← Table of contents
Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc.

Figura Decimaoctava.

John James translation

Optica delineatio basis Ionicæ.

Illustration from Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc. In English and Latin: Containing a most easie and expeditious method to delineate in perspective all designs relating to architecture

Ex multitudine ac varietate figurarum hujus Operis, disces, mi Lector, modum deformandi res demissas & sublimes, magnas & parvas. In hac figura, linea cui bases duarum columnarum incumbunt, est conjunctim linea plani, & linea horizontalis; linea cui bases trium columnarum incumbunt, est altior linea horizontali. Quemadmodum autem, si linea plani sit inferior linea horizontali, lineæ quæ tendunt ad punctum oculi & ad punctum distantiæ, ascendunt sursum; ita si linea plani sit superior horizontali, lineæ quæ veniunt ad punctum oculi & ad punctum distantiæ, tendunt deorsum. Quòd si in eadem tabula sint plura plana, eorumque aliqua sint altiora, alia verò demissiora linea horizontali, lineæ omnes planorum, ac linea horizontalis, sunt invicem parallelæ; adeoque ex linea, quæ omnes eas normaliter secet, statim dignosci potest, in qua proportione, singula plana sint altiora vel profundiora linea horizontali. Velim quoque observes, latitudinem columnæ mediæ, minorem esse latitudine columnarum lateralium; & discrimen inter hujusmodi latitudines eò est majus, quò punctum distantiæ fuerit vicinius puncto oculi. Quæ dicta sunt de columnis, intelligere oportet de basibus, & de optica delineatione ambarum. Nihilominus, si figura ex debito puncto inspiciatur, columnæ pictæ habebunt eandem apparentiam, quam haberent columnæ solidæ, invicem æquales.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings