← Table of contents
Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc.

FIGURA Quadragesimaquarta.

John James translation

Contractio elevationis figuræ quadragesimæprimæ.

Illustration from Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc. In English and Latin: Containing a most easie and expeditious method to delineate in perspective all designs relating to architecture

Rectæ parallelæ ad lineam plani figuræ quadragesimætertiæ, ubi pervenerint ad visualem TO, continuandæ sunt, more solito, cum parallelis ad lineam perpendicularem. In hanc autem transferre oportet omnes divisiones, quas ex Barozzio habet elevatio hujus ordinis; ac ducere visuales. Quomodo autem, adminiculo visualium & parallelarum, compleatur elevatio, constat ex figura, & clarius ex chartula figuræ quadragesimæsecundæ. Numeri 1, 2, 3, 4, geminati, ostendunt centra & altitudines semicirculorum seu arcuum figuræ quadragesimæquintæ; videlicet, numerus inferior designat centrum, superior verò designat altitudinem semicirculi.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings