← Table of contents
Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc.

FIGURA Septuagesimaoctava.

John James translation

De projectionibus horizontalibus.

Illustration from Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc. In English and Latin: Containing a most easie and expeditious method to delineate in perspective all designs relating to architecture

Quemadmodum facilior est deformatio columnarum jacentium, quàm columnarum erectarum; (nam lineæ quæ in istis sunt perpendiculares, in illis sunt visuales, ac nullus circulus amittit suam formam) ita projectiones horizontales, quas in laquearibus delineare necesse est, contra quàm Pictores imaginantur, expeditiores & faciliores sunt verticalibus, quas hucusque tractavimus. Nam ut stylobatæ & columnæ appareant erectæ, pingendæ sunt veluti jacentes.

Deformationes horizontales auspicamur à mutulis, quia columnæ ac stylobatæ identidem iis imponuntur, ut magis in prospectu sint. Ob diversitatem verò quam habet latus mutuli à sua facie, utriusque delineationem geometricam seorsim in hac figura exhibemus.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings