XIII.
Reading edition
Audivere, Lyce, di mea vota, di Audivere, Lyce: fis anus, et tamen Vis formosa videri, Ludisque et bibis impudens
Et cantu tremulo pota Cupidinem 5 Lentum sollicitas. Ille virentis et Doctae psallere Chiae Pulchris excubat in genis.
Importunus enim transvolat aridas Quercus et refugit te, quia luridi 10 Dentes te, quia rugae Turpant et capitis nives.
Nec Coae referunt iam tibi purpurae Nec cari lapides tempora, quae semel Notis condita fastis 15 Inclusit volucris dies.
Quo fugit venus, heu, quove color? decens Quo motus? Quid habes illius, illius, Quae spirabat amores, Quae me surpuerat mihi, 20
Felix post Cinaram notaque et artium Gratarum facies? Sed Cinarae brevis Annos fata dederunt, Servatura diu parem
Cornicis vetulae temporibus Lycen, 25 Possent ut iuvenes visere fervidi Multo non sine risu Dilapsam in cineres facem.