RADIX
Reading edition
radix: Pro pene.
"Sed quum cogito, non habuit gladium: nam esset frigidus.—Eloquere.—At pudet.—Num radix fuit?—Non fuit.—Num cucumis?—Profecto, hercle, non fuit quidquam olerum; Nisi, quidquid erat; calamitas profecto attigerat nunquam." Plaut. Casin. V, II, 31 sqq.
ramex: Hernia. (Plin.) Saepe pro coleis, et tunc libidinose.
"Neque nos quemquam flagitamus, neque nos quisquam flagitat. Tua caussa nemo nostrorum est suos rupturus ramices." Plaut. Poenul. III, I, 36 sq.
...nam coitus jam longa oblivio: vel si
Coneris, jacet exiguus cum ramice nervus,
Et, quamvis tota palpetur nocte, jacebit.
Juv. X, 204 sqq.
Vide Lucil. Frag. III, 17.
ramus: Pro pene.
"Puerum mulieri praestare nemo sit, quanto melior sit, cujus vox gallulascit, cujus jam ramus roborascit." Novius, Exod. apud Non. Marc. verbo. GALLULARE.
rapere, raptare: Stuprare, polluere.
"Turbas uxori ciet Amphitruo: atque invicem Raptant pro moechis." Plaut. Amph. argum. alterum, vers. 6 sq.
Hic Ammone satus rapta Garamantide nympha,
Templa Jovi centum, latis immania regnis;
Centum aras posuit...
Virgil. Aeneid. IV, 198 sqq.
rarus ad venerem: Qui raro coit; parcus lumborum.
"Fuit cibi avidus, vini parcissimus, ad rem veneream nimis rarus." Capitolin. in Max.
recellicluniae: Genus omne foeminarum; quod in concubitu ex natura nates torqueant et recellent. Vide Gonsal. in Petron. Sat.
recessus: Loci foeminei.
Atque flammeolae recessu in imo
Latent machinulaeque, glandulaeque.
Petron. Phaleuc. 35 sq.
Ecquid foemineos sequeris, matrona, recessus?
Secretusque tua, cunne, lavaris aqua?
Mart. VII, XXXV, 7 sq.
rectus: Praestanti corpore.
Non, inquam, mihi tam fuit maligne
Ut, provincia quod mala incidisset,
Non possem octo homines parare rectos.
Catull. X, 18 sqq.
Quintia formosa est multis; mihi candida, longa,
Recta est; haec ego sic singula confiteor.
Catull. LXXXI, 1 sq.
...quae neque magno
Stet pretio, neque cunctetur, quum est jussa, venire.
Candida rectaque sit; munda hactenus, ut neque longa,
Nec magis alba velit, quam det natura, videri.
Hor. Sat. I, II, 121 sqq.
recutiti: Circumcisi. Sic dicti ab inguinibus circumcisis; et merito quidem, quum cutis succresceret, dicebantur recutiti, quasi nova cute tecti.
Nec recutitorum fugis inguina Judaeorum.
Mart. VII, XXX, 5.
Labra moves tacitus, recutitaque sabbata palles.
Pers. V, 184.
refibulare: Fibulam restituere, reponere. Vide FIBULA.
Jam paedagogo liberatus, et cujus
Refibulavit turgidum faber penem.
Mart. IX, XXVII, 11 sqq.
regina, regnum, regnare: Ad amores translatum.
"Quaeso, inquam, regina, noli suggillare miserias." Petron. Sat.
Nota loquor: regnum ipse tenet, qui saepe coegit
Barbara gypsatos ferre catasta pedes.
Tibull. II, III, 63 sq.
Barbarus excussis agitat vestigia lumbis,
Et subito felix nunc mea regna tenet.
Propert. II, XVII, 27 sq.
reliquiae: E populo reliquae, vetulae, aridae, scabiosae.
"An te tibi vis inter istas vorsarier Prosedas, pistorum amicas, reliquias, etc." Plaut. Poenul. I, II, 53 sq.
remittere: De seminis emissione; non in coitu, aut auxilio manus maritae; sed sponte et ardore tentiginis.
Non ros est, mihi crede, nec pruina,
Sed quod sponte sua solet remitti,
Quum mens est pathicae memor puellae.
Priap. Carm. XLVIII, 3 sqq.
ren (-is): Sedes libidinis.
Dicebam tibi, Galla, senescimus, effugit aetas;
Utere rene tuo; casta puella, anus est.
Auson. Epigr. XIII, 1 sq.
repotium: (Iterata potatio). Dapes a marito datae postridie nuptias. Festum solemne, in honorem virginitatis delibatae. Vide Brisson. de Ritu nupt. et Turneb, III. 6, ubi plura. In commentariis Acronis, repotium dicebatur septimus dies, quo nova nupta parentes suos ex ritu invisebat.
...licebit
Ille repotia, natales, aliosve dierum
Festos albatus celebret...
Hor. Sat. II, II, 59 sqq.
Natalis si forte fuit solemnis amico,
Conjugioque dapes aut sacra repotia patrum
Audivi; meminique bono laudare frequenter.
Auson. Epist. XIII, 37 sqq.
Ex hoc Ausonii, repotium intelligi potest de festis et conviviis parentum, quum liberi susciperentur.
repromissio: Verbum technicum de assensu parentum puellam roganti in uxorem. Vide SPONSALIA.
repudium: Desponsae virginis renuntiatio.
"Repudiam...dictum, quod sit ob rem pudendam." Festus.
Differt a divortio, quod divortium proprie a maritis, et ad solvendum matrimonium jam peractum; repudium vero conjugii tantum promissi. Vide Laurent. de Sponsal. IV.
"Filiam ex te tu habes?—Imo eccillam domi.—Eam tu despondisti, opinor, meo avunculo.—Omnem rem tenes.—Is me nunc renuntiare repudium jussit tibi.—Repudium, rebus paratis, atque exornatis nuptiis?" Plaut. Aulul. IV, X, 51 sqq.
Repudium nuntianti viro jus arrhas repetendi interdictum erat. Si virgo nuntiaret, aut parentes viriginis, dona sponsalia in duplum reddebantur.
repudium: Aliquando tamen pro divortio post conjugium; ut patet ex Seneca, quum temporis sui divortiorum multitudinem arguit.
"Numquid jam ulla repudio erubescit, postquam illustres quaedam et nobiles foeminae, non consulum numero, sed maritorum, annos suos computabant." Senec. de Benef. III, 16.
requies: Pro matrimonio; locutio orientalis.
"Quaeram tibi requiem." Ruth. III, 1.
Id est quaeram tibi conditionem; quoniam, ut aiunt, non est mulieri requies donec nupserit. Simili metaphora Plutarchus matrimonium vocat portum juventutis. Vide Drusii Quaest. hebraic. lib. I, quaest. 18.
res: Saepissime de venere. Sic:
Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus,
Teque puta cunnos, uxor, habere duos.
Mart. XI, XLIV, 11 sq.
Non tibi, sed juveni cuidam vult bella videri,
Devoveat pro quo remque domumque tuam.
Tibull. I, IX, 71 sq.
res: Pro concubitu.
"Dum rem faciunt maritorum." Quint. Declam. 291.
"Satin' parva res est voluptatum in vita, Atque in aetate agunda, Praequam quod molestum est?" Plaut. Amph. II, II, 1 sqq.
res suas habere: Formula divortii, quod divortio mulier sui fit dominii, dominaque rerum suarum.
"Tu quidem ob istud tam dirum facinus, confestim toro meo divorte, tibique res tuas habeto." Apul. Met. I.
"Si vir ab uxore divortit, uxorem res suas sibi habere jubeto." Leg. Tabul. XII.
Vide lib. II, § 1, ff. de divort. et repud.
"Mimam illam suam res sibi habere jussit; ex XII tabulis claves adimit, exigit." Cic. Philipp. II.
"Tuas res tibi habe! Amor, mihi amicus ne fuas unquam." Plaut. Trinumm. II, I, 32.
rescribere: Rem rogantium litterulis rescribere, pro assentiri habebatur.
Scripsi: rescripsit nil Naevia; non dabit ergo? Sed puto, quod scripsi, legerat; ergo dabit? Mart. II, IX, 1 sq.
De arte rescribendi moechis sic Juvenalis:
Illa docet missis a corruptore tabellis
Nil rude nec simplex rescribere: decipit illa
Custodes...
Juv. VI, 233 sqq.
resinatus: Mollis, pathicus, quod libidinosi hujus farinae resina pilos evellebant pudendorum, in gratiam cinaedorum suorum.
...Quid resinata juventus,
Cruraque totius facient tibi laevia gentis?
Juv. VIII, 114 sq.
resolvi amore: Tabescere. Gallice mourir d'amour.
Hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus
Dedicat, et grata sis, dea, mente rogat.
Tibull. I, IX, 83 sq.
resupinare: In obscenis.
Praeterea sanctum nihil est, et ab inguine tutum;
Non matrona Laris, non filia virgo, neque ipse
Sponsus laevis adhuc, non filius ante pudicus.
Horum si nihil est, aviam resupinat amici.
Juv. III, 109 sqq.
resupinati: Molles, infames, more Cybeles sacerdotum.
Invenies aliquo cum percussore jacentem
......
Inter carnifices et fabros sandapilarum,
Et resupinati cessantia tympana Galli.
Juv. VIII, 173 sqq.
rete, retia: De mulierum illecebris.
"Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit, Obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus. Eos captabant... Pleraeque hae sub vestimentis secum habebant retia." Plaut. Epidic. II, II, 29 sqq.
Subdola famosae, moneo, fuga retia moechae.
Mart. II, XLVII, 1.
rigare: Inter obscena.
Hortis Hesperidum, Sabelle, cultis
Nostrae cultior hortus est puellae.
Mirari, o bone, desinas, Sabelle,
Hortorum deus ipse nam Priapus
Cunctis hunc fodit et rigat diebus.
Ex Burmanni Anthologia.
rigere: De tentigine venerea in utroque sexu. Unde differt ab arrigere, quod viri tantum.
"Et ne putetis perplexe agere, rogo ut adolescentulus mecum dormiat, nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu." Petron. Sat.
Quae libamine mentulae comeso,
Tota nocte mihi litat rigendo.
Priap. Carm. LXXI, 7 sq.
Virgo virgulam amat rigens rigentem.
Virgiliocent. ex Petron. Linocerii, 29.
...hunc ego, si placet Dionae,
Pro telo rigida mea cecidi.
Catull. LII, 6 sqq.
rima: Natura muliebris.
Est in secessu, tenuis quo semita ducit,
Ignea rima micans; exhalat opaca mephitim.
Auson. Cent. nupt. imminut.
...vacua et plana omnia dicas
Infra ventriculum, et tenui distantia rima.
Juv. III, 96 sq.
rivales: Ejusdem puellae confututores.
Respice rivales divorum. Claudius audi
Quae tulerit...
Juv. VI, 115 sq.
Curandum penem commisit Baccara Graecus
Rivali medico. Baccara Gallus erit.
Mart. XI, LXXV, 1 sq.
rivinus: Eodem sensu.
"Rivinus amens ob praereptam mulierem." Plaut. Asin. arg. 6.
robusta voluptas: Palaestra venerea; res ipsa ad effectum ducta.
"In hoc gramine pariter compositi, mille osculis lusimus, quaerentes voluptatem robustam." Petron. Sat.
rogare: Absolute; de stupro compellare.
Ludunt formosae: casta est quam nemo rogavit.
Ovid. Amor. I, VIII, 43.
Quum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem,
Multo simplicius, Galla, negare potes.
Mart. III, LIV, 1 sq.
Ante dies multos nisi te, Basilisca, rogavi,
Et nisi praemonui, te dare posse negas.
Vet. poet. catalect. ex Valeto.
Quae dant, quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae.
Ovid. Art. I, 345.
ros: Humor venereus; semen genitale.
Dent crebros ictus, connivente lumine,
Trepidante cursu, venere et anima fessula,
Ejaculent tepidum rorem niveis laticibus.
Apul. Ἀνεχόμ., 18 sqq.
rosa: Veneri dicata.
Ipsa jussit mane ut udae virginis nubant rosae,
Facta Cypris de cruore, deque amoris osculis,
Deque gemmis, deque flammis, deque solis purpuris,
Cras ruborem, qui latebat veste tectus ignea,
Unico, marita, nodo non pudebit solvere.
Pervigil. Ven. 21 sqq.
Usitatissimae rosae in sacris, comessationibus, venereisque praesertim pervigiliis et palaestris.
"Quis autem ille qui dubitet vernis indulgere nos floribus; quum cupiamus et rosam veris, et lilium, et quid aliud in floribus blandi coloris et odoris est?" Minut. Felix.
Adhibebantur, modo sertae, modo sparsae.
"His enim (floribus) et sparsis utimur mollibus ac solutis; et sertis colla complectimur." Minut. Felix.
Graeci et Latini rosea appellabant non tantum labella ac papillas, sed caetera venusti corporis membra quorum medius color inter niveum et sanguineum. Sic Aurora rosea Virgilio; os roseum ejusdem libro nono, de Iride; rosea cervix Horatio; fax solis rosea Lucretio, etc. Quae metaphora tantum a poetis nostris trita est, ut nunc fastidia movens in ridiculum abierit.
rosa mea: Verbum blanditiae.
"Ubi tu lepide voles esse tibi, mea rosa, mihi dicito." Plaut. Bacchid. I, I, 50.
ruber: Saepe et specialiter pro Priapo et Priapi rebus.
Sed ruber hortorum custos, membrosior aequo,
Qui tectum nullis vestibus inguen habet.
Priap. Carm. Praef. 5 sq.
Placet, Priape? qui sub arboris coma
Soles, sacrum revincte pampino caput,
Ruber sedere cum rubente fascino.
Priap. Carm. LXXXIV, 6 sqq.
rubigo: Inter antiquorum lues venereas.
"Proprie rubigo est, ut Varro dicit, vitium obscenae libidinis, quod ulcus vocatur. Id autem abundantia et superfluitate humoris nasci solet, quae graece σατυρίασις dicitur." Serv. in Virgil. Georg.
Translatum a rubigine frumentorum.
rudis: Intactus; veneris imperitus.
Non tamen haec ulli venient ingrata legenti,
Sive in amore rudis, sive peritus erit.
Propert. II, XXXV, 81 sq.
Hoc me frigore basiet nec uxor,
Blandis filia nec rudis labellis.
Mart. VII, XCV, 7 sq.
ruma: Mamma.
"Rumam veteres mammam dixerunt." Non. Marc.
"...cuninae propter cunas; ruminae propter rumam, id est prisco vocabulo mammam, a quo subrumi etiam nunc dicuntur agni." Varr. de Lib. educandis.
Vide IRRUMARE.
rumpere: Saepe in obscena significatione. Hinc:
rumpere latus: Languidum reddere comparem suum nimio coitu.
Neque incitare cesset, usque dum mihi
Venus jocosa molle ruperit latus.
Priap. Carm. LXXXIV, 43 sq.
rumpi tentigine: Venerem ardere.
Hac tentigine, quam videtis in me,
Rumpatur, precor, usque, mentulaque
Nequicquam sibi pulset umbilicum.
Priap. Carm. XXII, 4 sqq.
...tument tibi quum inguina, num si
Ancilla, aut verna est praesto puer, impetus in quem
Continuo fiat, malis tentigine rumpi?
Hor. Sat. I, II, 117 sqq.
rutabulum: Pro pene. A radendo. Vide Non. Marc. verbo Rutrum.
"Rutabulum a proruendo igne vocatum quo panes coquuntur. Invenitur etiam positum pro membro virili." Festus.
"Vel quae sperat se nuptum adolescentulo, ea licet et senile tractet rutabulum." Naevius, in Frag. poet. vet.