XXVIII.
Reading edition
Te maris et terrae numeroque carentis arenae Mensorem cohibent, Archyta, Pulveris exigui prope litus parva Matinum Munera, nec quicquam tibi prodest Aerias temptasse domos animoque rotundum 5 Percurrisse polum morituro. Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, Tithonusque remotus in auras Et Iovis arcanis Minos admissus, habentque Tartara Panthoiden iterum Orco 10 Demissum, quamvis clipeo Troiana refixo Tempora testatus nihil ultra Nervos atque cutem morti concesserat atrae, Iudice te non sordidus auctor Naturae verique. Sed omnes una manet nox 15 Et calcanda semel via leti. Dant alios Furiae torvo spectacula Marti, Exitiost avidum mare nautis; Mixta senum ac iuvenum densentur funera; nullum Saeva caput Proserpina fugit: 20 Me quoque devexi rapidus comes Orionis Illyricis Notus obruit undis. At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae Ossibus et capiti inhumato Particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus 25 Fluctibus Hesperiis, Venusinae Plectantur silvae te sospite, multaque merces, Unde potest, tibi defluat aequo Ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti. Neglegis immeritis nocituram 30 Postmodo te natis fraudem committere? Fors et Debita iura vicesque superbae Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis, Teque piacula nulla resolvent. Quamquam festinas, non est mora longa; licebit 35 Iniecto ter pulvere curras.