CARMEN
Reading edition
SAECULARE.
Phoebe silvarumque potens Diana, Lucidum caeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur Tempore sacro,
Quo Sibyllini monuere versus 5 Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen.
Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem 10 Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere maius!
Rite maturos aperire partus Lenis, Ilithyia, tuere matres, Sive tu Lucina probas vocari 15 Seu Genitalis:
Diva, producas subolem patrumque Prosperes decreta super iugandis Feminis prolisque novae feraci Lege marita, 20
Certus undenos deciens per annos Orbis ut cantus referatque ludos Ter die claro totiensque grata Nocte frequentis.
Vosque veraces cecinisse, Parcae, 25 Quod semel dictumst stabilisque rerum Terminus servet, bona iam peractis Iungite fata.
Fertilis frugum pecorisque tellus Spicea donet Cererem corona; 30 Nutriant fetus et aquae salubres Et Iovis aurae.
Condito mitis placidusque telo Supplices audi pueros, Apollo; Siderum regina bicornis, audi, 35 Luna, puellas:
Roma si vestrumst opus, Iliaeque Litus Etruscum tenuere turmae, Iussa pars mutare Laris et urbem Sospite cursu, 40
Cui per ardentem sine fraude Troiam Castus Aeneas patriae superstes Liberum munivit iter, daturus Plura relictis:
Di, probos mores docili iuventae, 45 Di, senectuti placidae quietem, Romulae genti date remque prolemque Et decus omne.
Quaeque vos bobus veneratur albis Clarus Anchisae Venerisque sanguis, 50 Impetret, bellante prior, iacentem Lenis in hostem.
Iam mari terraque manus potentis Medus Albanasque timet securis, Iam Scythae responsa petunt superbi 55 Nuper, et Indi.
Iam Fides et Pax et Honor Pudorque Priscus et neglecta redire Virtus Audet, adparetque beata pleno Copia cornu. 60
Augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque novem Camenis, Qui salutari levat arte fessos Corporis artus,
Si Palatinas videt aequus aras, 65 Remque Romanam Latiumque felix Alterum in lustrum meliusque semper Prorogat aevum.
Quaeque Aventinum tenet Algidumque, Quindecim Diana preces virorum 70 Curat et votis puerorum amicas Adplicat auris.
Haec Iovem sentire deosque cunctos Spem bonam certamque domum reporto, Doctus et Phoebi chorus et Dianae 75 Dicere laudes.