← Table of contents
Glossarium eroticum linguae Latinae

LECTORI ERUDITO.

Reading edition

Dicendo aut scribendo de rebus eroticis, eadem nuditate verborum ab initio utebantur Romani; sed cum sensim spurcata evaderet, dissoni medici et jurisperiti, more technicorum, singularem sibi sermonem instituerunt; optimates vero literatique, urbanitatis causa necnon pueritiae reverendae, metaphoricam linguam sibi finxere, plebe retinente primam illam impolitam, quam Martialis appellat latine loqui. Hac fuse usi sunt Lucilius, Catullus, Martialis, parciusque Naso, Horatius, Tibullus, Propertius et aliqui scriptores etiam pudicissimi. Secunda lingua in libris, tum de jure tum de medicina, quaerenda est; tertia inprimis conflixere Plautus, Persius, Juvenalis, Petronius, Seneca, imo Tertullianus et ipse Civitatis Dei auctor sanctissimus, vitia omnes vario quamquam modo objurgantes.

Nemo sane doctus nescit hujusce praesertim tertiae linguae scientiam quam maxime necessariam esse studiosis satyricorum et ethicorum, et eo difficiliorem intellectu nobis in diem fieri, quo longius abest ab origine sua, fere omnino obsolefactis moribus, quos vel expressim vel metaphorice referebat.

Deficiebat tamen lexicon speciale in quo translationes sermonum et lusus in verbis explanarentur, et voces ambiguae ad rem peculiarem reducerentur.

Hoc opus non leve, erudite lector, ausus sum inchoare, et peritioribus trado ab illis emendandum et perficiendum. En igitur accipe libens hunc diuturni mei laboris fructum, GLOSSARIUM nempe EROTICUM linguae latinae, in quoquidem, nisi tanti rem ponderis manu forte impari tractaverim, omnia quaecumque apud Romanos seu ad theogoniam, seu ad leges, mores et ritus nuptiales, ac vitae usus diversos, victum, vestitum, voluptatesque antiquitus pertinuerunt, uno quasi adspectu poteris percensere, luculenter explicata duorum fere millium locutionum interpretatione, innumerisque auctorum exquisitissimorum exemplis illustrata et confirmata. Subjunguntur facili nexu intertexta: 1° etyma satis multa, quibus fit plenior vocabulis significatio; 2° notitiae de plerisque eroticis scriptoribus, quorum carmina hodie desiderantur; 3° ampla proverbiorum de amore series undequaque ex veterum libris selecta: quae cuncta quamdam tibi utilitatem una cum sensu non ingrato adlatura spero.

Nunc esto mihi judex benevolus, candide lector; sed illud praecipue persuasum habeas velim, hoc libro, unice literas adjuvare in animo fuisse mihi, et, resputis morum innocentiae infestissimis Meursii aliorumque recentiorum obscenitatibus, inter praetextata verba caste semper scribere caste legentibus.

Lutetiae Parisiorum, M D CCC XXVI.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings