← Table of contents
Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc.

FIGURA Sexagesimaseptima.

John James translation

Vestigium geometricum, ac prima præparatio ad figuram septuagesimamprimam.

Illustration from Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc. In English and Latin: Containing a most easie and expeditious method to delineate in perspective all designs relating to architecture

Egregiam adeò speciem præsetulit, atque oculis adeò imposuit machina quam construxi anno 1685, pro supplicatione quadraginta horarum, in Templo Urbis Farnesiano, ut decreverim satisfacere Studiosis, publici juris faciendo non modò imaginem totius ædificii, sed etiam illius vestigia & elevationes: quæ omnia eâ diligentiâ delineavimus, veluti Opus ipsum non pennicillo colorandum, sed lapidibus extruendum fuisset. Spatia nigrantia soliditatem designant parietum & columnarum. Cæteræ lineæ sunt crepidines stylobatarum & coronicum. Initium delineationis fiet ab iis membris, ex quibus oriuntur lineæ occultæ positæ in A, (quæ autem dicuntur de hac medietate, intelligi debent de aliâ) ne multitudo linearum confusionem pariat. In B lineæ curvæ occultæ sunt vestigium tholi qui complet summitatem ædificii. Vestigium C exhibet ambulacrum interius. Omisimus autem vestigium theatri, quia paginæ angustia illud non capit.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings