← Table of contents
Glossarium eroticum linguae Latinae

BABYLON

Reading edition

Babylon: Urbs Chaldaeae caput, totiusque Assyriae princeps, a Nimbrothe aut Nimbroto condita (Sacr. Litt. et Beros. I, 3), a Semiramide vero restaurata, coctilique muro circummunita.

Priori illi Semiramidi, circa corporis cultum occupatae, quum defectio Babylonis nunciata esset, soluta adhuc altera parte capillorum protinus ad pugnam accurrit, nec prius comam in ordinem redegisse dicta est quam urbem recepisset. Vid. Val. Max. IX, 2.

Luxuriae mater fuit Babylon, inde per totum orbem diffusae. Ex publica auctoritate, uxores emebantur, quod hodie apud Musulmanos servatur. (Polydor. Virg. de Rerum invent. IV, 4).

Mos et erat foeminas, tum nuptas, tum virgines, ex oraculo quodam, commisceri, die festo Veneris, cum hospitibus et quibuscumque adventitiis. A fano quisque suam abducebat, data pecunia, quae post stuprum deae offerebatur. (Cael. Rhod. VIII, 21.)

Nec minus inclyta Babylon vestium luxu, mollitiaque suppellectilium. Inde:

Babylonicus calix: Cupa voluptatum, metaphora ethnicis et christianis concionatoribus usitatissima.

"Calix aureus Babylon in manu domni inebrians omnem terram." Jerem. LI, 7.

"Calix Babylonicus aureus, vice adagii, usurpatur a Hieronymo. «‏Multa, inquit, de perfectione dicuntur, ut qui volumen philosophi nesciunt, sub martyris nomine bibant de aureo calice Babylonis.» Meminit elegantissime item Ambrosius quodam loco: ‏Ille, inquit, apud me primus qui omnium perditissimus; ille meus est qui suus non est; ille mihi gratior qui sibi nequitior; calix babylonicus aureus in manu mea inebrians omnem terram...»" Cael. Rhod. VIII, 21.

Babylonici numeri: Species sortis aut divinationis, Romae puellis in magnam fidem. A Cicerone Chaldaei et Assyrii dicti.

"Caldaei (numeri) non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati, diuturna observatione siderum putantur effecisse, ut praedici posset quid cuique eventurum, et quo quisque fato natus esset." Cic. Divinat. I, initio.

Sic Horatius ad Leuconoen meretricem:

Tu ne quaesieris scire, nefas, quem mihi, quem tibi,

Finem dî dederint, Leuconoë nec babylonicos

Tentaris numeros, etc.

Hor. Od. I, II, 1 sqq.

Babylonicae vestes: In deliciis foeminarum et mollium.

"Colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit, et nomen ejus imposuit." Plin. VIII, 48.

Non ego praetulerim babylonica picta superbe

Texta, Semiramia quae variantur acu.

Mart. VIII, XXVIII, 17 sq.

Haec tibi Memphitis tellus dat munera: victa est

Pectine niliaco jam Babylonis acus.

Mart. XIV, CXLVIII, 1 sq.

bacario: Servulus qui lupanaribus aquam ministrabat, ad usum scortorum. Vid. ABLUERE. Idem est ac aquariolus (Gloss. vet. et interpret. ad Plaut. Poenul. I, II, 14.) Graece πορνοδιάχονος. A baca, specia vasis aquarii. Vid. Gloss. Isidor.

baccae: Pro margaritis, a similitudine baccarum, quae proprie sunt fructus minuti et orbiculati arbusculorum racemiferorum, ut myrti, sambuci, juniperi, etc.

Hae baccam conchae rasisse, et stringere venas

Ferventis massae crudo de pulvere jussit.

Pers. II, 66 sq.

Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,

Scilicet ut decies solidum exsorberet, aceto

Diluit insignem baccam.

Hor. Sat. II, III, 329 sqq.

Sub Augusto excudebantur solidi aurei ad numerum quadraginta quinque in libra: quisque ergo solidus pollebat, pondere gallico, 1 gros 68 grains, pretioque nostri temporis, 19 fr. 30 c.

Sed rationariis romanis quotiescumque summa per adverbium scripta est, cententuplicato intelligenda est. Sic sexagies sestertium pro 6,000 sesteriis.

Baccae ergo Metellae pretium erat mille solidorum, et monetae nostrae, 19,300 fr.

Nec sit marita, quae rotundioribus

Onusta baccis ambulet.

Hor. Epod. VIII, 13 sq.

Baccas enim gestare, foeminarum gloria erat, digitis et auribus, saepeque binas aut ternas. Vid. ELENCHUS et INAURES.

