← Table of contents
Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc.

Figura Decimaquinta.

John James translation

Optica delineatio Columnæ.

Illustration from Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc. In English and Latin: Containing a most easie and expeditious method to delineate in perspective all designs relating to architecture

Descripturi frustum cylindricum I uniforme, fiet elevatio A, & vestigium geometricum B, saltem quoad medietatem. Ex hoc opticè deformato, ut vides in C, ducendæ sunt parallelæ tum latitudinis ad visualem D, tum elevationis ad visualem E; ex quibus describentur circuli opticè contracti F & L, accipiendo latitudines ex vestigio C, altitudines ex perpendiculari M; & juxta hanc methodum circuli F & L fiunt sine ope quadratorum. Demum ducendæ sunt perpendiculares G & H, quæ tangant circulos F & L in punctis terminativis maximæ latitudinis.

Nullum est punctum in vestigio C, cui per lineas latitudinis & elevationis nequeat inveniri locus correspondens in circulo F. Exempli gratia; locus puncti 7 est punctum 6. Hunc autem locum habemus per tres lineas, CD, DE, E7.

In delineandis duobus frustis cylindricis, cum summo & imo scapo, eandem regulam servare oportebit.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings