← Table of contents
Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc.

Figura Vigesimasexta.

John James translation

Deformatio coronicis Etruscæ.

Illustration from Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc. In English and Latin: Containing a most easie and expeditious method to delineate in perspective all designs relating to architecture

Post capitella sequuntur coronices, quæ utpote quadratæ, minimam habent arduitatem. Inter coronices verò, nulla est Etruscâ simplicior ac facilior. Ex elevatione geometricâ, more solito, formatur vestigium geometricum; ex eoque opticè contracto eruitur similis elevatio longitudinis. Demùm ex elevatione & vestigio componitur coronix nitida. Memineris autem duas esse lineas, quæ hinc inde terminant latitudinem elevationis opticæ. Linea quæ altior est, dat altitudinem anterioris faciei coronicis, alia quæ est depressior, dat altitudinem faciei posterioris. Et ita erit in posterum.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings