← Table of contents
Horace

XXIII.

Reading edition

Caelo supinas si tuleris manus Nascente luna, rustica Phidyle, Si ture placaris et horna Fruge Laris avidaque porca,

Nec pestilentem sentiet Africum 5 Fecunda vitis nec sterilem seges Robiginem aut dulces alumni Pomifero grave tempus anno.

Nam quae nivali pascitur Algido Devota quercus inter et ilices 10 Aut crescit Albanis in herbis Victima pontificum securis

Cervice tinguet: te nihil attinet Temptare multa caede bidentium Parvos coronantem marino 15 Rore deos fragilique myrto.

Immunis aram si tetigit manus, Non sumptuosa blandior hostia Mollivit aversos Penatis Farre pio et saliente mica. 20

XXIV.

Intactis opulentior Thesauris Arabum et divitis Indiae Caementis licet occupes Tyrrhenum omne tuis et mare Apulicum, Si figit adamantinos 5 Summis verticibus dira Necessitas Clavos, non animum metu, Non mortis laqueis expedies caput. Campestres melius Scythae, Quorum plaustra vagas rite trahunt domos, 10 Vivunt et rigidi Getae, Immetata quibus iugera liberas Fruges et Cererem ferunt, Nec cultura placet longior annua, Defunctumque laboribus 15 Aequali recreat sorte vicarius. Illic matre carentibus Privignis mulier temperat innocens, Nec dotata regit virum Coniunx nec nitido fidit adultero; 20 Dos est magna parentium Virtus et metuens alterius viri Certo foedere castitas, Et peccare nefas aut pretiumst mori. O quisquis volet impias 25 Caedis et rabiem tollere civicam, Si quaeret pater urbium Subscribi statuis, indomitam audeat Refrenare licentiam, Clarus post genitis: quatenus, heu nefas! 30 Virtutem incolumem odimus, Sublatam ex oculis quaerimus invidi. Quid tristes querimoniae, Si non supplicio culpa reciditur; Quid leges sine moribus 35 Vanae proficiunt, si neque fervidis Pars inclusa caloribus Mundi nec boreae finitimum latus Durataeque solo nives Mercatorem abigunt, horrida callidi 40 Vincunt aequora navitae, Magnum pauperies opprobrium iubet Quidvis et facere et pati, Virtutisque viam deserit arduae? Vel nos in Capitolium, 45 Quo clamor vocat et turba faventium, Vel nos in mare proximum Gemmas et lapides aurum et inutile, Summi materiem mali, Mittamus, scelerum si bene paenitet. 50 Eradenda cupidinis Pravi sunt elementa et tenerae nimis Mentes asperioribus Formandae studiis. Nescit equo rudis Haerere ingenuus puer 55 Venarique timet, ludere doctior, Seu Graeco iubeas trocho, Seu malis vetita legibus alea, Cum periura patris fides Consortem socium fallat et hospites, 60 Indignoque pecuniam Heredi properet. Scilicet improbae Crescunt divitiae; tamen Curtae nescio quid semper abest rei.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings