I FORAS
Reading edition
I foras: Formula divortii.
"Insipiens! semper tu huic verbo vitato Abs tuo viro.—Cui verbo?—I foras, mulier!" Plaut. Casin. II, II, 35 sq.
Uxor, vade foras, aut moribus utere nostris.
Mart. XI, CV, 1.
ictus: Pro concussibus venereis.
Dent crebros ictus combibente lumine,
Trepidante cursu venere et anima fessula.
Ejaculent tepidum rorem niveis laticibus.
Apul. Ἀνεχόμ. 18 sqq.
Et resupina jacens multorum absorbuit ictus.
Juv. VI, 129.
Idalia: Cognomen Veneris apud Virgilium, sub fine libri quinti Aeneidos; ex Idalio, oppido et nemore insulae Cypri, Veneri sacro. Hinc Ausonius de consobrina sua:
Parva etiam fuit Idalia,
Nomine praedita quae Paphiae,
Et speciem meruit Veneris.
Auson. Parental. XXVIII, 1 sqq.
ignavus: Delicatus, mollis.
"Senecta aetate unguentatus per vias, ignave, incedis." Plaut. Casin. II, III, 23.
ilia rumpere: Ascensoris sui vires exhaurire libidinibus.
Cum suis vivat valeatque moechis,
Quos simul complexa tenet trecentos,
Nullum amans vere, sed identidem omnium
Ilia rumpens.
Catull. XI, 17 sqq.
illauta virgo: Intacta, nondum experta virum. Moribus enim Romanorum arcebantur virgines a balneis publicis. Inde saepissime aqua in obscenis, et usus aquae pro concubitu. Qua de re inter alios sic orator romanus:
"Num ideo aquam adduxi, ut ea tu inceste uterere?" Cic. pro Cael.
Vide AQUA.
"Lautam vis, aut quae nondum sit lauta?—Siccam succidam, Quam lepidissimam potes, quamque adolescentem maxume." Plaut. Mil. III, I, 192 sq.
ille, illa, illud. is, ea id: Subintellecto relativo, saepe in obscenis.
Ne quaerendum aliunde foret nervosius illud,
Quod posset zonam solvere virgineam.
Catull. LXII, 27 sq.
Ibi illa multa tam jocosa fiebant,
Quae tu volebas, nec puella nolebat,
Fulsere vere candidi tibi soles.
Idem. VIII, 6 sqq.
Fessus mille modis, illud puerile poposci:
Ante preces totas primaque verba dedit.
Mart. IX, LXVII, 3 sq.
"Id per quod discernitur mas an foemina sit." Varr. Ling. lat.
"Illa haud verbum facit, et sepit veste id quî estis." Plaut. Cas. V, III, 40.
illicita libido: Praepostera venus. (Apul. Met. VIII, et Beroald. Interpret.)
illocabilis virgo: Quae omnino nuptui collocari nequit.
"Meam pauperiem conqueror. Virginem habeo grandem, dote cassam, atque illocabilem, Neque eam queo locare cuiquam." Plaut. Aulul. II, II, 13 sqq.
illudere: In foedissimis. Illudere, ludificari, ludibrio habere, saepe turpitudinis et obscenitatis significationem habere notat Muretus, Observat. juris, c. 7, ut apud Graecos ὐβρίζειν.
"Foeminarum capitibus illudere solitus." Suet. in Tiber. 45.
"Tradunt plerique eorum temporum scriptores, crebris ante exitium diebus, illusum isse pueritiae Britannici Neronem." Tacit. Ann. XIII, 17.
Vide LUDERE.
imagines amati aut amasiae: Vulgo e cera, genus iconicum antiquissimum.
"Solebant heroinae virorum, seu quos pro viris haberent, effigies ex cera domi habere." Fr. Modius, in Nov. antiqu. Epist. 18.
Si potes et ceras remove: quid imagine muta
Carperis? hoc periit Laodamia modo.
Ovid. Remed. II, 327 sq.
Meminit et Virgilius, Didonem viri sui Sichaei imaginem habuisse.
"Ne epistola quidem ulla sit in aedibus, Nec cerata adeo tabula; et si qua inutilis Pictura sit, eam vendat." Plaut. Asin. IV, I, 17 sq.
imbubinare: Foemineo menstruo inquinare.
Haec te imbubinat, et contra te imbulbitat ille.
Lucil. Incert. frag. 36.
imbuere: Proprie vasa nova primo liquore intingere. Verbum nuptum. Aliquem, aut aliquam veneri erudire; virum, aut foeminam facere.
Illa rudes animos per noctes conscia primas
Imbuit, heu! nullis capta Lycinna datis.
Propert. III, XV, 5 sq.
Non, si me satis audias,
Speres perpetuum, dulcia barbare
Laedentem oscula, quae Venus
Quinta parte sui nectaris imbuit.
Hor. Od. I, XIII, 13 sqq.
Ab interpretibus enim quinque sunt gradus ad venerem perficiendam: adspectus, colloquium, tactus, osculum, et extrema amoris linea, id est, seminis emissio.
imbulbitare: Puerili stercore inquinare, quod accidit paedicantibus. Vide IMBUBINARE.
immatura virgo: Nondum viri potens.
"Si virginem immaturam stupraverit, etc." ff. XIV, X, 47.
immeiere: Verbum obscenissimum. Vide MEIERE.
imminuere: Devirginare, impudicare.
"Imminuere aliquam castitate." Arnob. lib. IV.
"Coram virginem imminuisset parata constantia." Apul. Met.
"Sed tu en unquam cum quîquam viro Consuevisti?—Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine: Neque pudicitiam meam mihi alius quisquam imminuit." Plaut. Cistell. I, I, 88 sqq.
Imminutionem pro coitione posuit Ausonius in centone nuptiali.
impar: In amore, aut conjugio, dispar formae, aetatis, animi, etc. Sic apud Virgilium:
...si quod non aequo foedere amantes
Curae numen habet...
Aeneid. IV, 520 sq.
...Cyrus in asperam
Declinat Pholoen: sed prius appulis
Jungentur caprea lupis,
Quam turpi Pholoe peccet adultero.
Sic visum Veneri: cui placet impares
Formas atque animos sub juga ahenea
Saevo mittere cum Joco.
Hor. Od. I, XXXIII, 6 sqq.
Vide PAR.
impatientia: Ardor, pruritus ad venerem.
"An uxore contentus haud una, concubinis, pellicibus atque amiculis delectatus, impatientiam suam spargebat passim (ut vagari adolescentes solent) salax deus?" Arnob. adv. Gent. IV, de Jove.
impedire: Ad libidines inducere.
"Impedire, sordidare, ad probrum ducere." Non. Marc.
"Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam Impudicitia impedivit, per quem teneo thesaurum stupri." Plaut. Amph. supposita, III, 12 sq.
improbus: Impudicus.
Obscenis peream, Priape, si non
Uti me pudet, improbisque verbis.
Priap. Carm. XXVIII, 1 sq.
Quibus relictis, in mihi laboratum
Locum venitis, improbissimi fures.
Ibidem, LI, 25 sq.
impudicatus: Stupratus. (Fest., Lubin.)
impudicus: Eodem sensu.
Praedictum tibi ne negare possis,
Si fur veneris, impudicus ibis.
Priap. Carm. LIX, 1 sq.
impudicum facere: Stuprare, apud jurisperitos. (ff. XLVII, X, 8.)
inaures: Male audiebant apud Romanos viri qui Poenorum more inaures gestabant.
Nequam aurum est aures quodvis vehementius ambit.
Lucil. ex Incert. 40.
Inde aures perforatae pro mollibus et effoeminatis.
"At qui aurem perforatam habes, etc." Cic. in Afrum.
"Sed quaenam illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit? ... Facies quidem aedepol punica est ... viden' homines sarcinatos consequi ... incedunt cum annulatis auribus; Adibo hosce, atque appellabo punice." Plaut. Poenul. V, II, 15 sqq.
Viris inaures prohibuit Alexander Severus, mulieribus tantum concedendo, temperate tamen.
"Gemmarum quod fuit vendidit, et aurum in aerarium contulit dicens, gemmas viris usui non esse; matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo, atque inauribus, et baccato monili, et corona cum qua sacrificium facerent." Lamprid. in Sever.
Gemmis et unionibus conficiebantur inaures fere incredibili sumptu.
"Video uniones non singulos singulis auribus comparatos; jam enim exercitatae aures ferendo oneri sunt. Junguntur inter se, et insuper alii binis superponuntur. Non satis muliebris insania viros subjecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependissent." Senec. de Benef. 9.
Vide Plin. IX, 35.
"Inaures da mihi Faciundas pondo duum nummum stalagmia, Ut te libenter videam, quum ad nos veneris." Plaut. Menaechm. III, III, 17 sqq.
incestus (-a, -um): Proprie sine cesto, id est discinctus. Inde pro non casto. Venus enim dicebatur nunquam ad coitus illicitos venire cum suo cesto. (Lutatius in Stat. Thebaid. II.) Vide CESTON et DISCINCTUS.
Nemo malus felix, minime corruptor, et idem
Incestus, cum quo nuper vittata jacebat
Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
Juv. IV, 8 sqq.
Hinc:
incestus (-us): Quaecumque pollutio aut scortatio. (Servius ad Aeneid. XII.)
incestum (-i): Flagitium in affines (Non. Marc.); et etiam pro connubio legibus prohibito.
"Incestum committere intelligitur, qui ex his, quas legibus aut moribus prohibemur uxores ducere, aliquam duxerit." Paulus, de Ritu nupt. lib. 39.
incestare: Viro aut foeminae vitium afferre.
"Ei duae puellae sunt meretrices servulae Sorores: earum hic alteram efflictim perit: Neque eam incestavit unquam." Plaut. Poenul. V, II, 134 sqq.
incincta: Mulier praegnans. Sic dicta a laxiore cinctu propter uteri tumorem. (Isidor. lib X.) Hic praepositio in negat. Inde verbum gallicum, une femme enceinte.
inclinare aliquem aut aliquam: Verbum flagitiosum. Incurvare ad puerile officium. Vide Non. Marc. verbo conquiniscere.
Promptius expediam quot amaverit Hippia moechos,
......
...quot longa viros exsorbeat uno
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus...
Juv. X, 220 sqq.
incontinens: Qui, more bestiarum, absque modo et freno venere delinquit.
Incontinentis nec Tityi jecur
Relinquit ales, nequitiae additus
Custos...
Hor. Od. III, IV, 77 sqq.
increbrare: Frequentius venerem agere.
"Si raras noctes ducit, ab animo perit; Sin increbravit, ipsus gaudet, res perit." Plaut. Trucul. I, I, 28 sq.
incubare: De agente in venerem.
"Quando ego eam mecum rus uxorem adduxero, Rure incubato, utque in praefectura mea." Plaut. Casin. I, I, 21 sq.
incuba: A cubare. Stuprator. Beroald. in Apul. Met. VII.)
"Incuba, qui vel quae semper incumbit, vel incubat." Papias.
incubina: Pro concubina. Verbum vetus. (Vide Beroald. in Apul. Met. VII.)
incubitatus: Patiens in paedicatione; inclinatus.
"Video ego te! jam incubitatus es.—Ita sum; quid id attinet ad te?" Plaut. Pers. II, IV, 3.
incumbere: Saepe ad venerem translatum.
"Age, inquit, nunc, et puerum dividamus. Jocari putabam discedentem; at ille gladium parricidali manu strinxit, et: non frueris, inquit, hac praeda, super quam solus incumbis." Petron. Sat.
incursare foeminas: Insectari extra modum et more perditorum. (Tertull. de Pudicitia, IV.)
incurvare aliquem: Flectere ad puerile officium. Idem est ac inclinare.
Incurvabat Hylam posito Tirynthius arcu;
Tu Megaram credis non habuisse nates?
Mart. XI, XLIV, 5 sq.
indomita: Quae viris nec satiata, nec lassata.
An ut matrona onerata phaleris Pelagiis
Tollat pedes indomita in strato extraneo?
Petron. Sat.
Et eodem sensu:
"Ego animo cupido atque oculis indomitis fui: Persuasum est facere cujus nunc me facti pudet." Plaut. Bacch. IV, IX, 92 sq.
indulgere, se indulgere: Prostrare.
"Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem me ingurgitavi." Petron. Sat.
Armenius Zalates cunctis narratur ephebis
Mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
Juv. II, 164 sq.
infantes: A non fando. Nam postquam coeperant fari, puelli dicebantur. Vide Non. Marc.
1° Utero statim egressi lavabantur.
"Postquam peperit pueros, lavare jussit." Plaut. Amph. V, I, 50.
2° Post humi sternebantur.
"Hominem tantum nudum, et in nuda homo, natali die abjicit natura, ad vagitus statim et ploratum." Plin. Praef. 17.
3° Sic humi jacens infans a patre tollebatur; hoc solemni ritu significante, se natu recentem in filium accipere.
"Consulti sunt de nobis parentes nostri, qui quum conditionem vitae nossent, in hanc nos sustulerunt." Senec. Ep. ad Marc. 18.
"Nam quod peperisset, jussit tolli." Terent. Andr. III, 1.
Tunc inter legitimos haeredes puellulus inscribebatur, foribusque a famulis coronae apponebantur; et praedio patris virga populea defigebatur ex antiquissimo ritu.
4° Pro adulterinis habebantur liberi qui vultu et forma in patrem dissimiles erant. Vid. Mart. in Cinnam, VI, XXVII. Juliae flagitiorum conscii quum mirarentur quomodo similes Agrippae marito procrearet, quae vulgo potestatem corporis sui faceret: at enim (teste Macrobio) nunquam nisi navi plena tollo vectorem. Inde adspectis liberis palpones et mulierculae patri hos simillimos acclamabant.
"Quae pudicitiae prima fiducia est, edidit partum, quem maritus agnosceret, non timuit ne stupra furtivosque concubitus, parvuli vultus, aut crescentis infantiae similitudo detegeret." Quintil. Declam. 18.
Nullis polluitur casta domus stupris;
Mos et lex maculosum edomuit nefas:
Laudantur simili prole puerperae.
Hor. Od. IV, V, 21 sqq.
5° Dies lustricus. Quinto die lustrabantur infantes apud Graecos, ut patet ex Plauto, in Truculento, cujus fabula Athenis agitatur. Ἀμφιδρόμιος dicebatur a ritu quo puer cursim circa focum gestabatur. Romae vero, die octavo puellae, et nono puelli, votis conceptis et nomine indicato; unde et dictus dies nominalis. Vide inter plures, Scalig. ad Auson., et Meursium Exerc. critic. III, 23.
Ecce avia, aut metuens divûm matertera cunis
Exemit puerum, frontemque atque uda labella
Infami digito et lustralibus ante salivis
Expiat, urentes oculos inhibere perita.
Pers. II, 31 sqq.
6° Nominalia. In nominibus esse fatum existimabant antiqui.
"Item in lustranda colonia ab eo qui eam duceret, et quum imperator exercitum, censor populum lustraret, bonis nominibus qui hostias ducerent eligebantur. Quod idem in delectu consules observant, ut primus miles fiat bono omine." Cic. Divinat. 1.
"Cur publicis lustris, nomina victimas ducentium prospera legimus?" Plin. XXVIII, 3.
Alter parentum infanti nomen imponebat; id est puello mater, pater vero puellae.
Sed tu nomen habes aversa fronte sororum
Impositum, mater quod tibi dura dedit.
Mart. IV, XXXI, 5 sq.
Antiqui pueros clypeis demittebant.
"Utrumque ablutum, et jam plenum lactis, alieno deposuit clypeo." Theocrit. Eidyll. XXV, 3.
Aliquando in vannis.
"In ventilabris olim infantes dormituros collocabant, in futurarum divitiarum et affluentiae auspicium." Scholiast. Callimach.
Ubi primum a lacte repulsi, peculiaribus deabus commendabantur, Edulicae, Potinae et Cubae, quae edentibus, potantibus et cubantibus faverent. Vide Donat. ad Terent. Phorm., et Rom. triumph. lib. I.
infecta virgo: Nondum perfecta; immatura.
"Nam ita est ingenium muliebre; Bene quum lauta est, tersa, ornata, ficta est, infecta est tamen." Plaut. Stich. V, V, 3 sq.
inforare: Verbum flagitiosum.
"Licetne inforare, si incomitiare non licet?—Non inforabis me quidem." Plaut. Curcul. III, 31 sq.
Vide PERFORARE.
ingeniculare: Subactae femora genibus divaricare.
"Ita ut subito vestes ad pedem defluerent, nudusque, una manu ad mammam, altera pudendis adhibita, ingenicularet." Lamprid. in Heliogabal.
ingenuae: In ingenuas stuprum plectebat lex Julia, dummodo tamen neque corpore quaestum fecerint, neque artem ludicram aut lenocinium exercuerint, neque in scenam operam locaverint. In illas probrum magis quam stuprum commissum fuisse dicebatur. Mimae ergo et lege ipsa jure ingenuarum ejiciebantur.
inguen: Verenda utriusque sexus.
Inguen, virilia.
...Onus inguinis aufert,
Nullaque sunt subito signa relicta viri.
Ovid. Fast. IV, 21 sq.
Nec recutitorum fugis inguina Judaeorum
Nec te sarmatico transit Alanus equo.
Mart. VII, XXX, 5 sq.
Inguen, pro mulierum pudendis.
Aut infinito lacerum patet inguen hiatu;
Aut aliquid cunni prominet ore tui.
Mart. III, LXXII, 5 sq.
Quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
Juv. IX, 3 sq.
inguina sollicitare: Ad tentiginem excitare.
"Sollicitavit inguina mea mille jam mortibus frigida." Petron. Sat.
inguinum pondus: Colei.
"Habebat enim inguinum pondus tam grande, ut ipsum hominem laciniam fascini crederes." Petron. Sat.
"Quidam ab informi pondere genitalium salvus effectus est." Aug. de Civ. Dei, lib. ult.
Vide PONDUS.
Ex siligine conficiebantur panes ad inguinum similitudinem. Vide COMESSATIONES.
inire mulierem: Futuere.
"Quid te mutavit? quod reginam ineo? Uxor mea est. Nunc coepi, an abhinc annos novem? Tu deinde solam Drusillam inis? Ita valeas uti tu, hanc epistolam quum leges, non inieris Tertullam, aut Terentillam, etc." Antonii epist. ad August. ap. Suet. in Aug. 69.
"Pasiphaen ligneo juvencae simulacro abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt." Suet. in Neron. 12.
injuges foeminae: Nondum nuptae. Vide JUGUM.
"Illa videlicet de caussa, quod et virginitas jugum nesciat maritale, et virtus nunquam sit jugo prementi subacta." Fulgent. de Prisc. serm.
"Juges, ejusdem jugi pari; unde conjuges, sejuges, injuges." Fest.
injuriam facere: Stuprare, impudicare.
"Ego me injuriam fecisse filiae fateor tuae Cereris vigiliis per vinum." Plaut. Aulul. IV, X, 46 sq.
injuriam offerre: Terent. Hec. V, I. Vide INSCITUS.
injuriam pati: Inclinari.
"Dum frater sororis suae automata per claustellum miratur, accessi tentaturus an pateretur injuriam." Petron. Sat.
innubae: Innuptae. (Isidor.)
"Quod non solum innubae fiunt communes, sed etiam veteres puellascunt, et multi pueri puellascunt." Varr. Baiis.
Vide Non. Marc.
inscitus: Ad venerem invalidus, cassus.
"Annos natus sexaginta qui erit, si quem scibimus, Seu maritum, seu hercle adeo caelibem scortarier, Cum eo nos hic lege agemus; inscitum arbitrabimur." Plaut. Merc. V, IV, 57 sqq.
"Nam si facturave es, bonas quod par est facere, Inscitum offerre injuriam tibi immerenti, iniquum est." Terent. Hec. V, 1.
instrumenta: Virilia.
"Illud unum memento, non me, sed instrumenta peccasse." Petron. Sat.
"Ergone deûm mater genitalia illa disjecta cum floribus, ipsa per se moerens officiosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus, ipsa divinis contrectavit, et sustulit flagitiosi operis instrumenta foedique, abscondenda etiam mandavit terrae?" Arnob. adv. Gent.
integra foemina: Intacta.
"Loquere, filiam meam quis integram stupraverit?" Plaut. Trucul. IV, III, 47.
Vosque item simul, integrae
Virgines, quibus advenit
Par dies, agite, in modum
Dicite: o hymenaee, hymen!
Catull. LVII, 36 sqq.
integri pueri: Nondum vitiati.
Dianae sumus in fide
Puellae et pueri integri.
Dianam, pueri integri
Puellaeque, canamus...
Catull. XXXII, 1 sqq.
integritas: Pro virginitate.
"Obstetrix virginis cujusdam integritatem manu velut explorans perdidit." Augustin.
Intercidona: Ex tribus deabus, ad foetarum mulierum custodiam adhibitis. Vide Aug. de Civ. Dei IX; Rom. triumph. lib. I, et DEVERRA.
intercutitus: Flagitatus, impudicatus inter cutem; paedicantem passus. (Fest., Lubin. Antiq.)
interfemineum: Pudenda utriusque sexus.
"Utriusque sexus interfemineum tegat, et femoris objectu, et palmae velamento." Apul. in Apolog.
internuculus: (Petron.) Catamitus, pusio, paedicatus. Vide Turneb. Advers. XXI, 28.
interpellatores: Nuptiarum conciliatores.
"Sollicitatores nuptiarum, itemque matrimoniorum interpellatores." Paull. in ff. XLVII. XI, 1.
interpolare: Novam formam e vetere fingere. (Non. Marc.)
"Nova pictura interpolare vis opus lepidissimum." Plaut. Mostell. I, III, 105.
interpoles: Mulieres quae se fucis interpolant, ut novae et quasi puellae videantur.
"Nam istaec veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, Vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, Ubi sese sudor cum unguentis consociavit, illico Itidem olent, quasi quum una multa jura confundit cocus." Plaut. Mostell. I, III, 117 sqq.
intestabilis, intestatus: Cui testes avulsi sunt; spado, castratus.
"Semper curato ne sis intestabilis: Quod amas, amato testibus praesentibus." Plaut. Curc. I, I, 30 sq.
"Et si intestatus non abeo, bene agitur pro noxia.—Quid si non faxis?—Ut vivam semper intestabilis." Plaut. Mil. V, 23 sq.
ionici motus: Saltatio lascivissima ab Ionibus inventa; prae ceteris enim famosi erant mollitie et libidinibus. Inde risus ionicus pro dissolutiore.
"Quis Ionicus aut cinaedicus qui hoc tale facere posset?" Plaut. Stich. V, VII, 1.
Motus doceri gaudet ionicos
Matura virgo, et fingitur artubus
Jam nunc, et incestos amores
De tenero meditatur ungui.
Hor. Od. III, VI, 21 sqq.
irrumare: Os alicujus inire. Vitium senum et emeritorum.
Quid me, Thai, senem subinde dicis?
Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.
Mart. IV, L, 1 sq.
"Pronior erat (Tiberius) ad id genus libidinis, et natura et aetate." Suet. in Tiber. 44.
Vide Juvenalem, X, 208, et de irrumatione, in Melle Hieronym. Mercurial. IV, pag. 93.
An, continenter quod sedetis insulsi
Centum, aut ducenti, non putatis ausurum
Me una ducentos irrumare sessores?
Catull. XXXV, 6 sqq.
irrumare a ruma.
Isis: Fanum ejus quibuscumque pactis et furtis venereis celeberrimum. Inde praefecta lenonum et meretricum dicebatur.
...Jamque exspectatur in hortis,
Aut apud Isiacae potius sacraria lenae.
Juv. VI, 488 sq.
Nec tu Niligeram fieri quod possit ad Isim
Quaesieris? nec tu curva theatra time.
Ovid. Am. II, II, 26 sq.
Nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
Pacis, et advectae secreta palatia Matris,
Et Cererem, (nam quo non prostat foemina templo?)
Notior Aufidio moechus scelerare solebas,
Quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
Juv. IX, 22 sqq.
ithyphalli: Priapi lignei in honorem Bacchi. In summa hasta positi, compitis subrigebantur.
"In Liberi honorem patris ithyphallos subrigit Graecia; et simulacris virilium fascinorum territoria cuncta florescunt." Arnob. adv. Gent. V.
Arte laboretur, sed truncum forte dolatum
Arboris antiquae numen venerare Ithyphalli,
Terribilis membri, medio qui semper in horto
Inguinibus puero, praedoni falce minatur.
Columell. de Cultu hort. V, 31 sqq.
Hinc:
ithyphallicus: Qui continue arrigit, irritante morbo aut incessabili uredine; qui satyriasi laborat. Vide Vossium, Gloss. ling. lat.
jacere: Verbum nuptum.
"Jacent nunc amatores obligati noctibus totis; et forsitan mutuis libidinibus attriti, derident solitudinem meam." Petron. Sat.
Mollia quod nivei duro teris ore Galesi
Basia, quod nudo cum Ganymede jaces;
Quis negat hoc nimium?
Mart. XI, XXIII, 1 sqq.
Briseis multum quamvis aversa jaceret,
Aeacidae propior levis amicus erat.
Mart. XI, XLIV, 9 sq.
jecur: In jecore amoris sedem esse arbitrabantur antiqui, maxime Platonici.
"Laetitiae affectus in splene, timoris in corde, irae in felle, libidinis in jecore." Lactant. VI, 15, et de Opific. Dei, 14.
Tempestivius in domo
Pauli, purpureis ales oloribus,
Commissabere Maximi,
Si torrere jecur quaeris idoneum.
Hor. Od. IV, I, 9 sqq.
Quum tibi flagrans amor, et libido,
Quae solet matres furiare equorum,
Saeviet circa jecur ulcerosum,
Non sine questu.
Hor. Od. I, XXV, 13 sqq.
jugum: Pro matrimonio, ab hoc antiquissimo ritu quo jugum aratri sponsis imponebatur, hoc symbolo monitis omnium rerum individuae societatis. Vide Serv., Isidor., etc.
"Juges ejusdem jugi pares." Fest.
Unde, conjuges pro maritatis; jugum Veneris, pro matrimonio, etc., et:
jugum ferre: Dicebatur de muliere virum experta. Sic Graecis νεόζυγος, nova nupta, et ἄζυγες γάμον, quae nondum maritatae.
"Jamne ea fert jugum?—Tam a me pudica est, quasi soror mea sit; nisi Si est osculando quippiam impudicior." Plaut. Curcul. I, I, 50 sqq.
Nondum subacta ferre jugum valet
Cervice; nondum munia comparis
Aequare, nec tauri ruentis
In venerem tolerare pondus.
Hor. Od. V, V, 1 sqq.
Juga: Cognomen Junonis, tanquam praepositae nuptiis legitimis. Vide JUGUM.
jugare:
Teneris teneros jugans puellos,
Puellas pueris jugans sibique.
Ex Virgil. Centonibus, ab incerto.
Jugatinus: Deus concubitus. Invocabatur ut sponsus et sponsa bene copularent. (Aug. Civ. Dei, IV, 11, et VI, 9.)
"Quum mas et foemina conjunguntur, adhibetur deus Jugatinus." Rom. triumph. lib. I.
junix: Pro meretrice.
"...eadem illi insidias dabo, Quam mox horsum ad stabulum junix recipiat se a pabulo." Plaut. Mil. II, III, 32 sq.
Metaphora a rebus armentitiis.
Juno: Mulierum dea specialis; a juvando. (Cic. de Nat. deorum.) Connubiis praeposita, quod notissimum. Patet tamen ex antiqua mythologia, cujuscumque coitus patronam primum fuisse, etiam meretricii; sed post Paridis judicium, amorum praesidio expulsa, ad pudicitiam se recepit.
Parturientibus praeerat, et tunc sub Lucinae nomine invocabatur.
"Perii, mea nutrix! obsecro te, uterum dolet, Juno Lucina, tuam fidem!" Plaut. Aulul. IV, VII, 10 sq.
"Juno Lucina, fer opem, serva me, obsecro." Terent. Andr. III, II.
Cuicumque mulieri Juno sua.
Etsi perque suos fallax juravit ocellos,
Junonemque suam, perque suam Venerem,
Nulla fides inerit.
Tibull. III, VII, 15 sqq.
"Junonemque meam iratam habeam, si me unquam meminerim virginem fuisse." Petron. Sat.
Junoni calendas omnes tribuebant Romani, ut Jovi idus omnes. (Macrob. Saturn. I, 9.) Hinc, Juno calendaria dicta. Sed sacra ejus praecipue matronae celebrabant calendis martiis, ut ab exordio totus esset annus felix et partu et amore conjugali. Vide MATRONALIA.
Jupiter: Primarius inter salaces, moechorum deus et pathicorum. Foedissimus celebrabatur a poetis; quod elegante sic exprobat Arnobius:
"Non illi fuerat satis Juno, nec sedare impetum cupiditatum in regina poterat numinum, quum nobilitas eam commendaret, tanta facies, oris dignitas, et ulnarum nivei marmoreique candores? An uxore contentus haud una, concubinis, pellicibus atque amiculis delectatus, impatientiam suam spargebat passim (ut vagari adolescentes solent) salax deus?" Arnob. adv. Gent. IV.
juvenca: Impudica, meretrix; eadem metaphora qua Io in vaccam conversa dicitur.
Graia juvenca venit, quae te patriamque domumque
Perdat. Io prohibe! Graia juvenca venit.
Ovid. Epist. Oenon. Parid., 117 sq.
Vide inter Petronii Fragmenta Pasiphaae fabulam ex metris horatianis.
Juventa, Juventas: Dea pubertatis; Graecorum Hebe. Vide HORA.
Nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum
Det mihi formosa gnava Juventa manu.
Ovid. de Pont. I, Eleg. ult., 11 sqq.
Fugit Juventas, et verecundus color
Reliquit ossa pelle amicta lurida.
Hor. Epod. XVII, 21 sq.
Juventati sacra annua celebrabantur. (Fest.) Vide Cic. I. de Natura deorum; Plin. XXIX, 104.