← Table of contents
Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc.

Figura Vigesimatertia.

John James translation

Deformatio capitelli Ionici.

Illustration from Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc. In English and Latin: Containing a most easie and expeditious method to delineate in perspective all designs relating to architecture

Capitellum Ionicum poscit duas elevationes geometricas distinctas, alteram faciei, alteram lateris; ex iisque conflatur vestigium geometricum A, quod opticè contrahitur, translatis in B punctis latitudinis C, & in E punctis longitudinis D more consueto: ut ex punctis B latitudinis, lineæ tendant ad punctum oculi; ex punctis verò E longitudinis, lineæ tendant ad punctum distantiæ.

Ex vestigio capitelli opticè contracto eruenda est elevatio longitudinis ut in figura. Ex utrisque verò juxta morem fiet capitellum nitidum, acceptis latitudinibus ex vestigio, altitudinibus ex elevatione longitudinis. Hæc quoque dabit maximam latitudinem singularum volutarum.

Modum delineandi capitellum Ionicum, in quo helices volutarum obliquentur, dabimus infra figurâ trigesimâ.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings