HABERE MULIEREM
Reading edition
habere mulierem: Verbum nuptum usitatissimum.
"Tanquam major fieri possit, quae abstulit mihi, per quod etiam te habere potui." Petron. Sat.
Ferreus ille fuit, qui te quum posset habere,
Maluerit praedas stultus et arma sequi.
Tibull. I, II, 67 sq.
Adde illud Terentii in Andria:
"Quis heri habuit Chrysidem?"
habere viros: Dicebatur in manifesto deprehensos.
"Nunc pol ego demum in rectam redii semitam. Hic ipsus Casinam deperit: habeo viros." Plaut. Cas. II, VIII, 33 sq.
habere pro cibo: In usum diuturnum.
"Nam qui amat, quod amat, si id habet, id habet pro cibo, Videre, amplecti, osculari, adloqui." Plaut. Merc. IV, IV, 4 sq.
habere pro matula: Contumeliose.
"Jam, hercle, ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis." Plaut. Mostell. II, I, 39.
habitare: Venerem agere.
"Et rogo, inquam, mater, numquid scis, ubi ego habitem? et quidni sciam? inquit; consurrexitque et coepit me praecedere; ... at subinde, ut in locum secretiorem venimus, centonem anus urbana rejecit, et: hic, inquit, debes habitare. Quum ego negarem me cognoscere domum, ... tarde, imo jam sero intellexi me in fornicem esse deductum." Petron. Sat.
haedillus: Inter blandimenta.
"...Haedillum me tuum dic esse, vel vitellum." Plaut. Asin. III, III, 77.
hasta: Pro pene; translatum a re militari, quod frequentissimum.
Intorquet summis adnixus viribus hastam.
Auson. Cent. nupt. 117.
Quid tum! nudula tota, tota inermis,
Armatum hastulula tua vibrante
Aperta oppiduli in sui benigne
Castella, o pudeat!
Petron. Phaleuc. 45.
Hebe: Dea juventutis, quam Jupiter, ob formae elegantiam, poculis suis praefecit. Verum, quum Jove in publicum coenante, vinum administrans, perque lubricum pavimentum minus caute incedens, cecidisset, volutisque vestibus pudenda nudasset, propter pudorem ab officio amota est, ejusque loco Ganymedes subrogatus. Postea Herculi nupsit, quod significat, esse necesse ad fortes gignendos florentem aetatem cum robore conjungi. Vide Gyrald. Syntax. deorum, et Cicer. Tuscul. Quaest. lib. I.
Pluribus ut caeli tereretur janua divis,
Hebe nec longa virginitate foret.
Catull. LXIII, 115 sq.
Hebe Latinis Juventa. (Ovid. de Ponto I.) Vide JUVENTA.
Hermes: Ἐρμῆς.—Statua saxea, vias aut terminos indicans. Conficiebatur mole rudi, absque brachiis cruribusque; imposito tantum capiti saxo quadrato, medio in cujus arrigebat membrum virile. Vide Fest., Macrob. I, 19, etc. Hinc de inerte, sed guloso et libidinoso, in proverbium dicebatur, Hermae similem esse, quum nil haberet nisi caput et penem.
...At tu
Nil nisi Cecropides, truncoque simillimus Hermae.
Juv. VIII, 52 sq.
Hermaphroditus: Mercurii et Veneris filius, ut ex ipsa statim vocis compositione apparet. Nam Mercurius Ἐρμῆς, Venus Ἀφροδίτη dicitur Graecis. Vide Ovid. Metam. lib. IV. Quum in Caria vagabundus, ad fontem nymphae Salmacis pervenisset, ejus amore correpta dea, illo tamen concubitum recusante, simulato recessu post vepres latuit. Hermaphroditus, Salmacen abiisse ratus, undas nudus intravit; quod videns, nympha subito accurrit, et abjectis vestibus arctissime eum complexa est: sed quum juvenem neque precibus, neque blanditiis exorare posset, a diis petiit, ut in unum corpus redigerentur, ita tamen ut sexus uterque integer remaneret; quo coagulo androgynus factus, Hermaphroditus superos rogavit, ut qui vir in futurum fontem eum intraret, mas et foemina exiret. Vide Mart. VI, LXVIII.
Porro Salmacis fabula ad desidiosum otium referenda est; erant enim Cares foedis libidinibus dediti. Unde hermaphroditi dicebantur molles et praesertim pathici, tanquam utramque venerem exercentes.
Vide Strab. lib. XIV, et ANDROGYNI et SALMACIS.
hernia: Proprie folliculus qui coleos involvit; saepe pro testiculis ipsis.
Nil ibi per ludum simulabitur; omnia fient
Ad verum, quibus incendi jam frigidus aevo
Laomedontiades, et Nestoris hernia possit.
Juv. VI, 324 sqq.
Ipse super virides aras luctantia pronus
Dum resecat cultro colla, premitque manu,
Ingens iratis apparuit hernia sacris.
Mart. III, XXIV, 7 sqq.
hesternae occurrere coenae: Nauseabunda, et ideo acerrima in paedicationem metonymia.
An facile et pronum est agere intra viscera penem
Legitimum, atque illic hesternae occurrere coenae?
Juv. IX, 43 sq.
hiatus: De cadurco foemineo, contumeliose.
Aut tibi pannosae pendent a pectore mammae;
Aut sulcos uteri prodere nuda times;
Aut infinito lacerum patet inguen hiatu;
Aut aliquid cunni prominet ore tui.
Mart. III, LXXII, 3 sqq.
Et de altero loco:
Ut semper solet et timere lucem
Qui tanto patet indecens hiatu
Barbato macer eminente naso.
Priap. Carm. XI, 12 sqq.
hilaria: Dies festi matris deûm, peculiari nomine sic appellati, quod post luctus breves simulationes, laetitiae exordium praecanebatur, omnibusque licentia ludendi et lasciviendi.
"Hilaribus quibus omnia festa fieri debere scimus." Vopisc. in Aurelian.
Hinc:
hilaridos: Cantor lascivi carminis. (Fest.)
hillae: In obscenis. Hinc etiam divisores dicti hillicidae, scilicet qui pullariam facerent.
"Hillas intestina veteres esse dixerunt. Unde Bohilla oppidum in Italia, quod eo bos intestina vulnere trahens advenerit." Non. Marc.
"Neve aliter hunc paedicabis, quomodo video adolescenti nostro caedi hillas." Laber. apud Non. Marc.
hippomanes: Ἰππομανεὶν dicunt Graeci, non tantum eos qui equos alendi studio tenentur, sed et eos qui immoderato amore insaniunt, teste Suida et aliis. Ab hoc fonte hippomanes Latinis dicitur, non tantum caruncula illa quae nascentis pulli fronti inhaeret, sed et illud quod inguinibus equarum distillat, quum coitum ardent. Utrumque valere credebant ad incantationes, et in poculis amatoriis.
De priore:
Quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus,
Et matri praereptus amor.
Virgil. Aeneid. IV, 515 sq.
Fallitur, Aemonias si quis decurrit ad artes,
Datque quod a teneri fronte revellit equi.
Ovid. Art. amat. II, 99 sq.
...Haec potio torquet;
Haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
Tanti partus equae, quanti una venefica constat.
Juv. VI, 624 sqq.
De altero:
Hinc demum, hippomanes vero quod nomine dicunt
Pastores, lento distillat ab inguine virus.
Virgil. Georg. III, 280 sq.
Et quod ubi indomitis gregibus Venus afflat amores,
Hippomanes cupidae stillat ab inguine equae.
Tibull. II, IV, 57 sq.
hircissare: Pubescere, τραγαῖν: ob vocis raucam asperitatem hircorum amoris sonui praesimilem. Vide Cael. Rhod. XIX, 121. Hircorum enim libido in proverbium.
hircosus: Pro impudico, cui et os et anima foetent.
"Blennus, stultus, hircosus, impudicus." Placid. in Glossis.
hirquitalli: Accedentes ad virilitatem, hircorum a salacitate. Vide Sext. Pomp. et Fest.
histriones: In deliciis Romanorum, deficientibus tamen gerulis. Vide FIBULA.
Solvitur his magno comoedi fibula: sunt quae
Chrysogonum cantare vetent: Hispulla traegoedo
Gaudet; an exspectas ut Quintilianus ametur?
Accipis uxorem, de qua citharoedus Echion
Aut Glaphyrus fiat pater, Ambrosiusque choraules.
Juv. VI, 73 sqq.
Comoedi tres sunt; sed amat tua Paulla, Luperce,
Quattuor: et κωφὸν Paulla πρόσωπον amat.
Mart. VI, VI, 1 sq.
honor: Pro venustate.
"Maximus in minime rugosis genibus honor." Sidon. Apollin. I, 2.
...Celsae procul adspice frontis honores,
Suggestumque comae...
Stat. Epithal. Stell. et Violantill. 116 sq.
honor: Pudicitia, integritas. (Non. Marc.)
.....et rapti Ganymedis honores. Virgil. Aeneid. I, 32.
Hora: Dea juventae, ita dicta ἀπὸ τῆς ὤρας, hoc est a venustate et pulchritudine, cui praeesse putabatur. Eadem est ac Hebe Graecorum. Romuli uxor, quae in coelum translata Hersilia vocata est.
Teque, Quirine pater, veneror, Horamque Quirini.
Ennius, apud Non. Marc.
Apud Ovidium in fine lib. XIV Metam. legitur ORA sine adspiratione. Vide JUVENTAS.
Hortensius: Orator romanus, Ciceronis aemulus: auctor carminum lascivissimorum.
Nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi
Carmina; quis dubitet nomina tanta sequi?
Ovid. Trist. II, 441 sq.
hortus: Mulierum pudenda. Eleganter solebant veteres agriculturae vocabula ad rem veneream transferre. Vide ARARE, FODERE, AGER, ARVUM, POMA, etc.
Quod meus hortus habet sumas impune licebit,
Si dederis nobis quod tuus hortus habet.
Priap. Carm. IV, 3 sq.
Thyrsumque pangant hortulo in cupidinis.
Apul. Ἀνεχόμ. 17.
Sic hortum suum nuncupabat Julia Augusti id interfemineum quo mulier erat.
hybridae: Proprie nati ex coitu animalium natura diversorum: non ab ὕβρις, ut nonnulli grammatici voluere; sed quod hybros antiqui spurios appellarunt. Hinc umbri pro quodam ovium mixto genere apud Plin. lib. VIII, c. 49., et idem de suibus loquens:
"In nullo genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui hybridas vocabant, ad homines quoque, ut C. Antonium, Ciceronis in consulatu collegam, appellatione translata."
Hinc:
hybridae: Pro genitis ex matrimonio impari, ut ex servo et ingenua; ex cive romano et barbara; ex indigena et peregrino, etc.
Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Hor. Sat. I, VII, 1 sqq.
Vide Valer. Max. VIII, 6; et Suet. in Aug. 19, de Asinio quodam Epicado. Et:
hybridae: Nati ex illegitimo et vilissimo concubitu.
Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem,
Non liberorum; nam nec tuus quisquam,
Nec est amici, filiusve vicini;
Sed in grabatis tegetibusque concepti...
......
Jamque hybridarum grex tibi foret plenus,
Si spado Coresus, Dindymusque non esset.
Mart. VI, XXXIX, 1 sqq.
Hymenaeus: Deus nuptiarum praeses, notissimus, qui et Hymen dicitur, et conjunctis dictionibus, Hymen-Hymenaeus, ut patet ex Catullo, LVI. Nomen accepisse creditur ab ύμέναιος, hoc est a membranaceo vaginae muliebris circulo, quod claustrum virginitatis esse putabant antiqui, primoque erumpi coitu. Vide EUGION.
Veneris aut Uraniae filius Hymenaeus. Dicitur primus certas nuptias instituisse: hinc non raro poetis ponitur pro ipsis nuptiis.
Pergama quum peteret inconcessosque hymenaeos.
Virgil. Aeneid. I, 652.
hymenaeum offendere: (Plaut.) Prima nocte officio suo deesse, ut accidit frigidis et maleficiatis.
hymenaeus cantus: Carmen nuptiale, quod ex ritu comitabatur sponsam a domo patris usque ad tectum maritale.
"Age tibicen! dum illam educunt huc novam nuptam foras, Suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo: Io hymen hymenaee! Io hymen!" Plaut. Casin. IV, III, 1 sqq.
Differt ergo hymenaeus cantus ab epithalamio, quum ille prior, et foras emissus. Epithalamium vero intus canebatur circa lectum, ut patet ex etymo. Choro puellarum concelebrabatur cum magno strepitu, ne patientis nuptae clamores audirentur. Vide Muret. in Catull. et NUCES.
hysterica: Mulier ad coitum ardens, venere furiata; ut accidit illis quae hoc morbo laborant Gallis nuncupato nymphomanie. Remedii loco, hystericis illis praescribebant medici romani validam congressus succussionem. Vid. Turneb. lib. IV, c. 8.
Hystericam vetulo se dixerat esse marito
Et queritur futui Leda necesse sibi.
Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem,
Seque refert potius proposuisse mori.
Vir rogat ut vivat, virides nec deserat annos,
Et fieri, quod jam non facit ipse, sinit.
Protinus accedunt medici, medicaeque recedunt;
Tollunturque pedes;o medicina gravis!
Mart. XI, LXXII, 1 sqq.