Quo margarita cara tribacca Indica?

An ut matrona ornata phaleris pelagiis

Tollat pedes indomita in strato extraneo?

Petron. Sat.

Viris etiam usurpabantur baccarum uniones: quod patet ex Lampridio.

"Gemmarum quod fuit vendidit, et aurum in aerarium contulit, dicens gemmas viri usui non esse; matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo, atque inauribus et baccato monili, et corona cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso, et cyclade quae sex unciis auri plus non haberet." Lamprid. in Alex.

Quanto plura hodie possident, quanto impudentius ostendunt meretriculae nostrae!

baccatus: Baccis ornatus.

...colloque monile

Baccatum.

Virg. Aeneid. I, 658 sq.

...baccatum induta monile.

Sil. Ital. VIII, 134.

baccha: (Singulari numero.) Mulier insaniens.

"Bacchae bacchanti si velis adversarier, ex insana insaniorem facies." Plaut. Amph. II, II, 71.

bacchanal: Proprie locus quo Bacchi sacra celebrabantur: saepe pro ganeo et lupanare.

"Quî, amabo? Quia, Bacchis, Bacchas metuo et Bacchanal tuum." Plaut. Bacch. I, I, 19.

Bacchanalia: Bacchi festa, quibus cum ululatu et rumore promiscua stupra, inter vina et epulas, noctu agebantur, patientibus non tantum foeminis, sed et pueris tenerulis.

"Initia erant (bacchanalium) quae primo paucis tradita sunt; deinde vulgari coepta per viros mulieresque: additae voluptates religioni vini et epularum, quo plurium animi illicerentur. Quum vinum animos et nox, et misti foeminis mares, aetatis tenerae majoribus, discrimen omne pudoris exstinxissent... nec unum genus noxae; stupra commiscua ingenuorum foeminarumque erant." Tit. Liv. XXXIX, 8.

"Bacchanalia sacra, vel potius sacrilegia, sunt instituta, de quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit, ut in urbe Roma esse prohiberet." Aug. de Civ. Dei. XVIII, 13.

Foemineae voces, et mota insania vino,

Obscenique greges, et inania tympana vincant?

Ovid. Met. III, 536 sq.

Inde:

Bacchanalia vivere: Perdite vivere.

...quoties aliquid de moribus audent

Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt.

Juv. II, 2 sq.

bacciballum: In blanditiis; quasi diceres bella bacca. Gallice mon bijou.

"Noveratis Melissam Taurentiam, pulcherrimum bacciballum." Petron. Frag. de Coena Trimalchionis.

bactriasmus: Saltatio lascivi generis, lumbis tremulis et molliter fluctuantibus. (Bulenger. de Theatr. I, 51.)

badas: Pro cinaedo. Mere graecum βάδας, a Latinis usurpatum. Vid. Cael. Rhodig. XV, 17.

badizare: Βαδίζειν. Proprie de molli incessu equi tolutatorii, a Plauto ad motus venereos translatum. Notatur enim a Palmerio genus quoddam libidinis quod equus nominabatur.

"Si verum quidem est decorum, herum vehere servum, inscende... Inscende actutum.—ego fecero; hem! quid istuc est? ut tu incedis! Demam hercle jam de ordeo, tolutim ni badizas." Plaut. Asin. III, III, 111 sq.

bagoas: Βαγωας. Lingua persica spado. (Plin. XIII, IV, 9.) Latinis eodem sensu usurpatum. (Quinctil. V, XII, 21.) Orsines, nobilissimus satrapes, quum Alexandrum et amicos ejus muneribus cumulasset, Bagoae regis, nil quicquam honoris detulit. Admonitus a quibusdam quam Alexandro cordi esset, respondet se amicos regis colere, non scorta. Vid. Suid. et Curt. X, I, 26.

Quem penes est dominam servandi cura, Bagoe.

Ovid. Am. II, II, 1.

Baiae (-arum): Civitas Campaniae, secus mare sita; sic nominata a Baio, Ulyssis socio, illic sepulto. Hujus agro sunt aquae libidinibus famosissimae. Baianas balneas insectatur Seneca, Epist. moral. I, 7, tanquam diversorium omnium nequitiarum.

"Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omni cupiditati; si hoc in urbe, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faceret..." Cic. pro Cael. 49.

Casta, nec antiquis cedens Laevina Sabinis,

Et quamvis tetrico tristior ipsa viro;

Dum modo Lucrino, modo se permittit Averno,

Et dum Baianis saepe fovetur aquis;

Incidit in flammas, juvenemque secuta, relicto

Conjuge, Penelope venit, abit Helene.

Mart. I, LXIII, 1 sqq.

Tu modo quam primum corruptas desere Baias;

Multis ista dabunt litora dissidium,

Litora quae fuerant castis inimica puellis.

Ah! pereant Baiae crimen amoris aquae!

Propert. I, II, 27 sqq.

balanus: Βάλανος. Glans arboris arabici, cujus oleum in unguentis laudatur a Plinio, XII, 21; XIII, 1, sub nomine myro-balani.

Tyrrhena regum progenies, tibi

Non ante verso lene merum cado

Cum flore, Mecaenas, rosarum, et

Pressa tuis balanus capillis

Jamdudum apud me est.

Hor. Od. III, XXIX, 1 sqq.

Balanus in deliciis mollium et cinaedorum. Unde Persius:

Tu quum maxillis balanatum gausape pectas

Inguinibus quare detonsus gurgulio exstat?

Pers. IV, 37 sq.

Oleo balanino ungebantur infantes post balneum frigidum, tanquam remedio.

balanus: Pessarium, id est, veretrum lanae carminatae, quod vulvae ad medicamentum intromittitur. Sed infimae latinitatis; nam id genus remedii Celsus notare volens, vocabulo latino nominare non potuit.

balneae: In deliciis populi romani, tanquam coetus garrulorum et famigeratorum, necnon loci foedissimae libidinis. Plebeculae aperiebantur minimo pretio; quandoque, impendio nullo ex munificentia procerum.

"Balneum quo usus fuisset, sine mercede exhibuit." Jul. Capitolin. in Anton. Pio.

Balneis publicis quadrante lavabantur tenuiores. (Senec. Ep. 87.)

Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis.

Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?

Unde tibi togula est, et fuscae pensio cellae?

Unde datur quadrans?

Mart. III, XXX, 1 sqq.

Ne longum faciam, dum tu quadrante lavatum

Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum

Praeter Crispinum, sectabitur...

Hor. Sat. I, III, 137 sqq.

Quadrans vero monetae gallicae: = 0 fr. 31 c.

Gratis lavabantur pueri nondum quadrimi.

Atque una transire vadum tot millia cymba,

Nec pueri credunt, nisi qui nondam aere lavantur.

Juv. II, 151 sq.

Quadruplices balnearum species, unde totidem cellae ad singulos usus; 1° frigidariae; 2° tepidariae; 3° caldariae; 4° sudatoriae vaporibus siccis. Vide Laudent. Joubert de Balneis antiquorum; et Martial. de Etrusci thermis, lib. VI, epigr. XLII.

Primo obscura balnea propter verecundiam, nec non servandum calorem. Tale Scipionis balneolum Linterni apud Senecam, Epist. 87.

...in medio qui

Scripta foro recitent, sunt multi; quique lavantes;

Suave locus voci resonat conclusus.

Hor. Sat. I, IV, 74 sqq.

Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli.

Mart. I, LX, 3.

Sed paulo post omisso pudore, abundantia luminis elucebant.

"In hoc balneo Scipionis, minimae sunt rimae, magis quam fenestrae, ut sine injuria lumen admitterent. Sed nunc, blattaria vocant balnea, si non ita aperta sunt ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant; nisi, et lavantur simul et colorantur; nisi ex solio agros et maria prospiciunt." Senec. Epod. 87.

"Intra conclave succensum solidus dies; et haec abundantia lucis inclusae, et verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos." Sidonius Apollinaris, lib. II, ep. II.

Priscorum balneae ex ligno, aut opere caementitio; sed, crescente luxu, undique marmoratae summo nitore praeluxerunt.

Illic Taygeti virent metalla,

Et certant vario decore saxa,

Quae Phryx, et Libys altius cecidit.

Siccos pinguis onyx anhelat aestus,

Et flamma tenui calent Ophitae.

Mart. VI, XLII, 11 sq.

"Foeminae lavantur, et, nisi argentea, solia fastidiunt... videret haec Fabricius, et stratas argento balineas, ita ut vestigio locus non sit cum viris lavantium." Plin. XXX, 54.

Balnea inter lupanaria primaria. Ad horam nonam patebant, eamdem qua lustra et tabernae. Prohibuit Hadrianus ante octavam. (Cael. Spart. in Hadrian.)

Mixtim lavabant et viri et foeminae. Vid. Plin. loco supra citato. Lavacra, pro sexu, separavit Hadrianus.

In balneis vagabant meretrices.

"Tales, ubi comitantibus singulos quadraginta ministris, tholos introierint balnearum, ubi, ubi sunt, minaciter clamantes, si apparuisse subito ignotam compererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt; palpantesque advenam deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Semiramin Parthi, etc." Ammian. Marcellin. XXVIII.

"Omnes de circo, de theatro, de stadio, de omnibus locis et balneis, meretrices collegit in aedes publicas, et apud eas concionem habuit, etc." Lamprid. in Heliogabal.

Quum te lucerna balneator exstincta

Admittat inter bustuarias moechas.

Mart. III, XCIII, 14 sq.

Inde balneae furtis venereis aptissimae.

Quum custode foris tunicam servante puellae,

Celent furtivos balnea tuta jocos.

Ovid. Art. Amat. 639 sq.

Omnia foemineis quare dilecta catervis

Balnea devitat Blattara? ne futuat.

Mart. XI, XLVIII, 1 sq.

Modus lavandi in balneis: e vaporibus siccis aut aqua calida, ad frigidam ibant Romani.

Ritus si placeant tibi Laconum,

Contentus potes arido vapore,

Cruda Virgine, Marciave mergi.

Mart. VI, XLII, 16 sqq.

Vid. Petron. infra. et Senec. Epist. 84.

Post lotionem, se oleo perfundebant, quandoque unguentis; quo facto, corpus linteis aut palliis lana confectis tergebatur.

"Ac simul e promptuario, oleum unctui, et lintea tersui, et caetera huic eidem usui, profer ocyter, et hospitem meum produc ad proximas balneas." Apul. Met. I.

"Itaque intravimus balneum, et sudore calefacti, momento temporis ad frigidam eximus. Jam Trimalchio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed palliis ex mollissima lana factis." Petron. Sat.

Balneis et etiam coenae et comessationes.

"Nepotinis sumptibus omnium prodigorum ingenia superavit; commentus novum balnearum usum, portentosissima genera ciborum atque coenarum: ut calidis frigidisque unguentis lavaretur." Suet. in Calig. 37.

Qui coenam dabant, balneum quoque praebebant, et si non illis privatum domi erat, ad publicum convivas mittebant, jam ante de mercede securos.[TR1]

"Tene asymbolum venire! unctum atque lautum e balneis, Otiosum ab animo quum ille et cura et sumtu obsumitur." Terent. in Phormoion. II, II, 25 sq.

Inde:

balneares: Instrumenta balneorum, ut strigiles, ampullae, oleum, lintei ad abstergendum corpus, etc.

"Haec adhuc me loquente, manu firmiter injecta Milo, jussis balnearibus adsequi, produxit ad lavacrum proximum." Apul. Met. III.

baptae: Sacerdotes Cotyttus, deae impudicitiae, cui nocturna sacra peragebant, saltationibus, omni voluptatum generi indulgentes. Dicti Baptae a graeco βάπτειν, quod, qui sacris Cotyttus intitiabantur, aqua calida tingerentur. Vid. COTYTTO.

In Baptas comoediam scripsit Eupolis, quam illorum nomine appellavit, et in qua libidines eorum promulgavit; qua de re accensi, opus et auctorem in mare submerserunt. Vid. Suid. et Politian. Miscellan. cap. X.

Talia secreta coluerunt orgia taeda

Cecropiam soliti Baptae lassare Cotytto.

Juv. II, 91 sq.

Hinc baptae pro mollibus et impudicis.

barathrum: Nomen commune apud Graecos, pro quovis loco cavo et profundo; ab Horatio translatum ad stomachum helluonis; a Martiale usurpatum pro locis muliebribus:

Quid cum foemineo tibi, Baetice Galle, barathro?

Haec debet medios lambere lingua viros.

Mart. III, LXXXI, 1 sq.

barba: Primitias barbae deponebant juvenes, magna cum celebritate conviviorum et ludorum, in solemne indicium adeptae virilitatis.

Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,

......

Libat florentes haec tibi prima genas.

Mart. III, VI, 1 et 4.

barbatuli: Juvenes molles et lascivi, sic irrisione dicti, quod primam diu lanuginem servabant, ut delicatiores viderentur.

"Concursabant barbatuli juvenes, totus ille grex Catilinae." Cic. ad Att. I, XIII.

basiare: De quacumque venere dictum, et voluptate etiam spurcissima.

Aut quam sidera multa, quum tacet nox,

Furtivos hominum vident amores,

Tam te basia multa basiare

Vesano satis et super Catullo est.

Catull. VII, 7 sqq.

"Hilarior post hanc pollicitationem facta, mulier basiavit me spissius, et ex lacrymis in risum mota, descendentes ab aure capillos meos dentata manu duxit." Petron. Sat.

Fartus papyro dum tibi torus crescit,

Flentes superbus basiabit eunuchos.

Mart. VIII, XLIV, 14 sq.

Quem quum fenestra vidit a Suburana

Obscena nudum lena, fornicem cludit,

Mediumque mavult basiare, quam summum.

Mart. XI, LXII, 3 sq .

basium: Veneris praeludium. Vid. OSCULUM, COLUMBARE, COLLUM APPLICARE. Proprie ad os refertur; sed, ut surpa vidimus, dicebatur de cujuscunque corporis partis osculatione.

"Ultimo cinaedus supervenit... extortis nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit." Petron. Sat.

basium nuptiale: Basiatio casta et ore obstricto, ut publice inter sponsum et sponsam; ex more enim romano, matrimonium titulus dignitatis erat, non voluptatis.

Et aestuantem basiant, et algentem,

Et nuptiale basium reservantem.

Mart. XI, XCIX, 1 sq.

basium mutum: Frigidum; quo nec linguae vibrant, nec labia conferruminantur.

Ne sint basia muta, nec maligna;

Nec clusis aditum neget labellis.

Mart. XII, LV, 9 sq.

basium—posci-nummium—negoti-nummium: Quaestus causa datum, more meretricum.

"Tunc exosculata pressule, non qualia in lupanari solent basia jactari, posci-nummia, vel adventorum negoti-nummia." Apul. Met. X in fine.

Inde et simili compositione:

basiballum, basibolum: Scortillum. (Petron. Sat.) Bolus enim idem est ac praeda.

Bassus: Poeta eroticus, Propertii coaevus.

Quid, mihi tam multas laudando, Basse, puellas

Mutatum domina cogis abire mea?

Propert. I, IV, 1 sq.

Bassi et meminit Ovidius. Vid. Voss. Tract. de poet. latin. legitim.

batuere: Percutere. Ad obscena translatum, et tunc a βάτειν, inire.

"Et quidem jam, etiam non obscena verba pro obscenis sunt. Batuit, inquit, impudenter; depsit, multo impudentius." Cic. Ep. IX, XXII.

"...Quî, quaeso potius quam sculponeas Quibus batuatur tibi os, senex nequissime?" Plaut. Casin. II, VIII, 59.

bellum: De militia venerea; nam frequentissima dilogia verba rei castrensis ad venerem convertebantur. Sic Horatius:

Vixi puellis nuper idoneus,

Et militavi non sine gloria:

Nunc arma, defunctumque bello

Barbiton hic paries habebit.

Hor. Od. III, XXVI, 1, sqq.

Tum victor madido prosilias toro,

Nocturni referens vulnera praelii.

Claud. in nupt. Honor. et Mariae, 126 sq.

bellus: Proprie venustus, elegans; sed saepe in malam partem. Sic:

bellus: Obsequiosus; qui alterius libidini favet; conciliator benevolus. Gallice un complaisant.

Gallus habet fratres, quorum est lepidissima conjux

Alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homo est bellus: nam dulces jungit amores,

Cum puero ut bello bella puella cubet.

Catull. LXXXIII, 1 sqq.

bellus: Pro molli et effoeminato. Gallice un petit-maître. Putidum genus, sic a Martiale adumbratum.

Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines:

Balsama qui semper, cinnama semper olet;

Cantica qui Nili, quid Gaditana susurrat;

Qui movet in varios brachia vulsa modos;

Inter foemineas tota qui luce cathedras

Desidet, atque aliqua semper in aure sonat;

Qui legit hinc illinc missas, recipitque tabellas;

Pallia vicini qui refugit cubiti;

Qui scit quam quis amet; qui per convivia currit;

Hirpini veteres qui bene novit avos:

Quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?

Res praetricosa est, Cotile, bellus homo.

Mart. III, LXIII 3 sqq.

bellatulus: Vox blandientis: nam infantilibus verbis gaudent amores.

"Cubitum ergo ire volt.—Quin imus ergo?—Bella bellatula." Plaut. Casin. IV, IV, 27 sq.

Gallice mon petit mignon.

bene vivere: In deliciis.

"Vixit, dum vixit, bene." Terent. Hecyr. III, V, 11.

Conjuges, bene vivite, et

Munere assiduo valentem

Exercete juventam.

Catull. LVI, 233 sqq.

Berecynthia: Cognomen Cybeles, a Berecynthio, monte Phrygiae, ubi templum matris divûm frequentissimum.

Ipsam deûm fertur genitrix Berecynthia...

Virg. Aeneid. IX, 82.

Romae celebrabantur festa Berecynthiae sexto kal. aprilis, cum magno strepitu (Hor. Od. I, XVIII, 13; Lucret. II, 598 sqq.), nec non libidinibus, famosaque infamia.

"Berecynthiae, matri omnium deorum, ante cujus lecticam...talia per publicum cantitabantur a nequissimis scenicis, qualia, non dico matri deorum, vel quorumlibet honestorum virorum, nec matrem ipsorum scenicorum deceret audire." Aug. de Civ. Dei, II, 4.

Vid. Catull. LVIII, de Aty.

beta: Olus vile et plebeium, foliis lentis et pendentibus; unde de pene flaccido.

Primum igitur virgo quod fertur tradita nobis,

Falsum est: non illam vir prior attigerat,

Languidior tenera cui pendens sicula beta,

Numquam se mediam sustulit ad tunicam.

Catull. LXII, 19 sqq.

Hoc etymo:

betisare: Mentula languescere (Suet. in Aug. 87.)

betalis: (Petron. Sat.) Eodem sensu.

bibere: Mentio saepe fiebat amicarum in compotationibus. Nominum earum numeratis literis, tot cyathos hauriebant. De hoc baccheo more fuse et aperte Horatius, Od. III, XIX.

Naevia sex calathis, septem Justina bibatur;

Quinque Lycas, Lyde quatuor, Ida tribus.

Omnis ab infuso numeretur amica Falerno;

Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.

Mart. I, LXXII, 1 sqq.

bibere: Ad venerem translatum.

"Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui." Salom. Proverb. V, 15.

Id est, utere uxore tua.

"Ascyltos, jam deficiente fabularum contextu: quid ergo? inquit, non sum dignus qui bibam? Ancilla risu meo prodita complosit manus, et apposui quidem, inquit, adolescens: solus tantum medicamentum ebibisti? Itane est, inquit Quartilla, quidquid satyrii fuit, Eucolpius ebibit?" Petron. Sat.

Dum crebros ictus combibente lumine,

Trepida in decursu venere, et anima fessula,

Ejaculent tepidum rorem niveis lacticibus.

Apul. Ἀνεχόμ. 18 sqq.

bibiote: Voluptates insequens: mere graecum.

"Homini non recta, sed voluptaria quaerenti, nonne bibioti?" Cic. ad Attic.

bicors: Fallax.

"Virgo bicors." Commodian. in Tacit. II

bilingui, bilingues: Verbum nuptum; quorum mutuis basiis linguae in promiscuum vibrant. Vid. COLUMBARE.

"...ubi labra ad labella adjungit, Ubi alter alterum bilingui manifesto Inter se prehendunt, etc." Plaut. Pseud. V, I, 14 sqq.

billis: Semen humanum humi profusum (Fest.); ad Hebraea lingua deductum. Solitariae enim thalassiones usitatissimae apud Judaeos.

bimaritus: Duarum mulierum simul maritus contra leges.

"Bimaritum appellat, ut verba etiam fingas, non solum crimina?" Cic. pro Planc. XXX, 12.

Vid. Hieronym. in Ruffin. I, in fine.

bini esse: De concubitu venereo. Verbum nuptum.

"Quum loquimur terni, nihil flagitii dicimus: at quum bini, obscenum est." Cic. Epist. IX, XXII.

bipinna: Mentula minuscula; quae tubos duarum pennarum crassitudine non superat.

Drauci Nata sui vocat bipinnam,

Collatus cui Gallus est Priapus.

Mart. XI, LXXIII, 1 sq.

Vid. Turneb. Adversat. VIII, 4; ubi de codicibus quibus legitur: pipinna.

bis cincta: Virgo pertinacis pudicitiae; a notissimo veterum more, quo novae nuptae maritus zonam solvebat. Vid. ZONA.

Nec cruciare animum, nec satiare volo;

Nec bis cincta Diana placet, nec nuda Cythere;

Illa voluptatis nil habet, haec nimium.

Auson. Epigr. XXXIX, 4 sqq.

bivira: Iterum nupta, sed soluto primo conjugio. (Fest.) Secunda conjux (Papias). Multi-nuba quotacunque vice. (Hieronym.)

"Biviras quas usus viduas appellat. Varr. Lege Menia: Ad biviram venio, quum vellem ostendere quid vellem, Metamellos inconstantiae filius me reprehendit." Non. Marc. de Honestis dictis.

blandiri: Proprie ad tactum pertinet; unde saepe et de tractatione venerea, et quibuscunque voluptatis antecoeniis. Eodem sensu Galli dicunt caresser.

"Remotum ab arbitris cubile conquaerit; atque, etiam ipsos paranymphos, et quoscumque ingredi quaelibet necessitas permiserat, ante mittit foras quam vel blandiri conjux conjugi incipiat." Aug. de Civ. Dei, XIV, 28.

blapsigonia: Mere garecum, a βλάπτο, noceo, et γόνος, foetus: partus laesio.

"Quum flavos non explent, cleron vocant. Idem blapsigoniam, si foetum non peragant." Plin. de Morbis Apium, II, 19.

blatteratus: Effututus, quasi blattis erosus.

"Quae et si possint ab his utiliter blatterata, ob mercedem et auctoramenta impudentiae deprehensa haberi." Apul. in Apolog.

blax: Mollis, lascivus, delicatus. (Fest.)

bliteae, blitidae: Foeminae infimae plebis, a blito, olere vili et sine sapore.

"Viles, abjectas fatuasque mulieres vocabant blitidas." Suid.

"Blitea et lutea est meretrix, nisi quae sapit in vino ad rem suam." Plaut. Trucul. IV, IV, 1.

"Bipedem, bliteam, belluam." Laberius.

Vid. Non. Marcell.

Quibusdam blitea pro meretrice, ab ornamento quodam calceorum meretricibus usurpato. Vid. Plaut. Commentatores.

Blitum iners videtur ac sine sapore aut acrimonia ulla; unde convicium foeminis apud Menandrum. (Plin. XX, 22.)

bonus: Pro formoso.

Verum a te metuo, tuoque pene

Infesto pueris bonis malisque.

Catull. XV, 9 sq.

Id est, venustis et invenustis.

"Ut, ni vis boni In ipsa inesset forma, haec formam exstinguerent." Terent. Phorm. I, II, 58.

Vid. iterum[TR2] Catull. XXXVII, 9.

bonus: Qui uxoris suae libidinibus aut suorum inservit. Gallice un mari complaisant.

Gellius est tenuis: quidni? cui tam bona mater,

Tamque valens vivat, tamque venusta soror,

Tamque bonus patruus, tamque omnia plena puellis

Cognatis, quare is desinat esse macer?

Catull. LXXXIV, 1 sqq.

Subagitabat enim Gellius uxorem patrui sui: nam de eodem jam dixerat Catullus:

Quid facit is, Gelli, qui cum matre, atque sorore

Prurit, et abjectis pervigilat tunicis?

Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?

Ecquid scis quantum suscipiat sceleris?

Catull. LXXXIII, 1 sqq.

bona dea: A veteribus modo Fauna, modo Fatua dicta. Tantae pudicitiae fuit, ut, dum vixit, illam nemo mas praeter maritum viderit, nec nomen ejus audierit. Quapropter, matronae romanae sacra ejus celebrabant absque viris, noctu et in operto. Vid. Alexandr. ab Alex, VI, 8.

Exibit quam saepe time, seu visere dicat

Sacra bonae maribus non adeunda Deae.

Tibull. I, VI, 21 sq.

Pudica ergo fuere haec pervigilia ab initio, et ex instituto: sed, gradatim corrupta, in foedissima abierunt. Notissimum est quemadmodum Publius Clodius, veste psaltriae occultatus, bonae Deae pudicitiam profanavit.

Saltabant matronae ad tibiam, more Baccharum, tribadico furore spumantes, donec, ubique sudore madidae, somno impuro obruerentur.

Nota bonae secreta Deae quum tibi lumbos

Incitat, et cornu pariter vinoque feruntur

Attonitae, crinemque rotant, ululantque Priapi

Maenades. O quantus tunc illis mentibus ardor

Concubitus! quae vox saltante libidine! quantus

Ille meri veteris per crura madentia torrens!

Lenonum ancillas posita Laufella corona

Provocat, et tollit pendentis praemia coxae:

Ipsa Medullinae frictum crissantis adorat.

Palmam inter dominas virtus natalibus aequat.

Juv. VI, 314 sqq.

bona foemina: Pro casta et verecunda.

Vos unis senibus bonae,

Cognitae bene foeminae,

Collocate puellulam.

Catull. LVI, 186 sqq.

bona mulier: Moechis lubens et commoda; de venere numquam recusans.

Gellius est tenuis: quidni? cui tam bona mater,

Tamque valens vivat, tamque venusta soror, etc.

Catull. LXXXIV, 1 sq.

Gellius enim ille matrem et sororem contaminaverat, ut patet eodem Catullo, LXXXIII, 1 sqq.

bona Venus: Amor conjugalis.

Ut lubentius audiens

Se citarier ad suum

Munus, huc aditum ferat

Dux bonae Veneris, boni

Conjugator amoris.

Catull. LVI, 41 sq.

bona: Absolute. Verbum nuptum.

"O, inquit, o Enothea, hunc adolescentem quem vides, malo astro natus est: nam neque puero, neque puellae bona sua vendere potest. Numquam tu hominem tam infelicem vidisti: lorum in aqua, non inguina habet." Petron. Sat.

"Ut ego hodie Casinam deosculabor! ut mihi Bona multa faciam, clam meam uxorem!" Plaut. Casin. II, VIII, 31 sq.

brutarum amor: Antiquissima foeditas, cujus duplex genus.

1° Virorum in foeminas bestias.

Ab hominibus bestias concipi posse profitebatur antiquitas, ut patet ex Plutarch. in Parallelis minoribus:

"Ariston Ephesius, mulieres perosus, cum asina rem habuit; ex quo concubitu genita est puella, quam Onoscelin nominavit, ab asininis crinibus."

Et iterum:

"Fulvius Stellus ex equa filiam formosissimam habuit, cui nomen Epona impositum fuit."

Vid. Jacob. Ruff. de mulieribus, V, III.

Omnibus notissimum est pastores siculos capras suas inire; quod patet, et oh pudor! illustratur monumentis Musaei Herculani. Inde caprae pro meretricibus.

2° Mulierum cum brutis coitio.

Ab antiquissimis temporibus, fuere foeminae quae, ad grandioris penis beneficium, se jumentis subjecerunt.

"Mulier, quae succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo." Lib. Levitici, XX, 16.

Cum hircis concubabant interdum mulieres aegyptiae (Herodot. IV, X); et, teste Plinio, pharetrata illa Semiramis equo prostabat.

Erant etiam inter Romanas quae, more Pasiphaae, se juvencas faciebant. (Pasiphaae fabul. ex metr. Horat. vers. 18.)

...hic si

Quaeritur, et desunt homines, mora nulla per ipsam,

Quo minus imposito clunem submittat asello.

Juv. VI, 332 sqq.

Et in theatro effingebatur haec summa impudicitia, fere nullo pudente.

"Inter Pyrrhicarum argumenta, taurus Pasiphaen ligneo juvencae simulacro abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt." Suet. in Neron. XI.

bubinare: (Fest., Lucil.) Menstruo mulierum polluere. Vid. Pollux, IV, 24; et XII, 4.

Haec te imbubinat, et contra te imbulbitat ille.

Lucil. Frag. ex incert.lib. 36.

A βούβων, inguen.

bubis: Apud Isidorum pro barba; sed male: jam sub Nerone, et ab Armeniis, B. pro P. aliquando scribebatur. Bubis ergo, ni fallor, pro pube.

bubonium: Βουβώνιον—Genus herbae quae inguinibus auxiliatur.

"Aster ab aliquibus bubonium appellatur, quoniam inguinibus praesentaneum remedium est." Plin. XXV, 5.

bucca: Plebeculae vocabulum, pro ore; scriptoribus vero fere semper in obscenis. Sic:

bucca: Pro mulierum pudendis.

Sed nec paedico es, nec tu, Sextille, fututor;

Calda Vetustillae nec tibi bucca placet.

Ex istis nihil es, fateor, Sextille; quid ergo es?

Nescio; sed tu scis res superesse duas.

Mart. II, XXVIII, 3 sqq.

bucca pura: De pueris et puellulis nondum foedatis.

Coepisti puras opibus corrumpere buccas.

Sic quoque non vivit sollicitata Venus.

Mart. III, LXXV, 5 sq.

buccam offendere: Irrumare.

"Mittit veretrum in frumen, offenditque buccam Tolumnio." Varr.

Vid. FELLARE.

bulbi: Inter aphrodisiaca; apponebantur sponsis cum pipere et nucleis pineis. (Varr. et Apicius.)

Quum sit anus conjux, et sint tibi mortua membra,

Nil aliud bulbis quam satur esse potes.

Mart. XIII, XXXI, 1 sq.

bulga: Proprie folliculus; primum pro vulva.

"Ita ut quisque nostrum e bulga matris in lucem editus." Lucil. Frag. XXVI, 36.

Vid. VULGA et VULVA.

bustuariae: Scorta vilissima, quae stabant inter busta et monumenta.

Abscondunt spurcas haec monumenta lupas.

Mart. I, XXXV, 8.

Quum te lucerna balneator exstincta

Admittat inter bustuarias moechas.

Id. III, XCIII, 14 sq.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings