Respondetur objectioni factæ circa punctum oculi opticum.
John James translation
Non omnium sensus est, uni optico operi unicum tantùm punctum assignare, e. g. toti spatio fornicis, tholi, & tribunæ, quam vocant, expressæ in figura nonagesimatertia, nolunt concedi unicum punctum, volunt concedi plura.

Respondeo, objectionem hanc dupliciter intelligi posse: vel enim intelligi posset, non esse assignandum unicum punctum toti illi spatio; atque in hoc sensu vera est; cum enim spatium illud valde oblongum sit, dividi debuit in partes, atque assignanda tribunæ, quam dicunt, tholo, & fornici, propria puncta; cum hoc communiter doceant, ubi situs nimium est longus, & parùm altus. Vel potest intelligi de qualibet ex dictis partibus, & sic intellecta penitùs falsa est. Primò, quia præstantiores fornices aularum, & templorum, qui optico artificio ornati sint, si unicum opus reddunt, à suismet authoribus determinatum idemque unicum punctum accepisse compertum est. Secundò, quia cum ars optica sit mera veri fictio, non id pictor facere potest, ut à qualibet parte simulet veritatem, verùm ab uno determinato puncto id ostendit. Tertiò, quia si, e. g. fornici, qui uno integroque optico opere ornetur, plura puncta assignaveris, nullum reperies locum, unde integrum opus spectare possis, & ad summum ex quolibet puncto tantùm partem illius spectabis, nusquam verò totum opus. Ex dictis igitur rationibus concludo ab inducentibus plura puncta in eodem opere induci malum majus eo, quod unicum punctum inducit; quare hoc omnino necessarium est situi in quo unicum opus formandum sit, ad quod collimare debeant ex omni operis parte figuræ simul & architectura. Quo posito, negari rationabiliter nequit, à me etiam concedi unicum punctum spectando fornici amplo, aptoque ad repræsentandum unicum opus, qualis est fornix in D. Ignatii templo. Si verò propter situm irregularem, ut dicimus, architectura extra punctum aliquantulum deformetur, & figuræ pariter operi optico intermixtæ extra commune punctum aliquam patientur deformitatem, præterquam quod à supradictis rationibus excusatur, nequaquam id vitio arti est, sed laudi; quandoquidem ars à suo puncto exhibet, proportione positâ, ut rectum, ut planum, ut concavum, id quod tale non est.