum vos inter opus Venus gemellos

Solvat...

Petron. Pseud. cent. vs. 67 sqq.

geminae gemmulae: Oculi micantes.

Malas adorent ore et ingenuas genas,

Et pupularum nitidas geminas gemmulas.

Apul. Ἀνεχόμ. 8 sq.

geminare: Copulare; ad venerem translatum.

Sed non ut placidis coeant immitia, non ut

Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.

Horat. de Art. Poet. 12 sq.

gemipomae: Mammae.

Conde papillas, conde gemipomas,

Compresso lacte quae modo pullulant.

Ex catalectis vet.

gener: Pro marito. Vide Maur. Serv. in Virgil.

...Tibi serviat ultima Thule:

Teque sibi generum Thetis emat omnibus undis.

Virgil. Georg. I, 30 sq.

generabilis: Genitalis; verbum Apulianum.

"Quidquid inest natura generandi, in generabilia sunt." Apul. in Hermet.

genethliacon: Mere graecum. Proprie natale, natalitium: quidquid in diem natalem dictum aut factum. Titulus carminis Ausonii (Eidyll. XXXIII) ad festum Nepotis. Veteres, eo die quo imponenda essent infantibus nomina, advocabant mathematicos qui, inspecto themate genethliaco, fausta infaustaque praedicebant; idque vocabant fata advocare, fata scribere. Vid. Meurs. in Plaut. Prolog. suppos. Bacchidibus, v. 62.

genialia festa: Saturnalia; sic dicta eo quod Genio indulgebatur, id est, quibuscumque voluptatibus, etiam propudiosis. Vide SATURNALIA. Agebantur kalendis januariis.

Ter senis, unoque die genialia festa

Porrigit, ut Janum arcessat nona bruma morantem.

Auson. Eidyll. XXII, 5 sq.

genialis lectus: Vide LECTUS.

geniatus: Venustus.

"Fuit decorus corpore et vultu geniatus." Jul. Capit. in Luc. Ver.

Genita mana: Dea cui vota ferebant, ne pueri imbelles et difformes nascerentur. Canis ei immolabatur. Vide Bartholin. de Puerp.; Plin. XXIX, 4; Plutarch. Quaest. rom. 51.

genitale caput: Pro balano.

Reddimus obscenae convicia debita genti,

Quae genitale caput propudiosa metit.

Claud. Rutilius Numatianus, Itiner. I, 387 sq.

genitalia: Pro pudendis.

Facce etiam vini genitalia lauta levantur,

Et tumidos testes nereia lympha coercet.

Serenus Sammonicus, de Medicina, cap. 36.

genitrix:

"A matre hanc habet distantiam, quod genitrix semper quae genuerit nuncupatur; mater vero aliquando pro nutrice ponitur." Non. Marc.

Vide MATER.

Genius: Deus generationis, aut melius, natura ipsa, tanquam vim habens rerum gigendarum.

"Genius generis nostri parens." Laber. apud Non. Marc.

A Romanis colebatur die natali, in gratiam beneficii quo geniti fuerant.

...Silvanum lacte piabant,

Floribus et vino Genium memorem brevis aevi.

Hor. Epist. II, I, 143 sq.

Dicamus bona verba: venit natalis ad aras.

......

Ipse suos Genius adsit visurus honores.

Tibull. II, II, 1-5.

Genius ergo princeps omnium voluptatum. Hinc:

genio indulgere: Pro venere frui.

Indulge Genio; carpamus dulcia; nostrum est

Quod vivis; cinis, et manes et fabula fies.

Pers. V, 151 sq.

Et contra, defraudare Genium, suum contra Genium debellare, pro cupiditatibus suis imperare. Plaut. Terent. etc.

Praeter illum Genium omnibus communem, cuique rei et cuique viro Genios duos peculiariter dabant antiqui, bonum et malum; quod omnibus notum est. Vide Pers. IV, 27; VI, 48; Horat., Virgil., Cicer., etc.

gerere morem: Suae aut aliorum libidini servire: proprium lenonis et meretricis.

"Pater nunc intus suo animo morem gerit: Cubat complexus, cujus cupiens maxume est." Plaut. Amph. Prolog. 131 sq.

Vide Donat. ad Terent.

gerulifigulus flagitii: Praeceptor flagitiorum. Geruli sunt qui efficiunt, et figulus ponitur pro paedagogo. Vid. Fest.

"Quibus tuum patrem, meque una amicos, affines tuos, Tua infamia fecisti gerulifigulos flagitii." Plaut. Bacchid. III, I, 13 sq.

gignere culpa sua, vitio suo: Liberos extra matrimonium suscipere; venere vaga spurios procreare.

"Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo, Suapte culpa genere capiunt genus, ingenium improbant." Plaut. Mercat. V, IV, 8 sq.

"Eo sumus gnatae genere, ut deceat nos esse a culpa castas." Plaut. Poenul. V, IV, 13.

Huic semper vitio pater fuisti.

Mart. XII, LIII, 10

Hic culpa et vitium pro coitu illegitimo.

giton: Encolpi deliciae in Petronii Satyr. Hinc gallica lingua pro catamito, a γείτων, vicinus, proximus, verbum amoris apud Graecos.

glabrarius, glabraria: Proprio sensu de ovi tonsa (Varr. de Re rustic.). Salsiori vero translatione, pro viro a meretricibus exspoliato, aut foemina ab amasiis suis pessumdata.

Et quidquid petit, usque et usque donas:

Vae glabraria, vae tibi misella!

Nudam te statuet tuus Lupercus.

Mart. VI, XXVIII, 6 sqq.

glabri: Pro pueris meritoriis; quum sint sine pube.

Diceris male te a tuis

Unguentate, glabris, marite,

Abstinere; sed abstine.

Catull. LVI, 141 sqq.

Et inde pro mollibus et cinaedis, qui, muliebria patientium more, se totum corpus levigabant. Vide DIVELLERE.

Ore tener, latus pectore, crure glaber,

Uxori qui saepe tuae comes improbus haeret,

Non est quod timeas, Candide: non futuit.

Mart. XII, XXXVIII, 4 sqq.

Vide Athen. lib. XII, et Plin. Praefat. lib. XIX.

gladiatrices: Pugnas et mulierum edidit Domitianus.

"Venationes gladiatoresque, et noctibus ad lychnuchos: nec virorum modo pugnas, sed et mulierum (commisit)." Suet. in Domit. 4.

"Foeminarum illustrium, senatorumque plures per arenam foedati sunt." Tacit. Annal. XV, 32.

Vide Papin. Silv. in fine lib. I; Dion. in Domitian.; Martial. de Spectacul. epigr. VII, etc.

gladiator obscenus:

"Non taces, inquit, gladiator obscene, quem de ruina arena dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, quum fortiter faceres, cum pura muliere pugnasti?" Petron. Sat.

gladius: Pro pene.

"Dum, gladium ne habeat, quaero, arripio capulum... Sed quum cogito, non habuit gladium; nam esset frigidius." Plaut. Casin. V, II, 30 sq.

glaucus: Rex Potniarum in Boeotia, Sisyphi filius; quum equas suas a coitu cohiberet, quo essent velociores, Venus indignata furorem eis tantum immisit, ut dominum dilacerarint.

Scilicet ante omnes furor est insignis equarum:

Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci

Potniades malis membra absumpsere quadrigae.

Virgil. Georg. III, 266 sqq.

Vide Equi HIPPOMANES.

glubere: In obscenis. Vide DEGLUBERE.

gracilis: Pro molli ac tenello.

Quis multa gracilis te puer in rosa

Perfusus liquidus urget odoribus

Grato, Pyrrha, sub antro?

Hor. Od. I, V, 1 sqq.

Aptius tamen puellarum epithetum.

"Quas matres student demissis humeris esse, vincto pectore ut graciles sient." Terent. Eun. II, III.

gratiae: Graece Charites; Veneris comites et ornatrices. Duas tantum admittebant Lacedaemonii; tres vero Athenienses, ut omnibus notum est.

Ex Jove et Venere genitas nonnulli scripserunt; alii, ex Libero et Venere; Hesodius, ex Jove et Eurynome, nympha Oceani; Lactantius, ex Jove et Autonoe, Cadmi filia; Cicero, ex Erebo et Nocte ortas existimat.

1° Venerem semper comitabantur, ut illarum beneficio, continua amabilitate, et quasi semper nova, maritum continuo allectaret. Quod Plutarchus ostendit in Ἐρωτιχῶ, ac de praeceptis quoque connubialibus, demonstrans uxoribus erga maritos gratiis opus esse, ne usu et aetate injucundae fiant. Eodem sensu intelligendus est Homerus, quum Veneri peplum a Gratiis laboratum ait, Iliad. lib. V, et lib. VI, quo Vulcanus Venerem et Gratiam simul duxit. Vide Dialog. Mercurii et Apollinis apud Lucianum.

2° Primitus vestitae Gratiae fingebantur. Cur ergo, inquit Pausanias, mutata antiquorum ratione, nudas pingere aut sculpere adorti sunt? Nudae sunt, ut sciant nubentes, in probrum semper foeminis esse corpus aut animum quoquo modo fucare.

3° Ad bonam ergo Venerem, id est legitimam, inventae sunt Gratiae, lepidissima fabula uxorum officium demonstrantes. Sic solutis zonis effictae sunt, ob conjugalis obsequii facilitatem, quae in foemina requiritur. Sic virgines, juvenes, ridentes, et consertis manibus quasi virum retinentes, etc. Vide Horat. Od. I, XXX, 5; III, XXI, 22; IV, VII, 5. Epist. I, VI, 49; et Senec. de Beneficiis, lib. I.

gremium: Pro vulva.

Egregium narras mira pietate parentem,

Qui ipse sui gnati minxerit in gremium.

Catull. LXII, 29 sq.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings