← Table of contents
Horace

IV.

Reading edition

Qualem ministrum fulminis alitem, Cui rex deorum regnum in avis vagas Permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo,

Olim iuventas et patrius vigor 5 Nido laborum propulit inscium, Vernique iam nimbis remotis Insolitos docuere nisus

Venti paventem, mox in ovilia Demisit hostem vividus impetus, 10 Nunc in reluctantis dracones Egit amor dapis atque pugnae;

Qualemve laetis caprea pascuis Intenta fulvae matris ab ubere Iam lacte depulsum leonem 15 Dente novo peritura vidit:

Videre Raetis bella sub Alpibus Drusum gerentem Vindelici; (quibus Mos unde deductus per omne Tempus Amazonia securi 20

Dextras obarmet, quaerere distuli, Nec scire fas est omnia); sed diu Lateque victrices catervae Consiliis iuvenis revictae

Sensere quid mens rite, quid indoles 25 Nutrita faustis sub penetralibus Posset, quid Augusti paternus In pueros animus Nerones.

Fortes creantur fortibus et bonis; Est in iuvencis, est in equis patrum 30 Virtus, neque imbellem feroces Progenerant aquilae columbam;

Doctrina sed vim promovet insitam, Rectique cultus pectora roborant; Utcumque defecere mores, 35 Indecorant bene nata culpae.

Quid debeas, o Roma, Neronibus, Testis Metaurum flumen et Hasdrubal Devictus et pulcher fugatis Ille dies Latio tenebris, 40

Qui primus alma risit adorea, Dirus per urbis Afer ut Italas Ceu flamma per taedas vel Eurus Per Siculas equitavit undas.

Post hoc secundis usque laboribus 45 Romana pubes crevit, et impio Vastata Poenorum tumultu Fana deos habuere rectos,

Dixitque tandem perfidus Hannibal: 'Cervi luporum praeda rapacium, 50 Sectamur ultro, quos opimus Fallere et effugerest triumphus.

Gens quae cremato fortis ab Ilio Iactata Tuscis aequoribus sacra Natosque maturosque patres 55 Pertulit Ausonias ad urbis,

Duris ut ilex tonsa bipennibus Nigrae feraci frondis in Algido, Per damna, per caedis, ab ipso Ducit opes animumque ferro. 60

Non hydra secto corpore firmior Vinci dolentem crevit in Herculem, Monstrumve submisere Colchi Maius Echioniaeve Thebae.

Merses profundo, pulchrior evenit; 65 Luctere, multa proruet integrum Cum laude victorem geretque Proelia coniugibus loquenda.

Carthagini iam non ego nuntios Mittam superbos: occidit, occidit 70 Spes omnis et fortuna nostri Nominis Hasdrubale interempto.'

Nil Claudiae non perficient manus, Quas et benigno numine Iuppiter Defendit et curae sagaces 75 Expediunt per acuta belli.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings