SABELLUS
Reading edition
Sabellus: Coaevus Martialis; scripsit de modo coeundi.
Facundos mihi de libidinosis
Legisti nimium, Sabelle, versus,
Quales nec Didymi sciunt puellae,
Nec molles Elephantidos libelli.
Mart. XII, XLIII, 1 sqq.
sagae: Foeminae quae devotionibus ac maleficiis se quidlibet efficere posse praedicabant. A sagire.
"Sagire sentire acute est, ex quo sagae anus quae multa scire volunt, et sagaces dicti canes. Is igitur qui ante sagit quam oblata res est, dicitur praesagire, id est futura ante sentire." Cic. de Natura deorum, I.
Fidem sagis habebant plerique amasii.
Nec tamen huic credet conjux tuus, ut mihi verax
Pollicita est magico saga ministerio.
Tibull. I, II, 43 sqq.
Et paulo post:
Quid credam? nempe haec eadem se dixit amores
Cantibus aut herbis solvere posse meos.
Idem, ibid. 61 sq.
Quae saga, quae te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit deus?
Hor. Od. I, XXVII, 21 sq.
sagae: Lenae, conciliatrices.
Aetatem et faciem ut saga et bona conciliatrix.
Lucil. Fragm. VII, 12.
"Sagae mulieres dicuntur foeminae ad libidinem virorum indagatrices; unde et sagaces canes dicuntur ferarum vel animalium quaesitores. Turp. Boëthuntibus: Non ago hoc per sagam pretio conductam, ut vulgo solent." Non. Marc.
sal: Pro venustate et gratia.
Quintia formosa est multis: mihi candida, longa,
Recta est; haec ego sic singula confiteor.
Totum illud formosa, nego; nam nulla venustas,
Nulla in tam magno corpore mica salis.
Catull. LXXXI, 1 sqq.
Parvula, pumilio, Χαρίτων ἴα, tota merum sal.
Lucret. IV, 1153.
sales nudi: Ludi procaces; verba obscena, sine ulla circuitione.
Tu, quem nequitiae procaciores
Delectant nimium, salesque nudi,
Lascivos lege quatuor libellos.
Mart. V, II, 3 sqq.
Vide LATINE LOQUI.
salax: Ardens, fortis in venere. A salire.
Inguina torquati tardant hebetantque palumbi;
Non edat hanc volucrem qui cupit esse salax.
Mart. XIII, LXIV, 1 sq.
Non has mellea velitationes
Cyprilla exigit, aut procax Cupido,
Cui salacula mentula, et salaces
Lumbuli idalia placent opella.
Petron. Phaleuc. 16 sqq.
salax: Quodcumque aphrodisiacum; metonymia ab effectu ad causam.
Stare, Luperce, tibi jampridem mentula desit;
Luctaris demens tu tamen arrigere,
Sed nihil erucae faciunt, bulbique salaces,
Improba nec prosunt jam saturei a tibi.
Mart. III, LXXV, 1 sqq.
salaputium: Humunculus salax.
Risi nescio quem modo in corona,
Cui quum mirifice Vatiniana
Meus carmina Calvus explicasset,
Admirans ait haec, manusque tollens:
Di magni! salaputium disertum!
Catull. L, 1 sqq.
Brevis staturae erat hic Calvus, testibus Ovidio et Seneca: Romani vero tales viros mentulae frigutienti comparabant. Sic ex Suetonio, Augustus, inter alia blandimenta, Horatium vocabat putissimum penem, hoc est, ut ipsemet interpretatur, homuncionem lepidissimum.
salire: De quibusdam pecudibus, praecipue de ovibus.
...Laeta salitur ovis.
Ovid. Art. II, 485.
saliva: Spuma oris basiis mulsa, aut veneris ardore.
...junguntque salivas
Oris, et inspirant pressantes dentibus ora.
Lucret. IV, 1101 sq.
Sed nunc id doleo, quod purae impura puellae
Savia conjunxit spurca saliva tua.
Catull. LXXIII, 7 sqq.
"...tu labellum abstergeas Potius, quam cuiquam salivam faciat palam." Plaut. Asin. IV, I, 52 sq.
Salmacis: Fons Cariae limpidissimus, juxta Halicarnassum, eo nomine male audiens, quod in eo lavantes aut ex eo bibentes continuo effoeminarentur, libidinosique fierent. A nympha Salmacide quae, ut fabula refert, Hermaphroditi amore capta est. Vide HERMAPHRODITUS.
Quisquis in hoc fonte vir venit, exeat inde
Semivir, et tactis subito mollescat in undis.
Ovid. Met. IV, 386 sq.
Sic ubi complexu coierunt membra tenaci,
Nec duo sunt, sed forma duplex: nec foemina dici,
Nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videtur.
Ovid. Ibid. 377 sqq.
Haec certe fabula vitio fontis non est referenda; sed mollitiei circumcolentium, tenacique connubio otii cum libidine.
Salmacis optato concreta est nympha marito.
Felix virgo, sibi si scit inesse virum.
Et tu, formosae juvenis permiste puellae,
Bis felix, unum si licet esse duos.
Auson. Epigr. XCVIII, 1 sqq.
saltatio: Matronis licita, modo tamen non sit curiosa usque ad summum artis. Inde Sallustius arguit Semproniam, non quod saltaret, sed quod optime sciret psallere et saltare elegantius quam necesse sit probae.
saltatio phallica: In honorem Bacchi. Per plateas vagabantur juvenes pelliceis phallis cervici, modo cornuum, impositis, saltantes et cantantes obscenos versus. Vide Buleng. de Theatris, I, 58; Marisc. de Personis, II, etc.
saltatrices: Puellae lascive saltantes in comessationibus.
"Modo nudae, et fluctuantibus lumbis, obsceno motu, pruriginem spectantibus conciliabant." Buleng. de Conviviis.
Vide Macrob. II, 1.
Ebria famosa saltat lasciva taberna,
Ad cubitum raucos excutiens calamos.
Vet. poet. Catalect. ex incerto.
Quanta fuit saltatricum copia, docet Amm. Marcell. XIV, 6; nonnullae comam crispabant; sed pleraeque tonsae. Vide Ambros. de Cain. et Abel.
saltus: Loci foeminei; non a saltu, silva, sed saltu via angusta.
"Qui e nuce nucleum esse volt, frangit nucem; Qui volt cubare, pandit saltum saviis." Plaut. Curcul. I, I, 55 sq.
"Illa haud verbum facit, et sepit veste id quî estis; Ubi illum saltum video obseptum, rogo ut altero sinat ire." Idem, Casin. V, II, 40 sq.
sambucinae: Mulieres ad sambucam canentes in comessationibus.
"Post ut occoepi narrare, fidicinas, tibicinas, Sambucinas advexit secum forma eximia." Plaut. Stich. II, II 56 sq.
"In convivio tragoedias, comoedias, lectores, poetas, sambucas, pro re semper exhibuit." Spartian. in Hadrian.
Vide AMBUBAIAE.
sanguis: Pro spermate.
"Tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam tu finies hunc ignem, nisi sanguine exstinxeris." Petron. Sat.
Unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,
Partes quisque suas, ad mensuram inguinis haeres,
Accipiat sane mercedem sanguinis...
Juv. I, 40 sqq.
Sappho: Celeberrima mascula; princeps tribadum, necnon poetria insignis, cujus exstat epistola ad Phaonem, inter Ovidianas. Simul insignis, et virili animo, et libidine in foeminas, utroque sensu vere masculae epitheton peculiariter meruit.
Temperat Archilochi musam pede mascula Sappho.
Hor. Epist. I, XIX, 28.
Et de nimboso saltum Leucate minatur
Mascula Lesbiacis Sappho peritura sagittis.
Auson. Cupid. cruci affix. 24 sq.
sarrire: Proprie, segetibus noxias herbas evellere; in obscenis, pro fodere.
Audes ducentas nuptum ire post mortes,
Virumque demens cineribus tuis quaeris
Prurire. Quid! sarrire si velit saxum?
Mart. III, XCIII, 18 sqq.
satisfieri: Verbum venereum.
"Ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est, ut pateretur satisfieri sibi, et caetera quae libido distincta dictat." Petron. Sat.
satureia: Ad venerem excitant.
Sed nihil erucae faciunt, bulbique salaces,
Improba nec prosunt jam satureia tibi.
Mart. III, LXXV, 3 sq.
saturnalitii versus: Lascivi, spurci; ex licentia saturnalium.
Nec per circuitus loquatur illam,
Ex qua nascimur, omnium parentem,
Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
Versus hos tamen esse tu memento
Saturnalitios...
Mart. XI, XVI, 8 sqq.
satyri: Lascivi, ad rem ardentes. Mire salax totum illud agrestium deorum genus, quos Panas, Faunos, Silvanos, Satyros ac Silenos appellabant Romani, et quorum, teste Augustino (Civ. Die, XV, 23), lascivia incredibilis, non in Nymphas tantum, sed et in mulieres mortales. Unde incubi et succubi nominantur, in declarationem nequitiae eorum. Referenda haec numina ad vim generandi. Hinc:
satyriasis: Σατυρίασις.[TR1] Tentigo, pruritus venereus.
"Satyriasis est vehemens veneris appetentia. Vocatur autem ab herbae virtute quam satyrion vocant. Hanc enim accipientes in venerem provocantur cum tentigine genitalium partium. Sed antecedentis istius passionis sunt epota medicamina ob usum venereum excitandum, quae satyrica vocant, quae sunt acria atque incentiva, et nervis improba." Caelius Aurelianus, III.
satyrion: Vide supra Caelium Aurel.
"Ancilla risu meo prodita, complosit manus, et: adposui quidem, inquit, adolescens: solus tantum medicamentum ebibisti? Itane est, inquit Quartilla, quidquid satyrii fuit, Encolpius ebibit?" Petron. Sat.
savium, suavium: Proprie oscula veneria. Antecoenium robustae voluptatis. Vide OSCULUM et SALTUS.
savium tenere: Osculum non dare, sed accipere.
"Facito ut me memineris: tene etiam, priusquam hinc abeo, savium." Plaut. Curcul. I, II, 54.
savium: Pro ore ipso haud raro a poetis dictum.
"Vel papillae quojusmodi! tum quae indoles in savio est?" Plaut. Rud. II, IV, 10.
Dum semihiulco savio
Meum puellum savior,
Dulcemque florem spiritus
Duco ex aperto tramite.
Incerti apud A. Gellium, XIX, 11.
scabies: Pro pruritu venereo; in contumeliam.
Secti podicis usque ad umbilicum
Nullas reliquias habet Charinus;
Et prurit tamen usque ad umbilicum.
O quanta scabie miser laborat!
Culum non habet, est tamen cinaedus.
Mart. IV, XXXVII, 1 sqq.
Porci et Socration, duae sinistrae
Pisonis scabies, famesque Memmi, etc.
Catull. XLIV, 1 sq.
Hic, scabies de re ad personam transfertur, et pro illis qui Pisonis pruritum libidinosum excitabant.
scalpere: In obscenis.
Quis conjugem, quis te vocabit uxorem,
Philomelus aviam quam vocaverat nuper?
Quod si cadaver exigis tuum scalpi, etc.
Mart. III, XCIII, 21 sqq.
...quum carmina lumbum
Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.
Pers. I, 20 sq.
Scantinia lex: Prima quae poenas statuit contra paedicones. Pecunia eos mulctari jussit; morte vero, subsequens Julia. Scantinia dicta a Caio Scantinio, qui C. Marcelli filio vim adferre conatus, a patre accusatus est. (Val. Max. VI, 1.)
scaphium: Matula in formam navicellae, ad usum foeminarum. Sic Juvenalis de ferocissima muliere:
Adspice quo fremitu monstratos perferat ictus,
Et quanto galeae curvetur pondere; quanta
Poplitibus sedeat, quam denso fascia libro;
Et ride, positis scaphium quum sumitur armis.
Juv. VI, 261 sqq.
Sardanapalum deridet Martialis, quod poculis aureis et gemmatis moechae suae scaphium conflaverat.
Te potare decet gemma, qui Mentora frangis
In scaphium moechae, Sardanapale, tuae.
Mart. XI, XII, 5 sq.
A graeco σκάφιον.
scarabaeus: Paedico. Verbum foedissimum, a more scarabaeorum qui stercore gaudent.
Non taurus, non mulus erit, non hippocamelus,
Non caper, aut aries, sed scarabaeus erit.
Auson. Epigr. LXIX, 9 sq.
sceptrum: Pro mentula.
Hoc sceptrum, quod ab arbore ut recisum est,
Nulla jam poterit vivere fronde:
Sceptrum, quod pathicae petunt puellae;
Quod quidam cupiunt tenere reges...
Priap. Carm. XXIV, 1 sqq.
schoeniculae: Vilissima scorta, servorum et gerularum prostibula. A juncis quibus se praecingebant, alticinctae, ad facilitatem artis suae; σχοῖνος enim est funis junceus. Talia intelligit propheta Baruch:
"Mulieres vero circumdatae funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum." Baruch, C. VI, vers. 42.
Alii deducunt a schoeno, unguento vilissimi generis.
"Schoeniculas Plautus videtur appellare meretrices propter usum unguenti schoeni, quod est vilissimi generis." Festus.
"Miseras, schoeno delibutas, servolicolas sordidas." Plaut. Poenul. I, II, 55.
scindere: Paedicare.
Ergo qui prius usque et usque et usque
Furum scindere podices solebam,
Per noctes aliquot diesque cesso.
Priap. Carm. LXXVIII, 12 sqq.
Cinaede Luci, en, te reliquerunt opes,
......
Videbo habentem praeter ignavos nihil
Fratres et iratum Jovem,
Scissumque ventrem, et herniosi patrui
Pedes inedia turgidos.
Virgil. ex Catelect.
scire virum: Cum viro concubare.
"Zenobiae ea castitas fuisse dicitur, ut ne virum suum quidem sciret, nisi tentatis conceptionibus; nam quum semel concubuisset, exspectatis menstruis, continebat se si praegnans esset: sin minus, potestatem quaerendis liberis dabat." Trib. Poll. Trig. tyr.
scitus: Aptus ad venerem.
"Hunccine hominem te amplexari, tam horridum atque squalidum?—Quamquam hic horridu'st, quamquam hic squalidu'st, scitus bellum init." Plaut. Truc. V, 41 sq.
scitus: Bellus, venustus.
"Missus mercator ab suo adolescens patre, Emit atque apportat scita forma mulierem." Plaut. Merc. arg. 1 sq.
"Scitam hercle opinor satis concubinam hanc." Idem, Merc. IV, IV, 17.
scobina: Lima, in obscenis.
"Scobinam ego lima actutum adrasi." Plaut. Frag. Nervol. vers. 1.
scorteum: Scortum venere tritum, a pelle flaccida. Unde Galloprovinciales nunc adhuc mulierem libidinibus confectam nuncupant uno peou. Vide Apul. Met. I.
scorta (-orum): Genus infimum prostibulorum, populo patens vili pretio.
"Turba nunc est apud aram: an te ibi vis inter istas vorsarier Prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias, Miseras, schoeno delibutas, servolicolas sordidas? Quae tibi olent stabulum, statumque, sellam et sessibulum merum: Quas adeo haud quisquam unquam liber tetigit, neque duxit domum: Servolorum sordidulorum scorta diobolaria." Plaut. Poenul. I, II, 53 sqq.
scorta devia: Quae per vias non vagantur, sed domi adventores exspectant. Ordo verecundus, medius inter meretrices et palam quaestuarias.
Quis devium scortum eliciet domo
Lyden?...
Hor. Od. II, XI, 21 sq.
scortum: Pro puero catamito.
"Scortum exoletum ne quis in proscenio Sedeat." Plaut. Poenul. prolog. 17 sq.
Vide Sueton. in Vitell. 3.
scortillum: Diminutive.
Varrus me meus ad suos amores
Visum duxerat e foro otiosum,
Scortillum mihi quum repente visum est
Non sane illepidum, nec invenustum.
Catull. X, 1 sqq.
scortator: Scortorum assecla. (Cic.)
Scortator nimius, multaque libidine suetus
Rusticulas vexare lupas...
Prudent. adv. Symmach. I, 105 sq.
Et eodem sensu,
scortari: (Terent.)
scrantiae, scraptae, scratiae: Foedissima scorta; a verbo screare, similitudine capsarum quibus sputum emittitur.
Scrantiae, scrupedae, strictivellae, tantulae.
Plaut. Frag. Nervol. vers. 2.
Vide Gell. I, 1; Beroald. in Apul. I; et Non. Marc.
scrupedae: Prostibula infimi ordinis, ab eo quod per scrupos et lapillos insidiantur, ubi prostant, aut viris praeputium ductant. Vide Plaut. supra.
scutum: Pro muliere, sensu libidinoso; quod testatur Artemidorus, dicens scutum proprie designare mulierem. (Lib. II, c. 32.)
"Ubi ego capiam pro machaera turturem, pro galea scaphium;... Ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet." Plaut. Bacchid. I, I, 35 sqq.
secessus: Pro locis foemineis.
Est in secessu, tenuis quo semita ducit,
Ignea rima micans...
Auson. Cent. nupt. imminut.
sectari: Verbum juris. Vide ADSECTARI MULIEREM.
"Adsectata foemina, vel in bonam partem dicitur, velut honorata; vel in malam, quasi ad extremum periculum adducta." Festus.
"Itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres." Plaut. Mil. III, I, 183.
secubare: Abstinere a concubitu. Pervigilio Isidis, a matronis et meretricibus secubandum erat per decem noctes, quae votivae dicebantur, tanquam castitati sacratae.
Redde etiam excubias divae nunc, ante juvencae;
Votivas noctes et mihi solve decem.
Propert. II, XXIX, 61 sq.
Quidve pie, dum sacra colis, pureque lavari
Te memini, et puro secubuisse toro?
Tibull. I, III, 25 sq.
secus: Pro sexus.
"Filiolam ego unam habui; eam unam perdidi: Virile secus nunquam ullum habui." Plaut. Rud. I, II, 18 sq.
"Secus pro sexus neutri generis et unius casus." Varr. lib. VI.
secutuleia mulier: Quae viros consectatur, uredinis aut quaestus causa.
"...reliquit veteris amicitiae nomen, et proh pudor! tamquam mulier secutuleia, unius noctis tactu omnia vendidit." Petron. Sat.
sedere: In obscenis. Sic, de viris:
An, continenter quod sedetis insulsi
Centum, aut ducenti, non putatis ausurum
Me una ducentos irrumare sessores?
Catull. XXXV, 6 sqq.
Visne salutari sicut Sejanus?...
......
...tutor haberi
Principis angusta Caprearum in rupe sedentis
Cum grege Chaldaeo?...
Juv. X, 90 sqq.
De foeminis:
Puella namque quae meo sinu fugit,
......
Pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
Consedit istic; hanc boni, beatique
Omnes amatis...
Catull. XXXV, 11 sqq.
"Ego adhuc servo nunquam succubui...ego etiam si ancilla sum, nunquam tamen, nisi in equestribus sedeo." Petron. Sat.
"Thamar illa, quia se expinxerat, idcirco justae suspicioni visa est quaestui sedere." Tertull. de Cultu foeminarum.
sedere: Modus concubitus, quo mulier virum insidet.
sellae, sellaria: Pro fornicibus, lupanariis et quibuscumque locis venereis.
"Secessu vero Capreensi, etiam sellaria excogitavit, sedem arcanarum libidinum, etc." Suet. in Tiber. 43.
Sellis enim insidebant meretrices in limine fornicum. Inde sellariae dictae.
...at tu,
Quum tibi vestiti facies scorti placet, haeres,
Et dubitas alta Chionem deducere sella.
Juv. III, 134 sqq.
sellarii: Postera venere invicem catenati. Vide Tacit. Annal. VI, et SPINTHRIA.
semen, seminium: Animalium σπέρμα. Vide Turneb. XXI, 2.
"...nisi huic verri offertur merces, Non hic suo seminio, quamquam porculam impertiturus est." Plaut. Mil. IV, II, 67 sq.
"Tarsius Amphias, quum ex hortulano potens esset, et in amicum quasi degenerem nonnulla dixisset, mox subjecit: sed et nos de eisdem seminibus sumus." Macrob. VII, 3.
"Ejus seminis mulieres sunt insulsae." Plaut. Poenul. I, II, 36.
"Vena in maribus quae seminium continet, duplex est." Lact. de Opificio Dei, 12.
seminale membrum: Pro pene.
Porro, (nam quis erit modus, Quirites?)
Aut praecidite seminale membrum, etc.
Priap. Carm. XXV, 1 sq.
seminatus: Utero conceptus.
"Hodie illa (Alcumena) pariet filios geminos duos: Alter decumo post mense nascetur puer Quam seminatus; alter mense septimo." Plaut. Amph. I, II, 18 sqq.
semita: Saepe in obscenis. Hinc:
semitam facere: Pertundere, perforare: dicebatur praesertim de prima in mulierem aggressione.
"Dum ne per fundum septem facias semitam; Dum tete abstineas nupta, vidua, virgine, Juventute, et pueris liberis, ama quid lubet." Plaut. Curcul. I, I, 36 sqq.
semitarii: Qui vilissima scorta et in semitis prostantia consectantur, sub dio subigentes.
...hanc boni, beatique
Omnes amatis, et quidem quod indignum est,
Omnes pusilli et semitarii moechi.
Catull. XXXV, 14 sqq.
semiviri: Matris deorum sacerdotes; sic dicti ob abscissos testes. Sese enim castrabant cultro petrino, aut testa.
...Ecce furentis
Bellonae, matrisque deûm chorus intrat, et ingens
Semivir, obsceno facies reverenda minori,
Mollia qui rupta secuit genitalia testa.
Juv. VI, 511 sqq.
Hinc semiviri, pro quibuscumque castratis.
"Quidam ad magnificas voces excitantur, et transeunt in affectum dicentium alacri vultu et animo: nec aliter concitantur, quam Phrygii solent tibicinis sono; semiviri et ex imperio furentes." Senec. Epist. 109.
senaculum: Conventus mulierum, in quo veneris peritiores de libidinibus disserebant.
"Fecit enim in colle Quirinali senaculum, id est mulierum senatum, in quo ante fuerunt conventus matrimoniales solemnibus duntaxat diebus." Lamprid. in Heliogabal.
Vide CONCIO MERETRICUM.
sensualia: Quaecumque ad voluptatem pertinent.
"De sensu autem et de omnibus sensualibus...nunc totam vobis praestabo rationem." Apul. Hermet.
sensus (-us), sensum (-i):
"Hoc separantur: sensus enim sunt qui sentiunt; sensa vero quae sentiuntur." Non. Marc.
sentire venerem:
Rura foecundat voluptas, rura venerem sentiunt.
Pervigil. Ven. 75.
sequestra stupri: Lena, conciliatrix.
Sed anus quaedam stupri sequestra, etc. Apul. Met. I.
sequior sexus: (Apul.) Sexus muliebris. Hic sequior pro minore et inferiore.
Serapis: Deus Aegyptiorum, qui et Apis et Osiris: sacra ejus libidinibus famosissima. Auctore Strabone, continuo ad Serapidis templum navigabant cymbae plenae viris mulieribusque impudenter canentibus. Romae coli coepit, post Pisonem et Gabinum Coss. Pelusii solemnitus celebrabantur pervigilia Serapica; quorum petulantiam coercuit Antonius philosophus. (Vide Capitolin. in Anton. phil.).
sericae vestes: Perlucidae et quasi vento textae, ita ut corpus oculis traderetur usque ad secretiora.
"Video sericas vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est quo defendi aut corpus aut pudor possit; quibus sumptis, mulier parum liquido nudam non esse jurabit... Haec accersuntur ut matronae nostrae ne adulteris quidem plus suî in cubiculo quam in publico ostendant." Senec. de Benef. 9.
"Infelices ancillarum greges laborant, ut adultera tenui veste perspicua sit, et nihil in corpore uxoris suae plus maritus quam quilibet alienus aut peregrinus agnoverit." Senec. Controv. VI, 2.
Vide COA.
Servius Sulpitius: Orator romanus; auctor carminis erotici.
Nec minus Hortensî, nec sunt minus improba Servî
Carmina; quis dubitet nomina tanta sequi?
Ovid. Trist. II, 441 sq.
serum: Semen genitale.
Nescio quid certe est, an vere fama susurrat
Grandia te medii tenta vorare viri?
Sed certe clamant Victoris rupta miselli
Ilia , et emulso labra notata sero.
Catull. LXXV, 5 sqq.
sexum mutare: De viro muliebria patiente.
Nolo tamen veteris documenta arcessere famae:
Ecce ego sum factus foemina de puero.
Auson. Epigr. LXVIII, 15 sq.
sicca puella: Carens officio viri.
Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglem,
Et jacet in medio sicca puella toro.
Mart. XI, LXXXII, 1 sq.
Sicca alio sensu dicitur puella quae tussiendo et exscreando exhausta non est, nec madidis pudendis fastidiosa.
"—Lautam vis, an quae nondum sit lauta?—Siccam succidam, Quam lepidissimam potes, quamque adolescentem maxume." Plaut. Mil. III, I, 192 sq.
signata virgo: Intemerata.
"Signatam, integram virginem vetustas voluit dicere." Non. Marc.
siligo: Praestantioris farinae genus, quo beatiorum conficiebantur panes, praesertim in effigiem Priapi, aut inguinis muliebris. Vide PRIAPUS.
Illa siligineis pinguescit adultera cunnis;
Convivam pascit nigra farina tuum.
Mart. IX, II, 3 sq.
simplator: Comes sponsi.
"Simplones dicuntur convivae; nam et amicus sponsi, qui cum eo per convivia ambulat, simplator dicitur." Fulgent. de Prisc. sermone.
sinuare: Proprie incurvare; in lasciviis usurpatum.
Quum pectora arcte adhaerent veneris glutino,
Libido quum lascivo instinctu suscitat
Sinuare ad veneris usum.
Apul. Ἀνεχόμ. 11 sqq.
sinus: Pars anterior corporis, a collo usque ad stomachum; sedes papillarum.
Maternosque sinus viso genitore relinquat, etc.
Mart. VI, XXXVIII, 3.
Meretricum sinu pretium coitus deponere solebant Romani. (Ovid. Amor. I, VIII, 37.)
Sinu occultabant tabellas amatorias lenae missariae et conciliatrices.
Lena vetat miserum Phryne, furtimque tabellas
Occulto portans itque reditque sinu.
Tibull. II, VII, 45 sq.
Conscia quum possit scriptas portare tabellas,
Quas tegat in tepido fascia lata sinu.
Ovid. Am. III, 621 sq.
sinus: Pro pudendis.
"Et Mutinus in cujus sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse videatur." Lactant. de Falsa relig. I, 20.
"Medius autem sinus mulieris ex membranis nervosis constat." Q. Sorani Pseud. Epistola de Priapae Cleopatris.
Sisenna: A Cicerone inter oratores, ab Ovidio vero inter pathicos poetas inscriptus. Milesios libros e graeco in latinum transtulit.
Vertit Aristidem Sisenna; nec obfuit illi
Historiae turpes inseruisse jocos.
Ovid. Trist. II, 443 sq.
situs: Mucor: de senibus et vetulis; in despectum.
At vos ne peream situ senili,
Quaeso, desinite esse diligentes
Neve imponite fibulam Priapo.
Priap. Carm. LXXVIII, 19 sqq.
Vagaque pelle, tesctus inguinum gelu
Araneosus obsidet fores situs.
Priap. Carm. LXXXIV, 28 sq.
smerdaleus: Etymon satis apertum.
Σμερδάλεος certe nisi res non munda vocatur,
Et paediconum mentula smerdalea est.
Priap. Carm. LXVIII, 7 sq.
Sic in epigrammate veteri:
Non mihi laudanturque manus; hae namque rapaces;
Et non laudatur mentula, merdacea est.
sociare: In obscenis. Limare, conjungere corpora. Vide Vet. lexic. verbo limare.
socraticus: Cinaedus, pathicus, qui muliebria patitur.
...Quis enim non vicus abundat
Tristibus obscenis? castigas turpia, quum sis
Inter socraticos notissima fossa cinaedos.
Juv. II, 8 sqq.
solere: Concubare, coire.
"Viris cum suis praedicant nos solere: Suas pellices esse aiunt, eunt depressum." Plaut. Cistell. I, I, 38 sq.
"Neque ego illud possum, quod illi qui possunt, solent." Idem, Pseudol. III, I, 14.
solium: Vas quadratum, quo inguina lavabantur post venerem peractam. Vide ABLUERE.
Incideris quoties in basia fellatorum,
In solium puto te mergere, Flacce, caput.
Mart. XI, XCVI, 1 sq.
sollicitare: Ad venerem concitare. Si verbis, est rem rogare; si tractatione, est ad voluptatem concitare.
Et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat.
Petron. Sat.
"Sollicitavit inguina mea mille jam mortibus frigida." Idem, ibid.
Ludisque et bibis impudens,
Et cantu tremulo pota cupidinem
Lentum sollicitas...
Hor. Od. IV, XIII, 4 sqq.
Molliter admota sollicitare manu.
Ovid. Am. III, VI, 74.
soloecismus: Usurpatus pro illegitimo coitu.
Quaeris cur nolim te ducere, Galla? diserta es.
Saepe soloecismum mentula nostra facit.
Mart. XI, XX, 1 sq.
soror: Amica, amasia. Vide FRATRES.
"O juvenis, sororem habes tu quidem et fratrem; neque enim me piguit inquirere. Sed quid prohibet et sororem adoptare?" Petron. Sat.
O quam blandus es, Ammiane, matri!
Quam blanda est tibi mater, Ammiane!
Fratrem te vocat, et soror vocatur.
......
Matrem, quae cupit esse se sororem,
Nec matrem juvat esse, nec sororem.
Mart. II, IV, 1 sqq.
sororiare: Omnia paria, fratres aut sorores vocabant Latini. Sic manum laevam sororem dexterae dicit Agorastocles apud Plautum, Poenul. III, I, 9. Vide FRATERCULARE et PAPILLAE.
Sotades: Insignis cinaedus qui, teste Athenaeo, primus lasciva carmina scripsit.
Quod nec carmine glorior supino,
Nec retro lego Sotaden cinaedum, etc.
Mart. II, LXXXVI, 1 sq.
Vide Auson. Epist. XVIII, ad Paulum, ubi de metro Sotadico.
spadones: Quibus testes avulsi sunt, mentula tamen superstite. In deliciis Romanarum; ob id, quod talibus ex moechis gravidae non fiebant.
Quum tener uxorem ducat spado, Moevia tuscum
Figat aprum...
Juv. I, 22 sq.
Quicumque attulerit manus agello,
Is me sentiet esse non spadonem.
......
Dicat forsitan haec sibi ipse: nemo
Praecisum sciet esse me: sed errat;
Magnis testibus ista res agetur.
Priap. Carm. XIV, 2 sqq.
Spadones sacerdotio arcebantur tanquam mali ominis.
"Sacerdos non integri corporis, quasi mali ominis res vitanda est. Hoc in victimis notatur, quanto magis in sacerdotibus?" Senec. Controv. II, 4.
Vide Plin. VIII, 45.
spatalocinaedi: Lascivia fluentes: a σπατάλη luxuria, deliciae.
Huc huc convenite nunc spatalocinaedi,
Pede tendite; cursum addite, convolate planta, etc.
Petron. Sat.
Hinc apud Martialem Spatales nomen fictum meretricis.
Novit loturas Dasius numerare: poposcit
Mammosam Spatalen pro tribus; illa dedit.
Mart. II, LII, 1 sq.
specula: De speculorum forma et varia materia, vide Meursium, Exercit. critic. II, II, 6, Plin. XXXIII, 9; et Cael. Rhod. XV, 12; Apul. Apolog. I, etc.
"Inventa sunt specula, ut homo ipse se nosceret; multa ex hoc consecuta: primo, suî notitia; deinde et ad quaedam consilium. Formosus, ut vitaret infamiam. Deformis, ut sciret redimendum esse virtutibus, quidquid corpori deesset, etc."
Sic et Claudianus de Laide jam vetula:
...Jam turba procax, noctisque recedit,
Ambitus, et raro pulsatur janua tactu,
Seque reformidat speculo damnante senectus.
Claud. in Eutrop. I, 92 sqq.
Fertur Horatius cubiculum instruxisse undique speculatum, in quo se coentum videbat.
"Postea (sub Nerone) specula, totis paria corporibus, (gallice des Psychés) auro et argento conflata sunt; denique gemmis adornata; ita ut plura unum ex his foeminae constitit quam antiquarum dos fuit." Senec. Quaest. nat. I.
Effluxit tandem speculorum luxus usque ad infimam plebem.
"Jam libertinorum virgunculis in unum speculum non sufficit dos illa, quam dedit senatus pro Scipione." Idem, ibid.
specus: Pro mulierum pudendis.
...inter atra cujus inguina
Latet jacente pantice abditus specus.
Priap. Carm. LXXXIV, 27 sq.
Hic specus horrendum, talis sese halitus atris
Faucibus effundens nares contingit odore.
Auson. Cent. nupt. imminutio.
speratus, sperata: Vide Alb. Gentil. de Nupt. II, 21.
"Inter speratam, dictam, et pactam et sponsam, hoc interest: quod virgo priusquam petatur sperata dicatur. Plaut. Amph. II, II, 44: «Amphitrio uxorem salutat laetus speratam suam.» Dehinc promissa, vel pacta, vel sponsa dici potest." Non. Marc. Nonnull. dict. differentiae.
spinthria (-ae): Spinthriae sunt actores impudicitiae illius qua serie connexi pueri et puellae, pudendisque concatenati, se invicem ineunt. Foeditas primum a Tiberio inventa. Ab spinthere, quod est armilla reflexa ad usum mulierum. Vide Sueton. in Tib. 43, et in Vitell. 3.
"Tunc primum ignota ante vocabula sellariorum et spinthriarum, ex foeditate loci et multiplici patientia." Tacit. Annal. VI, I.
spinturnicium: Mulier deformis turpisque vultus; a spinturnice avi quae, ex Plinio, deformitate insignis est, et inauspicata.
"Edepol haec quidem Bellula est.—Pithecium haec est prae illa et spinturnicium." Plaut. Mil. IV, I, 41 sq.
sponda: Lateralis cubilium tabula, culcita ad fulciendum.
Illic nec voces, nec verba juvantia cessent,
Spondaque lasciva mobilitate tremat.
Ovid. Amor. III, XIII, 25 sq.
Metonymice vero, de illis quae lecto venerem patiuntur. Sic a Dolabella Caesar, qui Nicomedis delicium audiebat, dictus est sponda interior regiae lecticae. Vide Suet. in Caesare, 49.
sponsa: Solemni stipulatione virgo promissa in uxorem. Solemnem sponsalium formam sic Plautus exprimit:
"Quid nunc? etiam mihi despondes filiam?—Illis legibus, cum illa dote, quam tibi dixi.—Sponden' ergo?—Spondeo.—Istuc dî bene vortant." Plaut. Aulul. II, II, 77 sqq.
sponsa: Pro catamito.
Sed patris ad speculum tonsi, matrisque[TR2] togatae
Filius, et sponsam possit te sponsa vocare.
Mart. VI, LXIV, 4 sqq.
Quem patitur dormire nurus corruptor avarae,
Quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
Juv. I, 77 sq.
spurcus: Obscenus, impurus, libidinosus.
Utne tegam spurco Damae latus?...
Hor. Sat. II, V, 18.
"Si forte pure velle habere dixerit, Tot noctes reddat spurcas, quot puras habuerit." Plaut. Asin. IV, I, 61 sq.
spurii: Nati a matre non nupta. Sic dicti a spurio, nomine apud Sabinos partis illius qua mulieres foeminae sunt. Vide Plutarch. Quaest. rer. rom.
Spurius ergo, quicumque ortus est ex coitu illegitimo. (Ulp.) Vide ADVENTITIUS, NOTHUS, VERNA.
stabulum: Diversorium, hospitium, taberna; saepissime pro lupanare; nam fere omnibus hospitiis erant fornices, et ibi stantia scorta.
"Ego sum ancilla Quartillae, cujus vos sacram ante cryptam turbastis; ecce ipsa venit ad stabulum, petitque ut vobiscum liceat loqui, etc." Petron. Sat.
stabulum: Pro pathico; eo sensu a Curione dictus Caesar stabulum Nicomedis. Suet. in Caes. 49.
stabulum flagitii: Pro scorto.
"Tunc ais impudentem me esse, ipsa quae sis stabulum flagitii." Plaut. Trucul. II, VII, 31.
stare: De prostibulis.
Contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.
Hor. Sat. I, II, 30.
"Meretrix vocata es, in communi loco stetisti, stetisti puella in lupinari, etc." Senec. Controv. II, 1.
stare: De viro, arrigere.
Stare, Luperce, tibi jam pridem mentula desît;
Luctaris demens tu tamen arrigere.
Mart. III, LXXV, 1 sq.
Obliquis, pathicae, quid me spectatis ocellis?
Non stat in inguinibus mentula tenta meis.
Priap. Carm. LXXV, 1 sq.
stare: De papillis. Prominere.
Hic corpus solidum invenies; hic, stare papillas
Pectore marmoreo...
Centon. Lucilian. 5 sq.
sterilitas: In opprobrium apud Romanos.
Interea tormentum ingens nubentibus haeret,
Quod nequeunt parere, et partu retinere maritos.
Juv. II, 137 sq.
Credebant antiqui, mulierem sterilem concipere posse, si pyxide inclusam araneam gestet in sinu.
...steriles moriuntur, et illis
Turgida non prodest condita pyxide Lyde.
Juv. II, 140 sq.
Medicaminibus libidinosiores non tantum conceptum abolere conabantur, sed et facultatem ipsam concipiendi.
"Mulier quaecumque fecerit, per quod jam non possit concipere quotiescumque poterat, tantorum homicidiorum se esse ream cognoscat." Aug. Serm. de temp. 3.
sterilis: Castratus.
...Quid fertile terris,
Quid plenum sterili possit sub consule nasci?
Claudian. in Eutrop. I, 495 sqq.
Idem qui teneris nuper succurrit ephebis,
Ne faceret steriles saeva libido viros.
Mart. IX, VIII, 7 sq.
Agricolaeque modo, curvum sectarer aratrum,
Dum subigunt steriles arva serenda boves.
Tibull. II, III, 7 sq.
sterilis amator: Pauper; qui amicae suae nil doni dat. (Plaut.)
sternutamentum: Faustum omen antiquis, praecipue si dextrorsum quis sternuisset. Vide Eustath. in Iliados VII; sic in Odyss. XIV, gaudet Penelope sternutatione Telemachi.
Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante,
Dextra sternuit adprobatione...
Catull. XLII, 8 sq.
Num tibi nascenti primis, mea vita, diebus
Aridus argutum sternuit omen Amor?
Propert. II, III, 23 sq.
stimulatrices: De lenis; quod ex officio mulieres urgent et stimulant, ut se vulgent.
"Vix comprimor quin involem illi in oculos stimulatrici." Plaut. Mostell. I, III, 46.
Et paulo post:
"In anginam ego nunc velim verti, ut veneficae illi Fauces prehendam, atque enicem scelestam stimulatricem." Idem, ibid. 61 sq.
stola: Operimentum specialiter matronis tributum.
"Matronas appellabant eas quibus stolas habendi jus erat." Festus.
"Muliebria vestimenta sunt, quae matrisfamilias caussa sunt comparata, quibus vir non facile uti potest sine vituperatione; veluti stolae, pallae, tunicae, capitiae, zonae." Ulp. Lib. XXIII, ff. de auro et argento.
Longa erat stola et talaris.
Este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
Quaeque tegis medios, instita longa, pedes.
Ovid. Art. Amat. I, 31 sq.
Matronae, prater faciem, nil cernere possis,
Caetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata (nam te
Hoc facit insanum) multae tibi tum officient res:
Custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
Ad talos stola demissa, et circumdata palla...
Hor. Sat. I, II, 94 sqq.
Hinc:
stolata: Pro matrona. Sic Caligula Liviam aviam suam Ulyssem stolatum appellabat, tamquam occulte astutissimam. Addam illud acerbissimum Ciceronis in Antonium:
"Sumpsisti virilem togam, quam statim muliebrem stolam reddidisti." Philippic. II.
Quis floralia vestit, et stolatum
Permittit meretricibus pudorem.
Mart. I, XXXVI, 8 sq.
Vide MATRONA, ADULTER.
strictivellae: Foeminae, quarum trita pellis et quasi adusta nimio usu pumicis aut volsellae, quibus utebantur ad cilia castiganda, caeterosque pilos evellendos.
"Scrantiae, scrupedae, strictivellae, tantulae." Plaut. frag. Nervol. 2.
strophium:
"Strophium est fascia brevis quae virginalem tumorem cohibet papillarum." Non. Marc.
Non contecta levi velatum pectus amictu,
Non tereti strophio lactentes vincta papillas.
Catull. LIX, 64 sq.
studium: Verbum blandientis.
"Hujus cor, hujus studium." Plaut. Poenul. I, II, 178.
stuprum: Proprie coitus lege vetitus.
"Ac statim fugitivi contra praeceptum ducis rapere ad stuprum virgines matronasque." Sallust. Hist. lib. III, apud Non. Marc.
Suadela: Graecis Πείθω. Inter numina nuptialia numeratur a Plutarcho in Rom. quaest. Praeerat blanditiis, suadentibusque verbis quibus matrimonia conciliantur.
Scilicet uxorem cum dote, fidemque et amicos,
Et genus et formam regina pecunia donat,
Ac bene nummatum ecorat Suadela Venusque.
Hor. Epist. I, VI, 36 sqq.
subactor: Agens in quacumque venere.
"Romam ut rediit, subactore suo Antero post se in currum locato, ita triumphavit, ut eum saepius cervice reflexa publice oscularetur." Lamprid. in Commod.
subare: De foemina libidinante. A subatione, verbo technico scrofarum ardoris ad mares.
...foeminae
Inter gannitus et subantis voculas,
Carpunt papillas, atque amplexus intiment.
Apul. Ἀνεχόμ. 13 sqq.
"...verrem, subantis audita voce, nisi admittatur, cibum non capere usque in maciem; foeminas autem in tantum efferari, ut homines lacerent, candida maxime veste indutum." Plin. X, 163.
...jamque subando
Tenta cubilia, tectaque rumpit.
Hor. Epod. XII, 11 sq.
subatio: Eodem sensu et apud eumdem.
subigere: Sibi ad stuprum marem aut foeminam subjicere.
Ecce Caesar nunc triumphat, qui subegit Galliam.
Nicomedes non triumphat, qui subegit Caesarem.
Sueton. in Caesare, 49.
Deformis uxor cui sit, ancilla elegans,
Uxorem habere, subigere ancillam velit.
Auson. Epigr. CXXXIII, 1 sq.
Hinc:
Subigus, Subiga, Subjugus: Deus adhibitus ut bene et apte maritus subigeret. Vide Aug. de Civ. Die, VI, 9; Tertull. ad Nationes, II, 11; Rom. triumph. I, 14.
subigitare: Nequiter lasciveque attrectare.
"Neque ego unquam alienum scortum subigito in convivio." Plaut. Mil. III, I, 58.
"Nunc tu si vis subigitare me, proba est occasio." Idem, Cas. V, IV, 2.
subigitatio: Actus subigitantis.
"Spectatores, ad pudicos mores haec fabula est: Neque in hac subigitationes sunt, neque ulla amatio." Plaut. Captiv. V, IV, 1 sq.
subigitatrix: Tribas.
"Ne me attrecta, subigitatrix.—Sin te amo?—Male operam locas." Plaut. Pers. II, II, 45 sq.
subire: In obscenis. Pro inire; tunc de agente.
Naiadas antiqui Dryadasque habuere Priapi,
Et, quo tenta dei vena subiret, erat.
Priap. Carm. XXXIII, 1 sq.
subire: Pro prostare, aut se inclinare; rem pati.
Hippo subit juvenes, et morbo pallet utroque.
Juv. II, 50.
subligar, subligaculum: Vestis qua pudendae partes tegebantur. Sic dicta quod subtus ligabatur.
"Scenicorum quidem mos tantam habet, vetere disciplina, verecundiam, ut in scenam sine subligaculo prodeat nemo." Cic. de Offic. I.
Narrat te rumor, Chione, nunquam esse fututam,
Atque nihil cunno purius esse tuo.
Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris;
Si pudor est, transfer subligar in faciem.
Mart. III, LXXXVII, 1 sqq.
subnuba: Concubina, pellex.
...lecti quoque subnuba nostri
Moereat...
Ovid. Epist. VI, 153 sq.
subsidere: Verbum venereum, usitatissimum de foemina marem subeunte.
Et pecudes et equae maribus subsidere possent.
Lucret. IV, 1191.
Novaque monstra junxerit libidine
Mirus Amor; juvet ut tigres subsidere cervis,
Adulteretur et columba milvio.
Hor. Epod. XVI, 30 sqq.
Vide SEDERE.
substernere: Eodem sensu.
Liber ut innuptae potiretur flore novercae,
Ignaro mater substernens se impia nato.
Catull. LIX, 403 sq.
subulo (-onis): Paedico; a subula qua sutores corium pertundunt. Vide PULLIPREMO.
suburranae: Vilissima scorta, a Suburra, Romae vico, spelunca furum et prostibulorum.
Famae non nimium bonae puellam,
Quales in media sedent Suburra,
Vendebat modo praeco Gellianus.
Mart. VI, LXVI, 1 sqq.
Nota Suburranas inter Telethusa puellas,
Quae, puto, de quaestu libera facta suo est.
Priap. Carm. XL, 1 sq.
succida mulier: Succo plena et bene habita.
"Siccam, succidam, Quam lepidissimam potes, quamque adolescentem maxume." Plaut. Mil. III, I, 92 sq.
succuba: Adultera, stuprata (Ovid.); quod sub viro cubat; vel a succumbere.
"Subcuboneum positum pro succuba. Titinnius testis est in Psaltria: contemplari ancillas, quam arbitrer illarum subcuboneum esse." Non. Marc.
succumbere: Verbum venereum; stuprum concedere.
Aufilena, viro contentam vivere solo,
Nuptarum laus est laudibus eximiis;
Sed cuivis quamvis potius succumbere fas est,
Quam matrem fratres efficere ex patruo.
Catull. CVI, 1 sqq.
sulcus: Opus venereum.
Arentque sulcos molli in arvo venerio.
Apul. Ἀνεχόμ.[TR3] 16.
Sulpitia: Poetria erotica, sed pudica; scripsit de amore conjugum.
Omnes Sulpitiam legant puellae,
Uni quae cupiunt viro placere;
Omnes Sulpitiam legant mariti,
Uni qui cupiunt placere nuptae.
Mart. X, XXXV, 1 sqq.
sumen: Pro mamma a sugendo. Vide Non. Marc.
Quod si nulla potest mulier tam corpore duro
Esse, tamen tenero maneat succussa lacerto,
Et manus uberior lactanti in sumine sidat.
Lucil. Frag. IV, 13 sqq.
sumere foeminam, sumere aliquid: Verbum nuptum pro venerem agere.
Quum duo venissent ad Phyllida mane fututum,
Et nudam cuperet sumere uterque prior:
Promisit pariter se Phyllis utrique daturam,
Et dedit: ille pedem sustulit; hic tunicam.
Mart. X, LXXXI, 1 sqq.
"Unus et senex non erit gravis; etiam valuerit aliquid sumere, opus anhelitu perdet." Petron. Sat.
summa petere: Irrumare.
Quid miseros frustra cunnos culosque lacessis?
Summa petas: illic mentula vivit anus.
Mart. XI, XLVII, 5 sq.
Per medios ibit pueros mediasque puellas
Mentula: barbatis nonnisi summa petet.
Priap. Carm. LXXVI, 1 sq.
summittere se: Se viro subjicere.
...quem Massa timet, quem munere palpat
Carus, et a trepido Thymale summissa Latino.
Juv. I, 35 sq.
summoenianae: Scorta quae sub moenibus vagabant.
Conviva quisque Zoili potest esse,
Summoenianas coenet inter uxores.
Mart. III, LXXXII, 1 sq.
supercilia: Plene nigra in laude habebantur. Inde fuligine collinebant, non tantum comam, sed et oculos.
"...nigrum pulverem quo oculorum exordia producuntur." Tertull. de Habitu mulierum, 2.
superducere: Dicebatur de secundis nuptiis, quum vir alteram duceret uxorem, post prioris mortem, aut divortium cum illa.
"Duobus filiis quidam superduxit uxorem." Senec. Declamat. I.
suppalpari: Blandiri, assentari.
"Insinuat sese ad illam amicam heri mei; Occoepit ejus matri suppalparier Vino, ornamentis, opiparisque obsoniis." Plaut. Mil. II, I, 27 sq.
supparus: Indusium muliebre, camisiis tunc temporis praesimile.
"Supparus, lineum puellarum vestimentum, quod et subucula appellatur." Festus.
Vide Plaut. Epidic. II, II, a versu 45 ad 51, ubi de illis mulieribus,
"Quae vesti quotannis nomina inveniunt nova."
suppedere: Paedicare. A pedo, pastorum baculo; nam proprie suppedit qui baculum plantat.
"Suppedit flagitium est." Cic. Ep. ad Fam. III, 22.
supplicium puerile: Patientia in paedicatione.
Uxorem armati futuis, puer Hylle, tribuni,
Supplicium tantum dum puerile times.
Mart. II, LX, 1 sq.
supponere: Adducere ad stuprum, prostituere.
"Nam mihi ab hippodromo memini afferri parvolam Puellam, eamque me mihi supponere." Plaut. Cistell. II, III, 10 sq.
suppostrix puerorum: Quae puerum alienum loco legitimi supponit.
"Suppostrix puerûm! Ego edepol jam tua probra aperibo omnia." Plaut. Trucul. IV, II, 50.
surgere: Arrigere.
Triginta tibi sunt pueri, totidemque puellae;
Una est, nec surgit mentula. Quid facies?
Mart. XII, LXXXVI, 1 sq.
surgere: De papillis; crescere, tumescere.
Ipsa surgentes papillas de Favoni spiritu
Urget in notos penates...
Pervigil. veneris, 13 sq.
susceptio: Actus quo pater novum natum ex humo tollit, suumque dicit. Vide INFANTES.
suscipere pueros: Usitatissimum.
"Uno partu duos peperit simul; Eorum alter nostro qui est susceptus semine, Suis factis te immortali afficiet gloria." Plaut. Amph. V, II, 8 sqq.
suspecta libido: De sene; pro fellatione.
Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
Canities? quid, quod merito suspecta libido est,
Quae venerem affectat sine viribus?
Juv. X, 207 sqq.
susurrus amantium: Naeniae, querimoniae, inter amasiorum dementias, quod ἀλλήλοις ψιθυρίζειν aptissime dicit Theocritus.
Ad solitum coiere locum, tum in murmure parvo
Multa prius questi...
Ovid. de Pyram. et Thisbe, Met. IV, 83 sq.
Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo
Paupertas romana perit: hinc fluxit ad istos
Et Sybaris colles...
Juv. VI, 294 sqq.
Sybaritis: Liber foedissimus, sic dictus ab Hemiteonte Sybarita, qui scripsit de generibus voluptatum et obscenarum libidinum.
Nec, qui composuit nuper Sybaritida, fugit;
Nec quae concubitus non tacuere suos.
Ovid. Trist. II, 417 sq.
Musaei pathicissimos libellos,
Qui certant Sybariticis libellis,
Et tinctas sale pruriente chartas,
Instanti, lege, Rufe...
Mart. XII, XCV, 1 sqq.
symplegas, symplegades: Nates; mere graecum Συμπλέγαδες sunt insulae duo parvulae, parvoque distantes spatio, quae credebantur se invicem concutere. Inde pro clunibus, et symplegadis antrum pro podice.
Si constringuntur gemina symplegade culi,
Et Minyas intrant, Cyaneasque nates.
Mart. XI, C, 5 sq.
Brachia deinde rotat, velut enthea daemone maenas,
Pectus, crura, latus, ventrem, femora, inguina, suras,
Tergum, colla, humeros, luteae symplegadis antrum.
Auson. Epigr. CV, 7 sqq.
symplegma: A συμπλέκω, complico. Series cinaedorum qui se invicem ineunt, simul agentes et patientes.
Praestent, et taceant quid exoleti;
Quo symplegmate quinque copulentur;
Qua plures teneantur a catena.
Mart. XII, XLIII, 7 sqq.